15

SVMMARIVM.

  • 1 Nicæna Synodus, quo tempore fuerit celebrata?
  • 2 Synodus secunda Constantinopolitana.
  • 3 Synodus tertia Ephesina.
  • 4 Synodus quarta Chalcedonensis.
  • Rursus ex Gelasio de quatuor cōciliisconciliis uniuersalibus, quæ prima fuere.
CAPVT XV.
ET quamuis aliud fundamentum nemo poßit ponere, præter id, quod positum est, quod est Christus Iesus, tamen ad ædificationem nostram eadem sancta Romana ecclesia post illas veteris, & noui testamenti, quas regulariter suscepimus, etiam has suscipi non prohibet scripturas. Sanctam Synodum Nicænam trecentorum decem, & octo patrum mediante Maximo Constantino Augusto, in qua Arrius hæreticus condemnatus est. Sanctam Synodum Constantinopolitanam mediante Theodosio seniore Augusto, in qua Macedonius hæreticus debitādebitam damnationem accepit. Sanctam Synodum Ephesinam, in qua Nestorius damnatus est, cum consensu beatißimi Cœlestini Papæ mediante Carillo Alexandrinæ sedis antistite, & Archadio episcopo ab Italia destinato. Sanctam Synodum Chalcedonensem mediante Martiano Augusto, & Anatolio Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana, & Eutychiana hæreses simul cum Dioscoro, eiúsque complicibus damnatæ sunt. Sed etsi quæ sunt concilia à sanctis patribus hactenus instituta, præter istorum quatuor auctoritatem & custodienda, & recipienda decreuimus. Hæc Gelasius.
Sanctam Synodum Nicænam.) Quamuis Nicænam † Synodum aliquot concilia præcesse
1
*rint, quorũquorum quædam fuere prouincialia, quædam serè generalia, quædāquædam vniuersalia ratione | auctoritatis, & conciliorum vniuersalium quò ad auctoritatem origo processerit ab ipsorum Apostolorum temporibus. Actor. c. xv. Vniuersalia tamen concilia ratione auctoritatis simul, & congregationis, ętate Constantini Magni primum inceperunt, omniúmque prima Synodus verè vniuersalis, & Oecumenica fuit hæc Nicæna, cuius à Gelasio mentio fit hoc in capite. Etenim teste Isidoro libro 6. Etymol. cap. 16. cuius Gratianus meminit cap. 1. dist. 15. Canones conciliorum generalium à temporibus Constantini cœperunt. Constantinus etenim Magnus primus omnium permisit episcopis totius orbis, vt in vnum locum conuenirent, ac conuenire possent: cùm ante ipsum sæuientibus in Christianos imperatoribus minimè possent ecclesiæ Catholicæ præsules in vnum conuenire locum, vt plebem Christianam docerent, ne in diuersas hæreses scinderetur: quemadmodum & idem Isidorus testatur. qua ratione frequentissimè multis in locis Nicæna Synodus omnium prima censetur. c. quoniam sanctæ cap. sancta cap. vj. xvj. dist. l. nos reddentes. §. suscipimus. C. de summa trinit. l. quicunque. C. de hæret. auth. de eccles. tit. in princip. qua de re diligenter tractat illustris admodum, multísque titulis obseruantissimus Didacus Alaua, & Esquiuel, olim Abulensis, nunc verò Cordubensis ecclesiæ præsul ornatissimus, ex iuris Pontificij, ac Cæsarei disciplina laboreq́;laboreque indefesso, cui Salmanticæ in celebratissimo sanctissimi Saluatoris collegio operam dederat, ad multam prouectus eruditionem, quæ eum tot apud Cæsarem Carolum, eiúsque primogenitum Hispaniarum Regem Philippum magistratibus insigniter, maximáque cum laude gestis, illustrissimum fecit. Is inquam in lib. j. de conciliis. cap. j. plurima tradit de conciliorum origine, deq́;deque eorum antiquitate, ex quibus & nos hoc in loco multa mutabimur ad Gelasij interpretationẽinterpretationem, nonnullaq́;nonnullaque adijciemus ex veterum historicorum monumentis.
