12

SVMMARIVM.

  • Apud eundem Gratianum de Iuliano Cæsare quædam obseruatione digna adnotantur.
CAPVT XII.
VNdecima causa, & quæstione tertia inquit Gratianus. Item Ambrosius, Iulianus Imperator, quāuisquamuis esset apostata, habuit tamen sub se milites, quibuscũquibuscum dicebat, Producite aciem pro defensione reipublicæ, obediebant ei. Cum autem diceret eis, producite arma in Christianos, tunc cognoscebant Imperatorem cœli. Hæc inquam Gratianus, nam apud diuum Ambrosium in his operibus, quæ eius titulo modo extant, & publicè typis traduntur, nondum potui locum istum deprehendere. Verùm apud Gratianum illud est primum obseruandum, Iulianum Cæsarem dictũdictum fuisse apostatem ex eo, quod quũquum primum in Cappadocia | non longè à Cæsarea cum Gallo Cæsare simul educatus, & institutus ita fuisset à præceptoribus, vt non verbis modo, sed & factis studium, ardoremq;ardoremque in religione Christiana insigniter ostendisset, demum ariolorum consuetudine adductus, ac Libani sophistæ, qui tunc Nicomediæ ludum aperuerat, quam in vrbem translatus erat Iulianus iussu Imperatoris CōstantijConstantij, clam libris comparatis, cum ad eum accedere ei foret interdictum, eundem sophistāsophistam diligenter imitatus pietatem Christianam primum abiecit, deinde à Maximo philosopho, non Bizantio, sed Ephesio, non mediocriter ad imperandi libidinẽlibidinem aliolorum sacris initiatus excitatur, & ad Christianismi odium producitur. Qua ratione in grauium rerum suspicionem, cum Constantio incidisset, capite tonso ad eam suspicionem tollendam monachus factus est, atque ita, quem antea re vera receperat, eum falso præ se tulit Christianismum, atque occultè philosophiæ operam dedit, apertè autem in lectorem Nicomediæ ordinem lectus, sacras publicè legit literas, donec adhuc superstite Constantio, & eo mortuo imperio potitus, tam impudenter religionem Christianam abiurauerit, vt ipsum etiam pernegauerit Christum, ac repente simulationi quoque illi, qua Christianum se esse finxerat, nuncio remisso, dæmonum templa frequẽtaueritfrequentauerit sacrificans, simulq́;simulque pontificẽpontificem seipsum appellans Gentilium mysteria, ritus, & sacrificia, diesq́;diesque festos paganorum agere permiserit. Hæc sanè constat ex Socrate libro tertio. hist. eccle. cap. primo. Theodorito lib. tertio. cap. secundo. Sozomeno libro quinto. capitulo ij. Nicephoro libro decimo, ca. j. ij. & iij. Cassiodoro in tripartita cap. j. ij. & iij. Sed & ipse Socrates libro tertio. cap. xiiij. Iulianum expressim apostatam appellat. Et quidem meritò, cum & victimarum gentilium sanguine sacrũsacrum baptismi lauacrũlauacrum sibi abluerit, atque se ipsum à misteriis ecclesiæ exauctoratum excluserit. Quod idem auctores tradidere, præsertim Sozomenus libro quinto, cap. secundo. Chrysostomus lib. vno contra gentiles. Nicephorus, & Cassiodorus in præcitatis locis. Ex quibus intelliges quæ diuus Ambrosius in oratione de obitu Theodosij Imperatoris de Iuliano ita scribit, Inde reliqui principes Christiani, præter vnum Iulianum, qui sarutis suæ auctorem reliquit, dum philosophiæ se dedit errori, inde Gratianus, & Theodosius. hæc Ambrosius. Sed & impius hic Iulianus eo furoris prouectus erat, vt Christum per contumeliam Galilæum appellaret. Hoc etenim nomine Iesum Christum, & Christianos omnes ex conuicio quodam appellasse, auctores sunt in histor. eccles. Socrates lib. tertio, capit. ij. Theodoritus libro tertio, cap. viij. & c. xxj. Sozomenus lib. v. c. iiij. Cassiodorus intripartita li. vj. capitulo xliiij. & xlvij. Ruffinus libro decimo, histo. eccles. c. xxxv. Ioannes Chrysostomus li. vno, contra gentiles. Hieronymus in epistola ad Magnum oratorem, & Nicephorus libro. dec. capitulo iiij. & xx. Impietatis, & blasphemiæ temerarius hic princeps tandem pœnas dedit diuina vltione punitus, quippe qui in bello Persico