16

SVMMARIVM.

  • 1 Agiographi libri qui dicantur?
  • 2 De beato Cypriano, quo tempore scripserit, & de beato Athanasio.
  • 3 De Gregorio Nazianzeno, Basilio, & Chrysostomo.
  • 4 De Theophilo, & Cyrillo Alexandrinis.
  • 5 De Hilario, Ambrosio, Augustino, Hieronymo, & Prospero Aquitanico.
  • 6 De epistola Leonis Papæ, & de epistolis decretalibus.
  • 7 De Martyrum historijs, & de vitis Patrum.
  • 8 Actus beati Syluestri, quam auctoritatem habeant, & de baptismo Constantini Magni.
  • 9 De inuentione Sanctæ crucis, & capitis Diui Ioannis Baptistæ.
  • 10 De Ruffini operibus, & de Origenis scriptis.
  • 11 De Orosio, Sedulio, & Iuuenco.
  • De libris, qui ex Gelasto Agiographi dici iurè poterunt.
CAPVT XVI.
IAM nunc subijciendũsubijciendum est, inquit Gelasius, de opusculis Sanctorum patrum, quæ in ecclesia catholica recipiuntur.) Ex his Gelasij verbis libenter ipse adnotauerim, ad distinctionem canonicorum librorum, de quibus in principio huius capit. actum fuit, & deinde Apocryphorum, de quibus in vltima eius parte tracta
1
*bitur, Agiographos libros † dici in ecclesia Catholica eos, quos eadem ecclesia probauit, vt publicè legerentur ad ædificationem fidelium, non tamen haberent canonicam auctoritatem ad probanda ea, quæ ad fidem pertinent irrefragabili probatione. Huiusmodi erant olim apud Hebræos ecclesiasticus, & Sapientia: deduciturq́;deduciturque hæc librorum Agiographorum difinitio ex multis, potissimũpotissimum ex Augustino libro decimooctauo de ciuitate Dei. capitulo trigesimooctauo. qui eos distinguens à canonicis, inquit: ac si illa pertinerent ad vbertatem cognitionis, hæc ad religionis auctoritatem: in qua auctoritate custoditur canon. Sed & Ruffinus in expositione Symboli ad hæc scribit de his Agiographis scripturis: quæ omnia legi quidem in ecclesiis voluerunt, non tamen proferri ad auctoritatem ex his fidei confirmandāconfirmandam. In hac significatione Agiographa Hieronymus accepit in præfationibus in Tobiam, & Iudith, scribens, eos, libros olim extra canonem sacrarũsacrarum scripturarum numerari inter Agiographa: tametsi idem Hieronymus in prologo Galeato in libros RegũRegum, Agiographos libros dici existimet, eos qui canonici sunt, distinguuntur tamen à quinq;quinque libris Moysis, & ab octo Prophetarum: quasi canonici libri veteris testamenti olim distinguerentur in tres ordines, quorum primus quinque libros Moysi, secundus prophetas, Tertius Agiographa possideret: qua ratione Diuus Hieronymus quo in loco vsus est hac stricta significatione, Apocryphos libros appellat omnes, qui sint extra canonem: quo verò in loco latiori vtitur dictionis sensu, Agiographos nominat eos libros, qui licet sint extra canonem, pertinent tamen ad vbertatem cognitionis, legiq́;legique in ecclesia possunt, & potuerunt olim apud Hebræos: quos tamen alibi Apocryphos dixit ex eo, quòd extra canonem essent, obseruata quadam dictionis ampliori significatione: nam qui dicantur propriè libri Apocryphi sequẽtisequenti capit. tractabimus. Sic sanè Hieronymi verba sunt intelligenda: quod & Ioan. Driedo admonet libr. 1. de dogmatibus ecclesi. cap. 2. & capit. 4. Igitur Agiographi libri dicentur, qui licet sint extra canonem, sine periculo fidei, et cum ædificatione fidelium leguntur publicè in ecclesia. quorum de numero sunt hi, qui à Gelasio in hac secunda huius capit. parte nominatim referuntur.
Opuscula beati Cypriani Martyris, & CarthaginẽsisCarthaginensis Episcopi.) Primas inter scriptores ecclesiasticos, quò ad ordinem, & antiquitatem tribuit Gelasius Cypriano, † qui natione Afer primũprimum
2
* gloriosè Rhetoricam docuit: exinde suadente presbytero Cæcilio, quo & cognomentum sortius est, Christianus factus, ac paulò pôst in presbyterum electus, Episcopus Carthaginen sis constituitur, ac demum præclarissimis scriptis operibus passus est sub Valeriano, & Galieno principibus octaua persequutione eadem die, qua Romæ Cornelius Papa: non tamen eodem anno. Hæc Hieronymus de scriptoribus ecclesiast. idem ferè scribit Eusebius in chronicis adiiciens, martyrio coronatum fuisse anno Domini CCLIX. annis quinq;quinque post Cornelij MartyriũMartyrium. tametsi Nicephorus lib. 5. cap. 27. tradiderit, Cyprianum passum fuisse sub Decio in Deciana persequutione, quę septima fuit, quo in loco & de Cypriani conuersione Nicephorus quędam commemorat, quę satis differunt ab his, quæ Hieronymus scripserat. Cæterum hic Martyr illustrissimus cum multis Africę, Numidiæ, & Mauritaniæ Episcopis in illum incidit errorẽerrorem, et existimaret, semel ab hæreticis baptizatos, iterum baptizādosbaptizandos fore. Simplex fuit apud Cyprianum error, non ex ambitione, malitiáve, sed odio in hæreticos feruentissimo ipse vir sanctissimus concilio apud Africam hac de re celebrato, quod inter eius opera extat, diffiniuit, hæreticos, cûm ad communionem redierint, fore rebaptizādosrebaptizandos, quia, vt asserebat, inter hęreticos non potest conferri baptisma, paratus sanè propriāprpriam mutare sententiāsententiam, quam & ipsi Africani Episcopi mutauerunt à Cornelio, Lucio, & Stephano summis Pontificibus edocti. Vnde Cyprianus, & alij, qui eidem accesserunt, propter hunc errorem non sunt hæretici iudicandi, quippe qui pertinaci animo illũillum non defenderint. Sic diuus Augustinus lib. 5. de baptismo. cap. 17. & sequen. & apud Gratianum cap. quomodo. de cōsecratconsecrat. dist. 4. aduersus hęresim istāistam scribens, licet in hunc errorẽerrorem incidisse CyprianũCyprianum referat, eum potiùs laudat, quàm hæresis labe notet. Idem Augustinus lib. 1. de baptismo | cap. vlti. sed & Vincentius Lirinensis in libro, aduersus hęreses de Cypriano inquit: Quis ille tàm demens est, qui illud sanctorum omniũomnium, & EpiscoporũEpiscoporum, & MartyrũMartyrum lumen beatissimũbeatissimum CyprianũCyprianum, cum cæteris collegis suis in æternũæternum dubitet regnaturũregnaturum esse cum Christo? aut quis cōtràcontra tam sacrilegus, qui Donatistas, & cæteras pestes, quæ illius auctoritate cōcilijconcilij rebaptizare se iactitant, in sempiternum neget arsuros esse cum diabolo? Hęc Vincentius, qui palàm asseuerat, CyprianũCyprianum ab errore omnino liberum, & catholicè decessisse. Nam & Diuus Augusti. lib. 2. contra Donatistas, capit. 5. fatetur, CyprianũCyprianum prope mortis articulum errorem deposuisse.