Trecentorum decem, & octo Patrum.) Idem constat numerus ex epistola Syluestri Papæ ad Nicænam Synodum. idem scripsere Eusebius & Hermanus Contractus, in chronicis, Theodoretus libro j. cap. vij. Socrates lib j. cap. ix. Ruffinus libro decimo histor. eccles. cap. ij. Platina in Syluestro. Isidorus libro sexto Etymol. cap. xvj. cap. j. xv. dist. Isidor. itẽitem in princip. concil. cap. primo. xvj. distin. Beda de tẽporibustemporibus cap. lxv. cap. sexta Synodus. xv. distin. Sed & Sozomenes libro primo cap. xvij. testatur, tercentum, & viginti Episcopos conuenisse in ea Synodo. Socrates libro primo. cap. vij. numerum Episcoporum excessisse tercentũtercentum scribit, ex Eusebio libro iij. de vita Constantini: apud quem legitur, multitudinem Episcoporum excessisse numerum ducentorum, & quinquaginta. rursus Nicephorus libro viij. cap. xiiij. asseuerat, congregatos fuisse circiter trecentum, decem, & octo Episcopos. Præter hæc Damasus apud Gratianum in c. hanc. x. quęst. j. & monachorum regula cap. de contemplatione. huius Synodi facta mẽtionementione tercentum Episcopos connumerant. quos iure optimo poteris comparare tercentum illis viris iudicio diuino electis, qui duce Gedeone Madianitas: id est, Arrianos ecclesiæ infestissimos hęreticos, euerterunt, & profligarunt. Iudicum cap. vij. aut potiùs tercentum decem, & octo vernaculis Abrahę, quibus beatus Abraham tot hostium millia fide debellauit. Genes. cap. xiiij. quo testimonio vtitur hac in re Liberius Papa in epistola ad orientales, cuius meminit Nicephorus lib. xj. cap. viij.
Mediante Maximo Constantino Augusto.) Hanc sacrosanctam Synodum congregatam fuisse sub Constantino Magno, conueniunt omnes, nec id negari poterit. Quo verò anno fuerit celebrata adeò controuersum est, vt nihil certum hac de re diffiniri possit, quamuis constet ex epistola Osij Cordubensis Episcopi, quæ huius concilij canonibus adiicitur, canones, aliaq́;aliaque eius Synodi decreta missa fuisse ad Syluest. Papam Paulino, & Iuliano consulibus. Idem consulum titulus canonibus huius Synodi præmittitur in primo conciliorum Tomo. Qui quidem consules conueniunt auctoribus Cassiodoro, & Haloandro anno decimoseptimo Imperij Constantini. Annus verò decimus septimus Imperij Constantini est à Natiuitate Christi trecentesi mus vicesimussextus iuxta eiusdem Haloandri, Eusebij, & Ioannis Lucidi chronologiam. Aera tamen præscripta his canonibus, & consulibus eisdem trecentesima sexagesima tertia, non omnino conuenit huic numero, sed anno potiùs Domini trecentesimo vicesimoquinto. Sed & Socrates libro primo, capit. xiij. & Nicephorus libro octauo, capit. xxvj. scribunt, hoc concilium incidisse in annum sexcentesimum tricesimum sextum ab Alexandri Magni principatu, in quo consules | erant Paulinus, & Iulianus. Ex quibus auctoribus illud annotauerim, quod de consulibus tradidère, vt conueniant his, quæ paulô antè obseruauimus. Quod verò de annis ab Alexandri imperio scribunt, non satis certũcertum est, quemadmodum statim tractabitur. Cæterùm Sozomenes libro primo, capit. vltim. Cassiodorus libro 2. tripart. cap. 14. & Nicephorus li. octauo cap. 26. commemorant, ConstantinũConstantinum Magnum Nicææ peracto concilio statim Vicennalia celebrasse, Episcoposq́;Episcoposque omnes Synodi conuiuio excepisse. Socrates verò lib. 1. cap. 16. & ex eo Cassiodorus lib. 2. tripart. cap. 18. nulla facta conuiuij mentione asseuerant, statim peracto concilio Vicennalia Constantinum celebrasse. Qua quidem ratione adducor, vt existimem, Synodum hanc Nicænam initiũinitium habuisse vno decimoseptimo Constantini, vel paulò antè, peractam verè fuisse anno vicesimo eiusdem principatus. Nam & ipse Nicephorus scribit, Synodum annis tribus, & paulò longiùs actāactam esse. Sic sanè Ioannes Abb. tradit, hanc Synodum celebratam esse anno vicesimo Constantini, qui cōuenitconuenit anno Domini trecẽtesimotrecentesimo vicesimonono. Potuit enim Abbas Biclariensis tempus, quo Synodus finita fuit obseruasse: atque hæc mihi certior opinio videtur. Ex qua asseuerari poterit, hanc Synodum finem accepisse anno vicesimo Constantini, aut