ARGVMENT. CAP. XI.

De iniuria, quæ uerbis fit, & maximè de ea, quæ ueri criminis obiectione irrogatur.

SVMMARIVM.

  • 1 Iniuria verbis facta, honoris præfatione non tollitur.
  • 2 Qualiter apud Hispanos conuitium puniatur.
  • 3 Solidorum æstimatio variè expenditur, siue hi sint aurei, siue ærei ad intellectum iuris Cæsarei & Regij, atque ibi de aureorum valore.
  • 4 Marauedinorum huius regni cognitio traditur ad plurium legum interpretationem.
  • 5 Constitutio puniens percutientem non obtinet aduersus conuitiantem verbis: & inibi Ananiæ sententia non indiligenter examinatur.
  • 6 An actione iniuriarum teneatur is, qui alteri verum crimen, vitiúmue obiecerit?
  • 7 Intellectus Regiarum constitutionum, quæ de conuitijs loquuntur.
  • 8 Vera interpretatio ad l. vltimam. C. de reuo. donat.
CAPVT XI.
INIVRIAM non tantùm facto, sed & verbis fieri palàm est, & probatur in l. si non conuitij. C. de iniur. l. eum, qui nocentem. l. item apud Labeonem. ff. eodem. capit. cùm T. à B. de re iudica. adeò quidem, vt nec in
1
*iuriam istam extinguat honoris præfatio: frustrà etenim protestatur, qui alteri verba, cōmunicommuni omnium interpretatione, iniuriosa dixerit, nec iam de eius animo quidquam est censendũcensendum, quale illud vulgo traditur: Mentiris, saluo honore tuo: Bart. & alij in l. si quis extraneus. ff. de adquir. hęredi. Abb. in cap. ea te. de iureiur. & in d. c. cùm T. à B. Angel. in l. vestem. ff. de iniur. Alex. in l. turpia. ff. de legat. 1. Soc. consil. 118. volu. 1. Iason in l. vt vim. ad fin. ff. de iusti. & iur. Felin. in cap. dilect. penul. col. de except. Anton. Rub. in repet. §. morte. numer. 461. ff. de noui oper. nunciat. Alciat. in l. detestatio. ff. de verb. signifi. colum. 2. Quid enim obsecro iuuat, velle, ac præfari honorem saluum esse eius, cui verbis crimen, famam & honorem denigrans obijcitur? Parùm profectò proderit, alterius honori hæc ipsa præfatio, cùm is, cui conuitium dictum est, ex obiecto crimine labem delicti, notàmue famę contraxerit: Facit ad hoc text. optimus in capit. 1. de præsumptio. Igitur à conuitijs abstinendum omninò est, hæc enim à Republica legibus puniuntur. Apud Hispanos statutum est, vt qui alterum aliquo è sex vitijs
2
*conuitio affecerit, iniuriam illam retractet coram iudice & honestis personis, Palinodiam, vt aiunt, canendo, & prætereà ter centum solidis mulctetur. l. secunda. titul. 9. libro 8. ordi. Vitia verò hæc sunt, Leprosus, Sodomita, Hæreticus, Proditor, Cornutus. Quorum vltimum tradit Accursius in l. si inimicitiæ. ff. de his, quibus vt indig. dicens, contumeliam irrogari per hoc, maximè odiosum nomẽnomen. Idem notant Anania. in cap. 1. nu. 5. de maled. Ioan. Faber in §. patitur. Instit. de iniurijs. Ripa in l. vlt. quęstio. 7. C. de reuoc. donat. quibus adde Andræam Alciat. libr. 7. Parerg. capit. 5. His etiam ab eadem Regia constitutione, additur meretricis nomen & vitium, fœminæ maritatæ obiectum. PRAXIS etiam idem recepit in eo, qui alterum Iudæum conuitij causa appellauerit.