Opuscula beati Athanasij Alexandrini Episcopi.) Athanasius Alexandrinus per ludum, nondũnonodum Ephebus, â pueris Episcopus creatus, postea AlexādriAlexandri Episcopi AlexādriniAlexandrini in episcopatu successor, magnus, fortissimusq́;fortissimusque hæresum expugnator, Arrianos ecclesiis exegit, eisq́;eisque orthodoxos substituit: eaq́;eaque ex causa ab eisdẽeisdem Arrianis grauiter apud ConstantinũConstantinum MagnũMagnum, deinde apud ConstantiũConstantium, & ConstantẽConstantem accusatus multis calũniiscalumniis asicitur: quas, & multa sæpissimè pericula diuinitus fugiens, maximè illustris, Antonio Heremitę charissimus, claruit ad ValentinianũValentinianum vsq;vsque, & ValentẽValentem Imperatores pro Nicæna Synodo, cui inter Diaconos Alexandriæ primarius, ipsiq́;ipsique Episcopo AlexādroAlexandro dilectissimus, disputator grauis, & acutus pręsens fuerat, acerrimè, & animosè pugnans: obiit tandem postquāpostquam EpiscopatũEpiscopatum quadraginta sex annis obtinuerat, sub eisdẽeisdem Cæsaribus Valentiniano, & Valente: cōsulibusconsulibus Gratiano II. & Probo, auctore Socrate libro 4. capit. 20. qui quidẽquidem annus cōuenitconuenit An. dom. CCCLXXIII. iuxta chronologiāchronologiam HaloādriHaloandri. Trithemius mortẽmortem Athanasij adscribit An. do. CCCLXXIX. At ex Eusebio deducitur, eam cōtigissecontigisse Anno CCCLXXVII. ex Hermano CōtractoContracto Anno CCCLXX. hi siquidẽsiquidem auctores his annis scribunt, PetrũPetrum Athanasij successorẽsuccessorem electũelectum fuisse in Alexandrię EpiscopũEpiscopum: & cōstatconstat ex ecclesiasticis scriptorib. statim post Athanasij mortẽmortem hanc electionẽelectionem factāfactam fuisse: reliqua de Athanasio poterit lector obseruare ex Socra. Theodoreto, Sozome. Niceph. Hierony. & Cassiodor. in tripar. & ex alijs scriptorib. eccle., qui res gestas sub ConstāConstan. Mag. vsq;vsque ad ValẽtẽValentem tradidere.
Opuscula beati Gregorij Nazianzeni Episcopi.)
3
*Gregorius † Nazanzi Cappadociæ paruæ vrbis natus, primùm Sasimorum Episcopus, deinde patri in Nazanzi episcopatu successor, ob insignem virtutem, præclaramq́;præclaramque in Theologia eruditionẽeruditionem, Constantinopolitanus Episcopus constitutus eandẽeandem sedẽsedem de posuit publicæ pacis gratia, & NazanzũNazanzum reuersus eadẽeadem ecclesia alteri commissa monasticāmonasticam in quodāquodam agro vitam egit. Dictus est cognomento Magnus, auctore Nicephoro lib. 12. cap. 11. atq;atque postmodũpostmodum Theologus, vt idẽidem Nicephorus scribit, lib. 12. ca. 19. Fuit hic Gregorius Diui Hieronymi præceptor, eodẽeodem Hieronymo teste, qui eius opera cōmemoratcommemorat, quorũquorum Suidas, & Trithemius meminere. obiit sub Theodosio Magno anno eius Imperij tertio, & Dom. CCCLXXXIIII. ex Prospero Aquitanico. Suidas verò scribit, eum mortem obiisse Anno XIII Theodosij: qua in re conuenire fermè videtur Hieronymo, si obseruemus quę ipse Hierony mus tradit in vita Gregorij, & in præfatione, & cap. vlti. de scriptor. eccl. ex eo etenim mors Gregorij poterit adscribi anno XII ferè Theodosij, qui ex chronologia Haloandri, & Marcellini, rationeq́;rationeque habita ConsulũConsulum, qui fuerũtfuerunt vltimo anno Theodosij, quorũquorum pręter alios & Socrates meminit lib. 5. c. vlti. respondet anno. domi. 393. aut 92.
Item opuscula beati Basilij Cappadoceni Episcopi.) Basilius Cæsareæ Cappadociæ, quæ prius Mazaca vocabatur, Episcopus, egregios variosq́;variosque libros, eloquentia, sanctitate, multaq́;multaque eruditione insignes elaborauit, quorũquorum post alios Hieronymus, Suidas, & Trithemius meminere. Fuit Basilius arctissima coniunctus amicitia Gregorio Nazianzeno, vt omnes historici, qui de rebus ecclesiasticis eius tẽporistemporis tractauere, cōmemorantcommemorant, et ex eius epistolis cōstatconstat. FratrẽFratrem habuit præter alios Basilius nomine GregoriũGregorium NyssenũNyssenum, vrbis Nyssenę episcopum, doctrina, moribus, & sanctitate spectatissimum, cuius & adhuc opera quædāquædam extātextant, quanuis non omnia, quorũquorum etiāetiam Suidas, & alij mẽtionẽmentionem fecerũtfecerunt. hũchunc GregoriũGregorium falsò appellat Trithemius episcopũepiscopum EmissenũEmissenum. Obiit Basilius sub Gratiano Cęsare, auctore Hieronymo, cui adie quę de eo, eiusq́;eiusque fratribus, & Grego. NaziāzenoNazianzeno scripsere Socrates l. 4. c. 26. & 27. & Nicephorus l. 11. c. 18. & 19.
