PRECARIVM est, quod precibus petenti vtendum conceditur
tandiu, quandiu is, qui concessit,
patitur, authore Vlpiano in l. 1. ff.
de precario. Ex quo constat regula iuris Cæsarei & Pontificij. nam & idem Grego. Nonus respondit in c. vl de preca. qua definitum est, precarium liberè voluntate con
cedẽtiscedentis reuocari posse. l. 2. §. 1. ff. de precar. adeò vt
nōnon
valeat pactum contrarium. l.
cũcum precario. ff. de
preca. cuius ipse mentionem feci in Epitome de
Spons. 2. par. c. 3. §. 1. explicat Bar. in l. vbi ita donatur. ff. de dona. cau. mor. & Deci. in consi. 293.
col. vltim. Sed quæstionis est, an morte concedentis precarium reuocatum esse videatur:
nānam
*iurisconsultus in dicta l. cum precario. §. vltim.
& in l. quæsitum. §. quod à Titio. ff. eo. planè respondet, precarium morte
concedẽtisconcedentis minimè
finiri, sed ad eius hæredem transire, absque noua hæredis concessione: sicuti & idem not. glo.
& Doc. in d. c. vl. de preca. quod profectò
verissimũverissimum est secundum Pau. Cast. in l. Lucius. ff. de
dona. qui expressim scribit, hæredem posse precarium datum à defuncto liberè reuocare, vt in ea l. Lucius. apparet: non tamen ex hoc sequi,
ꝙquod
sit necessaria noua hęredis precarij concessio si
quidẽquidem ea necessaria
nōnon est, sed manet ipsum precarium datum à defuncto, donec hæres eius id
reuocauerit, etiam si Accurs. in d. §. quod à Titio.
perperāperperam contrarium existimauerit, non rectè
intelligẽsintelligens, quid iurisconsultus inibi responderit: atque hæc est frequentissima omnium sententia, quam etiam
tenuerũttenuerunt Pau. in l. Attilius.
ff. de dona. vbi. gl. Bart. in l. centesimis. §. vl. col.
3. Alex. col. vl. & Ias. col. 5. ff. de verb. obl. Tiraq.
de constituto. 2. par. 12. amplia. cui accedit, quòd
præsumendum sit, morientem in eadem durare, ac perseuerare voluntate,
quāquam decedens habuit. c. maiores. de baptis. Huic verò conclusioni obstat tex. elegans in c. si gratiosè. de rescrip.
in 6. quo expressum est, actum, qui voluntate agentis liberè reuocari potest, morte ipsius
itidẽitidem
reuocatum censeri, cùm voluntas morte cesset.
l. 4. ff. locat. Iocatio, inquit Pomponius, precariíue rogatio ita facta, quoad is, qui
eāeam locasset,
dedissétue, vellet, morte eius, qui locauit, aut
dedit, tollitur. Sic etenim indulgentia Romani
pontificis, qua is dispensatione quadam
cōceditconcedit Titio, vt beneficia ecclesiastica, quæ alioqui
absque principis licentia minimè poterat possidere, haberet vtique, ac retineret vsque ad ipsius
Romani Pontificis voluntatis beneplacitum,
per obitum concedentis omninò extinguitur,
authore Bonifacio Octauo in d. cap. si gratiosè.
Quo in loco eleganter distinguitur voluntas
hominis eam dignitatem obtinentis à voluntate ipsius sedis Apostolicæ, & sic dignitatis, vt
priori casu morte finiatur ipsa concessio: posteriori verò adhuc mortuo concedente vim integram habeat, dum à successore minimè fuerit
reuocata. in quo
adnotandũadnotandum est, an referat, indulgentiam ipsam,
eiusq́;eiusque vires conferri in voluntatem Romani
PōtificisPontificis, vel Papæ, non expresso proprio eius nomine, an verò eius proprio
nomine expressim apposito. Etenim vbi
propriũproprium nomen expressum fuerit, omnes conueniunt, obitu Romani
PōtificisPontificis priuilegium extingui. At si gratia concessa fuerit ad
voluntatẽvoluntatem Romani Pontificis, ita simpliciter, vt nec nominis
proprij, nec sedis Apostolicæ mentio facta fuerit: tunc equidem Bal. Lapus & Domi. in dicto
c. si gratiosè,
scribũtscribunt, obitu concedentis
nequaquānequaquam extingui ipsam gratiam, quia facta fuerit
ad
voluntatẽvoluntatem dignitatis Pontificalis, cùm eius
nomen expressum fuerit c.