paulò antè prope anni deciminoni exitum: annis verò tribus, vel quatuor actāactam esse: atq;atque ideò cœptam vel anno decimoseptimo Constantini, vel decimosexto, vel decimoquinto: præsertim si rationem habeamus eius temporis, quo Imperator decreuit, Synodum istam celebrandam fore. Denique Eusebius in chronicis eius congregationem tribuit anno decimoquinto Constantini, & à Christi natiuitate anno trecẽtesimotrecentesimo vicesimoquarto: Aera verò conuenit anno Domini trecentesimo vicesimosexto. Consules anno trecentesimo vicesimosexto. Quod equidem discrimen oriri potuit vel ex varia consulum obseruatione: neq; enim chronologi hac in re vbiq;vbique conueniunt: vt constat ex Dionysio Halicar. T. Liuio, Cassiodoro, Haloandro, & Glareano. vel ex tempore, quo Synodus ista Nicęæ mansit illic congregata. vel fortassis ex eo, quòd non omninò conueniat inter historicos de initio principatus Constantini. Siquidem Socrates libro primo capitul. vltim. scribit, Constantinum anno tricesimo primo Imperij mortem obijsse, anno secundo Olympiadis ducentesimæ septuagesimæoctauæ, vicesimo secundo die mensis Maij, Feliciano, & Taciano consulibus: quos consules, & vicesimumprimum diem mensis Maij morti Constantini adscribit Nicephorus libro octauo capitul. quinquagesimoquarto. Annum tamen refert in secundum Olympiadis ducentesimæ octuagesimæ septimæ. Sed error fuit fortassis scriptoris: & tamen Hieronymus, Haloander, & Ioannes Lucidus eius mortem adscribunt anno secundo Olympiadis ducentesimæ septuagesimænonæ. Hieronymus quidem Anno Domini trecentesimo quadragesimo. Haloander, & Lucidus Anno Domini CCCXXXIX. à quibus etiam differt Hermanus Contractus in chronicis. Nicephorus verò libro octauo capitulo vltimo asseuerat, Constantinum mortem obijsse anno Imperij XXXII. & à Natiuitate Domini CCCXLII. ex quo Vicennalia Constantini conueniunt Anno Domini XXX. aut XXIX. Nos hac in re sequuti sumus eam temporis rationem, quæ nobis visa fuit apud auctores frequentior, quæq́ue magis conueniret his, quæ de hac Synodo ab eisdem tractantur. Quam ob rem huius concilij solutionem, & finem tribuimus anno Domini ferè trecentesimo vicesimonono, initium verò anno Domini trecentesimo vicesimoquinto, aut vicesimoquarto secundum Eusebium. Nam quod Hermanus Contractus, & Ioannes Lucidus tradidere, tribuentes hanc Synodum Anno Domini trecentesimo vicesimo secundo, non satis conuenit exactæ rationi temporum: quemadmodum nec quod Nicephorus scribit de tertia indictione. Ea etenim indictio conuenit Anno Domini trecentesimo tricesimo: nec potuit conuenire anno illi, quo consules fuere Paulinus, & Iulianus. Sic quod de annis Alexandri idem Nicephorus, & Socrates obseruarunt, plurimum dissidet à vera temporum ratione. Nam siue sequamur Eusebium, siue alios, & imperium Alexandri præcesserit annos Domini, eiúsque natale triginta annis supra trecentum, siue trigintaquinque, siue viginti tribus, adhuc sexcentesimus tricesimussextus annus Alexandri non potest aptari Synodo Nicænæ: nisi ea foret congregata Anno Domini Trecentesimo decimo quinto. Qui quidem Annus minimè conuenit | consulibus adscriptis, quamuis conueniat indictioni tertiæ. Et licet hic annus fuerit obseruatus in adnotationibus ad acta, & canones huius concilij ex Dionysij Ciclo in primo conciliorum tomo, cōsulesconsules tamen, & alia temporis signa minimè possunt huic anno conuenire. Et ne mihi quis obiiciat eam chronologiāchronologiam, qua vtitur Rex Alfonsus in proœmio PartitarũPartitarum, respondeo, multùm ab historicis, à veraq́;veraque ratione temporum abesse computationem illam, quæ illic traditur. quod alibi longiùs explicabimus.
Ex quibus obiter erit obseruandum, Constantinum Vicennalia celebrasse Nicææ, vbi & Synodus congregata fuit, si vera sunt quæ Socrates, Sozomenes, & Cassiodorus in tripartita, & Nicephorus tradidère: tametsi Euseb. in Chronicis, & idem Cassiodorus in catalogo consulum, & Imperatorum scripserint, ea Nicomediæ celebrata fuisse. Vtraque verò vrbs ad Bithyniam pertinet. Quæ verò sint Vicennalia ac decennalia, nos alibi explicuimus ex Dione lib. liij.