Quòd verò obiter attinet ad æreos solidos, quibus conuitiator ex ea lege mulctandus est, va
3
*ria traditur apud diuersa tribunalia obseruatio. Quidam etenim iudices morem propriæ regionis sequuti, quemlibet solidum duobus æstimant quadrantibus, quos vulgò hac ætate Marauedis appellamus: alij verò, & frequentius supremi & Regij prætorij iudices, quatuor quadrantibus solidum parem esse censent. Nam & solidorum valor conformis non est, imò varius quidem attenta varia prouinciarum taxatione. Sic equidem solidus, cuius meminit Iustiniani Codex, par pondus habebat cum eo nummo, qui nostra ætate Castellanus dicebatur, isq́;isque aureus solidus erat, & hoc probatur ex notatis per Budæum libro 5. de Asse. quo in loco scribit: solidum, cuius meminerit Iustinianus, sextam esse vnciæ partem, & ideò is nonaginta sex grana habebat: authore Alciato libro 11. C. colum. 2. idem Isidorus scribit libro Etymologiarum. 16. capit. 24. dicens, solidum etiam dici sextulam apud Latinos, quod sexta sit vnciæ pars, quod probatur ex l. quoties. C. de suscept. & Ancar. vbi scribitur, libram aurei duodecim vnciarum constare ex septuaginta duobus aureis solidis, quo fit manifestum esse, solidum grana habere nonaginta sex, & esse partem sextam vnciæ. Nummus autem, quem Castellanum diximus, sextam habet vnciæ partem, & ea ratione, solido similis censetur: & id receptum est in praxi apud Regia Hispaniarum Prætoria, vbi ad hanc rationem expenditur quingentorum solidorum summa, cuius meminêre l. Sancimus. C. de donation. & Regia l. 9. titul. 4. parte 5. quæ solidos antiquos, aureos marauedinos appellat, non quòd intelligenda sit de aureis, quorum Iurisconsulti veteres meminêre, & præsertim in l. nonnulli. ff. de accu. & in l. 1. ff. de varijs & extraordina. cognit. Sed quòd apud nos dictio ista Marauedinus generalis ferè sit, pluribusq́;pluribusque & varijs con|ueniat monetis, vt nummus apud latinos, quod statim ostendemus. Aureus sanè apud veteres sescuplo maior erat solido, ita quidem, vt tantùm ponderis haberent aurei quatuor, quantum solidi sex, ex quo fit, vt quatuor aurei constituerent vnciam, & quadraginta octo, libram Romanam duodecim vnciarum, vt libro 2. 3. & 5 de partibus assium ex Iullio Polluce libro 4. docet Guliel. Budæus, & Alciat. lib. 3. disp. c. 9. Leonard. Portius libro 1. de monetis, qui ex Cornelio Tacito, Suetonio, & aliis authoribus, aureum esse existimant valoris mille quadrantum, quos vulgò Itali Quatrinos, Hispani Marauedinos appellamus, siquidem vnus aureus centum continet sestertios, quorum quilibet decem quadrantibus æquiualet. licet satis eruditè Anto. Augus. lib. 2. emendationum capitu. 9. probare conetur, aureum nummum sextam fuisse vnciæ partem, atq;atque à solido minimè differre, & idem adserit Aemylius Ferret. Institut. de pœna temerè litigant. de valore tamen aurei, nulla apud ipsos est controuersia. Hinc infertur intellectus ad text. in dicta l. nonnulli. ff. de accusat. quæ pauperem esse censet eum, qui minus quàm quinquaginta aureos in bonis habet, itidem ad RegiāRegiam l. 2. titu. 1. part. 7. quæ eam summam ad quinquaginta marauedinos retulit, vtraque enim lex intelligenda erit de quinquaginta nummis aureis, quorum modò meminimus.
Quod verò diximus, solidum parem fuisse nummo aureo Castellano, intelligendum est quo ad pondus, nam quo ad valorem non omninò similes sunt hi nummi, siquidem solidus ille aureus Iustiniani, ea ætate valebat sexaginta sex sestertios, & dimidium ac paulò plus, atque ita sexcentos sexaginta quinq;quinque marauedis, vel quadrantes: quibus vnus addi poterit ad exactæ computationis rationem, at nummus Castellanus nostra ætate æstimabatur quadringentis octuaginta quinque quadrantibus, & sic quadraginta octo sestertijs nummis & dimidio. Solidorum etiam meminit textus in capitulo conquerente. de offic. ordin. & in capitulo placuit. capitul. inter cætera 10. quæstion. 3. ve
4
*rùm dubitari solet ad intellectum plurium Regiarum constitutionum, qua ratione sit expendendus valor veterum Marauedinorum, quorum mentio fit plærunq;plærunque in huius regni veteribus constitutionibus, & in hac re styli lex 114. adserit, Marauedinum aureum, quo veteres in hoc regno vtebantur, valuisse sex Marauedinos, qui tempore Regis Alfonsi legum latoris expendebantur, horum autem æstimatio, ni fallor, ita examinanda est, vt eorum quemlibet æstimemus decem Marauedinis, quibus hoc Imperio Caroli Cæsaris primi Hispaniarum regis vtimur, vnde fit, vt habita ratione legis styli, Moropetinus aureus esset apud veteres, valoris sexaginta Marauedinorum, seu quadrantum, quibus nunc ex ære vtimur, quod, licet non satis ex authoribus constet, ea consideratione probatur. Nam denarius æreus, quo veteres in his regnis vtebantur, è sex, quas vocātvocant meaias, constabat, & ideo decem denarij Moropetinum æreum, quo modo vtimur, constituunt, siquidem is sexaginta meaias habet, vel coronatos sex, quorum quilibet decem meaias cōtinetcontinet: At solidus maiorum nostrorum apud Castellanos, duodecim denarios valebat. Ex quib. apparet, maioris valoris fuisse solidum, quàm æreum Moropetinum. Deinde constat aureum Marauedinum, qui regnante Alfonso legum latore vsu tractabatur, habuisse valorem octo solidorum, & triũtrium denariorum, vt scribit Alfonsus à Montaluo in l. prima. tit. 5. libr. 2. fori. quidum eiusdem Alfonsi Regis Marauedinos explicat, fuisse eos aureos existimat, asseuerans, eum esse nummum Marauedinum, cuius Alfonsi constitutiones passim meminêre. Quam ob rem cùm Alfonsus idem Castellæ rex nummum aureum priorum, ac veterum Regum expendens, collatio huius, & nummi, quo eo regnante Castellani vtebantur, pondere, compererit veterem moropetinum aureum æquasem esse pondere sex eiusdem Regis, Moropetinis itidem aureis, alioqui iniqua & inutilis esset ponderis collatio, colligitur euidenter vetustissimum aureum moropetinum valoris esse & fuisse sexaginta nostrę ætatis quadrantũquadrantum, quibus ex ære conflatis vtimur, & vulgò Marauedis appellamus.