Item opuscula beati Ioannis Chrysostomi Constantinopolitani Episcopi.) Ioannes patria Antiochenus, ob sapientissimam eloquentiam, & eloquentissimam sapientiāsapientiam ab ore aureo cognomento Chrysostomus, concionator insignis, Christiq́;Christique præco indefatigabilis, criminũcriminum censor acerrimus, Theologorum omniũomnium eloquẽtissimuseloquentissimus. patrem habuit Secundum, matrem verò Anthusam. Hic vir præstantissimus sub Siricio Papa, mortuo Nectario in eius locũlocum cleri, & populi consensu Episcopus Cōstantino| p. 63politanusConstantinopolitanus eligitur Cæsaribus Archadio, & Honorio, consulibus Honorio. A. IIII. & Euthychiano, auctore Socrate, qui quidem annus ex Haloandro, & Prospero Aquitanico in chronicis conuenit Anno domini. CCCC. aut. CCCCI. tandem ob linguę libertatem, qua in omnes integerrimo zelo vtebatur, ab ipso principe Arcadio, Augustæ Eudoxiæ priuata indignatione in exilium vltimò mittitur, duciturq́;duciturque Cucussum Armeniæ paruulum oppidum, atque inde Arabissum deportatus, postremò episcoporum quorundam inuidia Pytiuntem, vbi fines sunt Ponti, regioq́;regioque crudelissimis barbaris finitima, ex atrociori rescripto principis deportari iubetur, atq;atque in itinere prope Comanam vrbem in templo Basilici Martyris sumptis ecclesiæ sacramẽtissacramentis seipsum cōsignansconsignans crucis signo expirauit. XIIII. die Nouembris, consulibus Honorio. A. VII. & Theodosio II. teste Socrate, qui annus respondet ex Haloandro, & Aquitanico anno domini. CCCCIX. anno vno ante Archadij mortem. Hæc de Chrysostomo ex multis, quæ scripsere Socrates lib. 5. Theodoretus lib. 5. à c. xxviij. ad vltimũvltimum vsque caput. Sozomenus lib. viij. ca. ij. & sequentib. Suidas, Trithemius, & Erasmus, ac longe Nicephorus lib. xiij. c. ij. & seq. qui c. penulti. scribit, Chrysostomum obiisse mortẽmortem die XIIII Septembris, quo celebratur exaltatio Sanctæ crucis tertio anno ante Archadij mortem, & iuxta ipsius Nicephori computationem Anno CCCCXV. De die XIIII. Septembris idem scribit Cassio. in tripar. lib. x. c. xviij. ex Socrate. apud quẽquem forsan codex Gręcus in mensis nomine vitium patitur.
Item opuscula beati Theophili Alexandrini epi
4
*scopi.) Hic est ille † Theophilus, cuius artibus D. Chrysostomus est in exiliũexilium actus: fuit etenim Diui Chrysostomi obtrectator, ferum & crudelem illum appellans auctore Nicephoro lib. 13. c. 4. post Socrat. li. 6. c. 2. & seq. Theodoretum, & Sozomenem, atq;atque Cassiodorum in tripar. lib. x. & tamen crucem Hieroglyphicam Separidis templi Saxis incisam ad religionem nostram adcōmodauitadcommodauit, pio in Christianam religionem animo, quo & à principe impetrauit, vt templa Mithrę, & Serapidis in Aegypto euerterentur teste Socrate lib. 5. c. 16. & seq. ac post eum Nicephoro libr. 12. c. 26. fuit Theophilus hic Cyrili patruus, & obiit diẽdiem suum Alexandriæ lethargico morbo die. XV. Octobris, anno quinto Theodosij Iunioris, auctore Nicephoro libr. 14. cap. 14. & sic anno Domini fere CCCCXXX. fuit & alter Theophilus Antiochenus episcopus hoc multo antiquior, cuius D. Hieronymus de scriptoribus eccles. Eusebius lib. 4. cap. 20. & 24. Nicephorus lib. 4. cap. 9. & libr. 3. cap. 25. meminere, eius scripta commemorantes, & asseuerantes, fuisse sextum Antiochiæ episcopũepiscopum sub Imperatore M. Antonio Vero.
Item opuscula beati Cyrilli Alexandrini Episcopi.) Cyrillus mortuo patruo Theophilo Alexandrinus episcopus eligitur, vir insignis eruditionis, quiq́;quique pro Christiana religione aduersus Nestorium egregie pugnauerit. Eius extant præclara, opera quorum meminerunt Nicephorus libr. 14. cap. 14. & Trithemius. claruit sub Theodosio Iuniore, sicuti ex eodem Nicephoro, Euagrio libr. 1. Prospero Aquitani co, & Hermano Contracto constat. ad immortalem transiuit vitam anno XXXII. eiusdem Pontificatus, ex Nicephoro lib. 14. cap. 47. Anno Domini fere CCCCLXII. apud Gratianum nulla est mẽtiomentio Cyrilli, nec Theophili, tametsi ex Epistola & decreto Gelasij referantur in primo conciliorum Tomo, & apud Burchardum.
Opuscula beati Hilarij Pyctauiensis Episcopi.) Hilarius Pyctauij, † vrbis Galliæ Aquitanicæ
5
* episcopus, tempore quo Diuus Martinus Turonensis ecclesię Pręsul erat, de fide ad persuadendum valde appositos libros scribit, primumq́;primumque in exilium missus, tandem ab eo reuocatus, Italos, & Gallos, quæ vel expetenda, vel fugienda dogmata essent, erudiens, multis editis libris Arrianam opinionẽopinionem disertissimè refellit. ex Hieronymo de scrip. eccles. Socrate libr. 3. cap. 10. Sozomene libr. 5. cap. 14. & Nicephoro libr. 9. cap. 16. & libr. 10. cap. 17. obiit Pictauiis sub Valentiniano, & Valente anno eius Impeij v. & à Natiuitate Domi. CCCLXXII. ex Hieronymo in Chronicis. ex Hermano Contracto, & Trithemio annus Domini variat parum tamen: nam apud Trithemium mors huius viri sanctissimi adscribitur anno CCCLXXI. apud Contractum anno Domini CCCLXIX.
Opuscula beati Ambrosij Mediolanensis Episcopi.) Ambrosius cum Mediolani sub Valentiniano præfecturam gereret, & mortuo Auxentio Episcopo dissidium populi in episcopo deligendo sedasset, ex laico in episcopum eius vrbis eligitur, eamq́;eamque dignitatem primus reiiciens, libentissime tamen baptismo suscepto Christianus efficitur, iussúque principis Episco|palem sedem accepit, qua equidem accepta, Episcopi officio egregiè fungitur, & multa aduersus hæreticos præclara edidit opera, scripsitq́;scripsitque alia Christianæ religioni admodum vtilia, quorũquorum mentio fit à Trithemio, & alijs. Extatq́;Extatque eius vita titulo Paulini ad Augustinum scripta, sed & de Ambrosio multa Socrates li. 4. cap. 30. Theodoretus. lib. 4. cap. 6. Nicephorus lib. 11. cap. 32. & lib. 12. cap. 41. Sozomenes libr. septimo. capit. 24. & Cassiodor. in tripar. lib. 7. cap. 8. & lib. 9. cap. 30. obiit prope annum domini CCCC.
