SVPEREST modò tractare, quod
sit iustum precium annui reditus,
qui ad vóluntatem primi venditoris redimendus est? Qua in re primitus erit
constituendũconstituendum iustũiustum precium annui reditus perpetui, iuxta ea, quę proximo Capite tradita fuerunt, & deinde
adnotādũadnotandum erit,
pactũpactum de retrouendendo diminuere
iustũiustum
* precium, quo res ipsa
absq;absque ea pactione æstimanda foret.
PactũPactum etenim
appositũappositum in
fauorẽfauorem
|
venditoris pars precij censetur. l. fundi
partẽpartem.
ff. de contra. emptio. Sic res minoris est
æstimādaæstimanda, cùm venditur aliquo cum onere, sub aliáue
conditione, quàm si liberè venderetur. textus.
quem ad hoc notat Panormit. ibi in capit. cùm
Ioannes. de fid. instrument. Atque ita in hac specie pacti reuendendi, adnotârunt Abb. in capitu. in aliquibus. nume. 2. de decim. Idem Abbas
& Doct. in cap. ad nostram. de emptio. Caiet. 2.
2. quæstio. 77. articul. 1. Carolus Molin. de contractib. quæst. 5. numero 116. l. 1. §. si hæres. ff. ad
Trebellia. & inibi Socin. Iason & Ripa, omniumq́ue latissimè Andræ. Tiraquell. lib. 2. de retract. in præfatione, numero 20. Hæc verò diminutio iusti precij ratione huius pacti, non temerè facienda est, sed arbitrio boni viri, rectiq́ue ac discreti moderatoris. Quidam sanè opinantur, non esse ob hanc pactionem diminuendam
integrāintegram tertiam partem, sed paulò minus esse constituendam diminutionem, quod
Soci. tradit in consil. 15. colum. vltima, libro primo. saltem vltra ipsam tertiam partem non erit admittenda diminutio iusti precij, sicut eleganter tradit ipse Carolus Molinæ. d. q. 5. num.
117. & q. 35. numero 267. Quòd si hæc visa fuerit emptoribus annui reditus iniqua æstimatio, maximéque vtilis ipsis venditoribus, illud
profectò certum erit, vtcunque vtamur benigna æstimatione, quod pactum redimendi hos
annuos reditus, non potest iustè diminuere reditus perpetui precium vltra dimidiam eius
partem, quod pulchrè ostendit idem Carolus
quæstionis quintæ, numero centesimo decimoseptimo. & numero centesimo vigesimo.
Ego verò hac in
cōtrouersiacontrouersia illud existimo iu
*stum annui reditus precium, etiamsi is
cōstituaturconstituatur adiecto redemptionis pacto, quod
cōmunicomuni prouinciæ vsu taxatum & definitum fuerit,
authore Guidone Papa. consilio 180. cuius sententia comprobatur ex his, quæ tradidimus de
annui reditus perpetui æstimatione. Scribit etenim Guido, iniquum esse precium annui reditus etiam redimibilis, quando id minus sit,
quàm ad rationem vnius pro viginti, quia ita
hos reditus emi consuetum erat in Delphinali prouincia. Idem precium apud Germanos
iustum & æquum censeri, vt minus iniquum
iudicetur, testatur Conrad. de contract. quæstione 84. Et Vormaciensi statuto publicè
cōprobatumcomprobatum esse, asserit Carolus Molin. dicta quæstione quinta. nume. 127. Sed & in aliquot Germaniæ ciuitatibus itidem vsum receptum fuisse, vt annui reditus redimibiles
constituāturconstituantur,
ad rationem vnius pro quindecim, testatur
CōradConrad. dict. quæstion. 83. conclusio. secund. Idem
apud Gallos olim seruatum esse scribit Carolus Molin. d. quæstio. 5. numero 125. Quin &
Ioan. Andræ. in Speculo, titul. de vsur. prim. additione, censet, duodecim esse
moderatũmoderatum precium pro vno redimibili. Sic & nostra ætate apud Regia Gallorum tribunalia in praxi obtentum est, vt emptio annui reditus redimibilis, facta ad rationem vnius pro duodecim toleretur, si verò fiat ad rationem vnius pro
decẽdecem,
aut vndecim, reducatur ad precium vnius pro
quindecim, si
deniq;denique annuus reditus constitutus fuerit ad æstimationem vnius pro octo, aut
nouem, minoríue precio quàm decem, omninò illicitus, & reprobus contractus iudicetur,
quemadmodum commemorant Andr. Tiraq.
lib. 1. de retract. §. 1. gl. 6. nu. 19. Caro. Mol. de contract. quæst. 10. nu. 146. & quæstione quinta. nume. 122. Et Rupellanus libro 1. Institutio. Forensium, capit. 34. qui expressim asserit, quòd si minoris quàm decem solidorum annuus solidus
ematur, reliquis solutis in sortem imputatis,
sors ipsa redditur, perimiturq́ue obligatio, tanquam si is contractus pignoratitius fuerit. Idem sanè colligitur ex testimonio Tiraquell.
& Caroli. Tria etenim hîc adsunt, quæ hoc ipsum fieri iustissimè persuadent,
modicũmodicum precium, pactum reuendendi, annui reditus pecuniarij emptio, quæ suspicionem maximam
vsuræ inducunt. Nec locus erit electioni, quam
constitutio l. 2. C. de rescindenda venditione,
præbet decipienti re ipsa, quia ea decisio non
est admittenda in contractibus vsurarijs, nec
in suspectis, authore Baldo in rubrica. C. de vsur. in fine, cui accedit Carolus Molinæus de
contract. quæstione 14. cæterùm apud Hispanos in prouincia Betica, & alijs, quæ citra Tagum huic Granatensi prætorio, institutione
Regia parent & subsunt, annui reditus redimibiles frequentissimè constituuntur ad rationem decimæ,
eaq́;eaque constitutio pluribus huius
Senatus sententijs sæpissimè comprobatur,
propter
cōmunemcommunem hominum æstimationem,
quæ tamen non admodum æquam habet
cōpensationemcompensationem. Et ideò mihi iustior semper visa fuit horum redituum redimibilium æstimatio, ad rationem duodecimæ, vel quatuordecimæ, qua Hispani vltra Tagum vtuntur frequentius: tametsi nec omninò damnauerim eam,
quæ ad decimæ rationem constituitur.