1

SVMMARIVM.

  • 1 Roma in tribus rusticas, & vrbanas trigintaquinque olim diuisa fuit.
  • 2 Titi Liuij locus ex Plinio, ac rursus Plinius ex Macrobio expenditur.
  • 3 Quæ nomina Romanæ tribus olim habuerint?
  • 4 Valerij Maximi, & T. Liuij historia quædam tractatur obiter.
  • 5 Quæ fuerit præro gatiua tribus.
  • 6 Athenæ quot tribus habuerit: & earum nomina ex Græcis authoribus.
  • 7 Quod ius liberti apud Romanos ex manumissione habuerint, & de Latinis, ac dedititijs libertis.
  • 8 Liberti olim in tribu Romana censebantur: in eaque suffragium ferebant.
  • 9 Legatum tesseræ explicatur.
  • 10 Quam vtilitatem liberto attulerit tribus legatum apud Scæuolam.
  • 11 Ius Italicum quid sit apud Iurisconsultos.
  • 12 Intellectus ad leg. Titia Seio. & ad leg. mortuo boue. §. primo. ff. de legat. ij.
  • 13 Viri clarißimi qui dicantur.
  • 14 Hæres ex testamento ad factum obligatus, cogitur præcisè facere.
  • Quot, & quæ fuerint olim Romæ tribus, & Scæuolæ Iurisconsulti responsum de legato tribus, quo in sensu sit accipiendum.
CAPVT I.
PATRONVS liberto statim tribum emi petierat, libertus diu moram ab hærede patroni passus est, & decedens hæredem reliquit clarissimum virum. Quæsitum est, an tribus æstimatio hæredi eius debeatur? respondi, deberi. IdẽIdem quæsiit, an & cōmodacommoda, & principales liberalitates, quas libertus ex eadem tribu vsque in diem mortis suæ consequuturus fuisset, si ei ea tribus secundum voluntatem patroni sui tunc comparata esset, an verò vsuræ æstimationis hæredi eius debeantur? respondi, quidquid ipse consequuturus esset, id ad hæredẽhæredem suum transmittere. Hæc Scæuola libro xvij. digestorum. & capit. xxxv. de legat. iij.
Et sanè cùm patronus voluerit, ipsius impensa eius libertum in aliquam tribum Romæ adscribi: vnde multa cōmodacommoda ex publicis largitionibus, & Cæsarum libera litatibus consequuturus foret: nec hæres patroni hoc fuerit exequuturus, mortuusq́;mortuusque sit libertus relicto hærede, qui vir clarissimus erat, & in tribu censebatur, minimeq́;minimeque indigeret emptione tribus: Accursius, & alij non satis intellexere, qui in hoc responso Scæuola docuerit. Qua ratione, licet breuiùs posset cōpendiocompendio quodāquodam huius loci interpretatio explicari, nos tamen conabimur de Romanis tribubus, aliquot hoc in loco adnotare, quo expeditiùs Iuriconsulti, & veteres historici, à quibus non rarò mentio fit alicuius Romanæ tribus, plane intelligi valeant.
Fuere autem Romanæ tribus numero triginta quinque, ex Cicerone contra Rullum, & Philippica. vj. & in iij. in Verrem actione, atq;atque illic Asconio Pædiano. T. Liuio lib. j. & lib. vj. item libro xxxiij. ac rursus libro v. decatis v. & Plutarcho in Gracchis. Siquidem Romanus † ager primum diuisus est sub Re
1
*ge Romulo in partes tres, quæ tribus ea ratione app ellatæ fuere, quòd tres essent: Tatiensis, Ramnensis, & Luceres: auctore. M. Varrone libro iiij. de lingua Latina. idem scripsere Dionysius libro ij. de Antiquit. & Plutarchus in Romulo. Ex quibus & illud cōstatconstat, quamlibet ex his partem in alias decem, quæ curiæ dicerentur, diuisam fuisse. Huic nominis rationi accedit, & Columella lib. v. cap. primo. quo in loco, inquit, sicuti tribus dictæ primum à partibus populi tripartito diuisi, quæ tamen nunc multiplicatæ pristinum nomen possident. Idem Asconius obseruauit, qui tamen falso existimat, tribus Romanas à raptis Sabinis nomina accepisse: cùm hoc non de tribubus, sed de curijs Liuius lib. j. scripserit, & ne hoc quidem | placuerit Plutarcho in Romulo: sed & tribus à tributo dando nomen accepisse idem Liuius tradidit illud adiiciens, Romulum sanè in triginta curias populum Romanum diuisisse, quod & Pomponius Iurisconsultus retulit in l. secunda. de origin. iur. vt obiter mirer, Festum & Budæum scripsisse, Romæ fuisse triginta quinque Tribus, quæ & curiæ dictæ fuerint: cum Tribus à curia maximè differret, essetq́;essetque curia apud Romanos decima Tribus pars ex Romuli diuisione, qui tres Tribus constituit, & earum quamlibet in decem curias diuisit, quas Græcè dici φράτρας auctor est Dionysius in dicto lib. secundo, tametsi apud Græcos φράτρα tertia tribus pars esset: quod & Homeri interpres adnotauit Iliad. libro ix. Cicero tamen lib. ij. de officiis: quos Græci δήμουσ, id est, vicos dixere, curias esse censet: ita enim de Cimone, qui â vico Lacia Lacia des dicebantur, scripsit: Theophrastus quidem scribit, Cimonem Athenis, etiam in suos curiales Laciadas hospitalem fuisse. Ita enim instituisse, vt omnia præberentur, quicunq;quicunque Laciades in villam suam diuertisset. Hæc Cicero. ea fortassis ratione, quod ex Herodoto in Terpsichore olim quilibet Tribus Atheniensis ex decem vicis, qui δήμοι dicebantur, constaret: sicut & Romana ex curiis decẽdecem. Demum Seruius Tullius vrbem in quatuor Tribus diuisit, pagos autem rusticorum in triginta & vnam: quod idem Halicarnassæus libro iiij. optimè tradidit. asseuerans à locis quatuor vrbanas tribus dictas esse Palatinam, Suburranam, Collinam, & Esquillinam: quorum nominum M. Varro, Tit. Liuius, & alij meminere. Reliquas verò tribus præter has quatuor vrbanas, extra Romam in pagis fuisse Marc. Varro sentire videtur adnotante Petro Victorio lib. xvj. Variar.
2
*lect. cap. xxiiij. sed & † Liuius libr. ix. inquit, Quintus Fabius simul concordiæ causa, simul ne humilimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam in quatuor tribus cōiecitconiecit, vrbanasq́;vrbanasque eas appellauit. Hæc Liuius, non quòd tunc primũprimum habuerint initium quatuor vrbanæ Tribus, quæ ex eodem authore lib. j. à Seru. Tullio fuerant institutæ, sed quòd reliquæ Tribus essent rusticæ, & laudatissimæ eorum, qui rura colebant. quod Plinius libro xviij. cap. iij. probant dum inquit, iam distictio, honósque ciuitatis ipsius non aliundè erat. Rusticæ Tribus laudatissimæ eorum, qui rura haberent. Vrbanę verò, in quas transferri ignominiæ esset, desidiæ probro. Itaq;Itaque quatuor solæ erant à partibus vrbium in quibus habitant. Suburrana, Palatina, Collina, Esquilina. Nundinis vrbem reuisitabant: & ideò comitia nundinis haberi non licebat, ne plebs rustica auocaretur. Hæc Plinius, cuius locum obiter expendat lector ex Macrobio libro j. Satur. capit. xvj. fortassis enim legendum erit, Et ideò comitia nisi nundinis haberi non licebat, ne plebs rustica auocaretur. Etenim si comitia fieri possent internundinis, rustica plebs extra ordinem auocaretur. quod Plinius negat. Rursus ex eodem Macrobio forsan videbitur, nihil fore immutandum, ne rustici auocarentur à legibus recipiendis, quæ trinundino dabantur, vtq́; ipsis facultas foret componendi lites, aut deniq;denique transigendi. quod explicat Alex. ab Alexand. l. iiij. dier. genial. c. iij. Adhuc tamen lectioni, quam nos aduersus vulgò receptam obseruauimus patrocinantur ipse Macrobius, Halicarnass. libro vij. & Columela in præfatione de re rustica. Ex his verò, quæ de tribubus Romanis adnotauimus, intelliges quæ de censoribus scribit Liuius libro v. decad. v. Hoc, inquit, cùm ita seruatum esset, negabat Claudius suffragij lationem iniussu populi censorem cuiquam homini, nedũnedum ordini vniuerso adimere posse Neque enim si tribu mouere posset, quod sit nihil aliud, quàm mutare iubere Tribum, ideò omnibus quinque, & triginta tribubus emouere posse, id est ciuitatem, libertatémque eripere, non vbi censeatur finire, sed censu excludere. Non me latet eundem Liuium lib. ij. memoriæ prodidisse, consulibus Apul. Claudio, & Publ. Seruilio Romæ Tribus vnam, & triginta factas fuisse: & libro vj. anno fermè tertio post Romam à Gallis captācaptam tribus quatuor ex nouis ciuibus additas, eásque triginta quinque Tribuum numerum expleuisse. Potiùs tamẽtamen sequor Dionysium, ex quo à Seru. Tullio RomāRomam in quatuor Tribus vrbanas, agrum verò Romanum in vnāvnam, & triginta rusticas diuisum fuisse, superius adnotaui. Quòd si quis sequi malit Liuij sententiam, non admodum refragabor, modò sit illud ex omnibus ferè auctoribus constitutissimum, Romanam vrbem in quinque | & triginta Tribus olim diuisam fuisse, quarum quatuor vrbanæ, reliquæ omnes rusticæ censerentur, nec numerum maiorẽmaiorem vnquam apud probatæ fidei auctores legi. Nam quod idem Liuius postquam lib. vj. dixerat, triginta