prope Ctesiphontem vrbem, incertũincertum an ab hoste, vel à suis fuerit occisus, & ore proprio diuinæ maiestatis iudicium confessus dixerit, quum à vulnere caua manu sanguinem hausisset, atque eum in cœlum, veluti ChristũChristum conspiciens, coniecisset, perinde, atque causam cædis suæ in eum referret, calamitatis autorem intelligens, Vicisti Galilæe, vicisti, sicuti commemorant Theodoritus libro tertio. capitulo xxv. Cassiodorus in tripartita libro sexto. cap. xlvij. & Nicephorus lib. x. ca. xxxv. qui & illud refert, Iulianum iam moriturum, anima secedente à corpore, diuinius quodammodo quàm pro hominum captu potuit, oculos intendisse ita, vt Christum viderit, & exclamasse, Saturare Nazarene. His equidẽequidem rationibus constat, iure dictum fuisse Iulia num apostatam quo nomine ignominiose eum appellauit Maris Chalcedonensis episcopus ex oculorum suffusione cæcus manu à puero eo ductus, vbi Constantinopoli Fortunæ in Basilica, in qua eius deæ statua collocata fuerat, ipse Imperator sacrificaret, auctoribus Cassiodoro lib. sexto tripartit. capit. sexto. Socrate lib. tertio. cap. xii. Sozomeno lib. quinto. capit. 4. & Nicephoro lib. x. capit. xx. ex quibus apparet, Iulianum eidem episcopo respondisse, non tantum posse eum, quem ille coleret GalilæũGalilæum, vt cæcitati eius mederetur. Cui episcopus magna cum dicendi libertate occurrens, gratias, inquit, ago seruatori meo Deo, qui vt visum amitterem curarit, ne impurissimum vultum tuum ad impietatem declinantem conspicerem. Verùm & ante Iulianum imperatorem Christianos dictos vulgo fuisse â gentilibus Galilæos deduci poterit ex Arriano de Epicteto lib. iiij. cap. septimo. Nam & Christus vocatus est Galilæus Matthæi cap. xxvj. ex eo, quòd frequenter versatus est in Galilæa. Ioan. c. iiij. | aut propter Nazareth, & Capharnaum, in quibus habitabat. Lucæ. 2. & 4.
Secundò obseruandum erit, Iulianum Cæsarem apostatam, & Parabatem, milites Christianos habuisse, qui pro imperij Romani maiestate sub eo militarunt, quos tamen dolo ad deorum gentilium sacrificia donatiuo ea de causa dato, pellicere tentauerit, vt accepto donatiuo simul & thus acciperent, idq́;idque adolerẽtadolorent ipsius Iuliani imagines ex veteri instituto, quibus Iouis, Martis, & Mercurij erāterant insuper depictæ. Quo quidem dolo cognito pœnitentes milites donatiuum imperatori restituunt, & Christianismum liberrimè cùm martyrij affectione profitẽturprofitentur, quos Imperator ita quidem commotus à cæde abstinens exauctoratos ex aula imperiali exegit, cuius rei auctores sunt Sozomenus libro quinto. c. xvij. Cassiodorus lib. sexto tripart. c. xxx. & Nicephorus libro x. c. xxiij. Iustè verò posse Christianos milites, qui pagano principi subditi sunt eo imperante militare, modò bellum sit iustum, aut iustũiustum præsumatur, quod in dubio ita est accipiendum. ex eodem capi. adnotarunt illic Domi. Præposit. Cardin. sancti Sixti, Hugutio, & veteres quidam, quibus mirè patrocinatur diuus Augustinus libro xxij. contra Faustum Manichæum cap. lxxv. à Gratiano relatis in c. quid culpatur. xxiij. quæstione j. Cuius verba hoc in loco obiter subiiciam, quia penes Gratianum non planè, ac sincere leguntur. Cùm ergo vir iustus, si fortè sub rege, homine etiam sacrilego militet, rectè possit illo iubente bellare, Ciuicæ pacis ordinem seruans cui quod iubetur vel non esse contra Dei præceptũpræceptum certum est, vel vtrum sit, certum non est, vt fortasse reum Regem faciat iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo seruiendi. hæc Augustinus. Ex quo & in specie idem probat Paris Puteus in tractatu de re militari lib. secundo, quæstione xj. quo in loco tractat, an Christiani possint licitè milites infideles in eorum auxilium, vel vt sub eorum vexillo, & ducatu militent, stipendio conducere, & in bellũbellum aduersus Christianos sibi hostes