ARGVMENT. CAP. IX.

De retractu conuentionali: an is temporis præscriptione tollatur.
  • SVMMARIVM.
  • 1 Pactum redimendi appositum contractui absabsque diei definitone quod tempus habeat?
  • 2 Præscribi quandoquandoque potest his, quæ sunt facultatis.
  • 3 Iuri offerendi, an præscribatur.
  • 4 Intellectus l. quod si nolit. §. si quid ita vænierit. ff. de ædilit. edicto.
  • 5 Iuri offerendi precium ad redimendum, an mala fide, vel ex certa scientia emptoris præscribatur? & inibi examinatur opinio Anchar. de hærede præscribente legatum.
  • 6 Variè intelligitur Angeli responsum circa præscriptionem iuris redimendi.
  • 7 Quid si pactum istud redimendi sit iuratum? & ibi an iuramentum perpetuam efficiat actionem?
  • 8 Pactum redimendi annuos reditus non tollitur præscriptione.
  • 9 Iniqua est quandoque conditio, quòd annui reditus intra certum diem, & non postea redimantur, non tamen efficit contractum vsurarium.
CAPVT IX.
SI IN contractu venditionis pactum fuerit ita conceptum, vt nisi placuerit vel emptori, vel venditori, liceat ab eo discedere, nullo præfinito tempore, à iure sexaginta dies constituuntur, quibus decursis non
1
*licet à contractu discedere. text. insignis in l. quod si nolit. §. si quid ita vænierit. ff. de ædilit. edict. gl. in cap. illo vos. versic. annos. de pignor. Rom. in sing. 705. & 769. Bar. in l. si ꝗsquis arbitr. 4. q. & ibi Cuman. Pau. Alex. & Iason nu. 24. ff. de verb. oblig. Quòd si in contractu dictum fuerit, licêre emptori, vel venditori quandocunq;quandocunque ab eo discedere, perpetuò quilibet eorum poterit pœnitere. text. in d. §. si quid ita vęnierit. in fin. cuius hac in parte meminêre gl. in dicto capit. illo vos. Bald. in I. 2. §. vlti. ff. qui satis. cogant. Cremens. sing. 11. Hoc ipsum proprium est eius pacti, quod vulgus de retrouendẽdoretrouendendo appellat. Nam si inter emptorẽemptorem & venditorẽvenditorem conuenerit, etiam simpliciter nullo tempore constituto, vt venditor possit venditam rem restituto precio retrahere, quandocunq;quandocunque ei licebit hoc agere, cùm ea actio personalis ex vendito sit. l. si sterilis. §. si tibi. ff. de actioni. empt. & ideo perpetua l. sicut in rem C. de præscriptio. triginta vel quadraginta annorum.
Egregia tamen est dubitatio, num ius istud conuentionalis retractus temporis præscriptione tollatur? Quod potissimum erit ad interpretationem l. 2. C. de pact. inter empt. & vendit. & l. Regiæ. 42. tit. 5. part. 5. Angel. sanè in cons. 55. in hac specie respondet, iuri offerendi precium ad rei venditæ retractum obesse præscriptionem triginta annorum, cùm ab initio contractus hoc ius venditori actione personali competat. Angelo subscripsêre Ancha. consil. 331. col. 2. Bald. consil. 303. lib. 1. num. 3. Ioan. Faber in l. cùm notissimi. num. 14. C. de præscript. trig. anno. Alex. consil. 228. lib. 6. col. vlt. Iason in l. si mater. nume. 5. C. de instit. & substit. idem Iason nu. 10. Deci. 7. Iacobinus col. 2. Claudius nume. 5. Curtius iunior 13. in l. petens. C. de pact. Deci. consi. 164. num. 4. Feli. in cap. cùm accessissent. de constit. nu. 27. idem in rub. de præscrip. num. 15. Fatentur hanc opinionem Communem esse, eam sequuti Balbus de præscript. 