quinque tribus eo tempore fuisse hoc numero expletas, lib. vij. duas. l. ix. duas. lib. x. duas. & Lucius Florus in epitome lib. ix. cluas Tribus additas esse commemorant, ipse inter pretare, has Tribus iam equidem veteres, ciuibus, & tribulibus auctas fuisse, vel ex rusticis pagis in vrbẽvrbem translatas: alioqui plures essent Romæ Tribus, quàm trigintaquinque, quod Liuio, Ciceroni, & aliis probatissimis auctoribus admodum repugnat: tametsi Lælius Taurellus de militiis ex casu, existimet, vrbem Romam in Tribus diuisam esse, initio quidem vnam, & triginta, deinde & supra quadraginta ex secundo, & sexto, nec non septimo, nono, ac decimo Titi Liuij libris, cuius demum ætate ad quinq;quinque & tringinta redactæ essent: vt primo eius lib. in actis Seruii Tullii Regis proditum est. Vbique etenim Liuius subindicat, Romam eius ætate & multò priùs, nẽpènempè à tertio anno post vrbem captam à Gallis in trigintaquinque tribus tantùm diuisam fuisse: quod ex libro xxxiij. constat. Nam. L. Furio Purpureone, & M. Claudio Marcello consulibus, bello Macedonico cum Philippo anno ab vrbe condita. D. LVIII. ea, inquit, Rogatio in Capitolio ad plebẽplebem lata est, omnes quinque & triginta Tribus vti rogatæ iusserunt. Idem libro j. sensit, post expletum numerum Tribuum trigintaquinque, ad eius ætatem nullam in numero isto mutationẽmutationem contigisse. Quod ex Cicerone, & Pædiano itidem probatur. Sed & L. Florus libro ix. commemorat, tunc adiectas fuisse tribus Velinam, & Esquilinam: cùm auctoribus Varrone, & Dionysio, multò ante initium habuerit Esquilina tribus. Qua ratione par est, has duas Tribus adiectas esse: non quòd tũctunc initium habuerint, sed quòd nouis fuerint ciuibus auctæ: quo in sensu & quæ Liuius post librum sextum scripsit accipienda fore existimaueram priusquam opus elegāselegans Nicolai Gruchij de comitiis legissem: is etenim libro ij. validis profectò cōiecturisconiecturis censet, apud Liuium lib. ij. legendum esse: tribus vnam, & viginti rursus apud eundem li. vj. vigintiquinque, non triginta quinque, ex Dionysio libro vij. in M. Coriolani iudicio. qui asseuerat eo tempore vnam & viginti tribus tantum Romæ fuisse. qua ratione obseruata omnia conuenire videntur, quæ de tribuum numero à veteribus auctoribus traduntur, præter Dionysii locum: etenim is auctor lib. iiij. Venonio accedit, qui vt ipse interpretor, scripserat, à Seruio Tullio agrũagrum Romanum diuisum fuisse in vnāvnam, & triginta tribus. Quibus quatuor vrbanæ adiectæ trigintaquinque tribus efficiunt. Censet enim Gruchius, vel sibi parum constare Dionysium, vellocum illum in numeris corruptum esse: atque ita emendandum, vt probet, à Seruio Tullio constitutas fuisse viginti tribus vrbanas, & rusticas: vel, vt, ipse opinor, agrum ab eo diuisum in sexdecim tribus: quibus adnumeratæ vrbanæ, & Claudia tribus efficiunt numerum vnius, & viginti. Sed etsi hæc vera sunt apud Florum lib. xix. non est legendum: Esquilina, quia olim vetus etat ex vrbanis quatuor: sed Sapinia, vt censet Gruchius, vel Veturia, quod mihi magis arridet. Ex quibus lector expendere poterit, quid hæc in re sit magis veritati cōsonumconsonum. Sunt etenim multa apud Liuium, Dionysium, ac Florum mutanda. Sed & Diodorus Siculus lib. xix. omnino sentit, & Falerinam, & Ofentinam tribus eo anno his, quæ priùs Romæ erant, additas fuisse.
3
*Tribus verò Romanæ † propria quædam apud auctores nomina habuete, quæ hoc in loco libentissimè adscribam: existimans, illud obseruatione dignum esse, quod Asconius tradit ij. in Verrem actione. Moris, inquit fuit cùm aliquis ciuis Romanus ostendendus esset, significaretur aut prænomine suo, aut à nomine, aut à cognomine, aut à cognatione, aut à tribu, in qua censebatur, aut à curia, aut à censura, aut si erat Senator, eques Romanus à curia sua. Sic alibi ait. L. Claudium Palatina. Hactenus Asconius. His adstipulatur, Quintilianus libro septimo. capit. quarto. Propria liberi, quæ nemo habet nisi liber, prænomen, cognomen, nomen, Tribuum, habet hæc addictus. His sanè verbis Quintilianus ferè idem cum Pædiano tractat: quæ longiùs ipse persequar, siquidem Alexander ab Alexandro libro primo dier. genial. capit. decimoseptimo, vir alioqui diligentissimus, non satis diligenter rem istam mihi indagasse videtur: qua ra|tione & Volaterranus notari poterit li. sexto capit. primo. Diligenter tamen rem istam expendisse mihi videtur Paulus Manutius in Ciceronis familiares epistolas: cuius adnotationes ingenuè fateor, anno vno postquam hæc scripseram me primùm legisse.
Aemilia tribus. Huius meminere Liuius libro octauo decad. iiij. & Cicero ad AtticũAtticum. epistol xxix. Basilicam habeo, non villam, frequẽtiafrequentia Formianorum. At quam partem Basilicæ? tribũtribum Aemiliam, sed omitto vulgus.
Aniensis Tribus cuius meminere. T. Liuius lib. vlt. decad. j. L. Florus in epitome. l. decimo. Cicero pro Plancio. & ais, inquit, prioribus comitiis Aniensem à Plotio. idem Cicero libro epistol. famil. viij. epistol. viij. L. Atteius. L. F. An. Capito. id est, ex Tribu Aniensi. rursus illic. L. Attilius. L. F. An. Capito, quo in loco miserè se torquẽttorquent Rutilius, & Camerarius. Extat inscriptio apud Vuolphangum Lazium. libro v. de Roma. repub. cap. xxij. cuius initium est.
M. VIBIVS. C. F. Aniensi.
Et capit. sequenti altera.
TER. EXOMNVS. TER. F. AN. VER. MIL. LEG. XVI. AN. XL. STIP. XVI. H. S. E. AVRELIVS. D. S. P.
Collina Tribus constat ex testimonio. M. Varronis li. quarto de lingua Latina. Plinij li. xviij. capitulo iij. Dionysij libro quarto. Roma. antiquit. L. Flori. in Epitome. l. xx.
Cornelia Tribus. Cuius mentio extat apud Tit. Liuium l. viij. decad. iiij. & Marmoream inscriptionem. quæ Mathelicæ apud Italos legitur, eiusq́ue mentio fit in eo libro, qui de inscriptionibus his Fuggerorum impensis typis est traditus.
C. ARIO. C. F. COR. CLEMENTI. MILITI. IX. COH. PRAE T.
Reliqua eiusdem inscriptionis missa facimus, ne præter nostrum institutũinstitutum in his plus æquo immoremur. Caius agitur Arius ciuis Romanus, significatur à prænomine, à nomine familiæ, à patris prænomine, & à Tribu, atque cognomine, & aliis, quæ quis poterit ex eadem inscriptione facilimè adnotare, præsertim obseruabit, eum fuisse ex Tribu Cornelia.
Claudia Tribus ex Liuio, qui lib. ij. de Ap. Claudio inquit, Nam Ap. Clausus, cui postea Appio Claudio fuit Romæ cognomen, cùm pacis ipse auctor à turbatoribus belli premeretur, nec par factioni esset, ab Regillo magna clientiũclientium comitatus manu RomāRomam transfugit. His ciuitas data agerque trans Anienem, vetus Claudia Tribus, additis postea nouis tribulibus, qui ex eo agro venirent, appellata. Dionysius li. v. de eodem Claudio. Senatus, populusq́ue ipsum in Patritios adlegit, partemq́ue vrbis ei cōcessitconcessit quantāquantam voluisset, vt domos sibi, & suis ædificaret: agrũqueagrumque ei adiecere ex publico inter Fidenas, & Pincentiam, vt illum sorte inter suos diuideret, ex quibus postea tribus facta est, quæ adhuc hac ætate Claudia vocatur. Hæc Halicarnasseus. Virgilius l. vij. Aeneidos.
Ecce Sabinorum prisco de sanguine, Magnum Agmen agens Clausus, magni́magnique ipse agminis instar. Claudia nunc à quo diffunditur, & tribus, & gens.
Crustumina Tribus, aut Clustumina: nam & per l. legitur. Huius meminit Cicero in oratione pro Plancio. quid cum Crustumina? idem pro L. Cornelio Balbo. Obiectum est etiam, quod in Tribum Crustuminam peruenerit. Titus Liuius li. ij. decad. v. permissu, inquit omnium ita loquutus fertur S. Ligustinus Tribus Crustuminæ. Ex eodẽeodem inscriptionum libro constat, Interamnæ in platea extare marmoream inscriptionem, cuius hoc sit initium.
A. POMPEIO. L. F. CLV.
Esquilina Tribus ex Varrone libro quarto, de lingua Latina. Liuio libro quinto, decad. v. Dionysio libro quarto. Plinio l. xviij. cap. iij. L. Floro in Epitome lib. xix. & Sexto Pompeio. qui & plerumq;plerumque aliarũaliarum meminit.
Falerina Tribus apud Liuium l. ix. & duæ Romæ additæ Tribus, Vfentina, & Falerina. idem Lælius Florus tradidit post DiodorũDiodorum Siculum l. ix. sic apud Iosephum l. xiij. de antiquit. ca. xvij. C. Sempronij C. F. Falerina, mentio fit expressim apud Vuolphangum Lazium l. v. de Roman. repub. ca. x. extat inscriptio ex Neapoli, cuius est initium.