quoniāquoniam. Abb. de off.
deleg. quibus accedere videtur Feli. in c. ex literis. de consti. nu. 9 asseuerans, satis esse nomine
officij
actũactum expeditum fuisse, vt
volũtasvoluntas, in
quāquam
collatus fuit, minimè expiret more agentis.
ContrariũContrarium deducitur à gl. in d. c. si gratiosè. ver.
suæ.
quāquam sequuntur inibi Archid. Ioan. de Fant.
& Anch. ex quib. expressim colligit Franc. co 3.
|
priuilegium, gratiámue concessam à Summo
Pontifice ita quidem, vt ad voluntatem Romani Pontificis perseueret, morte concedentis finitam censeri. quæ quidem interpretatio plurimum probatur in dicto c. si gratiosè. dum in eo
distinguitur concessio facta ad
voluntatẽvoluntatem sedis
Apostolicæ ab ea, quæ facta fuerit à Romano
PōtificePontifice ad suę, nempe Romani
PōtificisPontificis volũtatisvoluntatis beneplacitum.
NōNon me latet, quæstionem
istam
ambiguāambiguam esse, & tamen opinor, ex ipsa materia subiecta priùs, quàm ex nomine proprio,
vel appellatiuo definiendum fore, an actus dignitati, vel personæ tribuendus sit, secundum
ea, quæ ipse tractaui in cap. requisisti. de testam.
deinde & illud censeo in proposita controuersia, oportere omninò, vel ex re ipsa, vel ex verbis concessionis examinare & perpendere,
nũnum
actus ipse in voluntatem eius, qui Summum
pręsulatum obtinet, an in voluntatem sedis
Apostolicæ collatus fuerit. Quod si id constare ex his nequeat,
tũctunc arbitror quo ad ea, quę
voluntati committuntur, indubio distinguendum esse nomen dignitatis abstractæ, à nomine, quod obtinenti dignitatem etiam eius ratione tribuitur, vt tandem aliud sit ipsius sedis
Apostolicæ nomen, aliud verò sit, quod eam
obtinenti etiam ratione pontificatus congruit, nempe, Papa, Summus, Pontifex, Romanus Pontifex, & his similima. Nam cùm voluntas magis propriè personæ obtinenti dignitatem, quàm dignitati ipsi incorporeæ conueniat, par est, & rationi
consonũconsonum, quòd actus collatus in voluntatem Romani Pontificis, ad voluntatem eius, qui tunc Pontificatum obtinet,
& actum egit, referatur potiùs, quàm ad voluntatem sedis Apostolicæ. Nec refert quidquam
quò ad istum tractatum, quod actus fiat nomine dignitatis, siquidem priuilegium
cōcessumconcessum
à Romano Pontifice, ipsi dignitati tribuitur, &
conceditur eius nomine,
cũcum à priuato eam dignitatem minimè obtinenti, concedi non valeat. Et tamen iuxta priorem partem text. in dicto capi. si gratiosè. morte concedentis expirat.
Hinc deducitur, opinionem Philippi Franci veriorem esse,
quāquam & ipse colligo ex Philippo Decio in capitulo sedes. de rescript. in princ. ita etenim scribit: Quod hic dicitur de sede Apostolica, idem esset in Summo Pontifice, de quo in
effectu tex. hic intelligitur, aliàs tamen differentia constituitur, vt est tex. in capitu. si gratiosè.
de rescriptis in 6. Hactenus Decius, qui manifestissimè quo ad
interpretationẽinterpretationem c. si gratiosè.
