QVI de
vsurarũvsurarum crimine ex professo
hactenus tractauêre, ab vsuræ definitione, vt par est à rei cognitione, negocium ipsum auspicantur:
varias hac in re obseruantes opiniones, quarum aliquot ipse breuiter attingam.
Ioannes Andræ. etenim in regula peccatum. colum. 2. de regul. iur. in 6. Innoc. Cardin. Abb. &
Anan. in rub. de vsur. num. 3. Saly. in rub. eadem
*C. & Carol. Molinæ. in tract. de contractibus,
nume. 6. in hoc conuenire mihi videntur, quòd
vsuram definiunt esse, quicquid sorti accedit ex
pacto, vel spe præcedenti. text. ad id optimus in
c. vlt. 14. quæstion. 3. ex Agathensi concilio. Verè tamen hi Doctores peccatum, & crimen vsuræ, de quo agimus, non definiunt, sed potiùs
rẽrem
ipsam ex eo crimine partam. Nec esset congrua definitio: si quis furtum esse responderit, rem
alienam domino inuito
cōtrectatamcontrectatam, siquidem
potiùs definitur res ipsa furto adquisita, materia, ac subiectum criminis, quàm ipsum crimen: & ideò licet Laurent. à Rodulphis in tracta. de vsuris. quæstione 1. præmissam Doctorum definitionem probauerit, mihi profectò
non placet: qui existimo, aliud esse materiam
ipsam criminis, aliud crimen ipsum, sic equidem differt res ipsa, quæ criminis materia est,
ab ipso crimine, etiamsi Hispani vulgo furtum
appellemus rem ipsam à domino inuito ablatam, quò fit, vt sæpissimè oporteat in his, quæ
ad scelerum cognitionem pertinent, ipsum crimen ab eo, ex quo crimen fit, & perficitur, omninò distinguere. Hinc profectò, ni fallor, dirimi
poterit ea controuersia: quæ passim discutitur:
sitnè necessarium, vt aliqua propositio hæresis
dicatur, eius assertorem Christianum, & catholicæ fidei professorem baptismi lauacro fuisse.
*Quidam enim opinantur, hæresim esse errorem intellectus catholicæ fidei manifestè contrarium ab homine Christiano pertinaciter assertum, atque ideò existimant, non aliter errorem catholicæ fidei manifestè contrarium, dici
posse hæresim, quàm si ab eo, qui Christianam
fidem fuerit professus, asseueretur, cùm hęresis
circa materiam catholicæ fidei versetur, & ob
id congruere non possit, nec aptari valeat Sarraceno, Turcæ, aut infideli: nec Sarracenus hæreticus dici poterit, etiamsi negauerit articulum fidei, iuxta tex. in cap. hæretici. 24. quæst. 1.
capitu. firmissimè. de hæretic. glo. in Clement.