L. BONVS L. F. F. FAL. CELER.
Fabia Tribus. Ex Horatio l. j. Epist. vj. ad Numicium.
Hic multum in Fabia valet, ille Velina.
Suetonius in Augusto ca. xl. Fabianis, & ScaptiẽsibusScaptiensibus tribulibus suis die comitiorũcomitiorum, ne quid à quoquam cādidatocandidato desiderarent, | singula millia numum asse diuidebat. Extat apud Vuolphangum Lazium l. ix. de repub. Rom. cap. v. inscriptio quædam ex austria, eius est initium.
C. IVLIVS. C. F. FAB. ANTIOCHVS.
Galeria Tribus, cuius meminit Plinius l. vij. cap. xlix. de vitæ spaciis scribens. Vnus centum quadraginta. M. Mutius. M. F. Galeria, Fœlix. Ita etenim legẽdumlegendum est, quamuis vulgo legatur Galerius. Huius Tribus frequentissima extat mentio in marmoreis inscriptionibus. Apud nouam CarthaginẽCarthaginem.
GN. CORNELIVS. L. F. GAL. CINNA. II. VIR MVRVM LONG. P. CII. EX D. D. F. F. .I. Q. P.
Tarraconæ in Hispania citeriori.
Q. CAECILIO GAL. RVFINO. Q. CAECILII. VALERIANI. F. SAGVNTINO OBLEGATIONEM. QVA GRATVITA APVD MAXIMVM PRINCIP. HADRIANVM AVG. ROMAE FVNCTVS EST. P. H. C.
Lemonia Tribus apud Ciceronem in oratione pro Plancio. Quid Plancio cum Lemonia? idem in Philipp. ix. & cum Serui. Sulpicius. Q. F. Lemonia Rufus ita de republica meritus sit. & apud Vuolphangum Lazium lib. sexto. de Rom. repub. capit. primo. extat inscriptio ex Auxino Italiæ, cuius est initium.
L. PRAESENTINO LAEMP AETO.
Mœtia Tribus, aut Mæcia, siue Metia ex Cicerone ad Atticum Epist. lxxxiiij. l. quarto tribus, inquit, habet PontināPontinam, Velinam, Mætiam, pugnatur acriter. Liuius lib. octauo. Tribus propter hos additę Metia, & Scaptia. Est & Caraualli à Genua ad Mediolanum inscriptio, cuius initium tantùm adscribam.
Q. ATTIO. T. F. MAEC. PRISCO.
Narniensis Tribus. cuius meminere Cicero in oratione contra Rullum. ab Otriculana vsque ad Narniensem nomina vestra proponat. Liuius lib. vj. & L. Florus in epitome, quibus in locis falsò legitur Arniensis, pro Narniensis.
Otriculana tribus apud Ciceronem in dicta oratione contra Rullum, ab Otriculana ad Narniensem.
Ofentina Tribus, quæ & Vfentina, & Oufentina. cuius meminere Liuius lib. ix. & L. Florus in epitome. Tribus duæ additæ Romæ Vfantin. & Falerina, & Diodorus Siculus libro ix. Extat Marmorea inscriptio, cuius meminit Alciat. in Cornelium Tacitum lib. xvj. ex Agro Comensi.
L. CALPVRNIVS. L. F. OVF. FABATVS.
Item Comi in Aede sanctæ Fidelis.
P. ATILII. P. F. OVF. SEPTITIANI.
Palatina Tribus: cuius M. Varro lib. iiij. Plinius lib. xviij. cap. iij. L. Florus in epitome lib. xx. Cicero iij. in Verrem actione. & Asconius Pædianus in ij. meminere. Extat inscriptio Tarrocanæ.
C. MARIO. C. F. PAL. VERO GERVNDENSI. omnibus Honoribus functo Flam. Prou. Hispa. Citer.
Illic & altera.
L. NVMISSIO. L. F. PAL. MONTANO Tarraconen. Omnibus honoribus in repub. Sua functo Flam. P. H. C.
Papyria Tribus ex Sexto Pompeio, & Tit. Liuio libro octauo. Tribus omnes præter Polliam antiquarunt legem. Polliæ sententia fuit, puberes verberatos necari, coniuges, liberósque sub corona lege belli vænire: memoriàmque eius iræ, Tusculanus in pœnæ tam atrocis auctores mansisse ad patrum ætatem constat, nec quenquāquenquam ex Pollia Tribu candidatum Papyriam ferre solitum. Hæc Liuius. Sed & Marmorea inscriptio apud Astigim huius Tribus meminit.
T. DOMITIVS. T. F. PAP. CLEMENS.
Sed & aliæ inscriptiones illic leguntur, in quibus huius Tribus mentio fit non semel.
Pollia Tribus, † ex Liuio li. octauo pro
4
*ximè citato, & Valerio Maximo li. nono. ca. x. qui de Tusculanis idem quod Liuius scribens, quam ob causam, inquit, Popilia Tribus, in qua plurimùm postea Tusculani in ciuitatem recepti potuerunt, neminem vnquam candidatum Polliæ Tribus fecit magistratum. ex quo loco duo libenter obseruabimus. Tit. Liuium Papyriæ Tribus meminisse in ea re commemoranda, in qua Valerius Maximus Popiliæ meminerit. ItẽItem Latinos, aliosq́ue Italiæ populos in ciuitatem Romanam receptos, in aliquam ex Romanis Tribubus adlectos, conscriptosq́ue fuisse. Sic Formiani in Aemiliam Tribum ex | Cicerone ad Atticum epistol. xxix. T. Liuio libro octauo. decad. iiij. quo in loco inquit rogatio perlata est, vt in Aemilia Tribu Formiani, & Fondani. in Cornelia Arpinates ferrent.
Popilia Tribus apud Valeri. Maxim. in d. ca. x. & Ciceronem epist. viij. l. viij. epist. famil.
C. SCRIBONIVS. C. F. POP. CVRIO.
Pontina, siue Pomptina tribus ex Cicerone ad Atticum episto. lxxxiiij. Tribus habet Pontinam, Velinam, Mæciam. pugnatur acriter. Idem Cicero in d. Epist. viij. L. Iulius. L. F. Pomp. Liuius item lib. vij. Eodem anno duæ Tribus Pontina, & Publicia additæ. Extat & inscriptio in Saltu Mariano, quam, quia elegans est, integram subiiciam.
C. SVBERIVS. C. F. POMPT. CALENVS. QVI OCVLOS AB OCCIDENTE ITALIA AVERTENS CVM MVLTIS AMICIS TRANQVILLITATEM EXPECTANTI BVS HISPANIAM VENI: VBI SAEVISSIMO COORTO BELLO MORTEM CVM VITA COMMVTAVI. VOS FILII IN VIV. PARENT. PIENTISS. IN MORTVVM PIENTIORES PATERN. CINERES EX HISPAN. EXPORTATE, COMMVNI QVE SEPVLCH. CONDITE, QVO AVITIS CINERIBVS IMMIXTI SACRO GAVDEANT ANNIVERSARIO PARENTARI.
Publicia Tribus. cuius meminit Liuius l. vij. extat, & de ea marmorea inscriptio Romæ, quæ traditur à Marliano li. v. antiquit. Roma. cap. vj. quæ quidem significat sepulchrum. C. Cestij septemuiri Epulonum, ad portam Hostiensem mœnibus vrbis inclusa.
C. CESTIVS. L. F. POB. EPVLO. Pr. Tri. Pl. VII. Vir Epulonum.
Est & altera inscriptio Tergesti in Histria, cuius meminit Vvolphangus Lazius l. v. de Rom. rep. c. viij.
Q. PETRONIVS. C. F. PVB. MODESTVS.
Pupinia Tribus, ex Sexto Pompeio, & Alexandro ab Alexandris.
Quirina Tribus apud Ciceronem lib. viij. epistol. famil. epist. viij. C. Septimius. T. F. Quirina idem Cicero in oratione pro P. Quintio inquit. L. Albius Sext. F. Quirina. quo in loco falsò legitur Quirinas. Extat & Marmorea inscriptio Eboræ in domo Lucij Resendij, cuius initium est.
L. VOCONIO. L. F. QVIR. PAVLO. Item Tarraconæ.
C. ATTILIO. C. F. QVIR. CRASSO Segontino omnibus honoribus in Rep. sua functo. Flam. Prou. Hisp. Citer.
Aloræ in Agro Malacitano.
C. CAECILIO. Q. F. QVIR. BASSO Ex decreto municipij Mal. Valeria. Q. F. Macrina vxor honore contenta impensam remisit.
Romilia Tribus, aut Romilia ex M. Varrone l. iiij de lingua Lati. Cicer. ij. in VerrẽVerrem actione. Ex eadem familia. Q. Verrem Romilia. Eodem cōtracontra Rullum. Respondit à Romilia Tribu se initium esse facturum. Huius & Asconius meminit in eadem Secunda in Verrem actione.
Sabatina Tribus apud Liuium l. vj. & Sextum Pompeium.
Scaptia Tribus: cuius meminere Suetonius in Augusto cap. xl. Liuius, & L. Florus l. viij. item Sextus Pompeius.
Sergia Tribus ex Alexandro ab Alexandris, & Marmoreis inscriptionibus, quarum vna extat in Rupe Martensi Tuccitani municipij.
Q. IVLIVS. Q. F. T. N. SERG. CELSVS.
Aed. II. VIR Bis de suo dedit.
Altera in eodem oppido.
L. IVLIO. L. F. SERG. C. Vlleoni II. Viro Col. Aug. Gem.
Stellatina Tribus ex Liuio lib. vj. & marmoreis inscriptionibus, quarum duæ extant Vrbini, earumq́ue initia subijciam.