Hinc primò infertur, marauedinum Alfonsi Regis & legum latoris æqualem esse, quo ad valorem veteri Romanorum Sestertio, & sic decem quadrantibus nostræq́;nostræq́ue ætatis æreis moropetinis, accentum antiquis Castellæ denarijs.
Secundò deducitur, præfati Regis Alfonsi nummum, marauedinum bonum, apud huius regni sanctiones passim nuncupari, & id probatur ex l. 1. titu. 9. lib. 8. ordin. & l. 1. titu. 5. & l. 9. titu. vltim. eiusdem libri.
Tertiò ex his etiam constat intellectus ad d. l. 1. titul. 9. quæ condita fuit à Ioanne Rege primo Biruiescæ, anno Domini M. trecentesimo, octuagesimo septimo, & in ea statutum fuit: conuitiantem parentibus, puniendum esse pœna sexcentum marauedinorum. Est enim ea constitutio intelligenda de marauedinis bonis, cum modus hic puniendi ab eodem Rege seruatus frequenter fuerit, vt patet in dicta l. prima. titu. 5. & l. 9. titu. vlti. quæ constitutæ fuerunt ab eodem Principe Guadalaiaræ, anno Domini M. CCC. XC. & ab Henrico Rege Tertio Madricij, Anno Domini M. Quadringentesimo. & tamen quod in d. l. 1. titulo 9. scribitur in hæc | verba. que son seys mil marauedis de esta moneda. additum fuit ad planiorem interpretationem ab eo, qui iussu Regum Catholicorum Fernandi & Elisabeth ordinationum Regiarum librũlibrum compilauit, atq;atque inde probatur, quod prima illatione diximus.
Quartò apparet ex præmissis, bonum Marauedinum differre à Marauedino veteri, cuius etiam mentionem faciunt Regiæ constitutiones. Et constat hæc illatio ex dicta l. prima. titulo 5. vbi expressim probatur, Marauedinum bonum, seu veteribus, seu veteris monetæ æreis Marauedinis ęqualem esse, quibus consequens est, veteris monetæ Marauedinos maioris valoris fuisse, quàm quibus modò vtimur: cùm sex veteres ærei Marauedini pares valore sint decem, quibus nunc in cōmercijscommercijs passim huius regni incolæ vtuntur.
Quintò inde compertum erit, non satis exactè hac in re Celsum Hugonem in repertorio dictas constitutiones Regias, dictione Marauedi, perpendisse, nec perfectè collegisse, quid Alfonsus à Montaluo in dicto loco scripserit
Sextò poterit ex his intelligi Regia l. tertia, titulo duodecimo, libro 8. ordin. quæ fuit statuta à Rege Alfonso vndecimo Aera. M. trecentesima octuagesima sexta Compluti. titul. 20. l. 12. vbi armatos homines congregantes ad vim inferendam magistratibus publicis, puniuntur multa sexcentorum Moropenitorum, & in specie constitutionis sequentis sex mille, & rursus in priori ordinatione mille: distinctis ibidem coniurationis qualitatibus, ea etenim mulcta ad veteris monetæ Marauedinos est referenda, sicuti in dicto ordinationum volumine refertur. tametsi in scriptis manu exemplaribus constitutionum Alfonsi Regis, ea pœna ad monetāmonetam eius temporis referatur, quod parùm refert.
Septimò forsan ad hanc rationem erit explicanda Moropetinorum Lusitaniæ summa, cuius mentio fit à Romano Pontifice in capitul. cùm olim. in 2. de priuileg. licet Ludouic. Gomezi. in regul. de valore. quæstione 9. opinetur, quemlibet ex illis Moropetinis, valore parem esse dimidio scuto aureo, quo nunc Itali vtuntur, sed ipserem istam missam facio his, qui maiorem cognitionem habent veterum Lusitaniæ numismatum, hæc etenim obiter adduximus ad Regiam constitutionem, quæ de conuitijs puniendis tractat, nec tamen ignoramus, mulctas pecuniarias à Regijs sanctionibus indictas, qualibet in huius regni prouincia, seu tribunali, ex praxi satis apertè certam ad summam redactas fuisse.