Item opuscula beati Augustini Hippone Regiensis Episcopi.) Diuus Augustinus ecclesiæ Doctor celebratissimus, in quem opulentus ille spiritus, iuxta ac benignus dotes suas omnes vberrimè effudit, ex prouincia Africana Tagastæ parentibus honestis, & Christianis progenitus, Diui Ambrosij discipulus, multa in Christianæ religionis patrocinium edidit opera, in quibus veram Theologiam, mores integerrimos, absolutamq́;absolutamque pietatem docet. Eius vitam Possidonius scripsit, qui latè tradit, qua ratione fuerit Hipponensis Episcopus cōstitutusconstitutus, cuius muneris officio sanctissimè functus obiit Anno domini. CCCCXXX. ætatis LXXVI. Episcopatus XL. auctoribus Hermano Contracto, Mariano Scoto, & Trithemio, quinto Calend. Septembris. Prosper vero Aquitanicus de die conuenit, annum autem numerat CCCCXXXIII. Sigibertus, & Lucidus annũannum CCCCXL.
Item opuscula beati Hieronymi presbyteri.) Diuus Hieronymus patre Eusebio natus, oppido Stridonis, quod Dalmatiæ, Pannoniæq́;Pannoniæque olim confinium fuit sub Imperatore Constantino anno Domini CCCXXXI. Hebrææ, Græcæ, ac Latinæ linguæ peritissimus, sub Gregorio Nazianzeno sacras literas edoctus, multos scripsit libros adeo celebres, vt maximam illi famam, & auctoritatem post vitę integritatem pepererint. Obiit anno domini CCCCXXII. auctoribus Prospero Aquitanico, Ioanne Lucido, Trithemio, & Erasmo, qui eius vitam diligentissimè scripsit.
Item opuscula Prosperi viri religiosißimi.) Hic est Prosper ille Aquitanicus, qui post Eusebium, & Hieronymum chronicōchronicon scripsit, cuius & nos in enarratione huius cap. frequenter meminimus. Claruit sub Leone primo Pontifice Maximo, cuius scriba fuisse creditur, à quo Regij Lepidi Episcopus est institutus, vbi cùm doctrina, tùm sanctitate floruit, in dinorumq́;dinorumque numerum suis meritis relatus est. Scripsit verò carmine multa, excelluit enim in Poetica, vt ea ferebant tempora, scripsit & alia pleraque soluta oratione, quorũquorum magna pars extat. Hæc ex Gennadio, Beda, & Gregorio Gyraldo in Dialogo. 5. de poetis. & Trithemio, qui scribit eius, festum celebrari septimo Calendas Iulij. Ex quibus deducitur, eum claruisse prope annum Domini CCCCLX.
Item epistola beati Leonis Papæ ad Flauianum CōstantinopolitanumConstantinopolitanum Episcopum destinata.) Leo Papa
6
* † Protogene, & Asterio consulibus, anno ex Haloandri chronologia à natiuitate Domini CCCCLI. anno equidem nono eius Pontificatus, omnibus numeris absolutam, maximisque dignam laudibus ad Flauianum Episcopum Constantinopolitanum scripsit epistolam, contra Eutychetis perfidiam & errorem, in qua multis rationibus, & auctoritatibus sacræ scripturę, Eutychetis Abbatis hęresim, catholicæ Sanctæ sedis Apostolicę decreto, & illa in rebus fidei diffiniendis sacrosancta, & irrefragabili maiestate, ac certitudine infallibili, euertit, & damnat, quemadmodum & in Synodo vniuersali quarta apud Chalcedonem eiusdẽeiusdem Pontificis approbatione damnata fuit. Qua ratione mirum non erit, si à Gelasio hęc Leonis Papæ epistola, quæ diffinitiones sedis Apostolicæ de rebus fidei continet, sic laudetur, vt pronuncietur Anathema, qui non eam in omnibus omnino receperit, vel de ea ad vnum iota disputauerit. Atque hæc de Leonis Papæ epist. quæ ex Aera eidem adscripta conuenit anno CCCCXLVIII. nos tamen rationem consulum obseruauimus. Verum hoc Gelasij testimonium, quod ipse præstat tantũtantum Leonis Papæ epistolæ ad Flauianum, cæteris sanctorum virorum scriptis, quorum ab eo in hac secunda Decreti parte mẽtiomentio facta est, itidem tribuere, mera est hallucinatio, ac temeritas viri parum intelligentis, quæ Gelasius de sanctorum patrum scriptis docuerit. Approbat enim Gelasius Sanctorum virorũvirorum scripta, vt intelligamus ea ratione probari, quod catholicæ fidei minime repugnent, vt tandẽtandem nihil in eorum scriptis reperiatur, quod manifeste sit religioni Christianæ contrarium, non tamen sic, vt omnia illorum dicta pro lege suspicienda sint, ac necessariò admittenda. Sunt etenim multa, quæ ab Augustino traduntur, quibus contraria placuerunt Hieronymo, & alia quæ etsi fidei non repugnent, non | tamen ad ea credenda ac tenenda catholica fides nos constringit. Rursus & alia, quæ etsi ad religionem, ac fidem pertineant, possunt in cōtrouersiamcontrouersiam deduci, & examinari, an sint contraria veritati, quæ eo tẽporetempore latebat, postea vero in lucem prodierit ecclesia catholica diffiniente. Nam & ipse Augustinus lib. 3. de trinitate. in prologo inquit, Noli meis libris, quasi canonicis scripturis deseruire, sed in illis, & quæ non credebas cum inueneris, incunctanter crede, in istis autem quod certum non habebas, nisi certum intellexeris, noli firmũfirmum tenere. c. noli meis. ix. dist. quo in loco glos. temere, ac falso scripsit. postea à Gelasio in hoc Decreto scripta Augustini, & aliorum Sanctorum patrum authentica censeri, ac pronunciari, vt vsque ad vltimum iota necessario recipiāturrecipiantur. Sic sane Alfonsus de Cast. libr. j. de hęresib. c. vij. huius glo. interpretationem iure optimo improbat, ac refellit, eiúsq;eiúsque opinio probatur à Gratiano pluribus testimomis in d. ix. distinct.