C. VESINO. C. F. STEL. Vindici. C. CESTIO. C. F. STEL. Sabino.
Suburrana Tribus, cuius meminere M. Varro l. iiij. Sext. Pomp. Plinius l. xviij. ca. iij. Dionysius Halicar. l. iiij. & Lucius Forus in epitome l. xx. Hanc verò Tribum suburbanam appellauit Varro, quòd ea sic olim dicta fuerit. Sed & idẽidem censet à regione vrbis Succusa, dici Succusanam, atque ideò scribi tertia litora C. non B. quod Quintilianus explicat l. 1. c. xiij. scribens, Suburra, cum tribus literis notatur. C. tertiam ostendere, quo fit, vt his literis. Suc. Suburranam Tribum intelligamus. Extat inter vrbis Romæ inscriptiones, & epigrammata inscriptio hæc.
D. M. M. CAECILIO SP. F. SVC. RVFO SOLIARIO AB LVCO SEMELES | EX TESTAMENTO EIVS CALVISIA ZOSIMA ET M. CAECILIVS CALIPPVS HAEREDES FECERVNT.
Terentina Tribus apud Ciceronem in oratione pro Plancio. non enim tribum Terentinam. Liuium lib. x. L. Florum in Epitome. Et rursus CiceronẽCiceronem lib. viij. epistol. Famil. episto. viij. M. Oppius. M. F. Ter. id est, ex Tribu Terentina.
Tromentina Tribus ex Sext. Pomp. & Titio Liuio lib. 6. apud quem corruptè legitur pomentina: sicut & apud L. Florum Promentina. Extat marmorea inscriptio apud Caietam.
L. ATTILIO L. F. TROM.
Volitina tribus ex Cicerone pro GN. Plancio. tu autem Laterensis quas tribus edidisti? Terentinam credo, aut Volitinam.
CN. NVMERIVS. CN. F. VOL. FRONTO.
Et alio lapide Veronæ apud diuum Florianum.
C. LIGVRIVS. L. F. VOL. ASPER.
Extat integra inscriptio apud Rhenanum libro iij. de rebus Germ.
Veientina tribus apud Ciceronem pro GN. Plancio. Quid, inquit, cum Veientina?
Veturia tribus, quæ & inter alias connumeratur ab Alexandro ab Alexandris, & Volaterrano. quin idem Alexand. libro iiij. dier. genial. cap. iij. scribit, prisci fuisse moris, vt Veturia tribus prærogatiuam haberet suffragiorum, vtq́;vtque prius in suffragium iret pro suo candidato. Prærogatiuæ enim sunt tri
5
*bus quæ † primæ suffragium ferunt ante iure vocatas: & hæ tribus prærogatiuæ, quos vellent consules dicebant fieri: secundæ iure vocatæ, quod in his sequente populo, vt sæpè contingit prærogatiuarum voluntate iura omnia complerentur, auctore Asconio. ij. in Verrem actione. Præterquam multa de prærogatiua Budæus ad legem Iuliam de ambitu. Illud mihi verius videtur, tribus pręrogatiuas sorte fuisse eductas ex Cicerone Plilip. ij. idémque ex Appiano in historia Gracchorum adnotauit Nicolaus Gruchius libro ij. de comitijs.
Et Tarraconæ.
L. GRAVIO ROMANO VIVIO TROM. SECVNDO, TRIB. LEG. III. AVG. FLAMINI PROV. HISP. CITER. L. AEMILIVS SATVRNINVS.
Velina Tribus, cuius meminerunt Cicero ad Atticum epist. lxxxiiij. tribus habet Pontinam, Velinam, Meciam. idem Cicero in Bruto. Prudens etiam T. Annius Velina. Horatius libro epistolarum ad Numicium.
Hic multum in Fabia valet: ille Velina.
Persius Satyra v.
Libertate opus est, non hac, qua quisque Velina Publius emeruit Scabiosum tesserula far.
Inscriptio item Marmorea Tarraconæ.
L. AVFIDIO. Q. F. VELINA, SECVNDO PALMENSI OMNIBVS HONORIBVS IN REP. SVA FVNCTO FLAM. P. H. C.
& ex lapide, qui Venetiis est in æde. S. Vitalis.
Et hæ quidem fuerunt quinq;quinque & triginta tribus Romanæ, in quas olim vrbs illa diuisa fuit, quas vel à cōditoribusconditoribus, vel à locis, à quibus duxere originem, nomina habuisse constat. Nec Plutarchus in Romulo scribit, eas nomina propria consequutas fuisse à Sabinis fœminis, quæ raptæ fuerunt. Tametsi Volaterranus id falsò ex Plutarcho adnotauerit.
Sapiniam verò tribum quidam inter Romanas censere videntur: & tamen Liuius lib. xxxi. & xxxiii. Vmbriam Italię regionem tribum Sapinam appellat. Quam ob rem locum illum lector expendet diligentius. Nam Paulus Manutius, & Nicolaus Gruchius huius meminere Veturiam omittentes. Sed & Cicero lib. xiii. epist. familia. epist. x. ac Iosephus li. xiii. de antiq. cap. xvii. Mentinæ tribus mentionem fecerunt de Romanis ciuibus tractantes, & fortassis illa est vera tribus, quæ omissis Sapinia, & Veturia numerum triginta quinque tribuum integrum efficit. Extant & inscriptiones quædam de Mentina tribu: quarum & Paulus Manutius in Lexico meminit.
Simili prope ratione † respublica Atheni
6
*ensis ciues habuit in tribus, quas Græci φυλὰσ | vocant diuisos. Ex multis etenim Atticæ pagis, & oppidis vna vrbs Athenarum quasi conflata est à Theseo, qui Athenas ipsas ἄφυ appellauit, quasi nomen hoc omnibus vrbibus commune, illi per excellentiam quandam cōueniretconueniret, auctore Plutarcho in Theseo: item Isocrate in Helenes Encomio, quibus & Thucydides adstipulari videtur li. 2. etiam si paulò aliter hoc ipsum scripserit. quod & Cicero libr. 2. de legibus commemorat: vt ille, inquit, Caro cùm esset Tusculi natus in P. R. ciuitatem susceptus est, ita cum ortu Tusculanus esset, ciuitatem Romanam habuit, alteram loci patriam, alteram iuris, vt vestri Attici, priusquam Theseus eosdem migrare ex agris, & in Astu, quod appellatur, omnes se conferre iussit. Hæc Cicero. Athenas siquidem, vt dixi, hoc nomen obtinuisse constat ex Isocrate in oratione de iugo. Lycurgo contra Leocratem, Aemilio Probo in Alcibia de, & Terentio in Eunucho. actu v. scena vj. inquit enim senex. an in Astu venit? aliud ex alio malum. Sic & Alexandria dicta est per ἐξοχὴν πόλης, & Roma, vrbs. Tribus verò Athenienses fuere decem numero, auctoribus Tito Liu. lib. 1. decad. 4. Plutarcho in Cimone. Xenophonte li. de reditibus. Vlpiano Demosthenis interprete in oratione contra Timocratem. Demosthene ipso in epitaphio. Pausania in Atticis, qui ab initio quatuor tantum Athenis tribus fuisse, sed post earum numerum ad decem auctum ex testimonio Herodoti in Terpsichore tradidit. Earum nomina hæc sunt. Cecropis, Ereththeis, Aegeis, Pandionis, Acamanthis, Leontis, Oeneis, Hippothoontis, Antiochis, Aeantis, ex Demosthene, & aliis præsertim Pausania. Ex quo obseruandum erit, tribus Athenienses hæc nomina à quibusdam priscis Heroibus accepisse, qui ex eo dicti fuere Eponymi, quòd ab eis Atheniensium tribus nomina acceperint, quorumq́;quorumque statuæ Athenis fuere prope quingentorum curiam, quos Latinè cognominatores dicere poteris. Hoc præter Pausaniam adnotauit Vlpianus asseuerans, hos Heroas omnes præter Aiacem Salaminium Athenienses fuisse. Sunt & quidam. qui existimẽtexistiment, postea numerum istum auctum esse aliis duabus tribubus, nempe Antigoniade, & Demetriade: quod Plutarchus tradit in Demetrio, & Diodorus Siculus li. 20. Quælibet autem tribus apud Athenienses in vicos, quos δήμουσ, appellabant, distinguebatur, sicuti ex Demosthene, Plutarcho, Stephano de vrbibus, & Suida facillimè percipiet lector. Nam ciuis Atheniensis nomine proprio, & patris, atq;atque vici nominabatur, vt inde cognosceretur, qua ex tribu, & cuius filius, & quòd ciuis Atheniensis esset. id ipsum constat ex Demosthene in controuersia de nomine. VicorũVicorum verò nomina hoc in loco minimè adscribam exactè, ne longior sit, quàm fortassis par est, nostra hęc obseruatio: aliquot tamen ex Græcis auctoribus adducam, vt interim constet, Alexandrum ab Alexandris mirè hallucinatũhallucinatum fuisse, dum vicos Athenienses, tribus esse censet, atq;atque ideo numerum earũearum maiorem multò, quàm à probatissimis auctoribus sit traditus, postea fuisse, falsò crediderit. Demosthenes cùm esset ciuis Atheniensis non semel his verbis significatur: Demosthenes Demosthenis. F. Pęaniensis. Quibus cognoscitur, Demosthenem ciuem esse Atheniensem, Demosthenis filium, & ex tribu Pandionide, cuius erat vicus Pæanieus ex Suida, & eodem Demosthene in oratione contra Midiam. & in oratione De corona. Prætore, inquit, Mnesiphilo pridie Calendas Quintiles Pandioni de tribu pręsidente Demosthenes Demosthenis. F. Pæaniensis retulit. vnde apud