6

SVMMARIVM.

  • An liceat conductoribus à conductis migrare domibus, ex eo quòd tetris imaginibus, nocturnis illusionibus, & tumultibus inquietentur.
CAPVT VI.
POsse conductores, habitatoresq́;habitatoresque timoris causa migare, si iustus sit periculi timor quamuis periculum vere non fuerit, ab eius temporis mercede liberos, quo domũdomum habitauerint, respondit Alphenus libro secundo digestorum l. habitatores. §. vltimo. ff. locat ex quo loco, & aliis huic similibus multa scribit Franciscus à Ripa in tract. de peste. parte secunda. numero xvij. Cæterum vidi semel, atque iterum in hoc Regio, & Granatensi prætorio controuersum, an hoc iurisconsulti responsum obtineret in his habitatoribus, qui ex eo migrauerint, quod euidentissimis ostẽtisostentis, tetris imaginibus, assiduisq́;assiduisque vmbrarum illusionibus, & noturnisnocturnis tumultibus, singulis noctibus, & quandoque diebus inquietentur. Vix poterant hæc non fabulosa, aut commentitia à iudicibus censeri, nisi tot testibus integris, ac fide dignis forẽtforent plane probata, & ideo in eam itum est sententiam, vt liceret habitatoribus migrare liberos omnino ex eo die à mercedis solutione iuxta ipsius Alpheni sententiam. Sed & Romæ ædes quasdam ĩnin hoc nomine ita infames fuisse, vt nemo illas incolere fuerit ausus vti rem notam, & vulgatam commemorat Alexander ab Alexandris libro quinto. dier. genialium capitulo xxiij. Diuus Gregorius libro tertio dialogus capitulo quarto. memoriæ tradidit, Datium Mediolanensem episcopum, quum Corinthum accessisset domumq́;domumque ad habitandum vix inueniret, essetq́;essetque in ea vrbe domus multis iam annis habitatoribus vacua, & deserta, quod eiusdem loci incolæ minime habitare in ea auderẽtauderent propter dæmonis illusiones, varia spectra, & | quia illic diabolus habitaret, eam domum ingressum, intempestaq́;intempestaque nocte, vocibus immensis, magnisq́;magnisque clamoribus leonum rugitus, balatus pecorum, sibilos serpentum, & porcorũporcorum grunitus imitantibus, vexatum dæmonem illũillum diuinis vocibus adloquutum, tandem domo expulisse, eamq́ue postmodum tuto, & absque illarum illusionem timore habitatam fuisse. Lucianus in Dialogo Philopseude ex enerratione Arignoti cuiusdam, licet eum inter mẽdacissimosmendacissimos connumerauerit, tradit, Corinthi domum quandam habuisse Eubatidem, in qua nemo auderet habitare ex ea causa, quod habitatores spectris quibusdam territi à demone quadam ita infestarentur, vt eam præ nimio timore, & periculo rursus ingredi non fuerint ausi, donec ipse Arignotus Pythagoricus Magicis & Aegyptiis quibusdam carminibus dæmonem illum in locum quendam detruserit, à quo primum exierat Arignotum variis imaginibus, territare conatus, quandoque vt canis, nunc vt leo, vel taurus ipsum inuadens, quo quidem loco die sequenti defasso corpus hominis mortui repertum est, eoq́ue alibi sepulto domus illa his illusionibus libera, tute deinde, ac quiete habitatores habuerit. Cæterum hæc licet quandoque ac fortassis frequentius falsa sint, posse tamen contingere minime negauerim, quippe qui legerim apud plerosque auctores probatissimæ fidei, dæmones nihil operari secundum nature suæ potentiam posse, quia & ipsa angelica creatura est quamuis sit proprio vitio maligna, nisi quod Deus permiserit, cuius iudicia occulta, sunt multa iniusta nulla, quod Diuus Aug. tract. in l. 18. de Ciuitate Dei. cap. xviij. Diuus Gregorius li. iij. dialog. ca. xxj. scribit adhæc S. Tho. j. par. q. cxiiij. art. j. quandoque dæmones mitti à Deo ad puniẽdospuniendos homines, sicuti missas fuit Spiritus mẽdaxmendax ad puniendum Achab. iij. Reg. c. vlti. & id fieri secũdumsecundum diuinam iustitiam propter peccata, tametsi dæmon tunc puniat, territet, & infestet homines ex odio, & inuidia. Quanque vero ipsi dæmones, vt idem Thomas tradit, non æquidem missi à Deo, sed permissione diuina, occulta sane nobis ratione homines tentant, frequenter instigando ad peccatum, aut ipsos teritant, & illudunt variis imaginibus, spectris, tetrisq́ue figuris, atque innumeris illusionibus. Neque his tantum homines scelesti torquentur modis, sed & viri sanctitate vitæ, & adhuc miraculis illustres. quod nos superius admonuimus ca. secundo. Non enim est apud Theologos controuersum, dæmones hanc potestatem ex Dei permissione habere, ex Paulo ad Ephesios cap. sext. tractauere sententiarum Magister lib. secundo. distinctione lib. 11. Sanctus Thomas in dicta quæstione, 114. articul. quarto. text. optimus in capit. episcopi. 