Sed & illud planè apparet, concilium hoc Nicænum congregatum fuisse, vtcunq;vtcunque sit de ipsius tempore, sub Syluestro Papa huius nominis primo, qui legatos ad eam Synodum misit Vitum, & Vincentium. Hi etenim fuere legati sedis Apostolicæ: sicuti commemorant Socrates lib. primo. cap. xiij. Sozomenes lib. j. cap. xvij. Cassiodorus lib. j. tripart. c. vlt. & lib. ij. ca. j. & cap. xiij. Nicephorus libro octauo c. xiiij. & idem constat ex huius Synodi actis primo conciliorum Tomo, vbi quandoque Vitus legatus, Victor appellatur, vt & à plerisque. Et quamuis ex his auctoribus sit certum, hos legatos missos fuisse à Romano Pontifice ad Synodum istam, nec omnes conueniant, an à Syluestro fuerint destinati. Imò Sozomenes in dicto cap. xvij. & lib. ij. tripart. cap. j. Nicephorus in dicto c. 14. asseuerent, à Iulio Papa primo eos missos fuisse, hisq́;hisque consentire videantur Beda lib. de temporibus capitulo lxv. Gratianus in cap. sexta Synodus. xvj. dist. & Hermanus Contractus in Chronicis, qui hoc concilium sub Iulio Papa primo constituerunt. Constanter tamen est asseuerandum, sub Syluestro Papa primo Synodum istam cōtigissecontigisse, cœptam, & peractam esse. Quod ratio temporum manifestè probat. Nec enim potest hæc Synodus Iulio conuenire, qui post MarcũMarcum pōtificẽpontificem, qui Syluestro iam Synodo acta successit, electus est ad summum PontificatũPontificatum. Quod omnes historici fatentur: ac potissimùm sub Syluestro Nicænam Synodum actam fuisse, testantur Eusebius, Hieronym. & Ioan. Lucidus in chronicis. Platina in Syluestro. Isidorus in principio conciliorum cap. prima autem xvj. distinct. Sed & Iulius Papa primus eam dignitatem accepit mortuo Constantino: sicuti ex Platina, & aliis constat. tametsi Hiero nymus in hoc dissentiat. Adeò tamen verum mihi videtur, hos auctores, qui synodum istāistam Iulio Pontifici tribuêre, omnino errasse, vt existimẽexistimem vbique, ne tantum errorem viris diligentissimis tribuam, pro Syluestro scribentium errore Iulium nominari. Quis enim ferat, Hermanum Contractum in chronicis scribere, Nicænam Synodum congregatam fuisse sub Iulio eo anno, quo secundum eundem adhuc Syluester summus Pontifex ecclesiam Romanam regebat? Nam & ipsemet auctor postquam meminerat huius concilij, eiusq́;eiusque congregationis, annis octo ab eo dinumeratis meminit Marci summi Pontificis, eiusq́;eiusque electionis, ac deinde Iulij primi. Sunt & alia, quæ opinionem istam verissimam esse probant: quæ modò missa facio, illud vltimo adiiciens, quod pertinet ad intelligendum ea, quæ de die huius concilij in primo conciliorum Tomo prænotantur. Sic enim scriptũscriptum extat. Dicitur autẽautem celebrata hæc Synodus die mensis secundum Græcos Desij. XIX. hoc est xvij. Calen. Iul. consulatu Paulini, & Iuliani. Hæc ibi. Est enim obseruandum, apud Macedonas, quos sequuti sunt hac in re Græci Alexandrini, mẽsemmensem Iunium dici Desium. Quod deducitur ex Plutarcho in Alexandro, Suida & Eusebio libro octauo. ecclesiast. hist. fol. 92. Anshelmo libro secundo, de imagine mundi capitulo vj. Sed rursus in adnotationibus eisdem in primo conciliorum Tomo, scribitur, conuenisse hoc concilium, aut canones edidisse postquāpostquam conuenerat, consulatu Paulini, & Iuliani. XIII. Calendar. Iulij, qui est apud Græcos. XVIII. dies mensis eorum. Mensis autem hic, vt opinor, Desius intelligitur, vt modò dixi, Iunius est apud Latinos. Est autem dies XIII. Calend. Iul. XVIII. mensis Iunij. quia secundum Alexandrinos mensis Desius apud eos habet dies XXXI. sicuti & in dicto pri. cōciliorumconciliorum tomo adnotatur. Prior etenim adnotatio fuit per posteriorem correcta: maximè quia prior parum obseruauit congruam Calendarum rationem: cùm dies XXIX. Iunij non sit, nec dici possit XVII. Calend. Iul. | Socrates verò lib. 1. cap. 13. diem huius concilij commemorat vicesimam mensis Maij, & Nicephorus lib. 8. ca. 26. eiusdem mensis diem vndecimam.
In qua Arrius hæreticus condemnatus est.) Presbyter enim quidam nomine Arrius apud Alexandriam, gloriæ, & nouitatis improbæ cupidus, studio perturbandi catholicam ecclesiāecclesiam, vt ea in partes varias descissa, locum illum honoris hoc in seculo posset consequi, quem in ecclesia rectè instituta, catholica, & vnanimi minimè posset propter fictam, & simulatam religionem obtinere: praua quædam de Christi fide, & quæ prius nunquam in controuersiam venerant, proferre, ac defendere molitur, ab illa æterna, ineffabiliq́;ineffabilique Dei patris substantia, vel natura filium abscindere, & separare conatus. Dedit tamen hic vir impiorũimpiorum omnium caput, & ductor tanti sceleris ex vltione diuina pœnas meritissimas, dignasq́;dignasque tam infando flagitio. Siquidem cùm in publicum Constantinopoli ex Imperatoris Constantini Magni, quem tunc decipere satagebat, palatio satellitibus munitus insolenter prodiret, vrgenteq́;vrgenteque ventris laxitate in secessum publicum, qui in propinquo erat venisset, ibi animo ei defecto, sua sponte incrementa effluũteffluunt, multus sanguis effunditur, cōstitutioq́;constitutioque interna corporis omnis, vnà cum intestinis, epate, & splene diffluit, atq;atque ita ille Hæresiarcha perijt auctoribus Socra. lib. 1. c. 38. Theodorito li. 1. c. 14. Sozomene li. 2. c. 29. & 30. ac Niceph. li. 8. c. 51.