Verùm, vt ad propositam quæstionem, à qua digressi fuimus, reuertamur, ex eadem Regia sanctione, quæ de conuitijs puniendis agit, etiam colligitur, conuitiatorem cogendum esse coram iudice & honestis personis, quod obiecerit, retractare, seq́;seque mentitũmentitum fuisse fateri, quodcunque vitium conuitio expresserit, licet non sit ex illis sex, quæ in eadem regia lege eius initio explicantur, hoc tamen variè accipitur à iudicibus, nec omninò id seruatur, imò frequentius omittitur, aliaq́;aliaque pœna pro arbitrio iudicantis infertur conuitiatori. Nam ea retractatio, cuius paulò antè mentionem fecimus, tantùm à lege & iudicibus iniungitur, vbi conuitium contigerit per obiectionem alicuius ex illis sex vitijs, quorum lex priori parte meminit.
Iustissimum tamen est, famæ & honoris restitutionem fieri his, qui conuitijs obiectis eius læsionem passi fuerint. cap. quisquis. 8. quæst. 1. cap. inter solicitudines. de purgat. Cano. Hostien. in Summa de pœniten. §. quibus. versicu. quid de accusatoribus. Thomas 2. 2. quæstio. 62. artic. 2. Florent. 2. parte. titul. 2. cap. secundo. §. tertio. & probatur ex regul. peccatum. de regulis iuris. in 6. hoc addito, non esse minorem, imò multo maiorem honoris & famæ, quàm rerum spoliationem, authore Solomone, Prouerb. 22. dicente: melius est nomen bonum, quàm diuitiæ multæ. Nam & bonorum externorum maximus est honor, vt scribit Arist. 4. ethic. cap. 3. c. deteriores. 6. q. 1.
Ex quibus ausus est Ioan. Ananias in cap. 1. nume. 5. de maledicis. scribere, irrogantem contumeliam, seu conuitium verbis Cardinali, eisdem
5
*affici pœnis, quas Romanus Pontifex statuit in cap. fœlicis. de pœnis in 6. idem probat Feli. in cap. non dubium. de sentent. ex commu. Quibus & alia ratio adstipulatur, quòd appellatione percussionis non tantùm comprehenditur ea, quæ facto fit, sed & ea, quæ verbis, saltem ex lata dictionis significatione. Bartol. in l. aut facta. in princi. ff. de pœnis. Prædicta auten constitutio cùm fauorabilis sit, & in honorem Romanæ ecclesiæ eiusq́;eiusque ministrorum sancita, mirum non est, si hanc latam interpretationem adsumat, qua ratione idem hi Doctores dicerent, in iniuriam inferentibus verbis contumeliosis, quibuslibet clericis, vt ex hoc excommunicati sint sententia canonis, Si quis suadente. 17. quæstio. 4. cùm & ea constitutio in fauorem totius cleri ab Innocentio fuerit promulgata. Ego vero dum Salmanticæ interpretarer text. in cap. nuper. de senten. excommunica. Anno Domini 1543. publicè hanc Ananiæ sententiam impugnaui, falsam esse existimans, quam postmodum improbatam esse video à doctissimo, obseruandissimoq́;obseruandissimoque præsule Ioanne Bernardo episcopo Callagurriensi in practica crimina. cap. 60. quo in loco Felinum minimè retulit, atq;atque ab Anania discessit ea sola ratione, | quòd grauis pœna à iure in percutientem statuta nunquam comprehendit inferentem verbis iniuriam, cui ego & illud addiderim libenter, vt Ananiæ rationi satis faciam, quam libet constitutionem pœnalem, respectu ipsius criminis, aut iniurię odiosam esse, & ideò restringendam, respectu verò personarum, quibus iniuria fit, esse fauorabilẽfauorabilem, & ob id extendendam, quod notari potest ex verbis Baldi in l. illud. col. 3. C. de sacrosanc. ecclesijs. optima glos. in l. venia. C. de in ius vocando. quam ibi Doctor. communiter sequuntur, & Ias. in l. 1. col. 2. C. de succe. edict. Abbas in dicto cap. non dubium. de senten. excommu. vnde Canon, si quis suadente. & similia iura, quæ ob honorem clericorum, aut Cardinalium pœnam irrogant eos percutientibus, respectu ipsorũipsorum, quibus iniuria fit, fauorem cōtinentcontinent: at respectu ipsius iniuriæ, odiosa censentur, nec extendenda sunt, & ea ratione ad verbalem iniuriam non prædictæ constitutiones deducendæ, ex quo tollitur ratio ipsius Ananiæ, tollitur & secundò alia consideratio, quæ Ananiæ opinionem videtur plurimum probare. Solet enim adnotari, constitutionem partim odiosam, partim fauorabilem, censeri omninò fauorabilem esse, si principaliter in fauorem statuta sit. glos. Domi. & Francus in cap. statutum. de præbend. in 6. gloss. & Domi. ibi in cap. sciant cuncti. verb. alios, de elect in 6. Felin. in dicto cap. non dubium. & in cap. 1. nu. 14. de spons. optima gloss. & ibi Areti. col. 3. & Alciatus num. 42. in l. 1. in princip. ff. de verborum obliga. sed canon prædictus principaliter tendit in fauorem clericorum, igitur censendus est fauorabilis. cæterùm præter hoc, quod gloss. in dicto cap. statutum. minimè probat conclusionem ex ea deductam, cùm eadem fateatur illius capitis cōstitutionemconstitutionem tantùm fauorabilem esse.