4. part. 5. part. princip. q. 3. Anto. Rubeus consil. 3. numero 7. Socin. iunior consil. 145. libro 1. nume. 36. Hierony. Cagnol. in l. 2. C. de pact. inter emptorem. numero 42. idem asserit Paul. Paris. consil. 92. colum. 2. lib. 3. ac probatum fuisse supremi Parisiensis Prætorij iudicio eam veram esse censentes, adserunt Ioan. Montholonius in promptuario iuris, dictione Emere. & Rebuffus in l. vnica. C. de sent. quæ pro eo, quod interest. 1. notab. num. 53. Andræas Tiraq. lib. 2. de retract. §. 1. gloss. 2. num. 7. & 29. Et licet ab ea discesserit, idem testatur Chassanæus in consuet. Burg. rub. 5. §. 1. & consil. 11. numero 9. Sic & Francis. Purpuratus scribit, hanc opinionem Communem esse in d. l. petens. numero 40. dubius tamen an vera sit. Huius eꝗdemequidem sententię pręcipua ratio est, quod ius istud, quo emptor cogit̃cogitur, priori vẽditorivenditori rem ipsam vendere, competat venditori actione quadam personali, quæ tollitur triginta annorum spacio. d. l. sicut in rem, & ideo his elapsis non poterit venditor actionem ipsam in iudicium deducere, quin exceptione legitimæ præscriptionis excludatur. Quam ob rem Angel. & alij Communiter idem esse existimant, etiam si emptor ꝓmiseritpromiserit venditori rem emptam vendere quandocunque, & quoties in perpetuum precium, quo vendita fuit, reddiderit. Quibus expressim aduersantur Fabianus à sancto Sabino in tract. de emptio. 3. q. 7. quæstionis principalis. Barbat. consil. 51. num. 9. lib. 1. Parisius d. consil. 92. num. 28. Ioan. Crottus in l. nemo potest. folio penul. versic. vlt. nota. ff. de legat. 1. Gerardus singul. 18. Alciatus in rubr. de præscrip. num. 64. Io. Igneus in l. in cognitione. num. 76. ff. ad Sillani Barbat. iterum consil. 22. vlt. dubio lib. 4. Chassanæus d. consil. 11. & d. §. 1. Potissimùm ex his rationibus. Prima, huiusmodi pactum redimendi collatum est in libe
2
*ram voluntatem & facultatem venditoris, vt possit quandocunque redimere, sed ea, quæ sunt facultatis, minimè tolluntur præscriptione. l. viam publicam. ff. de via publi. igitur in præsenti casu hæc facultas tolsi non potest præscriptione. huic verò rationi respondetur, ea, quæ sunt facultatis publicæ præscribi non posse, ea verò, quæ sunt facultatis priuatæ, esse præscriptibilia secundũsecundum Bal. in l. licet. & ibi Corne. 1. col. C. de iure de liber. text. in l. in bello §. si quis seruum. ff. de capt. l. vlti. ff. de vsucap. l. si quisquam. ff. de diuers. & temp. præscr. vel hæc prima ratio obtinet in his, quæ sunt meræ facultatis, & ad factum pertinent, non sic idem erit in his, quæ iuris sunt, & ex aliquo iure competunt, sicuti ius adeundi, quod secundũsecundum communẽcommunem omnium interpretationem in d. l. licet. triginta annorum præscriptione extinguitur. | competit etenim hæc facultas redimendi rem venditāvenditam ipsi venditori oblato precio iure quodam, quod ei ex conuentione adquisitum est: & ideò vt ius adeundi tollitur, ita & istud tolli potest triginta anno. spatio.
Secundò communem sententiam impetit, quòd iuri offerendi præscribi non potest. text. in l. purè. §. vlti. ff. de doli except. l. Paulus. §. vlt. ff. quibus mod. pig. vel hypo. solu. pactum verò hoc redimendi, ad precij oblationem pertinet.