Sanctam Synodum Constantinopolitanam mediante Theodosio Seniore Augusto.) Hæc synodus se
2
*cunda inter † vniuersales congregata fuit CōstantinopoliConstantinopoli sub Theodosio Seniore anno secundo eiusdem imperij, & à Natiuitate Domini CCCLXXXIII. Ex Prospero Aquitanico, & Ioan. Lucido in chronicis. quibus accedit, quod licet ipse Aquitanicus Syagrium, & Eucherium consules tribuat anno octuagesimo quarto, & Tertio Theodosij. Haloander tamen hos consules adscribit secundo anno Theodosij, & octuagesimotertio. His verò cōsulibusconsulibus hoc concilium celebratũcelebratum fuisse cōstatconstat, ex ipsius Synodi titulo, & Cassiodoro li. 9. trip. c. 12. Marcellino Comite in chronico, Socrate li. 5. c. 8. sunt qui existiment, hanc synodũsynodum celebratam fuisse anno Domini CCCLXXXI. adhuc tẽporibustemporibus Gratiani, & Theodosij: quibus suffragatur Aera huic synodo in primo conciliorum tomo adsignata, & adscripta CCCCXIX. quæ anno à Natiuitate CCCLXXXI. conuenit, sicut & indictio nona, quæ à Marcellino Comite eidem synodo aptatur. Sed & Hermanus Contractus in chronicis huic computationi maximè consentit, quippe qui hanc synodũsynodum tribuat anno tertio Theodosij, & anno Domini CCCLXXXI. quod si verum est, auctore Psello, hanc synodum cōtigissecontigisse post primam anno quinquagesimosexto, sitq́;sitque admittenda temporis ratio ex Aera vtrique synodo apposita, constat planè annum CCCLXXXI. esse huic Synodo adscribendum: siquidem post annos CCCXXV. si addideris quinquaginta & sex, constabit verè numerus hic, quem signauimus. Etenim Nicæna synodus anno Domini CCCXXV. fuit celebrata. illud sanè apud omnes absque vlla controuersia est constitutissimum, hoc concilium temporibus Gratiani, & Theodosij principum contigisse. Nam omnes paulò antè citati anno Secundo, Tertio, vel ad summum Quinto Theodosij hanc synodum tribuendam esse cẽsentcensent. & Socrates anno Tertio iuxta consolatus ordinem eandem tribuere videtur ante Gratiani obitum. Idem tradit Marcellinus Comes. Etenim Gratianus anno quinto, vel sexto imperij cōmuniscommunis cum Theodosio, occiditur apud Lugdunum iuxta chronologiam Aquitanici, Marcellini, Cassiodori, & aliorum. Ex quibus satis deducitur, sub Gratiano, & Theodosio hanc Synodum celebratam fuisse. quod & Sozomenes, & Nicephorus fatentur, qui ordinem rerum gestarũgestarum obseruantes, huius concilij acta scripsêre priusquam Gratiani mortẽmortem commemorauerint. Idem fecere Aquitanicus, Hermanus Contractus, ac Ioannes Lucidus. sic & Isidorus in principio conciliorũconciliorum capit. prima autem synodus 16. distinct. hoc concilium sub Gratiano, & Theodosio Seniore contigisse scribit. Gelasius verò in hoc loco, & Isidorus lib. 6. Etimol. c. 16. & cap. 1. dist. 15. ex eo synodum istam imperio tantùm Theodosij adscripsere, quòd cum ipse, & Gratianus imperij consortes essent, & Theodosius Constantinopolim, Græciam, Thraciam, & reliquas orientis partes obtineret, Gratianus verò Italiam, & occidẽtemoccidentem, visum eisdem historicis fuit, in huius Synodi cōmemorationecommemoratione rationẽrationem tantum habere illius imperatoris, qui vrbẽvrbem illam, vbi celebrata fuit, & eam prouinciam imperatoris titulo, & nomine regebat. Rursus Beda in li. de temporibus. capit. 65. cap. sexta synodus. 16. | distinct. hoc conciliũconcilium Gratiano tantùm tribuit, ex eo forsan, quòd Gratianus primũprimum Romanum imperium obtinuerit, ac demũdemum Theodosium socium imperij fecerit, ob insignes viri mores, & fortitu dinem. Ex quo Bedæ visum est, im perij nomen potissimum penes Gratianum fuisse. Cæterùm quod Psellus, & Faustinus Cretensis in Epitome de tempore huius synodi tradidere, nulla ratione congruit his, quæ chronologi frequentiori consensu scribunt. Etenim cùm Psellus Nicænam synodũsynodum anno Domini CCCXXXIII. adnumerasset, & hanc post eam anno quinquagesimosexto contigisse tradiderit, palàm fatetur, hanc synodum esse tribuendam Anno Domini CCCLXXXVIII. eidem anno eam tribuit Faustinus, & anno Theodosij quinto. Conueniunt etenim omnes, Gratianum occisum fuisse ante annum Domini CCCLXXXVIII. idq́;idque deducitur ex Paulo Diacono, obseruata diligenter ratione temporis ab vrbe condita, & à Natiuitate Domini Iesu Christi, ex Eusebio, Henrico Glareano, Haloandro, & alijs. quamuis Nicephorus li. 11. cap. vlti. plurimùm ab alijs dissentiat in initio principatus Gratiani, & Theodosij, qui post Valentem imperiũimperium obtinuêre: scribit enim, ValentẽValentem occisum fuisse anno Domini CCCLXXXVI.