Item decretales epistolas.) Hoc in loco Gelasius inter Agiographa, & Sanctorum patrum scripta cōnumeratconnumerat Decretales epistolas, quas ad monet omni cum veneratione recipiendas esse. Eas etenim scripsere beatissimi Papæ pro diuersorum patrum consolatione eodem auctore Gelasio, cuius & Innocentij primi testimonio vtitur Nicolaus Papa & in cap. si Romanorum. xix. distinct. Est tamen obiter examinandum, quod Gratianus docet in vicesimæ distinctionis initio scribens, Decretales epistolas canonibus conciliorum pęri iure exaquandas. quam sententiam veluti manifestũmanifestum Gratiani errorem omni conatu improbat Alfonsus Castr. libr. j. de hæresib. cap. ij. negans epistolas decretales, etiam si recipiendæ sint, & ab omnibus catholicis probandæ, conciliorum vniuersalium canonibus exæquandas fore. idem probare conatur Ioann. Arboreus lib. iiij. Theosophiæ. cap. vltim. Nos vero arbitramur, Gratiani opinionem veram esse dubio procul in causarum, & litium diffinitionibus, in quibus diiudicandis, ac discernendis non minor est Papæ potestas, quàm conciliorum vniuersaliũvniuersalium, imo maior, sicuti tradidere, gloss. in cap. ad Apostolicæ. de re iudicat. in vj. in princip. Innocent. & Imola in cap. graue. de præbend. Cardin. à Turre Cremat. in tracta. de eccle. lib. iij. cap. xxxvij. Anto. de Rosellis in tract. de conciliis. quæst. xij. Aegidius Bellamera cons. xcix. quæst. xvj. late Iacobati. in tract. de concilio lib. v. artic. viij. Ex quibus & multis, quæ hi auctores adducunt, constat, cōciliumconcilium, etiam vniuersale in litibus, & controuersiis decernendis & diiudicandis, non habere aliam iurisdictionem, quàm eam, quæ sibi fuerit expressim vel tacite à summo Pontifice delegata. Quòd si de rebus fidei tractemus, & Papa per epistolam Decretalem maturo consilio, & præuia deliberatione aliquid responderit eo animo, vt ea responsio sit Apostolicæ sedis de fide diffinitio, cōstanterconstanter asseueramus, hoc responsum esse recipiendum omnino, ac tenendũtenendum vti certum de fide. Non enim potest summus ecclesiæ Pontifex errare, si in his, quæ ad fidem pertinent, aliquid vt persona publica, & ecclesiæ caput, Pontificis summi officio functus diffinierit, quod nos probauimus lib. j. Variar. resolut. cap. x. nume. xij. Adhuc tamen in pertinẽtibuspertinentibus ad fidem præstat, aliquid à cōcilioconcilio vniuersali legitimè congregato diffiniri. Siquidem promptiori quodam animo recipiuntur absq;absque vlla controuersia diffinitiones, quæ in rebus fidei datæ sunt à concilio legitimè congregato, quibus ipse Papa, & reliqui Episcopi subscripsere, quam illæ, quas solus PōtifexPontifex diffiniuit, ex multis equidem rationibus vel ex ea, quòd de concilio nemo hactenus ex viris catholicis scripsit, quòd possit errare in his, quæ ad fidem pertinent. Papam vero errare posse, tametsi falso, impiè, & maximo cum errore, multi auctores asseuerarunt, quemadmodũmodum & idem Alfonsus de Castro adnotauit. Sed & in his diffinitionibus, quæ à cōciliisconciliis vniuersalibus datæ sunt extra res ad fidem pertinentes, aliquis poterit maioris vinculi obseruari, quàm in his, quæ à solo Pontifice decernuntur, quò ad derogationem & dispensationem. Nam, vt alibi scripsimus, dispensatio aduersus concilij decreta, & canones sufficiens non censetur, nisi in specie fiat eorum derogatio his quidem verbis, non obstante aliqua lege, vel constitutione, etiam in concilio generali statuta auctore Archid. in cap. j. de constit. in vj. text. in cap. ex parte. & in cap. vlt. de cappell. mona. cap. eam te de ætat. & qualit. in cap. nōnullinonnulli de rescript. vbi quæstionem istāistam tractauere iuris canonici interpretes, præsertim Feli. col. 4. Alex. cōscons. 187. lib. 5. Card. Iacoba. in dict. tract. de concilio. lib. 5. art. 18. & tamen in derogandis decretis, aut constitutionibus solius summi Pontificis, non est necessaria mentio ista per verba prædicta specialis, iuxta communem omnium resolutionem.
Præter hæc rursus apud Gratianum de decretalibus epistolis legitur. ix. distinct. cap. in canonicis, eas esse scripturis diuinis adnumerandas, & in earum ordinem referendas, ex auctoritate Augustini malè intellecta, corrupteq́;corrupteque citata. Sic enim legitur apud GratianũGratianum: in canonicis scripturis ecclesiarum Catholicarum, quamplurimùm diuinarum scripturarum solertissimus indagator auctoritatem sequatur, inter quas sane illæ sint, quas Apostolica sedes, & ab ea alij meruerunt accipere epistolas. Hæc Gratianus ex Augustino lib. 2. de Doctrina Christia. cap. 8. apud quem ita legitur, In canonicis scripturis, ecclesiarum Catholicarum quam plurimum auctoritatem sequatur, inter quas sane illæ sunt, quæ apostolicas sedes habere, & epistolas accipere meruerunt. Hæc augustinus de libris canonicis hanc regulam nobis tradens, vt illi libri pro canonicis habeantur, qui à pluribus Catholicis ecclesiis recipiuntur, inter quas ecclesias Augustinus credit, eas esse computandas, quæ Apostolicas sedes habuerunt, id est, quas Apostoli, velut earum episcopi rexerunt, item illas esse præcipuè Catholicas ecclesias censet Augustinus, quæ epistolas ab Apostolis accipere meruerunt, vt Romana, Corinthia, Thessalonicensis, Colossensis, Ephesina, Hierosolymitana, Antiochena, & Alexandrina, quas omnes Apostoli aut verbis docuerũtdocuerunt, aut scripto. qua ratione fit, maximè absurdum esse quod Gratianus ex diuo Augustino voluit deducere, cum & ex eo necessario sequeretur, diuinis scripturis esse adnumerandas epistolas, quas Romani Pontifices ab ecclesiis inferioribus receperint. Quod nemo vsquam nec dixit, nec probauit, atq;atque ideo hũchunc Gratiani errorem merito Alfonsus à Castro notat, & improbat in d. lib. 1. de hęresibus. c. 2. quẽquem hac de re legito.
Decreta les vero epistolæ, quæ summis Pontificibus datæ sunt, vniuersalis ecclesiæ consensu probantur. Nam pręter Gelasij auctoritatem, & aliorum commendationem, quæ in d. 14. distinctione traditur, in concilio Constantiensi sess 8. meritissimè damnatus fuit Ioannis VVicleti error inter alios, quos asserebat, epistolas decretales summorum Pontificum Apocryphas esse.
Item gesta Sanctorum martyrum, qui multiplicibus tormentorum cruciatibus, & mirabilibus confeßionũconfeßionum tryumphis irradiant, quis ita esse catholicorum dubitet, & maiora eos in agonibus fuisse perpessos, nec suis viribus, sed Dei gratia, & adiutorio vniuersa tolerasse? Sed ideo, secundum auctoritatem antiquam, vel consuetudinem singulari cautela in Sancta Romana ecclesia non leguntur, quia eorum qui scripsere nomina penitus ignorantur, & ab infidelibus, aut dictis super flua, aut minus apta, quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur. Sicut cuiusdam Quirici, & Lulitæ matris eius, sicut Georgij, aliorum́aliorumque paßiones huiusmodi, quæ ab hæreticis probantur conscriptæ. Propter quod, vt dictum est, ne vel leuis subsannandi oriretur occasio, in Sancta Romana ecclesia non leguntur. Nos tamen cum prædicta ecclesia omnes Martyres, & eorum agones, qui Deo magis, quàm hominibus notæ sunt, omni veneratione veneramur.