discrimen constituit inter Summum
PontificẽPontificem
& sedem Apostolicam. Quam ob rem in hac specie, quam tractamus, idem erit dicendum, si actus ipse, aut gratia ipsa concessa à Romano
PōtificePontifice, ad voluntatem Papæ relata fuerit: nam
morte concedentis expirabit, secundum Franc. in dicto c. si gratiosè. columna tertia. Fit igitur,
vt quod in voluntatem
agẽtisagentis confertur, ipsius
obitu finitum esse videatur, & ideò precarium,
cuius vis à iure voluntati concedentis tribuitur, morte eius reuocatum esse censendum sit,
quod est contra tex. in dicto capi. vltim. & in dicta l. cùm precario. §. vltim. Denique ad huius
*obiectionis perfectam
resolutionẽresolutionem omninò distinguendi sunt duo casus. Primus, quando
actꝰactus
simpliciter validus est, eam tamen à iure habet
conditionem, vt liberè valeat ab agente reuocari, vel ea conditio expressim actui addita fuerit,
quòd is valeat & obtineat, donec reuocatus fuerit. Etenim in hac specie morte non extinguitur actus, nec reuocatus censetur. nam per obitum concedentis reuocatio minimè censetur
facta, nec subintelligitur tex. elegans in capi. si
delegatus. §. 1. de offic. delega. in 6. idem inquit
Romanus Pontifex, poteris, quando tibi vices
etiam sub ea forma commisit, donec eas duceret
reuocandas. Nam talis commissio, per quam
censetur etiam sententiæ prolatio, nisi anteà
fuerit reuocata, committi, nequaquam morte
committentis expirat, ex quo res integra non
existit. Hæc sunt tex. verba. idem notant Barto.
in l. & quia. aliâs. l. more. ff. de iuris. omnium iudic. ad finem. Deci. in l. 3. ff. de regul. iuris. idem
in capi. Relatum. de offic. delegat. idem in consilio 108. Sic equidem delegatio causæ & iurisdictionis valida quidem simpliciter est, eamq́ue
conditionem habet, quòd liberè à delegante reuocari possit. l. iudicium soluitur. ff. de iudic.
nōnon
censetur tamen morte delegantis reuocata. Ex
quo infertur, iurisdictionem alicui à principe,
alióue iudice
commissācommissam hac expressa lege, donec
eam delegans reuocauerit, minimè reuocatam
esse morte dele gantis, quod probat tex. in dicto
capitulo si delegatus. tenent Bartol. & alij proximè citati. idem Bartol. in dicta l. centesimis.
§. vltimo. numero 10. ff. de verbor. obliga. & ibi
Alexand. & Iason super eadem quæstio. Bartol.
idem Deci. in dicta l. more. numero 60. requiritur enim ad reuocationem noua voluntas, quæ
in moriente minimè præsumitur, & ideò per
mortem non constituitur actus prioris reuocatio, atque ita hæc est communis omnium
sentẽtiasententia secundum Decium in dicta l. 3. ff. de regu. iu.
sensit eam Innoc. in cap. licet vndique de offic.
delega. hoc ipsum tenent Domini. & alij in dicto cap. si delegatus. Hinc etiam constat, exilij
pœnam sententia iudicis alicui indictam, donec iudex eam reuocauerit, hac equidem expressa lege, morte iudicis nequaquam reuocatam
censeri, nec finitam esse, quemadmodum voluêre Bald. in l. vlt. 6. quæstio. & ibi Salic. 10. quęst.
C. de contrahen. empt. Alexan. vltim. colum. &
Iason num. 14. in dicta l. centesimis. §. vltim. qui
aduersus Bartol. ibi hanc asseuerant esse com|
munem sententiam, quæ à præmissa regula manifestè deducitur & probatur in l. 4. in prin. ff. de
manumiss. vindic. item ex his apparet, ea
ratiōeratione
precariũprecarium morte concedentis non extingui, quòd
id ab initio validum & firmum sit, nec aliter finiatur, quàm reuocatione eius, qui concessit. l.
2. in §. 1.
cũcum alijs. ff. de precar. quæ quidem reuocatio obitu concedentis minimè contingit.