Est tertius casus, quo quis vendere omninò compellitur proprium agrum, domumuè fauore religionis, cùm ea sit necessaria ad constructionem, vel ampliationem alicuius monasterij,
nam tunc dominus ipsius domus cogitur eam
vendere propter publicam vtilitatem, quæ ex
*religionis fauore constat. l. 1. ff. de iustitia & iure. §. huius studij. huic sententiæ adstipulatur
primo text. in l. locum. ff. de vsufructu. Sed interdum, in quit Vlpianus, & solus proprietatis
dominus locum religiosum facere potest. Finge enim eum testatorem inferre, cùm non posset tam oportunè vbi sepeliretur. Hactenus
IuriscōsultusIurisconsultus, apertè insinuans, fauore religionis
absq;absque consensu vsufructuarij posse, & cum eius
damno locum religiosum fieri, ergò eiusdem
religionis fauore soluto iusto precio, poterit
domus priuata ab aliquo inuito auferri, vt monasterium ædificetur, aut iam ædificatum amplietur.
SecũdòSecundò idem probatur in l. 2 §. si vsumfructum. ff. de relig. & sumptib. funer. vbi idem
Vlpianus eandem sententiam repetit, & explicat. Tertiò, ad idem plurimum facit text. in d. l.
2. §. locum. qui huc tendit, quod absque consensu habentis in fundo seruitutem, & eo inuito locus effici poterit religiosus. Quartò idem constat ex l. si quis sepulchrum, in princi. ff. de religiosis & sumptib. funer. Si quis sepulchrum, inquit Iurisconsultus, habeat, viam autem ad sepulchrum non habeat, & à vicino ire prohibeatur, Imperator Antonius cum patre rescripsit,
iter ad sepulchrum peti precario, & concedi solere, vt quoties non debetur, impetretur ab eo,
qui fundum adiunctum habet. Præses etiam
compellere debet iusto precio iter ei præstari,
ita tamen, vt iudex etiam de opportunitate loci
prospiciat, ne vicinus magnum patiatur detrimentum. Hæc Iurisconsultus. Quintò, eadem
opinio fundamentum habet à leg 1. C. de commun. seruo manumiss. qua cautum est, fauore libertatis cogendum esse quemlibet,
partẽpartem quam
habet in seruo vendere: ex quo textu Bald. ibi
ad finem adnotauit, testatore iubente Ecclesiam constitui in loco communi, socium cogendum esse insto precio partem vendere. Sequitur
Baldum Felinus in capitulo primo de Iudæ. Iason in l. nec emere. C. de iure delib. Quibus sanè
fit, vt frequentissimo omnium consensu receptum sit, dominium agri, vel domus cogendum
fore eam vendere iusto precio fauore religionis,
vt Ecclesia, vel monasterium in ea domo construantur, aut iam
cōstructumconstructum ex ea amplietur,
|
quam opinionem expressim tenuerunt Bald. &
Ange. in lege 1. ff. solut. matrim. Florian. in d. l.
si quis sepulchrum. & in dicto §. locum. Felin.
in c. omnes. penultim. colum. 1. distinct. Bartho.
Cæpol. titu. de seruitu. vrb. prædio. capit. 82. de
sepulchro. asseuerans ita se ipsum obtinuisse Veronæ. idem Matthæ. de Afflict. in proœmio
cōstitutconstitut. Neapolitan. quæst. 3. numer. 10. dicens, sic
pronunciatum fuisse in Prætorio Regis Neapoli in fauorem monasterij diui Hierony mi. idem ante alios probauit, & obtinuit Gulielmus de Cuneo, in l. decernimus. C. de episco. &
cler. Sextò eandem sententiam confirmat text.
in l. si locus. §. cùm via publica. ff. quemadmod.