Hæc ipsa Theorica, licet vera sit, est intelligenda, quoties odium à fauore distingui non potest, at si odium & fauor distingui commodè queant, fauor, vt fauor, odium, vt odium adsumendum est. Deinde quamuis Reipublicæ intersit, crimina puniri, l. ita vulneratus. 1. respōrespon. ff. ad l. Aqui. cap. vt famæ. de senten. excom. & ea ratione dixerit Bart. in l. quemadmodum. col. 2. C. de agrico. & cens. leges pœnales & scelera punientes fauorabiles esse censendas, cui plures accedunt, quos referunt Hippol. in prac. §. aggredior. nume. 59. & in l. vnica. C. de rapt. virgi. nu. 229. Ias. in l. fratres. C. de inoffic. testam. col. 2. Felin. in cap. translato. col. vlti. de constitu. id verum est ad eum effectum, ne delicta remaneant impunita, & vbi non satis punirentur, ni pœnales constitutiones latiori quodam modo interpretaremur, alioqui benignābenignam atq;atque strictam harum legum interpretationem sequi tenemur, quando ex hoc delictum nihilominus puniri sat potest, ne pœnarum acerbitas augeatur, quod probatur ex Iurisconsulto in l. si præses. & l. in interpretatione. ff. de pœnis. & animaduertunt Bartol. in l. 2. §. exercitum. ff. de infam. Decius in l. 2. numero 109 ff. de regu. iuris. & in l. factũfactum. §. in pœnalibus. ff. eod. & Curtius Iunior in l. bona fides numer. 13. ff. depositi. Ad hæc facit, quod pœnalis constitutio nunquam extenditur ex lata verborum significatione, nisi & eadem ratio subsit, iuxta eam resolutionem, quæ traditur per Domi. & Franc. in cap. 1. de tempo. ordi. in 6. Barto. & nouiores in l. si constante. 9. quæst. ff. soluto matrimonio. Decius in dicto cap. translato. & in dicto §. in pœnalibus. & in l. si quis id quod. col. vlti. ff. de iurisdict. omn. iud. Ias. in l. vlti. ff. de in ius vocand. & probatur in l. Iulia. §. hoc capite. ff. de ritu nup. cap. vltimo. de trans. prælat. qui autem recto iudicio dicet, eandem esse rationem in iniuria, quæ verbis fit, & in ea, quæ facto atrociter infertur. Vnde pœnalis constitutio ex iniuria quæ facto fuerit irrogata ad eam, quæ verbis fit, non erit extendenda, cùm ratio legis deficiat, tametsi lata verborum significatio id suadêre videatur: Nec enim est tanti præiudicij conuitium, quanti percussio, si publicam vtilitatem, dispendiúmue consideremus. Ex quibus aduersus Ananiam quatuor rationes adduximus, aperto Marte diluentes totidem, quę pro eo animaduertipossent, Sed & Quintò cōtracontra Ananiam facit, quod latè conatur probare Aymon consil. 6. col. 1. & seq. dicens, non esse crimen lęsæ maiestatis verba iniuriosa in principem dicere, arg. tex. in l. famosi. ff. ad legem Iul. maiest. diuersa siquidẽsiquidem hæc duo sunt, cùm à Iustiniano diuersis titulis explicentur in rub. C. si quis imperat. maled. & C. ad legem Iul. maiest. quo fit, vt falsam esse existimem Ananiæ sententiam. Sic sanè Card. Iacobatius lib. 1. de concilijs, pag. 39 obiter AnaniāAnaniam allegans, dubitat, eius opinionẽopinionem verāveram esse.