3
*d. l, 2. consequitur igitur ei iuri præscriptionem nequaquānequaquam abesse, sed & hoc tollitur exeo, quòd iuri offerendi coniuncto iuri excipiendi, et tandem exceptioni nunquam pręscribitur. Bartol. in l. pignori. ff. de vsucap. quem in hoc alij communiter sequuntur. at si ius offerendi actioni coniunctum sit, posse tolli præscriptione. idem Bart. & frequentissimè Docto. fatentur, optimus text. in l. cùm notiss imi. §. 1. & sequenti. C. de præscript. trigint. vel quadragint. anno. vnde cùm ius istud offerendi venditori competat iure actionis: mirum non est id præscriptione extingui. Quòd si dixeris: iuri offerendi ex quo actio post oblationem competitura est, præscriptionem non nocere: quemadmodum Barto. probare conatur in d. l. pignori. argumento l. vlti. C. de condit. instit. l. suus quoq;quoque. §. vlti. ff. de hæredib. institue. Primùm illud respondebo, in hac specie, quam tractamus, actionem ab initio contractus venditori competere, vt ei liceat oblato precio rem venditam redimere. Deinde Bartoli conclusionem falsam esse contendam, propter d. l. cùm notissimi. §. sed cùm illud. sic etenim & idem Bartol. sibi parùm constans tenet in l. 1. ff. de condict. ex lege. nu. 4. præscribi iuri competenti ad offerendum: aliquídue agendum pro adquisitione alicuius rei. idẽidem probatur ab Accursio in d. l. cùm notissimi. §. eod. iure. verb. opponere. à quo deducitur ius offerendi, quod competit ad actionem adquirendam, tolli præscriptione. idem ibi probat Salyc. & est Communis opinio secundum Angel. Aret. in §. actionum. num. 54. de actioni. Alex. in l. si finita. §. Iulianus. num. 64. ff. de dam. infect. Francis. Balb. de præscriptio. 4. part. 5. par. principal. q. 2. sequuntur eandem sententiam Ang. & Imo. in d. l. pignori. Fanensis de pignorib. 6. part. 2. membro. nu. 19. Deci. in l. petens. C. de pact. col. 3. & consil. 164. col. vlti. Iason in l. Quamdiu. ff. de adq. hære. col. 2. Paul. de Castro. consil. 220. lib. 2. Aymon cons. 111. nume. 23. Et in tract. de antiquit. temp. 4. part. cap. circa præmissa. nume. 35. & 37. vbi sequitur opinionem Angeli. in d. cons. 55.
Tertiò Communi opinioni refragatur text. in d. l. quod si nolit. §. si quid ita vęnierit. & in d. l. 2. C.
4
*de pact. int. empt. & vend. vbi conuentio redimendirem venditam, si certum tempus præfinitum fuerit, in perpetuum ius redimendi tribuit. & prætereà vbi in promissione apponitur verbum quandocunque, vel perpetuò: non currit præscriptio, vt per illum text. volunt ibi Bald. & Ange. idem Angel. & Imol. in l. 1. ff. de vsucap. Socin. consil. 86. col. penul. libro i. Cæpola. cautela. 68. facit text. in l. prima. vbi gloss. ff. de concus. & in l. 1. C. ne rei domini. ibi: omni temporis definitione summota. Sed & hoc procedit, quo ad præscriptionem decem vel viginti annorum. nam triginta annorum pręscriptio his dictionibus minimè tollitur. de dictione perpetuò est text. in l. minor. §. statu liberum. ff. de euictio. l. prætor ait. §. hoc interdictum. ff. de noui oper. nunci. & Inst. de perp. & temp. actio. §. 1. de dictione quandocunque. gloss. notab. in cap. 1. verb. quando cunque. & ibi Bal. col. 1. de feud. dat. in vicem legis commiss. gloss. & ibi Corne. in l. 1. C. de bonis mat. idem de dictione semper, probat. text. in l. in rebus. §. vlti. C. de iure doti. adiuncta l. 1. ff. solut. matr. vbi Bald. ad finem. Hoc ipsum notat & Areti. in l. cùm stipulatus sim mihi à Proculo. 3. col. ff. de verb. obligat. Alex. in l. nemo. col. vlti. ff. de legat. 1. quibus accedunt plura, quæ à Tiraquello, Socino & alijs Iunioribus hac in quęstione traduntur, satis quidem est dictiones istas, quibus in d. §. si quid ita vænierit. & in d. l. 2. Iurisconsultus & Cæsares vtuntur, in hunc modum accipiendas esse, vt 30. annorum præscriptio vim & legis effectum obtineat, secundum Angel. in d. §. si qui dita vænierit. & eundem in d. l. nemo potest. col. 2. versic. quid autem sitè conuerso, quam interpretationem etiam contrahentium verba patiuntur, cùm & ea iusta sit & à lege procedat.