Item gesta Sanctorum Martyrum.) Martyr Græca dictio est, quæ Latine testem significat, & quanuis auctore Cypriano in libr. de duplici martyrio ad Fortunatum, omnis piorum vita testimonium reddat Deo, & de Deo: non quòd Deus cuiusquam indigeat testimonio, qui est vera lux illuminans omnẽomnem hominem, sed quia ita visum est ęterno illius, diuinoq́;diuinoque consilio, vt suam bonitatem, sapientiam, potentiamq;potentiamque apud homines per homines voluerit illustrare, ecclesiastica tamen consuetudo cognominis huius honorem propriè tribuere cœpit his, qui in tormentis, agonibus, & cruciatibus vsque ad mortẽmortem perduràrunt constantissimè in professione nominis Iesu Christi, & Euangelicum instrumentum sanguine suo velut obsignárunt apud incredulos. Sic sanè licet & ipsi martyres propter verę fidei, & Christianæ religionis constantissimam confessionem dici possint confessores, quod Gelasius probat: ecclesiastica tamen traditione obtentum est, vt ad martyrum distinctionem confessores dicantur illi, qui absque sanguinis martyrio, diẽdiem postremum obiere, moribus & religione, atq;atque miraculis adeo illustres, vt iure optimo ecclesia eos in Sanctorum numerum retulerit, ac referendos esse decreuerit. Hinc & negatores dicti, qui semel suscepto Christiano nomine tormentorum, ac mortis metu Christum abnegarunt, quum dubio procul tenerentur in persecutionibus potius Christum confiteri, vt confessores, & martyres dici merito possent, quàm illum spe inanis vitę abnegare. huiusco temeritatis, sicut & illius insignis constantiæ, præclara mentio fit ab Eusebio libro quinto eccles. histor. capit. primo. & Nicephoro libro quarto. capit. decimoseptimo.
Quia eorum, qui scripsere nomina penitus ignorantur.) Illorum igitur Martyrum historias Gelasius in Romana ecclesia non legi asseuerat, quarum auctores prorsus ignorantur. Atq;Atque ideo passim videmus in ecclesiis, præsertim in officio Matutino legi multa de Martyribus | & sanctis ex auctoritate doctorum ecclesiæ, Hieronymi inquam, Augustini, Gregorij, Ambrosij, & aliorum, qui ob vitę integritatem, ob insignem religionis Christianæ professionem digni sunt, vt illorum testimonio vtamur, & præterea ex ecclesiastica historia maximè Eusebij, qui & de martyribus opus quoddam scripsit, vt is asseuerat libro quarto, capitulo decimosexto. ex tripartita, ex Theodoreto, Socrate, Sozomene, Euagrio, & his similib. Sed & nuper in publicum prodiêre Simeonis Metaphrastæ Græci auctoris vitæ sanctorum patrum & Martyrum, opera, & diligentia Aloysi Lipomani Veronensis Episcopi è Græco in Latinum translatæ.
Aut dictis superflua.) In primo conciliorum tomo apud Gelasium legitur. Et ab infidelibus idiotis superflua. ipse legerem, Et ab infidelibus aut idiotis superflua.
Quirici, & Iulitæ matris eius.) Horum martyrum commemoratio fit in ecclesia Romana die decimoquinto Iulij. at in ecclesia Toletana, & Granatensi die decimasexta Iunij. Sic & diui Gregorij festum celebratur vicesimatertia die Aprilis in ecclesia Romana, & in omnibus fere Christiani orbis ecclesijs. Extat in Iulitam martyrem concio quinta Diui Basilij Cæsariensis, atque vtriusque martyris vita inter eas, quas Simeon Metaphrastes scripsit, apud quem itidem & vita beati Georgij legitur.
Quæ ab hæreticis probantur conscriptæ.) Apud Gelasium in primo conciliorũconciliorum tomo, & Burchardum rectiùs legitur, quæ ab hęreticis perhibentur conscriptæ.
Omni deuotione veneramur.) Quamuis Gelasius admonuerat, historias martyrum, quarũquarum auctores ignorantur, in ecclesia Romana non legi, ipsos tamen martyres venerandos esse, testatur, ac docet. Vnde impium est, ex eo hæreticos Christianum populum auertere à veneratione sanctorum, quòd eorum historiæ, quæ vulgo circum feruntur, ab ecclesia Romana minimè probentur. Ecclesia etenim martyres quosdam, & alios viros, moribus, sanctitate, & miraculis illustres in diuorum, ac Sanctorum numerum diligentissima inquisitione præuia, maturoq́;maturoque consilio præmisso referendos esse decreuit: non tamen ex eo ipso probat, nec recipit historias, quæ à quocunq;quocunque fuerint de martyrum gestis conscriptæ, imo eas admonet maximo cum iudicio legendas esse. Tenemur igitur sanctos ab ecclesia in diuorum numerum relatos omnino venerari. siquidem hac in re iuxta veriorem sententiam errare ecclesia non potest, sicuti & nos scripsimus libro primo Variarum resolu. cap. 10. Tametsi non cogamur adhibere fidem his quæ de martyrũmartyrum gestis fuerint passim scripta, nisi & hæc fuerint ex traditione ecclesiastica plane recepta, aut Apostolicæ ecclesiæ decreto probata.
Item vitas Patrum, Pauli, Antonij, Hylarionis, & omnium Eremitarum, quas tamen vir beatißimus scripsit Hieronymus, cum omni veneratione suscipimus.) Diuus Hieronymus in libr. de scriptoribus eccles. asseuerat, scripsisse ipsum vitas Pauli, Hylarionis, & captiui monachi. Atque ita inter eius opera tomo primo hi tres libri vulgo circunferuntur. Antonij vitam scripsit Athanasius, sicuti tradidêre Ruffinus libr. decimo histo. eccles. capitulo octauo. Socrates libro primo. capit. 21. & Hieronymus in Athanasio, qui in Euagrio scribit: Euagrium id opusculũopusculum è Græco in Latinum traduxisse. de eodem Antonio multa lector poterit legere libr. primo tripart. cap. vndecimo. de Hylarione Sozomenes libr. tertio. capit. decimo, qui & de Antonio, & alijs Eremitis tractat, de quibus tractauêre Socrates lib. quarto. capit. vigesimotertio. idem Sozomenes libro primo. cap. 13. ac Nicephorus in historia eccles. Sed & vitas monachorum, & Eremitarum præter alios scripsere Euagrius, eiusq́;eiusque discipulus Palla dius, teste Socrate in dict. capit. vigesimo tertio. & Timotheus, vt scribit Sozomenes libro sexto histo. eccles. capitulo vigesimonono.
Item actus beati Syluestri, Apostolicæ sedis præsulis, licet eius, qui scripsit nomen ignoremus, à multis tamen in vrbe Romana catholicis legi cognouimus: & pro antiquo vsu multæ hoc imitantur ecclesiæ.
