Mediante Maximo Constantino Augusto.) Hanc
sacrosanctam Synodum congregatam fuisse
sub Constantino Magno, conueniunt omnes,
nec id negari poterit. Quo verò anno fuerit
celebrata adeò controuersum est, vt nihil certum hac de re diffiniri possit, quamuis constet
ex epistola Osij Cordubensis Episcopi, quæ
huius concilij canonibus adiicitur, canones,
aliaq́;aliaque eius Synodi decreta missa fuisse ad
Syluest. Papam Paulino, & Iuliano consulibus. Idem consulum titulus canonibus huius Synodi præmittitur in primo conciliorum
Tomo. Qui quidem consules conueniunt
auctoribus Cassiodoro, & Haloandro anno
decimoseptimo Imperij Constantini. Annus verò decimus septimus Imperij Constantini est à Natiuitate Christi trecentesi mus vicesimussextus iuxta eiusdem Haloandri, Eusebij, & Ioannis Lucidi chronologiam. Aera
tamen præscripta his canonibus, & consulibus eisdem trecentesima sexagesima tertia,
non omnino conuenit huic numero, sed anno potiùs Domini trecentesimo vicesimoquinto. Sed & Socrates libro primo, capit. xiij.
& Nicephorus libro octauo, capit. xxvj. scribunt, hoc concilium incidisse in annum
sexcentesimum tricesimum sextum ab Alexandri Magni principatu, in quo consules
|
erant Paulinus, & Iulianus. Ex quibus auctoribus illud annotauerim, quod de consulibus tradidère, vt conueniant his, quæ paulô
antè obseruauimus. Quod verò de annis ab Alexandri imperio scribunt, non satis
certũcertum est,
quemadmodum statim tractabitur. Cæterùm
Sozomenes libro primo, capit. vltim. Cassiodorus libro 2. tripart. cap. 14. & Nicephorus li.
octauo cap. 26. commemorant,
ConstantinũConstantinum
Magnum Nicææ peracto concilio statim Vicennalia celebrasse,
Episcoposq́;Episcoposque omnes Synodi conuiuio excepisse. Socrates verò lib. 1.
cap. 16. & ex eo Cassiodorus lib. 2. tripart. cap.
18. nulla facta conuiuij mentione asseuerant,
statim peracto concilio Vicennalia Constantinum celebrasse. Qua quidem ratione adducor, vt existimem, Synodum hanc Nicænam
initiũinitium habuisse vno decimoseptimo Constantini, vel paulò antè, peractam verè fuisse anno
vicesimo eiusdem principatus. Nam & ipse
Nicephorus scribit, Synodum annis tribus, &
paulò longiùs
actāactam esse. Sic sanè Ioannes Abb.
tradit, hanc Synodum celebratam esse anno
vicesimo Constantini, qui
cōuenitconuenit anno Domini
trecẽtesimotrecentesimo vicesimonono. Potuit enim
Abbas Biclariensis tempus, quo Synodus finita fuit obseruasse: atque hæc mihi certior opinio videtur. Ex qua asseuerari poterit, hanc Synodum finem accepisse anno vicesimo Constantini, aut paulò antè prope anni deciminoni exitum: annis verò tribus, vel quatuor
actāactam
esse:
atq;atque ideò cœptam vel anno decimoseptimo Constantini, vel decimosexto, vel decimoquinto: præsertim si rationem habeamus eius
temporis, quo Imperator decreuit, Synodum
istam celebrandam fore. Denique Eusebius in
chronicis eius congregationem tribuit anno
decimoquinto Constantini, & à Christi natiuitate anno
trecẽtesimotrecentesimo vicesimoquarto: Aera verò conuenit anno Domini trecentesimo
vicesimosexto. Consules anno trecentesimo
vicesimosexto. Quod equidem discrimen oriri potuit vel ex varia consulum obseruatione:
neq; enim chronologi hac in re
vbiq;vbique conueniunt: vt constat ex Dionysio Halicar. T. Liuio, Cassiodoro, Haloandro, & Glareano.
vel ex tempore, quo Synodus ista Nicęæ mansit illic congregata. vel fortassis ex eo, quòd
non omninò conueniat inter historicos de
initio principatus Constantini. Siquidem Socrates libro primo capitul. vltim. scribit, Constantinum anno tricesimo primo Imperij mortem obijsse, anno secundo Olympiadis
ducentesimæ septuagesimæoctauæ, vicesimo
secundo die mensis Maij, Feliciano, & Taciano consulibus: quos consules, & vicesimumprimum diem mensis Maij morti Constantini adscribit Nicephorus libro octauo capitul.
quinquagesimoquarto. Annum tamen refert
in secundum Olympiadis ducentesimæ octuagesimæ septimæ. Sed error fuit fortassis
scriptoris: & tamen Hieronymus, Haloander,
& Ioannes Lucidus eius mortem adscribunt
anno secundo Olympiadis ducentesimæ septuagesimænonæ. Hieronymus quidem Anno Domini trecentesimo quadragesimo. Haloander, & Lucidus Anno Domini CCCXXXIX. à quibus etiam differt Hermanus
Contractus in chronicis. Nicephorus verò
libro octauo capitulo vltimo asseuerat, Constantinum mortem obijsse anno Imperij
XXXII. & à Natiuitate Domini CCCXLII. ex quo Vicennalia Constantini conueniunt Anno Domini XXX. aut XXIX. Nos
hac in re sequuti sumus eam temporis rationem, quæ nobis visa fuit apud auctores frequentior, quæq́ue magis conueniret his, quæ
de hac Synodo ab eisdem tractantur. Quam
ob rem huius concilij solutionem, & finem
tribuimus anno Domini ferè trecentesimo
vicesimonono, initium verò anno Domini
trecentesimo vicesimoquinto, aut vicesimoquarto secundum Eusebium. Nam quod Hermanus Contractus, & Ioannes Lucidus tradidere, tribuentes hanc Synodum Anno Domini trecentesimo vicesimo secundo, non
satis conuenit exactæ rationi temporum:
quemadmodum nec quod Nicephorus scribit de tertia indictione. Ea etenim indictio
conuenit Anno Domini trecentesimo tricesimo: nec potuit conuenire anno illi, quo
consules fuere Paulinus, & Iulianus. Sic quod
de annis Alexandri idem Nicephorus, & Socrates obseruarunt, plurimum dissidet à vera temporum ratione. Nam siue sequamur
Eusebium, siue alios, & imperium Alexandri præcesserit annos Domini, eiúsque natale triginta annis supra trecentum, siue
trigintaquinque, siue viginti tribus, adhuc
sexcentesimus tricesimussextus annus Alexandri non potest aptari Synodo Nicænæ: nisi ea foret congregata Anno Domini Trecentesimo decimo quinto.
Qui quidem Annus minimè conuenit
|
consulibus adscriptis, quamuis conueniat indictioni tertiæ. Et licet hic annus fuerit obseruatus in adnotationibus ad acta, & canones
huius concilij ex Dionysij Ciclo in primo conciliorum tomo,
cōsulesconsules tamen, & alia temporis signa minimè possunt huic anno conuenire. Et ne mihi quis obiiciat eam
chronologiāchronologiam,
qua vtitur Rex Alfonsus in proœmio
PartitarũPartitarum, respondeo, multùm ab historicis, à
veraq́;veraque
ratione temporum abesse computationem illam, quæ illic traditur. quod alibi longiùs explicabimus.