Quartò obstat fortiter communi sententiæ, quòd
5
*emptor cùm sciat se obligatum reuendere rem venditori, quoties is redimere voluerit, nullo tempore potest præscribere, quippe qui malam fidem habeat. text. in capitu. vltim. de præscriptionib. cuius ratione ad hanc quæstionem vtuntur Fabianus in. d. q. 3. Parisi. d. consi. 92. nume. 36. Felin. in rubr. de præscription. colum. penultima, versi. primo considera. Chassanæ consil. Ii. numer. 29. Gerardus. d. singul. 18. eleganter Fulgosius consil. 122. verùm in specie hoc refellitur per Baldum consil. 303. libro 1. numer. 3. Socinum Iuniorem consil. 145. lib. 1. numer. 64. Tiraquellum d. gloss. 2. numer. 27. tenentes etiam hanc præscriptionem procedere ipso emptore sciente, nec ignaro propriæ obligationis, idémque sensim fatentur omnes qui opinionem Angeli sequuntur, à qua velut communi adhuc emptore sciente non esse in iudicando recedendum Socin. numero 73. scribit. Quia emptor non est in mala fide ante oblationem precij, cùm aliter non appareat, | quod venditor velit redimere. Et prætereà vbi mala fides ex scientia rei alienæ, vel propriæ obligationis absque peccato procedit, poterit optimè admitti præscriptio 30. annorum à iure ciuili statuta, sicuti visum est Adriano in 4. sentent. tractat. de restitutione. §. hoc supposito. Corneo consilio 277. libro 4. Panormit. in cap. vltimo, de præscript. numero 13. & in capit. quod clericis. columna penulti. de for. compet. Et licet Corne. ac Panormit. in præscribendis actionibus personalibus hoc admittātadmittant, vbi nulla potest dilatæ solutionis culpa debitori imputari, secus esse existimantes in præscriptione realis actionis: Adrianus tamen sensit & in realibus idem posse defendi, cùm possessor sciens rem alienam esse, minimè sciat, cui sit eius restitutio facienda. Ego nec Adriano, nec Panormitano consentio, cùm mihi certissimum sit, vel scientiam rei alienæ, vel propriæ obligationis, & si in solutione, vel restitutione differenda, nullum mortale aut veniale crimen committatur, ipsam præscriptionem impedire, quod latius alibi ostendam. Et ideo pro sententia Baldi, Angeli & sequacium adduci satis commodè poterit decisio Anch. in reg sine possessione. de regul. iur. in 6. fol. 3. versi. item intelligas. scribentis, hæredem, non petente legatario rem lega tam, posse eandem præscribere, etiamsi hæres ipse sciat rem illam Titio legatam esse. Idem adserunt post Ancha. Bartol. Socin. consilio 2. ad finem. lib. 3. Deci. consilio 554. Franciscus Balbus de præscription. 2. parte 3. part. princip. quæst. 13. Ripa in l. vltim. C. de reuo. donatio. q. 69. Paulus Paris. consilio 92. libro 3. numero 34. Socinus Iunior d. consil. 145. numero 71. Anton. à Fano de pignoribus. 6. part. 2. membro. nume. 22. Maria. Soc. consilio 63. colum. 4. lib. 1. Andræas Tiraquell. in l. si vnquam. verbo. reuertatur. nume. 311. C. de reuoca. donatio. quorum ea ratio est, quòd vbi per acceptationẽacceptationem agnitionémue alicui actio est competitura, dum is nondum acceptauerit agnouerítue, alter, contra quem actio datur, non potest dici malæ fidei possessor. Sic etenim dum venditor precium non obtulerit emptori, nondum emptor in mala fide constituitur, ad hæc facit communis interpretatio. glos. in d. l. cùm notissimi. §. eodem iure. ex qua licet creditor obtinens rem debitoris sibi pignori traditam, dominium ipsius rei nequeat ob scientiam rei alienæ præscribere, actionem tamen pignoratitiam, si debitor triginta annorum spatio debitum