Laudat hoc in loco Gelasius, & probat actus beati Syluestri † id est, historiam de rebus
8
* gestis à beato Syluestro, tametsi asseueret, eorum auctorem esse incertum. Laurentius Valla in eo libro, quem aduersus Constantini donationem studio calumniandi potius, quàm veritatis indagandæ, in sacrosanctam sedem Apostolicam debachatus scripsit, blasphemo equidem animo asseuerat, huius historiæ scriptorem furciferum, & nebulonem fuisse, cui ex aduerso respondens Augustinus Eugubinus libro hac de re edito, censet, Eusebium Cæsariensem actus Syluestri scripsisse: quod mihi ægre persuadebit, multa etenim sunt | indicia ex his, quæ Eusebius de vita Constantini scripsit, quatuor ea de re libris editis ad mortem vsque ipsius Cæsaris, quibus ipse perpensis facillimè crediderim, & constanter asseuerauerim, actus beati Syluestri, nequaquānequaquam ab Eusebio scriptos fuisse. Non enim tacuisset Eusebius vitāvitam Constantini omni conatu scribens, ea, quæ præcipuè hac in historia Syluestri narrantur, & quæ potissimum ad Constantini gesta pertinent, quæ quidem tacuit, imo quandoque contraria asseuerauit, quod statim probabitur. Tametsi in codice vetustissimis characteribus scripto ex Bibliotheca illustris admodum Didaci à Mendoca mihi cōmodatocommodato, legerim Gręcè vitam beati Syluestri, cuius titulus auctorem Eusebium Cæsariensem significabat. Etenim quinto tomo vitarum, quas Aloysius Lipomanus è Gręco in Latinum verticurauit, illud opus Simeoni Metaphrastæ tribuitur. Sunt qui Damaso Pontifici actus beati Syluestri tribuant, qui Pontificum omnium à Petro exorditus vitas, & gesta perstrinxit in eo opere, quod Pontificale appellant, teste Alberto Pighio libro quinto de eccles. hierar. cap. vltimo & Trithemio in Damaso. Hæc tamen missa faciamus, cum teste Gelasio, actus beati Syluestri Romæ à multis tunc probati, dictiq́;dictique fuerint, atque ideo & apud alias ecclesias eandem habuerint fidem. Inquiramus tamen quid veteres historici, & alij auctores de his, quæ ex historia Syluestri & eius actibus solent videri controuersa, hactenus senserint, & scripserint, quod à me breui quodam examine tractabitur, vt Gelasij locus eam interpretationem habeat, in huius historiæ mentione, quæ vel vtilis, vel necessaria sit.
Primùm etenim in controuersiam incidit Magni Constantini baptismus ex gestis beati Syluestri. Ex quibus constat, magnum Constantinum Romæ à beato Syluestro baptizatum fuisse in eiusdem principatus initio, cum idem Imperator lepra grauiter infectus consilio impiorum medicorũmedicorum decreuisset balneo vti sanguine infantum pleno, eiq́;eique nocte Petrus, & Paulus apparuissent tantæ crudelitatis Decretum improbantes, ac consulentes, vt
6
*Cæsar ipse Syluestrum ad se vocaret, qui eum lauacro baptismi ad spiritualem, & corporalem salutẽsalutem restitueret. Sic deniq;denique historia ista, præterquam quòd à Damaso Papa in Pontificali refertur, ex beati Syluestri gestis, & à Simeone. Metaphraste quinto Tomo ex editis cura & diligentia Aloysi Lipomani Veronensis Episcopi, extat & in Constantini Magni edicto, & decreto, quod traditur in primo conciliorum Tomo ab Iuone Carnotensi libro quarto. tit. de digni. Roma. eccles. à Gratiano. 96. distinctione capit. Constantinus imperator. ab Alberic. in l. prima. §. in initio. ff. de off. præf. præt. vrb. ab Isidoro non Hispalensi, sed Iuniore in tract. de Synodis. titul. de Nicæna Synodo, à Castaldo in tract. de Imperatore. quæst. lj. numer. 25. & 27. eiusdem historiæ meminere Theophanes, & Zonoras, Græci quidem historici non contemnendę auctoritatis. Sed & huius historiæ testimonio vsus est Hadrianus Papa literis datis ad Synodum septimam, quæ Constantino, & Irene. impetrantibus celebrata fuit aduersus imaginum oppugna tores, quemadmodum constat in actione ij. eiusdem Synodi, quæ Nicæna item dicitur. Et quisquis est, qui nomine Hieronymi vsurpato ad Eustochium scripsit de vinculis beati Petri, inter Hierony mi opera iiij. Tomo. Gregorius item Turonensis Episcopus, qui anno sexcentesimo tricesimo scripsit libr. 2. c. 31. Nicolaus tertius Pontifex Maximus in cap. fundamenta. de elect. in 6. Idem de baptismo, & lepra Constantini diligenter narrat Nicephorus lib. 7. cap. 33. 34. & 35. huic opinioni adhærens, & asseuerans, eandem ab ecclesia certo prædicari. idem lib. 8. ca. 54. scribit, ipsum vniuersali ecclesiæ hac in historia consentire, & credere, ConstantinũConstantinum Magnum Romæ à beato Syluestro ante Synodum Nicænam sacro baptismi lauacro Christi fidẽfidem suscepisse. Eandem opinionem pluribus rationibus, & testimonijs probare conatur Augustinus Eugubinus de donatione Constantini aduersus Vallam. nume. 77. & sequentibus, qui & Anshelmi testimonio vtitur ad huius historiæ fidem probandam. Quam nos probamus ex Gelasij auctoritate, qua & vsus fuit Iuo Carnotensis. Dubia tamen ex eo videtur quibusdam, quòd Eusebius Cæsariensis, qui eiusdem Imperatoris Constantini Magni familiaris fuit, quiq́;quique eius vitam vsq;vsque ad obitum, quodam encomio quatuor libris complexus est, scripserit, eum in suburbano vico Nicomediæ à Christianis episcopis in extrema ætate prope mortem baptizatum fuisse, ipso Imperatore coram Pontificibus causam dilati baptismi animo piissimo reddente, nempe quòd in Iordane fluuio baptizari desiderasset. Hæc Eusebius libr. 4. Idem scripsere Theodoretus lib. 1. cap. 32 Socrates lib. 1. cap. penultimo. Sozomenes lib. 2. | cap. vlti. & Euagrius lib. 3. cap. 41. Sed & ipsius Sozomeni testimonio lib. 3. capit. 19. constat, Constantinum Magnum tempore Nicænæ Synodi nondum baptizatum fuisse, sed catechumenum, vt interim mirer, qua ratione Eugubinus scripserit, baptismum Constantini, cuius Eusebius meminerit, fuisse potius balneum calidarum aquarum, ad quas æger Constantinus sanitati consulens accesserit, quam sacrum baptismi lauacrum, cum Eusebius, & qui eum sequuti sunt, apertissimè de sacro baptisma te fuerint loquuti, atq;atque ideo potuit Eugubinus negare fidem historiæ, non tamen ei licuit, quæ à veteribus historicis scripta sunt, aduersum eorum mentem interpretari. Sed & hanc Eusebij de baptismo Constantini historiam sequitur Diuus Ambrosius, in oratione de obitu Theodosij. Et tamen Diuus Hieronymus, & Hermanus Contractus in Chronicis, quamuis penè idem sequātursequantur, ausi fuêre Christianissimo principi hanc inurere notam quòd ab Eusebio Nicomediensi episcopo Arriano baptizatus in Arrianum dogma declinauerit. Nos in hac re nihil esse certius censemus, quàm quod fuerit cōmunicommuni cōsensuconsensu ecclesiæ catholicæ receptum: cuius diffinitioni cōtrouersiācontrouersiam istam relinquimus. Obiter etenim ab aliquot summis Pontificibus prior opinio recepta fuit. Quemadmodum & receptum quandoq;quandoque fuit Constantini edictum, in quo baptismus illius iuxta eandem Historiæ fidem expressim narratur. Atque ideo nobis satis fuerit hæc tetigisse. Nam & Platina in Marco, licet de lepra, & eius per baptismum em undatione, deq;deque sanguine infantũinfantum ab al ijs scripta, fabulam esse censeat: credit tamen Constantinum Magnum pulsis ab vrbe tyrannis Romæ à beato Syluestro cum Crispo filio baptizatum fuisse, nec sibi persuaderi posse asseuerat, principem hunc, qui in signo crucis tot hostes deuicerat, qui tot templa, in honorem Dei ædificauerat, qui sacris concilijs præsens fuerat, qui toties cum sanctis patribus in mysterijs orauerat, baptismi sacri lauacro nondũnondum fuisse contra hostem humani generis munitum, totq́;totque annis inter Catechumenos voluisse censeri.