seruitut. amitt. cùm via, inquit, publica vel flu
*minis impetu, vel ruina amissa est, vicinus proximus viam præstare debet. cuius responso freti
omnes Doctores passim scribunt,
cogẽdumcogendum fore quempiam rem propriam vendere, cùm ea
ad publicam vtilitatem necessaria fuerit, optimus textus in le. 2. §. sunt qui putant. ff. ne quid
in loco publico. Alber. & Iason in d. l. nec emere. Hipp. in d. §. quidam deponere. Fabianus in
tractat. de emptio. 1. parte 3. quæstio. versi. decimonono. Antoni. Rubeus in dict. consil. 92. &
ferè omnes, quorum memini prima huius Capitis pagina. idq́ue etiam non soluto precio, nec
titulo emptionis, sed iure publicæ vtilitatis in
specie viæ publicæ permissum esse, docet Accursius in d. §. cùm via publica, vt tandem res
priuatorum ad vtilitatem publicam ab eis inuitis tolli possint absque precij solutione. Hoc tamen falsum esse constat, cùm etsi ob vtilitatem
publicam priuati cogi possint proprias res tradere, id fieri debet soluta eis iusta ipsarum
rerũrerum
æstimatione, quod & nos obiter probauimus
huius operis libro secundo, capitu. 3. num. 5. Sed
& idem apparet ex textu in l. serui qui monetarios. & gloss. in l. vltim. C. quibus ex caus. serui
pro præmio libert. accipiunt. & Bald. in d. l. serui Iasone in l. Barbarius. numero 36. ff. de offici.
præto. post alios inibi. Et Decius in capitu. 1. de
probatio. numero 46. Iason in l. vltim. C. si contraius vel vtilit. publi. Rochus Curtius in cap.
vltim. de consuetudi. folio paruo. 46. columna
tertia. vbi inquit, hanc opinionem
CommunẽCommunem
esse, quæ probatur in leg. venditor. §. si constat.
ff. commun. prædio. & l. 2. titul. 1. part. 2. lege 31.
titulo 18. parte 3. notat Rodericus Xuares allegat. 10. colum. 2. citatur ad hoc gloss. in d. l. Barbarius. quæ tamen iuxta literam mei Codicis
contrarium asserit, tametsi glo. in dicto §. cùm
via publica. priorem sententiam, quam ex ea adnotauimus consuetudini non iuri scripto tribuat. opinionem item Communem in hac re tenuerunt Matthæ. de Afflict. in proœmio constitutio. Neapolitan. quæstione quarta. numer.
7. Abb. in capitu. dilecti filij. 2. colum. de arbitris. Archidiacon. in capit. per principalem. 9.
quæstione tertia. Felinus in capi. quæ in Ecclesiarum. numer. 28. de constitut. Septimò, eadem
opinio, quam hactenus in fauorem Ecclesiarum, & monasteriorum proposuimus, alia
itidẽitidem
ratione confirmatur. Nam & si licitum sit cuilibet proprium ædificium altius tollere. l. altius. C. de seruitu. l. vltim. §. penultim. ff. de seruitu. l. Proculus. ff. de damno infect. l. cùm eo. l.
imperatores. ff. de seruit. vrba. præd. l. nullus. &
l. domum. ff. de reg. iur. tamen iure prohibitum
est, priuatum
ædificiũædificium ita altius attolli, vt ex eo
videri possint religiosi aut religiosæ intra proprias domos religiosè habitantes, sicuti placuit
Salyceto. post Petrum & Cynum in d. l. altius.
quasi fauore religionis priuatus vti non possit
iure suo, quod habet ad tollendum altius
domũdomum
suam, aperiendas fenestras, & lumina, quæ prospectui fuerint opportuna. Hactenus probare conati sumus, domos & agros priuatorum
ab eis inuitis auferri posse titulo emptionis iusto precio soluto, vbi id conueniat locis sacris
construendis, aut ampliandis. Siquidem non
tantùm id permissum censetur ad ampliationem monasterij iam constructi, sed & idem obtinet in fauorem monasterij, aut Ecclesiæ construendæ, quod probatur authoritate Imolæ
in capi. Apostolicæ, de donation. secunda columna. qui ex eo tex. notat, non minus, imò magis
fauendum esse Ecclesijs ædificandis, & construendis, quàm iam constructis, ex eo, quod per ecclesiarum, & monasteriorum nouam erectionem augetur diuini cultus honor, & cura,
atq;atque
ita expressim in hac quæstione censet
dicendũdicendum
esse Bartol. Cæpola in dicto capitulo de sepulchro.