Scribit hac de re Paulus Iurisconsultus, eum qui nocentem infamauit, non esse bonum & æquũæquum
6
*ob eam rem condemnari, peccata enim nocentum nota esse, & oportêre & expedire d. l. eum qui nocentem. cui cōuenitconuenit Regia l. 1. titu. 9. parte 7. Bartol. tamen quærit, an iniuriarum actione teneatur is, qui alteri verum crimen conuitio obiecerit? Ita tandem rem ipsam distinguit, vt opinetur, conuitium istud tunc esse puniendum, quando Reipublicæ non interest, vitium illud, quod conuitio obiectum fuerit manifestum fieri, sed si Reipublicæ hoc intersit, impunitum esse, ac debere censeri tale conuitium, licet per accusationem vitium obiectũobiectum deduci nequeat in iudicium. Prioris membri exempla sunt, si quis alteri obiecerit cornutum esse, filium meretricis, furis aut lenonis, posterioris verò, si quis alterum dixerit, hæreti|cum, sodomitam, falsariũfalsarium, spurium latronémue esse, idem notant Petrus & Cynus in l. si non conuitij. 8. quæst. C. de iniur. eamq́;eamque distinctionem procedere quidam existimant siue in iudicio, siue extra iudicium id contigerit. ex gloss. in dicta l. eum qui nocentem. Ego quidem primùm animaduerto, siue in iudicio, siue extra iudicium conuitiũconuitium dicatur, etiam verum, cuiusq́;cuiusque notitia Reipub. intersit, praua tamen intentione, atque iniuriandi animo, peccatum esse non omninò ab iniuriarũiniuriarum actione liberum. Quod probatur, nam & si bonũbonum sit, ac Reipub. vtile, nocentium crimina nota esse, & ea manifestari, prauus animus reuelantis rem efficit iniquam, cap. cùm minister. cap. relegentes. 23. q. 5. Secundò opinor, veri criminis exprobrationem, cuiusq́ue Reipub. intersit manifestationem fieri, secluso iniuriandi animo, à peccato, & ab iniuriarum actione immunem esse, Nec refert, quantum ad hoc, id in iudicio, vel extra iudicium acciderit, atque ita Bar. & sequacem opinionem interpretandam esse censeo. Tertiò ad præmissa optimè conducit, ꝑpendereperpendere æquo animo acerrimoq́;acerrimoque iudicio, sic etenim præsumptiones, & coniecturæ deducantur, veri criminis & Reipub. perniciosi obiectionem, tunc demum ex iniurioso animo procedere, quando absq;absque vlla causa, vtilitatéue ipsius negocij quod tractatur in iudicio, vel extra iudicium contigerit. Quòd si eadem obiectio, exprobratióue ex iusta causa fuerit, æquissimum erit, præsumere non animo iniuriandi, sed ex ea causa contigisse, quæ quidem tria colliguntur ex pluribus traditis, per Oldra. consil. 53. Ioan Andræ. Specul. titu. de iniurijs. Abbat. in cap. vltimo. de iniurijs. & in cap. cum T. à B. de re iudicat. columna penultima. Roma. consil. 96. Ripam in l. vlti. quæstio. 7. C. de reuocan. donatio. Marti. ab Azpilcueta in cap. inter verba. 11. quæst. 3. Corol. 63. quibus diligenter consideratis, ea quæ sequuntur, colligam.
Primum, iniuriarum actione proposita puniendum esse à iudice eum, qui extra iudicium alteri conuitium dixerit, non vt ei, proximo, aut Reipub. mederetur, sed vt propriæ libidini aut iræ satis faceret: tametsi Reipublicæ intersit, vitium obiectum manifestum fieri, non enim veritas conuitij ipsum conuitiantem eximit à crimine iniuriæ, nec ab eius punitione ex pulchra Constantini Cæsaris constitutione, in l. iustissimos. C. de offic. rect. prouin. optimus text. in l. 2. C. quan. & quib. quarta pars. lib. 10. & hoc ipsum est, quod Oldra. Ioan. Andræ. Abb. Roma. & cæteri probare nituntur.
Secundò eadem ratione deducitur intell. ad l. 1. C. de famo. lib. si quis etenim famoso libello potius, quam iusta delatione, alterius honorem læserit, vera illius crimina manifestans, capitali pœna est puniendus, oportet sanè, & id magis publicæ vtilitati conuenit, viros sceleratos potius accusationib. ad iudicem deferri, quàm famosis libellis extra iudicium in maximam omnium perniciem infamari.
Tertium ex his apparet, puniendum esse eum, qui in iudicio aduersarium perstrinxerit, ex ꝓbransprobans illi verum etiam crimen, quod nihil ad proprij iuris comprobationem vel defensionem artinet, ex hoc equidem animus prauus deprehenditur, & ideo iniuriarum actione is tenetur. text. in l. quisquis. C. de postul. Nec quidquam refert, expediat Reipub. annon, id crimen palàm notum fieri.