Huic synodo, quæ secundum omnes sub Damaso Papa celebrata fuit, subscripsere centum quinquaginta Episcopi. sexta synodus. c. prima. 16. distin. ex Isidoro. Idem constat ex alijs auctoribus ecclesiasticis, qui huius synodi meminêre: tametsi præter hos Episcopos catholicos, præsentes fuerint triginta Episcopi hæretici ex Macedonianis: quemadmodũquemadmodum Socrates, Sozomenes, & Nicephorus scripsere.
In qua Macedonius hæreticus debitam damnationem accepit.) Macedonius quidam Constantinopolitanus Episcopus tempore Constantij Imperatoris, & Liberij Papæ, fidem catholicam, & Orthodoxos euertere conatus hære si nefandissima spiritum sanctum impetiuit, asseuerans, spiritum sanctum esse minorem patre, & filio, & non esse eiusdem substantię cum patre, sed esse veram creaturācreaturam. Ab hoc Macedoniana hæresis appellata est, eiusq́;eiusque sectatores Macedoniani. Quorum impium dogma fuit in hac synodo Constantinopolitana omnino improbatum, recepta catholica assertione, secundum quam credimus in spiritum sanctum Dominum, ac Deum, patri & filio consubstantialem, coæqualem, coæternum, coomnipotentem: quod & synodus Ephesina, synodus Chalcedonensis, & Innocentius tertius in concilio generali docuerunt cap. 1. de summa trinitat. & fide catholic. Scripsere cōtracontra hæresim istam Didymus Alexandrinus à diuo Hieronymo latinitate donatus, Basilius aduersus Eunomium, & diuus Ambrosius ad Gratianum imperatorem libros tres de Spiritu sancto. de hac synodo diuus Gregorius lib. 6. episto. 195. scribit, ecclesiam Romanam eius canones, vel gesta non habere, nec accipere: reprobationem verò hæresis Macedonianæ, & aliarum probare, & admittere. Id verò scripsit Gregorius propter primatum, qui datus fuit in hac synodo Constantinopolitanæ ecclesiæ: prauè etenim à quibusdāquibusdam canon de hoc primatu intelligebatur. Nos equidem eius verum intellectum superiùs explicuimus.
Sanctam Synodum Ephesinam.) † Hæc est tertia
3
* generalis synodus, quæ apud Ephesum Asiæ minoris maritimam vrbem congregata fuit anno Domini CCCCXXX. secundum Faustinum Cretensem in Epitome. Idem deducitur ex Aera CCCCLXVIII. qua hoc concilium celebratum fuisse in primo conciliorum Tomo legimus. Huic opinioni patrocinatur indictio XIII. quæ à Marcellino Comite huic synodo adscribitur, & cōuenitconuenit anno CCCCXXX. Hermanus Contractus in chronicis hanc synodum scribit celebratam fuisse anno Domini CCCCXXXI. si obseruamus, eius synodi mentionem scriptam esse à regione eiusdem anni, vt modo in vulgatis codicibus fertur apposita, & post electionẽelectionem Sixti Papæ, qui Cœlestino successit. Et tamen ipse Hermanus Contractus fatetur, eam contigisse sub Cœlestino Papa, vt apud me non leuis sit coniectura, ordinem mutatum fuisse chalcographorum errore: sitq́;sitque hęc synodus ex Hermani sententia tribuenda anno septimo Theodosij, & Domini CCCCXXX. His accedit, quòd Marcellinus comes huic synodo aptat consules Theodosium XIII. & Valentinianum. III. idẽq́;idemque in primo conciliorum Tomo ad hanc synodum pręnotatur. qui consules auctore Cassiodoro, atq;atque item Haloandro cōueniuntconueniunt anno septimo Theodosij. rursus, vt lector satis intelligat, quantum discrimen sit quacunq;quacunque in re apud historicos in obseruanda exactè ratione temporis, erit obseruandum, Prosperum Aquitanicum hanc synodum tribuisse anno octauo Theodosij Iunioris, & anno Domi|ni CCCCXXXIIII. consulibus Basso, & Antiocho. quibus consulibus hanc Synodum congregatam fuisse testis est Socrates lib. 7. capit. 