13
  • An uera sint quæ de Anastasio secundo, Romanæ ecclesiæ Pontifice Gratianus tradit.
CAPVT XIII.
DEcimanona distinctione c. penultimo, hæc Gratianus refert ex libro pontificiali. Anastasius secundus natione Romanus fuit temporibus Theodorici regis. EodẽEodem tempore multi clerici se à communione ipsius abegerunt, eo quod communicasset sine consilio episcoporum, vel presbyterorum, & clericorum cunctæ ecclesiæ Catholicæ diacono Thessalonicensi nomine Photino, qui communicauerat Acatio: & quia voluit occultè reuocare Acatium, & non potuit, nutu diuino percussus est. Hęc Gratianus. Addit interpres. Quia dum assellaret emisit intestina. Sed & hæc in Anastasio secundo Platina, & Volaterranus lib. xxij. tradidere, ex Gratiano, vel ex libro pōtificialipontificiali. Idem Gratianus hoc repetit. j. q. j. cap. dictum. ex gestis Romanorum pontificum.
Cæterùm Albertus Pighius libro quarto, de eccles. hierarchia cap. octauo multam auersus Gratianum scandescit in iram, pioquidem animo, & feruentissimo in Apostolicæ sedis maiestatem zelo, quippe qui omni conatu contendat, summos pontifices, qui post Petrum sedem illam obtinuere, à labe hæresie prorsus immunes fuisse. Nos missa modò facimus quæ doctissimus ille vir de aliis pontificibus tractat, ea etenim nunc pertractare nostri non est instituti, hunc tantum Gratiani errorem ipsum sequuti conabimur planè, ac funditus euertere, lectorem admonẽtesadmonentes, quod non semel fecimus, in his, quæ ad fidem historiæ pertinent, non esse omnino Gratiano credendum, imò alios auctores legendos fore, quorum sit fides apud viros doctos in hac re diu probata, & recepta. Etenim falsa esse quæ de Anastasio pontifice Gratianus cōmemoratcommemorat, primum ex eo constat, quod cum Fœlix huius nominis tertius Romanæ ecclesiæ Pontifex Acatio Constantinopolitano præsuli cōdemnationiscondemnationis sententiam, qua dignitas ei abrogaretur misisset, ipseq́;ipseque Acatius mente, sensuq́;sensuque omni captus Papæ nomen à sacro Albo exemisset, animo, & corpore vinctus, breui pòst communem omnibus ingressus est viam, mortemq́;mortemque obiit adhuc viuente Fœlice. QuẽadmodumQuemadmodum obseruari poterit ex Euagrio libro tertio, cap. xviij. &c. xxiij. & Nicephoro libro xv. c. xvij. Atque ideo minimè potuit Anastasius Acatium reuocare iam dudum rebus humanis exemptum. Siquidem Acatius vita functus est sub Fœlice, cui successit Gelasius, & huic post annos sex Anastasius. Idem probatur ex eiusdem Anastasij ad Anastasium Cæsarem epistola, quæ prima est ex Anastasij secundi epistolis, quo in loco ipse pontifex asseuerat, Acatium dudum mortem obiisse.
Deinde illud est obseruatione dignum. vt obiter adnotemus, Gratianum quandoq;quandoque eos auctores, quos citat, prauè intellexisse, nihil in epistola ad Cæsarem, Anastasium pontificem in patrocinium Acatij scripsisse, cum omnibus viribus conatus fuerit, tam literis, quàm nuntiis, vt eius nomen, & memoria à Catholica Christi ecclesia aboleretur, imperatori Acatij memoria defendenti multis rationib. ostendẽsostendens, ob graues, intolerandosq́;intolerandosque excessus, & certa facinora iustissimè damnatum eum fuisse à sede Apostolica. Quod apertissimè deducitur ex epistola Anastasij ad Cæsarem missa. cuius fragmentum idem Gratianus retulit in c. secundum ecclesiæ, dist. xix. & in d. c. dictum. j. q. j.
Sed & quod Gratianus in Anastasio notat, | diuus Augustinus sæpissimè tractat vt pium, orthodoxum, & catholicum, Nec enim sacramentum aut baptismi, aut ordinis, nec ius dandi sacramenta quod ad characterẽcharacterem amittit hæreticus, aut schismaticus. Ideo non licet à Catholico sacramentum vel baptismi, vel ordinis repeti, quamuis fuerit ab hæretico episcopo, vel sacerdote collatum. Qua ratione correcto hæresis, vel schismatis vitio, non est baptismus, vel ordo repetendus. QuẽadmodumQuemadmodum obtentum, ac receptum est ab ecclesia Catholica. Præsertim non erant infirma, nec irrita sacramenta, quæ fidelis, & orthodoxus populus in vnione manẽsmanens ecclesiæ Catholicæ acceperit à proprio Episcopo, nec hæretico, nec schismatico, sed qui ab alios excessus excōmunicatusexcommunicatus fuerat. Est igitur hęc vera, & catholica sententia, qua probatur, non esse sacramẽtumsacramentum ordinis, baptismi, & similia rependenda, licet data fuerint ab hæreticis, & schismaticis, vbi ad ecclesiæ vnionem redierint qui baptizati fuerunt, vel alia sacramenta ab hæreticis accepere. Quod longius tractauere gl. & Cardin. sancti Sixti in d. c. secundum ecclesiæ. Alfonsus à Castro lib. de hęresibus. in verb. baptismus. hæresi quinta. tex. optimus in c. à quodāquodam. de consecr. dist. iiij. tradit S. Thom. iij. part. q. lxvij. art. v. Thomas Vvaldensis de sacramen. c. iiij. v. vj. & seq. Magister sentent. in iiij. dist. v. vbi Thomas, q. ij.
Ex quibus palam depræhẽditurdepræhenditur manifesta calumnia Gratiani, qui nescio cuius testimonio, ausus fuerit aduersus summum ecclesiæ præsulem, eumq;eumque catholicum constanter asseuerare, cōtracontra Fœlicis & Gelasij decreta, voluisse Anastasium, ad ecclesiam reuocare impiũimpium Acatium, qui iam dudum mortem obierat, & cuius memoriam ab ecclesia catholica deleri in eadem epistola Cæsari persuadere conatur, manifesto iudicio, Fœlicis sententiam, quæ Acatium damnauerat, egregiè laudans, tantum non propria subscriptione sequutus. Eodem sanè iure mera sunt commenta, quæ de punitione diuina ipse Gratianus non semel impiè, ac temerè videtur effutire, & quæ Barbarus interpres adiecit, ex quibus Platina, & Volaterranus eandem fabulam, vt opinor, mutuò accepere.
Loading...