non obtulerit, optimè præscribit, cùm ea actio donec debiti oblatio fiat nequaquam oriatur, interim igitur dum oblatio non fit, non oritur pignoratitia. l. si rem alienam. §. omnis. ff. de pig. actio. §. vlti. Insti. quib. modis re. contra oblig. & eo tempore bonam fidem habet creditor respectu iuris, offerendi competentis debitori, quam ob rem huic iuri offerendi præscribitur principaliter, & ex consequenti pignoratitiæ actioni, quæ ex ea oblatione foret competitura. Quod in specie ita explicat Antonius à Fano de pigno. 6. part. memb. 2. numer. 19. post alios, qui Accur. opi. in d. §. eod. iure. sequuntur, illud profectò hac in reconsiderandum est, non rectè Anchar. sententiam ab eius fundamento deduci, siquidem legatum ante acceptionem adquiritur legatario, quo ad actionem realem, vel personalem statim, quandoq;quandoque à morte testatoris. quandoque à die aditæ hæreditatis, iuxta l. 1. C. commu. de legat. vbi gloss. & in l. à Titio. ff. de furtis. Alexand. Ias. & Ripa numero 38. ff. de legat. 1. tradidi & ipse in cap. Rainutius. §. 1. numer. 1. de testa. nam licet legatarius possit legatum purè relictum repudiare, interim dum non repudiat, ad eum pertinet, quo fit vt hæres etiam ante moram, fructus è re legata perceptos restituere legatario teneatur, nec titulo bonæ fidei possessoris ab ea restitutione defenditur. Bald. Paulus de Castro & Doctor. Communiter in l. apud Iulianum. §. 1. ff. de lega. 1. vnde Philippus Decius in capit. ecclesia S. Mariæ. de constitut. numero 26. scribit Ancharani sententiam tunc demum posse obtinere, cùm legatario legatum fuerit sub ea conditione, si voluerit, id est, declarauerit se velle, cum eo casu ante hanc declarationem nec actio ei competit, nec legatum debetur. l. si ita legatum. §. illi si volet. ff. de legat. 1. vbi eleganter Paulus Castrensis & Cuma. consilo 147. maximè aduersatur Ancharano, sed loquitur eo casu, quo hæres ipsum legatarium ignorantem certiorem legati non fecerit, tandem vtcunque sit, parùm oberit opinio Anchar. his, qui ab Angelo dissentire velint, primùm quia in hac specie, quam tractamus, statim ab initio contractus actio oritur ad rem ipsam redimendam: at in casu quæstio. ab Anchar. propositæ, actio nondum competit, nec oritur an te acceptationem, quæ spacio annorum omissa fuerit, quo pacto, hanc obiectionem Paulus Paris. dissoluit: dicto numero 35. & prætereà quia legatario omittente legati petitionem & acceptationem tempore 30. annorum, præsumitur non ex alia causa id omittere, quàm quòd nolit legatum ipsum accipere, non sic in venditore, qui habet ius redimẽdiredimendi, potuit enim is, & hoc frequenter contingit tutus hoc redimendi pacto sibi iam competenti, forsan non habens ad redimendum paratum precium, tanto tempore tacuisse.
His tandem ita præmeditatis in hac difficili quæ
6
*stione, & si sciam magis communem esse opinionem Angeli, ad eius congruam resolutionem proponam aliquot, & Primùm falsum | esse, quod Ancharanus asseuerat dicto consilio 331. scribens: hoc ius redimendi decem tantùm annis tolli. Nam cùm ea actio personalis sit, omninò exigit 30. annorum spatium, & ideo defendi iure nequit, quod ab Ancharano obiter adnotatum fuit, secundum Balbum dicta quæstio. 3. Curtium Iuniorem in dicta l. petens. numero 13. Alciat. in rubri. de præscript. numero 64. communitérque receptum est triginta annorũannorum præscriptionẽpræscriptionem fore necessariam. Fortassis ex l. Regia 64. in Taurinis constitutionibus sufficient viginti anni.