Suidam, & Plutarchum errare videntur qui Latinè scripserunt: Demosthenes Demosthenis. F. & Cleobulę ex municipio Pæaniensi: cùm potiùs vertere debuissent, ex vico Pæaniensi. Apud Laërtium Plato Colyttensis dicitur à vico Athenarum Colytteo, qui tribus erat Hippothoontidos ex Demosthene in oratione de corona. quāuisquamuis Suidas, & Arpocration, hunc vicum tribus Aegeidos, & Lucianus in Timone tribus Erechtheidos esse subindicauerint. Apud DemosthenẽDemosthenem in oratione contra Boeotum de nomine, Thoricius vicus tribuitur Acamanthidi tribui: Dic mihi Boeote, qua ratione nunc in AcamanthidẽAcamanthidem tribũtribum trāssatustranssatus es, & vicum Thoricium, & factus Mantiæ filius, & portionem relictæ ab eo hæreditatis habes? Quo in loco rursus Hieronymus Vvolphius interpretatur municipium: cùm Thoricius vicus sit ipsius vrbis Athenarum, non municipium. Plutarchus in Pericle: Pericles, inquit, ex tribu Acamanthide, vico | autem Cholargensi. Apud eundem in Aristide, Aristides Lysimachi. F. ex tribu Antiochide, & vico Alopece. item in Themistocle. Themistocles Neoclis F. ex tribu Leontide, & vico Phreario. idem Plutarchus in Cimone scribit, Cimon Miltiadis F. ex tribu Oeneide, & vico Lacia. Vnde, dictus est Laciades. Et eadem ratione qui ex eodem vico erant, dicti sunt Laciadæ à Cicerone libro secundo de Officiis, ex Theophrasto. Ex eodem Plutarcho constat, Phocionem Atheniensem fuisse ex vico Melita: & ideo tribus Cecropidos, auctoribus Suida, & Stephano, qui & Laciadarum meminit ex tribu Oeneide. apud LucianũLucianum in meretricio dialogo Doride, Polemon miles Stiriensis dicitur. & tribus Pandione, siquidem Stiria vicus fuit eiusdem tribus, auctore Suida. Vicos verò nomina habuisse pas est à locis, à quibus originem duxere: qua ratione Phyle vicus tribus Oeneidos, auctore Suida, fortassis nomen habuit à Phyle castello ipsius Atticæ munitissimo, cuius idem Suidas itidem meminit, meminere & Isocrates in oratione de pace. Demosthenes in oratione de corona. Aemilius Probus in Thrasybulo, Plutarchus in Demetrio, idem in Lysandro. & Xenophon in ii. Hellani corum. Decelia item vicus, qui auctore Stephano fuit tribus Hippothoontidis, nomen habuit à Decelia oppido ipsius Atticæ, à quo & bellum Decelicum, de quo plerique auctores tractaueret præcæteris Diodorus Siculus lib. xiii. Thucydides libro vii. & Plutarchus in Alcibiade. Hoc ipsum & de Sphetio, atque Agnusio, vicis tribus Acamanthidos auctore Suida, adnotari poterit, si ea, quæ scribit Plutarchus in Theseo, vbi de Pallantidis agit, obseruauerimus. Nam & Strabo libro ix. memoriæ tradit, Cecropem primũprimum multitudinem Atheniensium in duodecim Atticæ oppida habitanda digessisse, quæ Theseus in vnam Athenarum ciuitatem denuò congregauit: atque illic horum oppidorum nomina commemorat, quæ vicis Atheniensibus conuenire videntur, sicuti & quod paulò antè idem auctores retulit de numero Atheni ensium pagorum ad vicos potiùs, quàm ad tribus pertinet, cùm receptum sit Atheniensium vrbem, etiam Strabonis ætate decem tantùm, aut duodecim tribus habuisse. idem quod Strabo de Theseo scripsit, tradit & Stephanus in libro de vrbibus ex Characis monumentis, nisi quòd vndecim tantùm oppida fuisse commemorat, quæ in vnam Athenarum vrbem Theseus congregauit, illa ex hoc celebritate instituta, quæ ab Atheniensibus Synoecia plurali numero dicitur. Verum ex Isocrate in Areopagitico illud planè deducitur, veteres Atheniensis Reipublicæ institutores vrbem ipsam in tribus, regionem in vicos, aut pagos partitos fuisse, vt hinc liceat non temerè obseruare, hos vicos, aut pagos certa constituta ratione ad ciuitatis tribus pertinuisse. idq́;idque Thucydides significare videtur libro secundo, quo in loco vici meminit, qui dicebatur Acharne: & Aristophanis interpres in Ranis scribens, Tithrasum vicum Atheniensem hoc nomen accepisse à Tithrante Pandionis filio, & in Aegeida tribum distributum fuisse. Idem & ex Herodoto in Terpsichore libenter ipse adnotauerim, dum is auctor meminit vicorum Atheniensium, qui dicti fuere Oenoe, & Hysiæ. & ex eodem libro vltimo, vbi Deceliæ mentionem facit. Sed & Iulius Pollux libro nono cap. j. vicos, qui δῆμοι Græcè dicuntur, etiam extra vrbem constituit. Sic sanè Hebræi habuerunt φυλὰσ, quas tribus. & δήμουσ, quas cognationes, & familias iusta quadam ratione dixere Latini interpretes numero 27. Præter hæc, & alia, quæ ex varijs locis veterum scriptorum adduci poterant, constat etiam ex sacra historia, Hæbræorum gentem in duodecim tribus diuisam olim sacrosanctam prouinciam habitasse, atq;atque tribum quamlibet vrbes, oppida & pagos distinctos habuisse.
His sanè prænotatis, quo faciliùs Iurisconsulti responsum interpretemur, Scolia quædam illi diiciam, ex quibus lector eius intellectum, ac sensum commodius, ac diligentius, quàm ex Accursio, Bartholo, Alberico, & alijs percipiet.
Patronus, inquit Scæuola, liberto. Serui † etenim quamuis manumitterentur à do
7
*minis non statim ciues Romani efficiebantur. Siquidem hi tantùm cum libertate ciuitatem adquirebant, qui vindicta testamẽtotestamento, aut censu manumittebantur, reliqui verò & si liberi forent per manumissionem, | ciues tamen Romani non erant. Vindicta verò manumittebantur apud Magistratum, censum verò ex eo, quòd serui iussu dominorum nomen suum in censum vrbis Romæ detulissent: testamento autem qui à Domino vltima eius voluntate in testamento, aut codicillis liberi esse iussi sunt. Hi simul cum libertate ciuitatem Romanam adsequebantur. Liberi autem didititij, id est, qui tempore seruitutis in aliquod vitium incidissent, cuius causa illud confessi notis in fronte, & stigmatis compuncti, vel in publica vincula coniecti, verberibúsve affecti, ac deinde gratia cum domino inita manumissi ab eo fuerint, hi nec ciues Romani per manumissionem efficiebantur, nec iure ordinario fieri poterant. Suetonius in Augusto capite xl. Seruos non contentus multis difficultatibus à libertate iusta remouisse. QuũQuum & de numero, & de conditione, ac differentia eorum, qui manumitterentur, curiosè cauisset, hoc quoq;quoque adiecit, ne vinctus vnquam, tortúsve quis vllo libertatis genere ciuitatem adipisceretur. Latini autẽautem liberti, quorum melior & honestior fuit conditio, eodem modo ciuitatem non habebant, eam tamen habere poterant. Hæc breuiter adnotauimus ex Caio primo titulo suarum institutionum. Theophilo institut. de libertinis. §. & dedititius. ex Iulio Paulo libro iiij. senten. tit. xj. Angelo Politiano cap. lxxxiiij. Miscell. Alciato libro 1. parerg. cap. xiiij. xv. & xvj. Zasio in l. ij. ff. de orig. iur. in verbo, vindicis. & Francisco Connano libro ij. CōmentariorumCommentariorum cap. 4. & 6. Dicebantur & hi liberti Latinæ conditionis liberti ex lege Iunia Norbana, quod Alciatus libro x. parerg. cap. vij. admonet, & constat ex Iustiniano in §. libertinorum. instit. de libert. & Boêtio in Topicis. Latini tandem liberti, quibusq́;quibusque solenne manumissionis deerat, fiunt aut per epistolam, aut inter amicos, aut conuiuij adhibitione, id est cùm seruus assidet mensæ Domini: quod erat signum datæ à domino libertatis. Libertis verò dedititiis & Latinis hoc commune erat, quòd nec testamento capere, nec dare poterant: quia ciues Romani non erant. Quod in specie Caius probat in suis institutionibus lib. j. tit. de stat. homin. Et alij ex eo tradidere. Latinorum etenim, quorum melior conditio erant, nullæ penitus erant legitimæ successiones. Quia licet vt liberi vitam suam peragebant, attamen ipso vltimo spiritu simul vitam, atque libertatem amittebant, & quasi seruorum, eorum bona iure quodammodo peculij ex lege Iunia Norbana manumissores detinebant. §. sed neq;neque. instit. de success. libert.