34. & post eum Cassiodorus lib. 12. tripart. ca. 5. qui & in chronicis eosdem consules aptat anno octauo Theodosij. idem obseruari poterit ex Haloandro, qui tamen his consulibus cōparatcomparat annũannum Domini CCCCXXXIII. quo anno Ioann. Lucidus hoc concilium asseuerat contigisse ex Prospero Aquitanico. Psellus verò scribit, post quadraginta annos à secunda Synodo tertiam fuisse celebratācelebratam. Nicephorus lib. 14. cap. 34. à secunda ad tertiam Synodum quadraginta, & vnum connumerat. Verùm apud omnes constat, hanc Synodum celebratam fuisse temporibus Cœlestini Papæ, & Theodosij Iunioris, quemadmodũquemadmodum ex præcitatis auctoribus facillimè lector poterit deducere, & ex Euagrio lib. 1. eccles. hist. idq́ue Gelasius hoc in capite de Cœlestino testatur. & de Theodosio Iuniore, Isidorus capit. 1. 15. dist. de vtroque idem Isidorus capi. prima autem synodus. 16. distinct. vt planè sit manifestus error apud Bedam de temporibus. & cap. sexta. 16. dist. hanc Synodum tribuere temporibus Theodosij Magni. Annos verò Theodosij Iunioris in hac computatione intelligo à morte Honorij, quæ contigit Asclepiodoro, & Mariano consulibus, auctoribus Socrate libr. 7. cap. 22. Cassiodoro, & Marcellino. Anno domini CCCCXXV. iuxta chronologiam Haloandri, qui parũparum hac in re à Prospero, & alijs dissentit. EenimEtenim tunc nempe ab anno CCCC XXVI. incepit Theodosij solius imperium, quamuis Nicephorus scripserit, non multò post Arcadium perijsse Honorium hydrope. Honorius verò cōsortẽconsortem imperij fecerat Theodosium Iuniorem Anno Domini CCCCX. iuxta chronologiam Prosperi, Aquitanici, Ioan. Lucidi, & Haloandri, quibus ferè consentire videtur Hermanus Contractus, & ante ipsum Socrates in dict. lib. 7. capit. 1. qui cōmemoratcommemorat, hoc actum esse Basso, & Philippo consulibus, qui anno domini CCCCX. conueniunt. addit Socrates, eo tempore mortem obijsse Arcadium patrem Theodosij, ac eundem Theodosium reliquisse puerum octo annorum, anno secundo Olympia dis CCXCVII. qui quidem annus respondet anno domini CCCCXI. & tamen apud Nicephorum li. 13. cap. vltim. Arcadius moritur anno Domini CCCCXVIII. cum Theodosius octennis esset. Ex his tandem auctoribus communi cōsensuconsensu receptum est, etiamsi Nicephorus in hoc dissentiat, Theodosium Iuniorem cum Honorio XVI. annis regnasse, vt mirer, qua ratione Marcellinus Comes XXII. annos Honorio simul, & Theodosio tribuat: & scripserit, SynodũSynodum istam anno Theodosij XXX contigisse: nisi rationem habeamus eius temporis quo Theodosius Iunior anno ætatis secundo Cæsar creatus est, Arcadio. A. V. & Honorio. A. V. consulibus anno domini CCCCIIII. hanc etenim rationem temporis sequi videntur Marcellinus, & Haloander. Quam ob rem cōsentitconsentit Marcellinus Prospero in anno huius concilij, vt sit Natiuitate Domini XXXIIII. post quadringentesimum, nisi indictionis numerus repugnet.
In qua Nestorius damnatus est.) Hic Nestorius Episcopus Constantinopolitanus in eam incidit hæresim, vt asseueraret, purum hominẽhominem ex sancta virgine Maria natum fuisse, vt aliam personam carnis, aliāaliam faceret deitatis. Huius hæresis damnata fuit in hoc concilio tertio Ephesino, auctoritate Cœlestini Papæ. conuenêre autem in hanc Synodum ducenti Episcpi, auctoribus Prospero, Marcellino, & Isidoro in d. c. 1. dist. 15. tametsi Beda in lib. de temporibus. cap. sexta synodus. 16. dist. & Hermanus Contractus centũcentum tantum meminerint. & Isidorus in cap. prima autem. 16. dist. tercẽtumtercentum Episcoporum mentionem fecerit. Nicephorus verò scripsit, circiter centũcentum, & triginta Episcopos huic synodo præsentes fuisse.
Mediante Cyrillo Alexandrinæ sedis antistite, & Arcadio Episcopo ab Italia destinato.) Cyrillum hac in Synodo legatum fuisse sedis Apostolicæ, eiusq́;eiusque Vicarium ex commissione, ac delegatione Cœlestini Papæ, scribunt Euagrius, Nicephorus, & Marcellinus Comes. Hi verò auctores Archadij ab Italia destinati nequaquānequaquam meminêre. Aduersus hanc Nestorij hæresim scripsere præter alios & huius decreti auctor Gelasius, qui librũlibrum scripsit de duab. naturis in vna persona. Et aliorũaliorum meminit Alfonsus à Castro li. de hæres. in verb. Christus. hæresi. 3. cui adde SocratẽSocratem li. 7. Græcæ histor. eccl. c. 32.