Secundum constat planè, vbi hæc 30. annorum præscriptio bona fide, quæ sæpissimè & hic contingere potest, perfecta fuerit, verissimam esse Angeli, & aliorum sententiam, vbi verò ea præscriptio mala fide processerit, & si communiter obtentum sit, eam sufficere ad tollendum ius redimendi, mihi satis dubium id est, ac potius placet, quod è contrario adnotauere Fabianus, Barbat. & sequaces, quorum superius mentionem fecimus.
Tertium etiamsi Angeli opinio vera sit, ea proculdubio solùm procedit, cùm venditor actione ad redimendam rem ex pacto vtitur. Quòd si is, rei ipsius forte possessor, vti voluerit retentione, oblato precio emptori rem petenti: obtinebit, non obstante triginta annorum pręscriptione. l. purè. §. vltimo. ff. de doli except. Et quamuis casus dissimilis sit, huc tamen tendunt rationes adductæ per Signorol. consilio 139. cuius responsum statim examinabimus. Nec enim emptor huius temporis decursu dominium rei adquisiuit, vt censeamus id demum vendicare posse à quocunque possessore, sed tantùm actioni competenti ad redimendum præscripsit, & ea ratione ius excipiendi oblato pretio venditionis inuiolatum manet, quo vti poterit venditor, argumento eorum, quæ Bartolus notat in l. pignorib. ff. de vsucapioni. cuius ad hanc decisionem meminit Aymon consil. 71. numero 4.
Quartò, adeo quibusdam placuit, hoc ius redimendi præscriptione triginta annorum extin
7
*gui, vt verum esse existiment, etiam si pactum id iuratum fuerit, quòd expressim Angel. & plærique alij asseuerant, maximè Iason in dicta l. si mater. & Franciscus Balb. dicta quæstione 3. Quorum opinio Communis est, vt testatur Socin. Iunior consilio 145. libro i. numero 62. & Boërius decisio. 182. colum. 2. & id vtcunque admittendum erit, vbi iuramentum tendit ad promissionem simplicem ipsius redemptionis & pacti, quasi secus sit in iuramento, quod præstitum fuerit pro ipsius præscriutionis expressa renunciatione, nam istud impedit sanè etiam triginta annorum præscriptionem secundum Felin. in rubr. de præscriptio. numero 15. & ibi Alciat. numero 69. Alexand. in l. nemo potest, numero 26. Gerard. Singul. 18. imò & si iuramentum ad promissionem & pactum redimendi pertineat, necessaria est quadraginta annorũannorum præscriptio: quemadmodum in hac ipsa quæstione tenent Aymon consilio 71. numero 2. Socinus Iunior, consilio 145. libro 1. numero 62. Ludouicus Gozadi. in l. 2. C. de pact. inter empt. & vendit. quæstione 4. conclusione 2. ea ratione, quòd iuramentũiuramentum perpetuam efficit actionem ad quadraginta annos, & si ea alioqui temporalis sit. l. nam & posteà. §. si is qui temporali. ff. de iureiur. vbi Bartol. Angel. Alexan. & Doctor. communiter Iason in §. item si quis. in 2. 1. colum. de actionibus. Regia lex. 14. titu. 11 part 3. iuncta l. vltima. C. de præscript. triginta anno. Cæterùm si Angeli sententia vera est, hanc interpretationem non patitur, nam quod in dicto §. si is qui temporali, probatur, & ex ea Bartol. & Doctor. colligunt, obtinet in iuramento, quod etiam extra iudicium vel in ipso contractu defertur à debitore creditori iuranti vera esse, quæ in eo contractu asseuerantur, & hoc ad exemplum eius, quod in iudicio ad litis dubiæ decisionem litiganti defertur, secus verò dicendum erit in iuramento promissionis, quo quis iurat contractum seruaturum, sic sanè eleganter hanc difficultatem explicat Roderic. Xuares in l. post rem. ff. dere iudic. 2. notab. versi. considera vltimò. colum. 7. quo in loco absque hac vltima interpretatione responsum Angeli probat, sequutus eam declarationem, quam ex Felino & Alciato retulimus.