Verùm & ex his libertis, qui olim ciuitatẽciuitatem adsequebantur sola ipsa manumissione, reliquos ciues ingenuos priuilegiis, & honoribus non æquiparabant. Nam in postremam tribum reiecti, nullam habebant in suffragiis auctoritatẽauctoritatem, quòd rarò accideret, vt ad eos vsque descendendum foret. Tullius Hostilius Rex, auctore Dionysio, libro 4. Libertos omnes † qui à domino manumissi
8
* fuissent, ciuitatẽciuitatem statim consequi, & in quatuor vrbanas tribus censeri, lege lata sanxit. Idq́;Idque ad eius vsq;vsque ætatẽætatem obtinuisse, ipse Dionysius scribit. sed & Asconius in oratione pro Milone testis est, libertinos in quatuor vrbanis tribubus suffragium tulisse. Lucius Florus in epitome lib. 20. Libertini, inquit, in quatuor tribus redacti sunt, cùm antea dispersi fuissent: EsquilināEsquilinam, PalatināPalatinam, Suburranam, Collinam. Imò ex quatuor his vrbanis tribubus in vnam tantùm coniecti libertini fuere: Esquilinamq;Esquilinamque sorte in atrio libertatis sunt consequuti, auctore Liuio libro v. decad. v. quamuis Vindicio illi, qui primus vindicta manumissus dicitur à populo Romano, ius datum fuerit, in qua vellet tribu suffragari, teste Plutarcho in PlublicolaPublicola, qui & idem ius omnibus libertis concessum esse ab Appio Claudio cōmemoratcommemorat, nec tamẽtamen id obtinuisse Liuius sentit libro 9. decad. prim. quo in loco de libertinorũlibertinorum filiis Appij Claudij actionem, & conatum intelligit, quorũquorum aui liberti fuissent, atq;atque ex eo à libertis, & libertinis different, quod ingenui, licet humilimi forent, quippe qui auum, etsi libertum, liberum habuissent. Etenim libertini tunc dicebantur non ipsi liberti, sed eorum liberi ex Suetonio in Claudio capit. 24. Fortassis adiectio in Senatum ab Appio Claudio tentata de libertinorum filiis erit accipienda: diuisio verò in omnes tribus de libertinis, & de omnibus libertis, quod Plutarchus existimat. Ex quibus non omnino conuenit veteribus historicis quod Lælius Taurellus censet de militiis ex casu asseuerans, ipsos libortos tribuum ius nunquam | habuisse, nec ipsorum filios, sed ingenuorũingenuorum ex his, qui manumissi essent, procreatorum, qui tunc libertini dicebāturdicebantur. Nam & libertinos libertorum filios, etiam si vetustissimāvetustissimam dictionis significationem sequamur, ex Tito Liuio, Lucio Floro, & Asconio, & adhuc ipsos libertos, qui vindicta, censu, vel testamento essent manumissi, ciuitatem Romanam, & ius tribuum consequutos fuisse ex Plutarcho, & Dionysio probauimus.
At Iustinianus Imperator sublata in vniuersum Latina libertate constitutionem edidit, voluitq́;voluitque & his modis manumissos pro ciuibus haberi, nihilq́;nihilque in eos Dominicæ potestatis residere, & idem de dedititiis obseruari mandauit in l. vnica. C. de deditit. libert. toll. & in authent. vt liberti de cætero aureo non indig. anul. & in l. vnica. C. de lati. lib. tol. & in §. vltimo institut. de libert. qui & in §. sed & dedititiorum asseuerat. hoc ipsum & à primis imperij Romani incunabulis institutum fuisse, vt ipse opinor, Tullij Hostilij Regis legem illam æquissimāæquissimam subindicans. Sed & ante Iustinianum Constantinus Imperator seruis manumissis in ecclesia sub aspectu plebis, vel antistitum, ciuitatem Romanam datam censeri, lege lata stabiliuit, quæ extat libro iiij. codicis Theodosiani tit. vij. & lib. j. codicis Iustiniani, tit. de his, qui in eccles. manumitt. cuius legis mentio fit à Sozomeno lib. j. eccles. histor. cap. ix. & Nicephoro libro vj. capit. xlvj.
Tribum emi.) Vt verus, iustusq́;iustusque, ac legitimus ciuis Romanus fieret, cùm liberti hoc ius ex manumissione omnino non consequerentur, nec fierent veri ciues Romani. Vnde oportebat ciuitatem Romanam impetrare à Republica, vel à principe, aut pecunia data in pretium obtinere. Nam & Romanæ ciuitatis ius pecunia quæri, & parari solitum, constat ex Actis Apostolorum cap. xxij. accedens enim tribunus dixit Paulo, Dic mihi, num tu ciuis Romanus es? at ille dixit, etiam. Et respondit tribunus, Ego multa summa ciuitatem istam comparaui. At Paulus ait, Ego verò & natus sum. Tribus autem legatum ad hoc pertinere, vt quis verè, & omnino ciuis Romanus fieret, tribumq́;tribumque Romanam ea ratione obtineret, in eaq́;eaque censeretur, satis fit manifestum ex his, quæ ad hoc Scæuolæ responsum superius adnotauimus. Qua ratione mera sunt deliramẽtadeliramenta, quę hoc in loco de tribu ab Accursio, & aliis traduntur. Veram tamen, ac genuinam interpretationem, tametsi breui quodam compendio tradidere Alciatus libro j. parerg. cap. decimosexto, & Lælius Taurellus de militiis ex casu ad Anton. AugustinũAugustinum. Nam tribus apud Scæuolam nec pro progenie seruorum, vt Accursius somniat, nec pro militia ad hæredẽhæredem, præsertim clarissimũclarissimum minimè transmittenda: quod Cumanus diuinat, ac veteres quidam, & cum his Alberic. sensere, tametsi hæc vltima interpretatio practicis sit commodior in argumentum, & huius responsi inductionem. Quod paulò post iterum admonebimus.
Huic legato, de quo in hoc responso agi
9
*tur, simile videtur, & illud, † quo tesseram frumentariam emi legatario testator iusserit. cuius meminere Iurisconsulti in l. Titia Seio. in principio. & in l. mortuo boue. §. j. ff. de legatis secundo. & in l. sed etsi susceperit. §. si libertis. ff. de iudiciis. quibus in locis, licet alibi alia multa significet, tessera signum est frumentarium, quo exhibito frumentum à principe, vel Republica dabatur populo Romano, vel Symbolum ad accipiendas principum largitiones, quod ciuibus tantùm Romanis dari Romæ consueuit quandoque ad frumentum, quandoque ad pecuniam, aliquando ad vestem accipiendam. Qua ratione tessera pro iure percipiendi frumentum, & has largitiones publicas accipitur, quemadmodum Budæus in dicta l. sed etsi susceperit. diligenter explicat ex Suetonio in Augusto cap. xl. Populi, inquit Romani censum vicatim egit, ac ne plebs frumentationum causa frequentius à negotiis auocaretur, ter in anno quaternũquaternum mensium tesseras dare destinauit. Sed desideranti cōsuetudinẽconsuetudinem veterẽveterem concessit rursus vt sui quisq;quisque mensis acciperet. Hęc Suetonius. Tulerat sanè Clodius legem AnnonariāAnnonariam, teste Asconio Pædiano, vt frumentũfrumentum populo gratis daretur. Quibus probari poterit, nihil aliud esse tesseræ frumentariæ, aut tesseræ emptionem, quàm emptionem iuris percipiendi principales, & publicas largitiones, & sic ciuem verè Romanum per emptionẽemptionem tribus, in qua Romæ censeretur, fieri. Nec enim alibi, quàm Romæ, nec aliis, quàm Romanis ciuibus, eiusdẽq́;eiusdemque tribulibus | eius vrbis, publicæ largitiones donabantur. Idcirco emptio tribus, & emptio tesserę mihi prope idem esse videntur. quod & Andræas Alciatus sensit in dicto capit. xvj. lib. primo pararg. & post eum Anton. Vacca in l. fœminæ. ff. de Senatorib. sed & Imperator in l. vlt. C. de frument. Alexand. li. xj. inquit, & tesseræ designentur. Seruius item libro j. Georg. in illud: aut numeros impressit aceruis. Tesseras interpretatur, quibus frumentũfrumentum numerus designatur. Nam numeros pro literis posuit, quibus numeri continentur.
Cæterum illud libenter inquirere mini
10
*mè cunctabor † qua ratione liberto in Scæuolæ responso opus fuerit, tribũtribum emi? Nam vel hic libertus iusta fuit manumissione manumissus, testamento, censu, vel vindicta, & tunc ciuis erat ex ea manumissione Romanus, tribumq́;tribumque vt ciuis habeat, aut fuit libertus dedititius, vel Latinus, & hi cùm ciues Romani non essent, testari non poterant, & tamen hic libertus testamentum fecit, hæredemq́;hæredemque instituit. Vnde coniectare licebit, eum ciuem Romanum fuisse, atque ideò non Latinum libertum, nec dedititium: quod rursus Scæuolæ refragatur, qui sensit, legatũlegatum hoc vtile liberto futurum, vt ciuis Romanus fieret, eoq́;eoque iure publicas, & principales largitiones consequeretur in tribum RomanāRomanam adlectus. Et pręter hæc alia deinde coniectura difficilẽdifficilem huius loci rationẽrationem efficit. Caius etenim libro j. institutionum titulo j. Latini, inquit, patronorum beneficio, id est, si iterũiterum ab ipsis testamento, aut in ecclesia, aut ante consulem manumitterentur, ciuiũciuium RomanorũRomanorum priuilegia consequuntur. Quod si auctore Caio, liberti Romani, id est, vindicta, censu, vel testamẽtotestamento manumissi, ciues erant Romani, & Latini liberti, si iterum à patrono, testamento, censu, vel vindicta manumitterentur, ciuium Romanorum priuilegia, vt ciues Romani consequebantur, quid obsecro patrono opus erat, liberto emptionem tribus legare, cùm facillimè ipso in testamento posset illum iterum iusta manumissione manumittere? Scribit etenim Plinius lib. vij. epistol. Fabato pro socero. Hic nunc proconsul prouinciam Bæticam per Ticinum est petiturus: spero, imò confido, facilè me impetraturum, vt ex itinere deflectat ad te, si voles vindicta liberare, quos proximè inter amicos manumisisti. Hęc Plinius. Qui mirè consentit Caio asseuerans, patronum posse Latinum libertum iterum vindicta manumittere apud proconsulem vt hic libertus iusta manumissione ciuis Romanus fiat. Quam iterationem superuacuāsuperuacuam esse, censet Iustinianus in authent. vt de cætero libert. aureo annulo non indig.