26. quæstione quinta. Auctor is, qui malleũmalleum maleficarum edidit, & aliiqui de veneficiis & sortilegiis scripsere, ac præ cæteris Franciscus à Victoria, qui Salmanticæ miro omnium applausu publica lectione, & animi candore in maximam reipublicæ Christianæ vtilitatem Theologiam docuit, in relectione de Magia. Sed & Ethnici auctores ex archanis philosophię decretis hoc ipsum de dæmonibus aduersus Aristotelem sensere quidem & quandoque palam ac manifesto professi sunt, sicuti ex eis erudite id probat Augustinus Eugubinus li. octauo. de perenni philosophia, à cap. vigesimosexto ad vltimum illius libri capit. Nec mirum hasce præstigias, spectra, & illusiones aliquot in locis, non in aliis contingere, atq;atque ideo locis, non personis quandoque accedere, sunt enim ex occulto Dei iudicio, non equidem iudicanda ab hominibus, sed religiose, ac piè præcauenda. Scimus etenim Dei maximi permissione hæc fieri: causam verò ne temere iudicemus, minime inquirimus. Tamesam Locrensium in Italia vrbẽvrbem à genio quodam adeo vexatam fuisse constat, vt Temesenses, quo eam pestem effugerent, sæpe patriam relinquere cogitauerint, donec responso Apollinis accepto, placare dæmonẽdæmonem illum iussi sunt vnius virginis annua oblatione, quam in templo genio illi dicato deuouebant, tandem Euthymi cuiusdam animo, & fortitudine genius ille malus deuictus fœdissima calamitate liberam vrbem illam relinquens ex agro excesserit. Causa vero ab historicis gẽtilibusgentilibus ea traditur, quod Vlyssis socius, quem Strabo Politem, Pausanias Libantem appellant, virgine quadam per vnium violata, ab ipsis Temensensibus in pœnam fuerit lapidibus obrutus, eiusq́ue manes finem nullum sæuiendi in cuius sibet ætatis homines in eo agro fecerint, vnde natum prouerbium est, vt dicerent cauendum, ne Temeseus Genius immineret, cuius rei mentio fit à Pausania in Heliacorum posteriori. Aeliano libro octauo de varia histo. Strabone libro sexto & Leonico libro primo. de varia historia ca. xlij. Sed & Plinius libro septimo epistola ad Suram hac de re multa cōmemoratcommemorat, præsertim scribit, Athenis domum quandam | fuisse spatiosam, pestilentem tamen, & infamem, quod per silentium noctis, sonus ferri, strepitus vinculorum longius primo, deinde proximo reddebatur, mox apparebat Idolon, senex macie, & squalore confectus, promissa barba, horrenti capillo, qui cruribus compedes, manibus catenas gerebat, quatiebátque deinde inhabitantibus tristes, diræq́ue noctes per metum vigilabantur. Narrat deinde domum illam solitudine damnatam, totámque illi monstro relictam, proscriptam tamen, seu quis emere seu quis conducere ignarus tanti mali vellet, publice fuisse, & nihilominus AthenodorũAthenodorum philosophum, etsi suspecta vilitas pretij erat, omniaq́;omniaque domus vitia comperta haberet, eam conduxisse, noctisque silentio animo ad scribendum intento imaginem illāillam vidisse, miniméque ea territum, imo ab ea vocatum illam sequutũsequutum fuisse, donec in Aream domus dilapsa deseruit comitem. desertum philosophum signũsignum loco posuisse, posteróq;posteróque die Magistratum adijsse, defossoq́;defossoque eius mandato loco inuenta esse implicita, & inserta catenis ossa, quæ corpus æuo, terraq́;terraque putrefactum nuda, & exesa reliquerat vinculis, quibus deniq;denique ossibus collectis, & publicè sepultis domũdomum postea rite conditis manibus, spectris illis, & terroribus caruisse. Hæc Plinius.
Loading...