Quintò illud præ cæteris est circa hanc disputationem consideratione dignum, in censibus &
8
*reditibus annuis, qui cum pacto redimendi cōstituunturconstituuntur, eam redemptionem perpetuò absque vlla temporis præscriptione permissam esse, nec in his locum fore communi Angeli & aliorum opinioni, ob plures rationes, quibus hoc apertissimi iuris esse constabit. Prima quia in hac specie ius redimendi coniunctum est exceptioni, quod patet, nam cùm emptor agit ad reditus solutionem venditor excipit, quo ad futuros saltem reditus offerendo precium redemptionis, vnde sicut natura exceptionis perpetua est, & nulla temporis præscriptione tollitur. l. purè. §. vltimo. ff. de doli exceptio. Bartolus in l. pignori. ff. de vsucapioni. quem alij sequuntur, & præ cæteris Franciscus Balbus, quarta parte 5. partis princip. quæstione 2. de præscriptio. Fanensis de pignoribus. sexta parte 3. membro ad finem. ita & ius offerendi, quod iuri excipiendi coniunctum est, nunquam præ|scriptione tollitur. quod expressim probant Bartol. in dicta l. pignorib. & hi qui eidem accessêre, per l. Paulus. §. 1. ff. quibus modis pig. vel hypothec. solut. vbi qui possidet pignus, habet ius offerendi perpetuum, poteritq́;poteritque ad rem ipsam retinendam quandocunque offerre. idem notat Corneus in l. licet. C. de iuredeli. Secunda ratio ea est, quòd præscriptiones ob id introductæ sunt, vt per eas occurratur iuri agendi, non autem iuri excipiendi siue retinendi, cùm ad ipsum tendant. l. sicut. C. de præscript. triginta vel quadraginta annorum. notatur in l. 1. C. si aduersus credito. quo fit, vt æquum, iuríque consonum sit, eas præscriptiones non impedire ius illud excipiendi, vel retinendi, ad cuius conseruationem sunt introductæ. l. legata. ff. de legatis 1. l. cùm tale. §. vltimo. ff. de condition. & demonstratio. Tertiò eadem sententia comprobatur ex eo, quòd in qualibet annua præstatione interrumpitur præscriptio, quia censetur tacitè facta ex titulo præcedenti, & ad illum refertur. gloss. in l. 2. C. de adquiren. possess. Bartol. in l. cùm solus. ff. de vsucap. Socin. consilio 15. libro 4. titulus autem habet illam qualitatem redemptionis, quæ in qualibet præstatione est repetita saltem tacitè: Ergo interrumpitur præscriptio, & ideo ratione huius interruptionis non potest extingui, nec tolli præscriptione temporis ius hoc redimendi annuos reditus.
Postremò frequentissimè hi annui reditus modico precio saltem minori, quàm perpetui emuntur, qua ratione in his reditibus ad rationem duodecimæ, decimæ, vel quatuordecimæ constitutis facultas redimendi ad contractus iustitiam pertinet, & est de necessitate iustitiæ, quod alibi latius probabitur. Vnde ea facultas tolli non potest per præscriptionem. Et ita in hac quæstione expressè responderunt Signorol. consilio 139. Deci. in l. petens. columna 3. C. de pac. & consilio 164. vltim. dubio. Chassan. consilio 11. & in consuetud. Burg. rub. 5. §. 1. Andręas Tiraquell. de retractu conuentionali. §. 1. gloss. 2. numero 29. & Carolus Molin. de contractibus. quæst. 17. numer. 194. & quæst. 19. dicens: ita iudicatum fuisse in supremo Parisiensi Senatu. Idem tenet Tiraquellus. d. numero 26. & seq. vbi simpliciter esset appositum pactum redimendi, etiam absque dictionibus, semper, quandocunq;quandocunque, & similibus. Ex quibus apparet perpensis huius postremæ conclusionis rationibus, eam veram esse quocunq;quocunque precio empti fuerint annui reditus, nam etiamsi vltima ratio tunc cesset, priores tamen adhuc obtinent.