Ego verò, illud omnino obseruandũobseruandum esse censeo, tempore quidem Iustiniani iam ex multis temporibus dedititios libertos in desuetudinem abiisse, Latinorum vero nomẽnomen non admodum frequens fuisse, sicuti idem Imperator asseuerat in §. sed & dedititiorũdedititiorum. Institut. de liber. & in l. vnica. C. de dedit. libert. toll. ex Plinio etenim cōstatconstat, eius ætate Latinam libertatem in vsu esse, vt & par sit, adhuc sub Scæuola, Paulo, & Vlpiano eandẽeandem in vsu fuisse. Quo fit, vt omnino hoc responsum de libertis iusta manumissione manumissis, non de dedititiis, nec de Latinis sit intelligendũintelligendum, cùm hi testari non possent, illi verò, vt ciues Romani testamentũtestamentum dubio procul facere potuerint. Quòd si de libertis Romanis est accipienda Scæuolæ sententia, quid obsecro opus erat tribum liberto emi? vt is ciuis Romanus fieret, cùm iam ex iusta manumissione eam ciuitatem, & idem ius esset consequutus.
Lælius Taurellus his obiectionibus facillimè responderet, Scæuolam de liberto iusta manumissione manumisso respondisse, ac de eo qui testamentum facere poterat, cùm ciuis Romanus esset: tribum tamen Romanam nondum haberet, in qua censeretur, principúmque, & Reipublicæ largitates obtineret, ex eo, quòd libertis etiam iusta manumissione manumissis, tribus Romana minimè Romanorum legibus concessa foret, & ideo eam sibi emit, aut beneficio principis, vel Reipublicæ adquiri oportebat. Nam de libertinis libertorum filiis ipse Taurellus intelliget quæ Liuius, L. Florus, & Asconius memoriæ prodidere. Atq;Atque ita verum est, hos auctores de Libertinis tractasse. & tamẽtamen Dionysius, ac Plutarchus de ipsis libertis scripsere, quæ nos paulò antè retulimus, nisi Græcos auctores de Libertinis, id est de filiis libertorũlibertorum velit quisquam intelligere, quod dictionis significationi refragatur, & Tito Liuio, qui libro quinto decad. v. liberti nos hac in re libertos etiāetiam ipsos significare sensit dum inquit, Postremò eo descensum est, | vt ex quatuor vrbanis tribubus vnam palam in atrio libertatis sortirentur, in quam omnes, qui seruitutem seruissent, coniicerent, Esquilinæ sors exiit. in ea. T. Gracchus pronunciauit, libertinos omnes censeri, placere. Sed & libertinus frequentissimo Latinæ linguæ vsu libertum ipsum significat, & olim significauit: quod lib. iiij. ElegantiarũElegantiarum Valla probat cap. j. & Iustinianus inquit, Libertinus est, qui ex iusta seruitute manumissus est in prin. inst. de libertinis. & in prin. instit. de ingenuis. Caius itẽitem Iurisconsultus in l. libertini. ff. de stat. hom.
Qua ratione omnino erit obseruandum, non omnes ciues Romanos eiusdẽeiusdem conditionis fuisse, nec ea iura, quæ veri, & natura ciues Romani habuerunt, habuisse. quemadmodũquemadmodum Andr. Alciatus alio in tractatu diligentissimè docet libr. ij. dispunct. cap. xxj. Ex quo ipse adnotauerim, Latinis olim, quòd viciniores Romanis essent, indultum fuisse non tantùm ius Latij veteris: nempe, vt in legione Romana militare possent, in eaq́ue magistratus gerere, sed & ipsis in societatem adsumptis ius etiam adipiscendi honores in vrbe Romana, vtq́ue cum Romanis tribubus suffragia ferrent. Vnde plerunque & ipsi Latini, magistratus eligebantur: & ea ex causa ius ciuitatis Romanæ, non tantùm ius Latij dicebantur habere, quod & Asconius Pædianus in oratione in L. Pisonem scripserat. Erantq́ue ipsi Latini, sicuti Romani à vectigalibus multis, & tribu
11
*tis, capitationibusq́;capitationibusque immunes: † & hoc est ius Italicum, & ciuitatis Romanæ, cuius Iurisconsulti plerunque meminere: quod & alia iura complectebatur, scilicet, vt ciuis hic Romanus flagris subiici ex delicto non posset. Actor cap. xxij. tametsi quandoque ius Romanæ ciuitatis pluribus nationibus datum fuerit, honoris potiùs causa, & vt aliqua consequerentur commoda, non tamẽtamen ea omnia, quæ veri, & natura ciues Romani obtinebant: quod explicat Vuolphangus Lazius de Repub. Rom. libro xij. cap. j. Nam licet Galli ciuitatem Romanam adepti forent, ius tamen adipiscendi honores, aliquandiu illis detractum fuit, donec Aulo Vitelio, & L. Vipsano Conss. Claudius Imperator vniuersæ Galliæ comatę illud quoq;quoque indul sit, teste Cornelio Tacio libro xj. quam ob rem idem Alciatus Pij Antonini cōstitutionemconstitutionem, cuius meminere Iurisconsultus in l. in orbe Romano. ff. de statu hominum. & Iustinianus in authent. vt liberti de cætero anul. aur. non indigeat, & quia ciuitas Romana omnibus Romano Imperio subditis tributa est, ita intellexit, vt non censeatur omnibus his data immunitas à tributis, & vectigalibus, quæ verè Romanis. & natura ciuibus competebat, etiam si alia multa iura sub ea concessione venierint. Suetonius in Augusto cap. xl. ciuitatem, inquit, Romanam parcissimè dedit, & Liuiæ pro quodam tributario Gallo roganti ciuitatem negauit, immunitatem obtulit affirmans, se faciliùs passurum fisco detrahi aliquid, quàm ciuitatis Romanæ vulgari honorem. Hæc Suetonius. Ex quo constat, ius ciuitatis Romanæ quo ad omnia eius priuilegia, commoda, & honores, parcissimè dari solere. Eadem ratione, vt opinor, quamuis liberti ciuitatẽciuitatem Romanam fuerint ex iusta manumissione consequuti, non tamẽtamen ea omnia statim consequebantur, quæ veris ciuibus Romanis competebant. Nam & ante Iustinianum liberti à principe ius impetrabant aureorum anulorum, & restitutionem natalium, quemadmodũquemadmodum apparet ex titulis de iure aureo. anulo & de natalibus restituendis. Licet hęc Iustinianus in dicta Nouella in vniuersum libertis omnibus concesserit. Sic itidem existimo, libertos, etiam iusta manumissione manumissos, ex eàque ciues Romanos factos, ciuitatem quidem consequi ad plura profectò commoda, non tamen ad ea omnia, quæ veris Romanis ciuibus, & ingenuis competebant, & ideò nec quemlibet libertũlibertum in tribu Romana censeri, nec eam habuisse ex sola manumissione, & iure ciuitatis Romanæ: siquidem ætate Vlpiani, Scæuolæ, & Pauli Iurisconsultorum iam ex Pij Antonini constitutione omnes erant ciues Romani effecti quicunque in orbe Romano erant, & tamen apud hos Iurisconsultos legata vel tribus, vel tesseræ, maximæ vtilitatis censentur. Non enim omnes ciues Romani tribũtribum habuerunt, non illi, qui ex beneficio Antonini Romanam ciuitatem obtinuerunt, nec alij, qui speciali beneficio principum, aut Reipublicæ idem ius antea fuerant consequuti, sed tantùm ciues verè Romani, vel qui præter Romanæ ciuitatis ius, etiam tribus à Cæsaribus, vel à Republica impetrauerant. Igitur quod Liuius, Florus, & Asconius Dionysius, & Plutarchus scripsere de his libertis erit accipiendum, qui Romæ à ciuibus Romanis manumittebantur, vt veri ciues Romani fierent, & in ea vrbe habitarent, in patriam ad habitationem minimè redituri. Alioqui liberti in prouincijs à Romanis ciuibus manumissi, quam|uis ciues Romani essent ex ea manumissione, & testari possent, tribum tamen Romanam minimè adsequebantur, nisi vel emptione, vel beneficio Cæsaris, aut Reipublicæ eam obtinerent. Plinius libro x. Epistolarum, à Traiano ius Quiritum Latinis suis petit, idq́ue à Cæsare illi animo indulgentissimo concessum fuit, vt inde coniectare liceat, Latinos illos ciues Romanos verè factos fuisse.
Fortassis libertis ante Cæsarem Augustum manumissis tribus competebat cum Romana ciuitate: postea verò, ne maiestas Romanæ ciuitatis libertis ad suffragia, & alia admissis pollueretur, illud obtentum fuit, ne liberti etiam Romæ manumissi, & ciues Romani effecti in tribus Romanas admitterentur, nisi speciali quodam Cæsaris, aut Reipublicæ beneficio: quod ex Suetonio in Augusto cap. xl. deduci quodammodo poterit, quamuis nec hoc constanter asseuerare ausim.