1. §. vlti. verb. hæreticum. de vsuris. Abb. & Doctor. in rub. de hæret. Tho. 2. 2. q. 11. arti. 2. & Cardin. à Turre Cre. in lib. 4. de ecclesi. 2. parte. capitu. 1. Alij sanè censent, errorem catholicæ fidei manifestè contrarium, hæresim esse, & verè
ita nuncupari posse, etiamsi à Turca, aut Sarraceno proponatur, & prædicetur. quod probat
eleganter Alfonsus à Castro de iust. hæret. punit. lib. 1. c. 1. ex eo, quòd cùm propositio catholica, à
quocũq;quocunque asseratur, verè catholica est,
etiāsietiamsi
à Sarraceno pronuncietur: ita
eadẽeadem ratione pro|
positio contraria Catholicæ fidei erit hæretica:
tametsi ab eodem Sarraceno pronunciata fuerit. Hæc etenim assertio, Deus est trinus & vnus, catholica est, siue illam proponat Iudęus,
siue Turca, ergò sua contradictoria, Deus
nōnon est
trinus & vnus, erit hæretica, à
quocunq;quocunque dicatur. Nam isthæc posterior opinio vera est, si hæresim simpliciter assumamus pro ipsa
propositiōepropositione aduersus fidem catholicam asserta, pro ipsa
quidem re: ex qua grauissimum crimen apud
Christianos committitur. siquidem hęc propositio, Deus non est factus homo, etiam à Turca
pronunciata, etiam in pariete descripta absque
vllo certo authore, vel ab eo, qui penitus quid
scriberet, ignorabat, vel à catholicis eam euertentibus proposita, hæresis est, & ita verè dici
potest, cùm sit error manifestè catholicæ fidei
contrarius. At si hæresim pro ipso crimine accipiamus, prior sententia potior est, & magis
probanda, cùm hæreseos nomen quatenus infame est, & causa sceleris notam infert, ac
nefandũnefandum
crimen præmittit, exigit profectò multa quidem, nempe quòd eius author Christianam fuerit fidem professus, item quòd pertinaci animo,
& errore intellectus propositionem contrariam manifestè fidei catholicæ pronunciauerit,
vel asseruerit, quemadmodum constat horum
prius ex dicto capitu. hæretici. & his, quæ modò citauimus. Posterius autem apparet ex capi.
dixit. 24. quæst. 1. & in Clemen. 1. de summa Trini. & Clemen. 1. §. vlt. de vsur. Oldra. consi. 210.
text. elegans in extrauag. cùm inter nonnullos.
Ioannis 22. de verb. signific. & in c. qui in ecclesia. 24. quæs. 3. quod alibi aptius tractabitur. His
accedit, quòd hæreseos nomen olim ante legis
Euangelicæ promulgationem, & apud eos, qui
Christianam religionem nondum acceperant,
infame non erat, sed significabat electionem
quandam disciplinæ, quam quisque profitebatur, ab
αἱροῦμαι, verbo Græco: quod Latinè vertitur, eligo. Sic Plutarchus libro quem de placitis, seu sectis philosophorum scripsit, titulum
tribuit,
περὶ αἱρέσεον, id est, de sectis. idem & Lucianus fecit. eadem ratione hæresim veteres dicebant
quancunq;quancunque opinionem, quam tenaciter
quisq;quisque tutabatur: August. lib. 8. de ciuit. Dei, c.
12. Aristoteles, inquit, vir excellentis ingenij,
cùm sectam Peripateticorum condidisset: quòd
deambulans disputare consueuerat, plurimos
discipulos viuo adhuc præceptore in suam hæresim congregauit. vtuntur & eadem dictione
in hoc sensu Cicero ad Crassum, & in præfatione Parodoxorum ad Brutum: & Iurisconsultus
Modestinus in l. si duas. §. est autem. ff. de excusat. tuto. Diuus Hieronymus in epistola ad Galatas cap. 5. cap. hæresis. 24. quæst. 3. tradunt Budæus in l. 1. §. item sciendum. ff. de ædilit. edict.
Corasius lib. 3. Miscellane. ca. 8. Alfonsus à Castro lib. 1. de iusta hæret. punit. c. 1. Verum enimuerò quia in lege Christianorum, quæ ab ipso
Deo data est, ac diuino numine inspirante ab
eāeam
profitentibus accepta, non electa, iuxta illud Ioannis 6. Nemo potest venire ad me, nisi pater,
qui misit me, traxerit eum. & Ioan. 15. Non vos
me elegistis, sed ego elegi vos: Christianis non
conuenit electio sectæ, nec eis licet quid quam
circa fidem eligere, cùm fides catholica non ex
hominis arbitrio, nec ex humano ingenio pendeat, sed Deo inspirante ac reuelante sit hominibus manifestata: & quia in verba sacræ scripturæ, & ecclesiæ catholicæ iurauimus, nec possimus ab illarum sententia discedere, apud nos
hæresis nomen infame est, quod latiùs ostendit
Alfonsus à Castro. in d. c. 1. & lib. 1. de hæresib. c.
itidem 1.