Ex vltima verò ratione deducitur, iniquum esse propter precij iniustitiam contractum, quo annui reditus vendantur ad rationem vnius pro decem aut duodecim, cum pacto redimendi intra decennium, ita vt post decennium redimi non possint, ac maneat perpetuus reditus. Sunt ete
9
*nim hi contractus suspecti, quamuis à Romanis Pontificibus approbati quibusdāquibusdam seruatis conditionibus, quarum ea potissima est, quòd precium sit iustũiustum, at in hoc contractu verè iniustissimũiniustissimum est, cùm annui reditus, qui perpetuò redimi possint, eodẽeodem precio vendantur cōmunicommuni omniũomnium æstimatione, quo venditi fuerunt hi decennio tantùm redimibiles. IdẽIdem ex eo, quòd ab eisdem RomanorũRomanorum Pontificum constitutionib. exigatur libera & perpetua venditoris redimẽdiredimendi facultas, igitur si ea restricta sit, contractus nec licitus est, nec permittit̃permittitur, quod passim traditur ab his, qui de his annuis reditib. scripsêre. Et licet Conrad. de contract. quæst. 83. conclu. 8. & Ioan. à Medina de restitut. cap. de censu redimibili. col. pen. probare velint prædictũprædictum contractum licitum esse, vbi iustum fuerit annui reditus precium arbitrio boni viri, qui rem istam æstimabit cum qualitate restrictæ redimendi libertatis, siquidem maius preciũprecium tunc necessarium est, quàm si libera ex contractu cōpetatcompetat redimendi facultas. Hoc tamen, quẽquem proposuimus, casu, adest iniquitas in precio, & ideò contractus illicitus est, nec iusta ratione defendi potest. Nec opinor hunc contractũcontractum vsurarium esse, licet is iniquus sit, ea siquidem restrictio, vt intra decennium liceat redimere, non autem post, non vitiat contractum, sed vitiatur & reijcitur ab eo, itaq;itaque manet annuus hic reditus redimibilis perpetuò, & in hunc sensum accipiendum est, quod diximus, esse hunc contractum illicitum, id est, hanc eius conditionem esse iniquam, vnde satis erit, eam à cōtractucontractu reijci & tolli secundum Carol. Molin. in tract. de contractibus. quæst. 50. sensit And. Tiraquel. in lib. 2. de retractu. in principio. numer. 30. quem legito. §. 1. gl. 2. nume. 64. & sequentibus. Aliud enim dicendum erit ex his, quæ ab eisdem traduntur, vbi conditio in hunc modum concipitur, vt liceat venditori redimere post decem annos, non anteà, tunc equidem vsurarius est cōtractuscontractus, quod oportunius alibi examinabitur, sat enim est, hunc de quo agimus, contractũcontractum iniquum esse ratione conditionis, contra iustitiam precij appositæ, non tamen vsurariũvsurarium. QuāQuam ob rem cùm semel in regio prętorio ageretur de exequutione contractus, quo annui reditus hac adiecta conditione empti fuissent, essetq́;essetque petita exequutio pro iam decursis vnius anni reditibus, & opposita intra decem dies iuxta legem Regiam vsuræ exceptio, ob quam iudex inferior pronunciasset contractum non posse mandari exequutioni, reuocata fuit eius sen|tentia, ac tandem definitum, ipsum contractum exequutioni tradendum esse, non obstante exceptione vsuræ, reseruato ipsi reo iure tractandi prædictam contractus conditionem, siquidem tantùm actum fuerat de exequutione contractus ad solutionem reditus iam decursi. Quòd si ex illa conditione contractus vsurarius foret, minimè posset exequutioni tradi, cùm Regia constitutio, quæ de exequendis, iudicio extraordinario, & admodum breui, contractibus, statuta est, vsuræ exceptionem ad impediendam exequutionem omninò admittendam esse censeat, & tandem ea fuit iudicum omnium mens, vt si de reijcienda à contractu conditione actum fuisset, planè iudicassent eam reijciendam fore, quo liberum esset venditori annui reditus, etiam post decennium, restituto precio ipsum censum redimere, quod est memoriæ commendandum.
Loading...