Quartum optimè infertur, nempe veri criminis, aut vitij exprobrationem, etiam in iudicio contingentem, atque ad ipsius causæ decisionem pertinentem, puniendam esse, si vel ex rixa, aut verbosa litigantium contentione, aut ex alijs coniecturis iudex collegerit animo iniuriandi processisse.
Quintum palàm est, facilius animum iniuriam inferendi extra iudicium, quàm in iudicio pręsumi ex veri criminis aut vitij obiectione, cuius reuelatio vtilis est, vel Reipub. vel proximo.
Sextum iuris est apertissimi, huiusmodi reuelationem extra iudicium, etiam fieri posse absq;absque iniuriarum crimine eiusq́ue punitione, vel ob ipsius crimino si correctionem, vel ob Reipub. aut proximi necessitatem, vtilitatémue, ex his enim constat, animum iniuriandi abesse. Cautè tamen id agendum est, vt tutè & sine peccato fieri possit, nec enim sequitur: actioni iniuriarum locus non est, igitur nec detectio criminis peccatum habet, siquidem crimen occultum, etiam si probari possit, non est detegendum saltem extra iudicium apud eos, penes quos delinquens infamatꝰinfamatus non est, si damnum Reipub. vel proximi aliter, quàm ea reuelatione euitari queat, cùm ob solam vtilitatem Reipub. vel proximi permissum non sit, alterius famam veri criminis reuelatione lædi, nam & hæc inconsulta detectio criminis peccatum est, ex quo tenetur quis famam alterius restituere, secundum Thomam & Caietanum 2. 2. q. 62. artic. 2. sed cauendum est, ne ita alteri famam restituat, vt se mendacem esse profiteatur, ex eisdem, & Maiore in 4. distinct. 15. q. 16. col. 4. & tamen hoc casu iniuriarũiniuriarum actio non datur.
Septimùm, apparet eum, qui verum alterius crimen illi exprobrauerit ex iusta etiam causa, praua tamen intentione, ab actione iniuriarum liberum non esse, imò grauiter peccare, licet ad famæ restitutionem minimè is teneatur, cùm ea non oriatur ex vitiosa intentione, vt scribit Adrianus quodlibet. 11. litera R. cui eleganter accedit Martin. Azpilcueta in capit. inter verba. 11. q. 3. coroll. 70.
Octauò, mihi probabile videtur, & id maximè vtile ad Regiarum constitutionum interpreta
7
*tionem, non esse à iudice cogendum palinodiam canere, seq́ue mentitum fuisse coram honestis viris asserere eum, qui alteri extra iudicium prauo animo, in rixa manifesta iniuriam inferendi intentione conuitium dixerit, illi obijciens verum crimen, cuius manifestatio vtilis est Reipub. Quod probatur ex his, quæ proxima sexta illatione adnotauimus, qua ratione idem esse censeo, si quis alteri verum exprobret vitium, quod manifestum fieri, nihil vtilitati publicæ conduxerit, licet extra ordinem is vtroque casu à iudice puniendus sit, iniuriarum sanè actione iuxta Bar. & sequacium resolutionem.
Nonò, ex præmissis deducitur verus intellectus ad text. in l. vlti. C. de reuo. donat. & in cap. vlt. de donat. quibus statutum est, donationem
8
*inter viuos reuocari iustè posse, si donatarius grauem aut atrocem iniuriam donatori intulerit: Nam quoties diximus, ex veri criminis exprobratione actionem iniuriarum oriri aduersus conuitiantem, dicemus sanè toties donationem à donatore reuocari posse, si atrox, grauísue sit ea criminis etiam veri exprobratio quò quidem tendunt ea, quæ à Ripa tractantur dicta quæstio. 7.