aduocare. Cæterùm, Christianos frequenter, sub paganis imperatoribus olim militasse satis constabit lectori ex varia veterum historicorum lectione. Nam & Christiani milites sub Marco Aurelio Antonino merẽtesmerentes in summa siccitate, rerumq́;rerumque omniũomnium extrema inopia genibus flexis, Dei opem implorantes, hostibus fulmina, M. verò Antonini militibus, & exercitui pluuiam precibus à Deo impetrarũtimpetrarunt. Ex quo hostibus maximè territis, ipsis mirum in modum recreatis, bellum Marcomanicum Sarmatis, VādalisVandalis, & Quadis extinctis, Pannonijsq́;Pannonijsque liberatus confectum est: quemadmodum scripsere Tertullianus in Apologetico. capit. quinto. & in libro ad Scapulam. Eusebius lib. v. eccles. histor. cap. quinto. Paulus Orosius lib. septimo, capit. xv. & Nicephorus libro quarto. capit. xij. Extat & ipsius. M. Aurelii epistola post Iustini martyris orationem secundam pro Christianis, in qua ipsemet imperator, victoriam istam precibus Christianorum se obtinuisse fatetur. Cuius rei & profani historici, nempe Iulius Capitolinus, & DiōDion. Nicæus in. M. Aurelio, & ex nostris Eutorpius meminere, miraculum hoc Christianorum precibus contigisse ferè supprimentes, tametsi Dion. idem quod Eusebius tradiderit tribuens id legioni Melitinæ, quo nomine & ab Eusebio Christianorum legio ista vocata est, ab vrbe Melitina in qua forsan stationem habuerat, cuius vrbis mentio fit à Nicephoro libro septimo capitulo septimo, sed & is author in dicto capit. iiij. commemorat post Eusebium, hanc legionem prærogatiua quadam apud principem in exercitu obtinuisse locum, & ab imperatore nomen κεραυνοβόλου, id est, fulminatricis habuisse. eiusdem nominis meminit & Dion in. M. Aurelio. tametsi constet, tempore Augusti ex Romanis legionibus vnam hoc idem nomen habuisse, quod Dion siue is idem est, siue alter memoriæ tradidit in lib. lv. sub Maximiano imperatore militauit ex Christianis Thebanorum legio, quæ à Thebis AEgyptiis missa fuerat, & cùm Imperator in Sedunorum finibus iussisset, milites exercitus diis gentilium sacrificare, hæc equidem legio à reliquo agmine discessit, ne impiis sacrificiis interesset, quod grauiter tulit Imperator, ipsisq́;ipsisque militibus constanter respondentibus, se Christianos esse, & à talibus sacrificiis religione, à qua minimè sibi esset discedendum, prohiberi, ira, adeoq́;adeoque in Christianos accensus, Theobanorum legionem pœnas dare iubet decimo quoque milite trucidato, quam pœnam semel, & iterũiterum Christiani auctore Mauricio subire maluerunt, quàm imperata facere. Postremò Maximiano non ferẽteferente Christianorum cōstantiamconstantiam, vniuersi milites à reliquo exercitu illius imperio conciduntur. Erat etenim apud Romanos vetus militatis disciplinæ institutum, vt quoties legio aliqua, | vt militum multitudo deliquisset, præter centuriones, signiferosq́;signiferosque reliqui, decimo quoque ad supplicium sorte lecto, punirentur. Quod satis deducitur ex Liuio libro secundo, decad. j. Cicerone in oratione pro Aulo Cluentio, Dionysio Halicarnass. libro nono. Plutarcho in Crasso. Sozomeno libro quinto, eccle. hist. capitulo nono, & Nicephoro lib. x. ca. viij. Ex quibus constat quid apud veteres auctores sit, decimare milites, ac rursus dicimare populũpopulum, cuius punitionis iterum Plutarchus meminit in Marco Antonio. Poterit lector de hac Thebanorum legione. & eius martyrio his addere, quæ scribit Vvolphangus Lazius libro quinto de Roma. rep. cap. viij. apud libro quarto, cap. viij. multa de suppliciis militaribus. Etenim Cornelius Tacitus lib. iij. & libro xviij. Appianus Alexandrinus libro secundo, belli ciuilis, decimationis militum meminere, sicuti & cẽtesimationiscentesimationis Capitolinus in Macrino, ac rursus decimationis idem, & Frontinus in quarto, ac Polybius in libello, de castrametatione Romana.
Loading...