Vltima ratio posset negari, cùm & in permutatione
ecclesiasticorũecclesiasticorum beneficiorum, possimus vti
remedio l. 2. C. de rescin. vend. vti probare conatur Anton. Burgensis in cap. cùm causa. nu.
59. de emptione, & vendit. á quo ego libenter
dissentio Communem opinionem sequutus,
Non enim video, quo pacto possit illius constitutionis decisio permutationi beneficiorum
adcommodari, cum ex eo, quòd ibidem tractetur de rebus, pecunia, precióuc æstimabilibus,
tum quod in horum beneficiorum ecclesiasticorum
ꝑmutationepermutatione minimè conuenit,
ꝙquod in eadem constitutione
statuit̃statuitur de supplendo iusto
precio ad libitum, & electionem emptoris, qui
poterit, si maluerit, rem ipsam restituere, &
ꝙquod
dedit accipere: hoc verò nequaquam in hoc,
quem tractamus, contractu fieri poterit.
SiꝗdemSiquidem vera simonia committitur in permutatione beneficij minoris emolumenti, in reditibus
cum beneficio pingui, si in compensationem
redituum aliquid temporale detur, pro æquanda ipsa permutatione, secundum Adrianum
quolibet. 9. art. vlt. versi. ad quintum. Nam
si temporale non potest commutari cum ecclesiastico beneficio, quod spirituale censetur absque vitio simoniæ, quod est iure diuino, naturali & humano satis compertum, nec etiam poterit pecunia, aliúdue temporale dari in permutatione beneficiorum, pro æquando vtriusque
beneficij valore. Verè etenim datur temporale
pro spirituali, nec iuuat quidquam dicere, temporale dari in ea specie pro reditibus alterius
beneficij, qui temporales sunt, cum hi reditus
ex titulo beneficij, qui spiritualis censetur, percipiantur, alioqui facilè posset persuaderi, licitè dari pecuniam pro beneficio ecclesiastico, &
absq;absque vitio simoniæ hoc expressim addito, eam
pecuniam non pro sacro titulo, sed pro ipsis
temporalibus, & profanis reditibus dari, quod
à vero longissimè abest, vnde nec principaliter,
nec accessoriè in permutandis beneficijs quidquam temporale intercedere potest, vtcunque
enim accedat pecunia, quidúe temporale, accedit in precium rei spiritualis. Quam ob rem
falsum est, quod existimant per eum text. Ab.
in cap. ad quæstiones. de rerum permutatio.
*Angel. verb. permutatio. §. 6. Caiet. 2. 2. quæstio. 100. art. 4. dicentes, licitè accedere pecuniam in permutatione beneficiorum ad æquandum ipsum contractum: inæqualem quidem
ex eo, quòd alterum beneficium pinguiores habet reditus. Hæc siquidem opinio iniqua videtur, nec probatur in dicto cap. ad quæstiones,
cui conuenit Regia. l. 2. titu. 6. part. 5. cúm ea
decisio tractet de permutatione Ecclesiarum,
quo ad earum bona temporalia, non quo ad titulum, iuráue spiritualia. Imò si exactè ea Decretalis consideretur, Hadriani sententiam potius, quàm Angeli confirmat, dum exigit in
duarum Ecclesiarum permutatione separatim
temporalia temporalibus, spiritualia spiritualibus commutari, vt ibi Doctores Communiter adnotârunt, ita sanè, vt licet hi contractus
segregentur, si tamen contractus, in quo de
temporalib. agitur, ad
contractũcontractum spiritualium
respectũrespectum habuerit, vitium ibi adsit simoniæ,
ꝙquod
eleganter animaduertit Dominic. consil. 16.
His equidem adducor, vt existimem, in permutatione beneficiorum ecclesiasticorum, non esse locum. l. secunda. C. de rescindenda vendit.
Quòd si dixeris, is qui læsus est, agere poterit
ad hoc, vt vel sibi reddatur beneficium, quod dimisit, vel cogatur alter ex eodem beneficio iustam pensionem &
æquāæquam constituere ad æquandam permutationem, hoc sanè an liceat, possitúe hæc pensio
absabsque labe simoniæ constitui,
dubium esse censeo, nec mihi placet, nec tuta
videtur hæc pensionis constitutio, quod alibi
tractabitur, adhuc tamen nihil hoc pertinet ad
decisionem l. secundæ, cùm hæc pensionis constitutio potiùs ad authoritatem superioris pertineat, quàm ad priuatum, qui non potest hanc
compensationem damni retribuere, & si maximè posset, cogendus non est ob id, quod hîc
tractetur de æstimatione beneficij spiritualis,
quod iniquum prorsus censetur. Fateor tamen, minorem ex simili permutationis contractu læsum, auxilium in integrum restitutionis
iustè postulare, vt sibi reddatur beneficium pingue, quod facilitate ætatis ductus imprudenter, ob tenue sacerdotium dimisit, ex principali quam probauimus, adsertione, quæ per prædicta satis defensa videtur, & ea præsertim, ac
sine dubio procedet, vbi is, cui beneficium à
minore dimissum fuerit collatum, minorem ad
renunciationem induxerit, cùm in eo casu particeps fuerit deceptionis, quod videtur ex Cardin. in dicto cap. ex parte. deducere Antonius
Burgensis, in dicto cap. cùm causa. de emptio.
& vendit. nu. 16. Nec vidi vnquam dubitari in
locationibus redituum beneficiorum ecclesiasticorum, iure minoris ætatis restitutionem læsis concedendam esse,
atq;atque item in eisdem constitutionem dictæ l. secundæ. de rescin. vendit.
ad mittendam fore. Frequenter. n. in PRAXI
|
contingit, & restitutionem in
integrũintegrum cōcediconcedi,
& illius legis beneficio deceptis subueniri.