Decimò, multò difficilius esse censeo, quod ab eodem Ripa proponitur eadem quæst. 7. num ea donatio reuocari possit ex eo, quòd donatarius in iudicium per accusationem aut denunciationem ipsum donatorem veri criminis reum detulerit? Et vt quęstio expediatur vtilius, ipsius Francisci à Ripa in specie sententiam referam, siquidem is existimat, donationem reuocari posse à donatore ex ea causa, quod donatarius eum de vero crimine apud iudicem, reum fecerit. adducit in huius opinionis probationem tex. in Authen. vt cùm de appellat. cogno. §. causa. vbi filius veri criminis aduersus patrem delator exhæreditari potest, modò crimẽcrimen non sit in principem, nec in Rempub. perpetratum. deinde allegat l. 1. ff. de his, quibus vt indig. vbi libertus accusans patronum de vero crimine, legatum amittit. Facit adidem tex. optimus in cap. 1. §. sed & qui delator. quæ fuerit prima causa benefi. amit. ex quo probatur, feudum amitti ob veri etiam criminis aduersus dominum iudicialem delationem, vt quidam existimant: tametsi is text. verè non loquatur, nec procedat in delatione veri criminis, quemadmodum Isernia, Aluarotus, & alij frequentius eum interpretantur, quo fit, vt parum vrgeat ea decisio pro sententia Ripæ. Quin & text. in d. §. causas. procedit in filio respectu parentis, nec rectè induci poterit ad donatarium erga donatorem, cui non ita, vt parentibus obsequendum est, nec eandem reuerentiam exhiberi necessariò oportet. Verùm ipse, hanc rem aliter distinguendam esse reor, nam si donatarius ipsum donatorem veri criminis deferat, propriam, aut suorum iniuriam prosecutus, ingratus non est, nec priuari re donata poterit, sicut nec veri criminis accusatio, qua quis aduersus testato rem prosequitur propriam vel suorũsuorum iniuriam, non inducit præsumptionem tacitæ legati reuocationis. tex. à contrario sensu in l. filio. §. Seia. ff. de adimen. leg. optima gloss. & communiter recepta in d. §. item si delator. hanc verò tacitam ademptionem proculdubiò induxisset, si ex ea accusatione reo delato grauis atróxue iniuria fieret. l. 3. ad finem. & l. ex parte ff. de adimen. lega. & licet causa sufficiens ad præsumendam legati tacitam ademptionem, non sit fortasse semper sufficiens, vt donator reuocare possit expressè donationem, ex notatis in rubr. de testament. 2. part. num. 20. versi. 5. optimè tamen colligitur, causam minimè idoneam ad inducendam tacitam legati ademptionem, multò magis nec sufficere ad expressam donationis perfectæ reuocationem. Quòd si donatarius donatorem reum fecerit veri criminis, quod nec ad eius propriam, nec suorum iniuriam, commodúmue rei familiaris pertineat, ingratus est censendus, & ideo à donatore poterit donatio reuocari, quoties iure non cogitur donatarius crimen illud ad iudicium deferre, text. in l. 1. ff. de his qui. vt indig. Sic etenim idem erit, si testimonium in capitali causa aduersus donatorem donatarius dixerit. l. qui cùm maior. §. sed si non accusauerit. ff. de bonis libert. gloss. in cap. veniens. in 2. de testib. gloss. & Bart. in l. post legatum. §. his verò. ff. de his qui. vt indig. Ripa in d. l. vlt. q. 8. opti. gloss. in dicto §. item si delator. quo in loco text. probat principalem adsertionem, dum statuit: Vasallum accusatorem domini feudo priuari posse: quem text. ipse ita intelligendum esse censeo, vt procedat, quando Vasallus dominum accusat criminis, cuius delationem minimè tenetur exercere, quamuis crimen id verum sit, ac verè non falsò fuerit accusatio proposita, nam ingratitudinem ex eo procedere constat, quòd sponte non coactus quis crimen etiam verum aduersus dominum, aut donatorem detulerit. Sed si crimen, quod in iudicium defertur, eam qualitatem habeat, vt delator iure teneatur, & cogatur eius accusationem proponere, tunc quidem, si verè accusatio instituta fuerit, nullum ingratitudinis vitium accusator contrahit. ex dicto §. causas. cogitur enim quis accusare crimen valde perniciosum Reipub. cuiusq́ue punitio maximè eius vtilitati conuenit, sicuti notant sanctus Thom. 2. 2. quæstio. 68. articul. 1. & ibi eleganter Caieta. | Dominicus à Soto de secreto membro 2. quæstio. 5. & Martinus ab Azpilcueta in cap. inter verba. 11. quæst. 3. part. vlti. Coroll. 60. quorum resolutio ea est, vt regulariter nemo teneatur alterius crimen in iudicium per accusationem deferre, nisi maximè Reipub. conueniat, scelus id impunitum non dimitti, & probatur in capit. si quis per capitulum. 22. quæstio. 1. & cap. qua propter. 2. quæst. 7. qua ratione in dicto §. causas. iure maximè à Iustiniano excipiuntur crimina contra Rempublicam, vel principem commissa, ea siquidem aduersus patrem, filius deferens ad iudicium, ingratus non est. vnde Bartol. in l. in eum. ff. de accus. scribens, in crimine homicidij cogi quempiam posse, reum accusare, meritò non recipitur ab Angelo ibi, nec à Salycet. in dicta l. si quis homicidij. cùm nemo compellendus sit regulariter alium accusare. gloss. in dicta l. si quis homicidij. C. de accus. & in cap. licet, eod. titul. quæ frequentiori doctorum consensu probantur. Hinc etiam patet, qualiter non est omninò vera Iserniæ & Aluaroti interpretatio ad dict. §. item si delator. dum illum text. procedere existimant in delatione calumniosa, & criminis, quod in iudicio probatum non est. Nam ex præmissis apparet, Vasallum priuari feudo iustè posse, si dominum in iudicio reum fecerit criminis etiam veri quod tamen ipse sponte nulla lege coactus, cùm accusare non tenetur, ad iudicium detulerit.
Loading...