Sanctam Synodum
4
* Chalcedonensem.) Conueniunt omnes, quotquot huius synodi meminere, eam celebratam fuisse sub Leone Roman. Pontifice, & Martiano Augusto, qui, si ratio temporis obseruanda sit ab anno, quo Theodosius Iunior mortẽmortem obijt, regnare cœpit anno domini CCCCLIII. Ex Matthæo Palmerio. Annus verò, quo Theodosius mortuus | est, consules habuit Valentinianum VII. & Abienum: auctoribus Cassiodoro Marcellino, & Haloandro, qui eos aptat anno Domini CCCCLII. qua ratione quidam annos imperij Martiani ab anno primo post mortẽmortem Theodosij connumerant, & scripsere, ipsum imperium obtinuisse anno Domini CCCCLIII. consulibus eodem Martiano Augusto, & Adelphio, qui primi consules fuêre post mortẽmortem Theodosij, sic sanè Ioan. Lucidus ab anno Domini CCCCLIII. numerat annos imperij Martiani. Quod si Theodosius obijt anno Domini CCCCLII. & ab eo tempore statim anni Martiani numerentur, idem annus erit primus Martiani. At Hermanus CōtractusContractus Theodosij mortem aptat anno CCCCXLIX. & primum Martiani numerat annum CCCCL. Paulus Diaconus Martiani primum annum tribuit anno ab vrbe condita MCCIIII. qui iuxta HaloandrũHaloandrum est annus Domini CCCCLIII. Hæc ideò adnotaui, vt iuxta frequentiorem, magisq́;magisque receptam temporis rationem hæc synodus non potuerit adscribi anno, qui præcesserit annum CCCCLII. vnde Palmerius hanc synodum tribuit anno secundo Martiani, & Domini CCCCLIIII. Faustinus Cretensis in Epitome anno Domini CCCCLVI. & XXVI. post tertiam synodum. Psellus verò, & Nicephorus anno XXX. post tertiam, & Ephesinam. Marianus Scotus anno Domini CCCCLII. consulibus Opilone, & Vincomalo, qui tamen conueniunt Anno Domini CCCCLV. ex Haloandro. Marcellinus scribit hanc synodum celebratam fuisse indictione IIII. Martiano August. & Adelphio consulibus, qui consules, auctore Haloandro, respōdentrespondent anno domini CCCCLIII. Indictio verò conuenit anno Domini CCCCLI. eiusdemque indictionis mentio fit in actione prima huius concilij, cuius titulus refert ab Aera annum CCCCLXXXVIII. qui respondet anno CCCCLI. consules autem illic adscripti Valentinianus VII. & Auienus anno CCCCLII. conueniunt, vt modò obseruauimus: ex quibus satis constat, quanta sit tribuenda chronicis fides, his maximè, apud quæ ratio temporis scribitur numeri notis, in quibus facilimus est lapsus, saltem facilior, quam si numerales dictiones integræ ex omnibus literis scriberentur. Nam & Nicephorus lib. 14. ca. vlt. scribit, Theodosium Iuniorem mortem obiisse anno Domini CCCCLX.
In hac verò Synodo legati fuère sedis Apostolicę, eiusq́;eiusque Pontificis Leonis primi Paschassinus, & Lucentius Episcopi, & Bonifacius presbyter: sicuti constat ex prima actione & Euagrio lib. 2. capit. iiij. quamuis Nicephorus lib. 15. cap. 2. Bonifacium tacuerit. Conuenere autem sexcentũsexcentum Episcopi ex Matthæo Palmęrio, aut sexcentum triginta sex ex Nicephoro capit. 2. Sexcentum triginta ex Isidoro cap. 16. lib. 6. Etymol. cap. 1. distinct. 15. ex Beda capit. sexto. 16. distinct. & Isidoro in princip. conciliorum. cap. primo. 16. distinct. Damnata fuit iterum Nestoriana hæresis, & maximo conatu euersum est Eutychis Abbatis Constantinopolitani dogma: Qui asserebat, post verbi diuini incarnationem, & carnis, ac diuinitatis vnionem, statim carnem conuersam fuisse in deitatem: atque inde cogebatur multa contra catholicam fidem nefanda & absurda confiteri. de quibus legito Alfonsum à Castro lib. de hæresibus, dictione: Christus. hæresi. 4.
Hæc sunt quatuor concilia vniuersalia, quæ primùm celebrata fuere, & quæ in ecclesia catholica maximum nomen, & maiestatẽmaiestatem semper obtinuerunt: vt constat ex cap. sicut sancti. & ca. 1. 15. distin. l. nos reddentes. §. suscipimus. C. de summa trinita. l. quicunque. C. de hæret. & in authent. de eccles. tit. in principio. Sed & Gelasium alia multa concilia pręcesserunt, quę ipse recipienda fore censet, quemadmodum & illa, & quæ ad hanc vsque diem celebrata fuere, Christianæ religionis professores recipere tenemur.
Loading...