Libertus diu moram ab hærede passus est, & decedens hæredem reliquit.) Idem erit & si libertus nondum decessisset, habuisset tamen tribum Romanam, ex causa lucratiua, & ideo alia tri
12
*bu non indigeret † quod Paulus respondit in l. Titia Seio. in principio. ff. de legatis secundo. Etiam nullam ab hærede patroni moram passus ex eiusdem Pauli Iurisconsulti mente: & adnotauit illic Paulus Castrensis, atque senserunt alij. idem est, si ex causa onerosa libertus hunc tribum, aut tesserātesseram habeat, quod omnes admittunt eadem ratione, vel maiori. l. planè. §. quòd si rem. ff. de legatis primo. Sic sanè idem respondendum foret, etiam si in vita testatoris eo ignorante tribum, vel tesseram legatarius habuisset, ex eleganti ratione iurisconsulti in l. mortuo. §. ff. de legat. ij. Si Titio, inquit Paulus, tessera frumentaria legata sit, & is decesserit, quidam putant, extingui legatum. Sed hoc non est verùm. Nam cui tessera vel militia legatur, ęstimatio videtur legata. Est eadem ratio apud iurisconsultum in dicta l. Titia, inquit enim. Titia Seio tesseram frumentariam comparari voluit post diẽdiem tricesimum à morte ipsius. quæro, cùm Seius viua testatrice tesseram frumentariam ex causa lucratiua habere cœperit, nec possit id, quod habet petere, an & actio competat? Paulus respondit, ei, de quo quæritur, pretium tesseræ præstandum, quoniam tale fideicommissum magis in quantitate quàm in corpore cōsistatconsistat. Hæc Iurisconsultus. Vnde apparet, nihil referre ad horum responsorum intellectum, quòd testator legauerit tribum, aut tesseram, vel iusserit emi tribum, aut tesseram, licet Bartolus, Paulus, & alij in dicta l. Titia. hoc discrimen considerauerint, excepto Cumano, qui ab eis hac in opinione iure, & verè dissentit. deinde apparet Bartolum & alios, Cumanum excipio, falso, & maximo errore intelligere iurisconsultos in his responsis de legato frumenti, & certa eius mensura, vel de legato vasis, quo frumentum eius metimur. vtraque enim interpretatio nec rationem habet, nec digna est veteribus iurisconsultis: præterquam quod secundum eam minimè constarent sibi nostri interpretes, imò nec sibi constaret iurisconsultus, ex quo tot absurda deduci possent. Primum etenim sequeretur, legata certa frumenti quantitate ad mensuram certam, videri legatum, non frumentum, sed frumenti pretium, & æstimationem, cum alioqui in hac specie legatum videatur frumentum potius, quàm eius æstimatio, quod probatur in l. ij. ff. de vino, tritico & oleo legat. Quod secus erit in tribu, vel tessera legata, quæ necessariò, & ex rei natura est ab hærede emenda, nec possit ea res à testatore, nec ab hærede præstari: atque ideo æstimatio legata videtur, siquidem aliter haberi non potest, quàm si à principe, vel Republica emptione, aliáve ex causa adquiratur. Quæ quidem tribus emi non potest, ac deinde legatario tradi, sed necessariò simul emenda est ipsi legatario ad eius vtilitatem, eíque tradenda. Secundò sequeretur, legato frumento ad certam vsque mensuram, vel ipso vase, quo frumentum metitur, quidquam interesse, quod legatarius ante solutionem legati mortuus fuerit, vt alioqui putare potuissent, legatum extingui. Etenim nullus esset adeò stolidus, nedum iurisconsultus, qui in hac controuersia dubitaret, cùm in dicta l. mortuo boue. §. j. Paulus scripserit, quosdāquosdam existimasse, morte legatarij extingui legatũlegatum: nam dubio procul ad hæredes transmitteretur. Tertiò, si vera est Accursi: Bart. & aliorũaliorum interpretatio quæ obsecro causa potuit mouere eundẽeundem Paulum iurisconsultũiurisconsultum in dicta l. Titia. tessera per legatariũlegatarium ex causa lucratiua adquisita, vt responderet, deberi ęstimationẽęstimationem? nónne potuit frumentũfrumentum aliud ad eandẽeandem quantitatem, & mẽsurammensuram in eodẽeodem genere dari legatario? nónne & aliud simile vas? Practicus ergo obseruabit diligentissimè, hæc iurisconsultorum responsa hodie quo ad eam militiam esse accipienda, | quæ emptione haberi possit, nec iure ordinario transmittitur ad hæredes, quæq́ue ab eodem duplex haberi nequeat.
Hæredem reliquit clarißimum virum) Hic rursus cum Accursio, & aliis contendendũcontendendum erit. Nam si legatum tribus eo modo, quo ipsi interpretantur, foret accipiendum, quid referret, reliquisset libertus hæredem clarissimum virum, an plebeium? cùm vtrique idem ius competere posset, nec plus iuris, nec minus clarissimus haberet, quàm plebeius? Sed & Lælius Taurellus ideo † clarissimi hæredis fa
13
*ctam mentionem censet, quòd is nihil opus haberet tribu, nec eius emptione, atque ideo tribum consequi non posset. Vnde æstimatio præstanda erat ex dicta l. Titia Seio. Sed eadem ratio planè obtineret, si ciuem Romanum quemlibet libertus hæredem reliquisset, cùm & is iure Romanæ ciuitatis tribum haberet, in qua censeretur, nec ei opus esset, aliam sibi emi, possétque ea ratione iure proprio principum, & Reipublicæ largitiones consequi, quæ populo Romano tributim dari consueuerunt. Verùm ipse in hoc responso clarissimum virum accipio quemlibet Romanę vrbis Senatorem, siquidem Senatores Romani clarissimi ætate Scæuolæ iurisconsulti passim dicebantur: sicuti constat ex l. fœminæ. ff. de Senatorib. l. speciosas. ff. de verborum significat. l. ij. C. de his, qui ven. ætat. impetr. l. custodias. ff. de public. iudic. adnotauit Andræas Alciatus libro iij. dispunc. cap. iiij. & in dicta l. speciosas. Sed & præter hos etiam dicebantur clarissimi qui Senatoria, Consularia, Proconsularia, aut Prætoria ornamenta ex beneficio principis meruerant. l. ij. C. de domestic. & protector. libro xij. l. j. C. de præp. & cubic. tradit Vuolphangus Lazius lib. ij. de Roma. Repub. cap. j. Dicebantur & olim clarissimi filij Senatorum, & clarissimorum. l. fœminæ. ff. de Senatoribus. l. Senator. C. de dignit. libro xij. de quibus multa Anto. Vacca in rubr. de Senatoribus. qui in dicta l. fœminæ. censet, hoc Sceuolæ responsum ea ratione intelligendum, quod clarissimi forent incapaces quorundam legatorum, & præsertim huius legati, quo tribus eis emenda legaretur, fortassis ex eo, quamuis ipse hoc amplius non explicet, quod licet clarissimi Romanæ tribum haberent ex Suetonio in Augusto cap. xl. suffragium tamẽtamen in eligendis magistratibus minimè ferebant, nec ex Reipublicæ, & principum largitione frumentarias tesseras, quæ plebi Romanę quolibet mense dabantur, poterant habere. Hæc enim & his similia propria plebis erant: non Senatorij ordinis, nec clarissimorum, quibus minimè conueniebat: imò esset illis probro, ac ignominiæ, si cum plebeis æquarentur. QuāquamQuanquam idem Suetonius in Domitiano cap. iiij. scripserit, dieque proximo omne genus rerum missilia sparsit, & quia pars maior inter popularia deciderat, quinquagenas tesseras in singulos cuneos Equestris, ac Senatorij ordinis pronunciauit. Hoc etenim ad missilia pertinet. Sic sanè dubium erat apud Scæuolam, an vir clarissimus hæres liberti consequi posset, vt illius hæres ea omnia, quæ iure proprio minimè habere potuisset, nec honestè habere poterat.
Respondi deberi.) Tribus etenim legatorio eo iam mortuo emi non poterat, vt testator iusserat, quòd Accursius, & plerique censent, ídque verè his rationibus, quas superius adduximus, nec liberti hęres eo legato indigebat, imo nec poterat nisi quo ad æstimationem, illud obtinire, quia clarissimus erat. Quod si libertus hæredem reliquisset filium, qui commodè posset tribum consequi, & voluntas testatoris aliqua ex causa minimè refragaretur, hæredi foret emenda tribus, tametsi à iurisconsulto hoc in loco non tractetur, an sit soluenda æstimatio, vel ipsa tribus præcise emenda per hæredem patroni, cùm emptio vtilis foret hæredi liberti, sed illud tantum in controuersiācontrouersiam incidit, an teneatur patroni hęres ad ęstimationẽęstimationem, vbi tribus nec emi poterat, nec eius emptio vtilis erat hæredi liberti. Qua ratione Bar. fallitur, dum existimat † patroni hæredem ad
14
* factum ex legato teneri, & ideo post moram ad interesse, quia, vt inquit Cuman. solum deberetur tunc æstimatio tribus, non autẽautem commoda, aliæq́ue liberalitates. l. si calendis. ff. de re iudicat. l. fundum. ff. de nouatio. & quia verè patroni hęres, si libertus viueret, cogi posset præcise tribum emere, argumẽtoargumento deducto ex. l. fideicommissa. §. vlt. ff. de legat. iij. & ex his, quæ traduntur in l. stipulationes non diuiduntur. ff. de verb. obligat. â Bart. Alex. & Iason num. 32. à quibus, & aliis frequentius receptum est, teneri quem ad factum præcisè, nec liberari præstando interesse, siue, id quod interest, vbi ex vltima voluntate, & testatoris iussu tenetur facere.
Commoda, & principales liberalitates.) Nempe tesseras frumentarias, numarias, missilia, aliasque reipublicæ. & principum largitiones. | Nam sicut tessera frumentaria symbolum erat plumbeum, æreum, aut ligneum, cui inscripta erat nota, qua summa frumenti significabatur, sic & tessera numaria idem symbolũsymbolum erat cum nota summam accipiendę pecuniæ significante, quod ex multis Suetonij locis lector facilimè poterit intelligere.
Respondi, quid quid ipse consequuturus esset.) Nec tamen vsuræ debentur æstimationis, cum sit satis æstimationem dari, & omnia illa commoda, quæ, si statim mortuo testatore solutum esset legatum, vel empta fuisset tribus, legatarius consequuturus esset. idẽidem enim est, ac si ab initio data foret tribus æstimatio, & ideò eius quantitatis vsuræ non debentur, nec vt vsuræ olim apud Ethnicos, nec apud Christianos ratione eius, quod interest. Siquidem soluta quantitate quę debetur, vsuræ ab eo die minimè veniunt in condemnationem.
Loading...