Secundo loco eadem fere controuersia vertitur de Constantini eiusdem donatione, qua Pontifici summo Syluestro, eiusq́;eiusque successoribus vrbem Romam, Italiæ vrbes, & totius occidentis, idem Imperator donasse fertur. Hæc etenim donatio probatur ex Constantini decreto, quod integre traditur in primo conciliorum Tomo, ab Iuone Carnotensi, ab Isidoro, Alberico, Eugubino, & Castaldo, quorum paulò ante meminimus. Eiusdem decreti, & donationis meminit Nicolaus tertius, summus Ecclesiæ Pontifex in cap. fundamenta, de elect. in 6. idemq́;idemque Constantini edictum extat Græcè & Latinè, Romæ in Vaticana Bibliotheca, & in alijs Italiæ bibliothecis, adductumq́;adductumque olim fuisse è Constantinopoli ex bibliotheca Palatina eiusdẽeiusdem decreti exemplar, quod simile fuit omnino his, quæ Romæ legebantur, probat Castaldus, ac denique Eugubinus constanter asseuerat, passim Græcè, & Latinè hoc edictum vbique seruari. Ex multis tamen coniecturis & rationibus dubium est, an vere hæc donatio facta fuerit à Constantino Magno, præsertim ex eo, quod Eusebij, & omnium historicorum consensu idem Constantinus in testamento, & vltima voluntate, tribus filijs, quos Cæsares iam constituerat, Romanum diuisit Imperium, & eorum cuidam Italiam, & quæ fertur ecclesiæ donasse, reliquit. Quod profecto non fecisset, si verè eadẽeadem Syluestro donasset. His accedit, quòd huius donationis nec Gratianus, nec Damasus in gestis beati Syluestri meminerint. Sed nec historici, qui Græcè, & Latinè Constantini Magni res scripsere, vllam hac de re fecêre mentionem, procul dubio non omissuri, si vel ea donatio facta fuisset, vel ipsi sciuissent, factam esse, quod eos latêre non poterat. Diligenter enim indagarunt omnia Constantini Magni tempore gesta, quod ad ecclesiasticāecclesiasticam historiam attinet, Eusebius Cæsariensis, Socrates, Theodoretus, Sozomenes, & Cassiodorus. Sed & omnium scriptorum consensu constat, post Syluestrum, & Constantinum quadringentis annis Pontifices Romanos ea donatione vsos non fuisse, nec vrbis Romę iurisdictionem temporalem habuisse: quibus & alijs rationibus donationem à Constantino Magno factam vere fuisse, negant Aeneas Syluius, postea Papa pius in dialogo, quem ante PontificatũPontificatum in Germania edidit charta 21. Georgius Merula Alexandrinus lib. 1. Vicecomitum. Hieronymus Balbus lib. de coronatione. pag. 81. Fel. in ca. solitæ. de maior. & obed. col. vlt. Ioann. Igneus in l. donationes. numer. 22. C. de donat. inter virum & vxo. dubitant Barb. in rubr. ff. de verbo. obliga. colum. 11. Cagnolus in proœmio. ff. num. 79. Andr. Alciat. lib. 7. parerg. capit. 19. & plerique alij, quorum | primas obtinuere Laurentius Valla, qui integro libro probare conatur, donationem istam nunquam factam fuisse, eiusq́;eiusque formulam, quę circum fertur, fictam atq;atque commẽtitiamcommentitiam esse, & hunc sequutus Carolus Molinæus, vir sane nimis audax, parumq́;parumque modestus erga sacrosanctæ sedis Apostolicæ maiestatem. is inquāinquam in Alexandri cons. 24. lib. 5. col. vlt. & ad edictum Henrici Gallorum Regis nu. 121. fabulam esse censet, quæ de donatione ista vulgo traduntur. Nos verò, etiam si videamus plures de fide huius donationis dubitasse, legimus tamẽtamen Romanos Pontifices eius meminisse, quamuis id obiter, & cautè fecerint, cum res ad historiam pertineret, quæ quibusdam videtur incerta: atque ideo censemus nemini licuisse, nec licere hac in re aduersus Romanam, & Apostolicam sedem impiè loqui, & oblatrare. Potuit enim donatio ista fieri, neque ideo neganda est, quòd scriptores antiqui eius non meminerint: præsertim cum sit cōmunicommuni opinione hominum receptum, hanc donationẽdonationem à Constantino factam fuisse, quemadmodum asseuerat Andræ. Alciat. & deducitur ex his, quæ modò scripsimus, & quæ longe tractauerunt Eugubinus, Cardinalis, Iacobatius in tract. de consilijs lib. 10. artic. 8. & Castaldus in dict. quæst. 51. qui & alios referunt hanc opinionem probantes, quæ probari videtur in clemen. prima. de iureiuran. quo in loco glo. in verb. Constantinum. quærit, an hæc donatio, si verè facta fuerit, iure potuerit valêre, in eaque perseuerat sententia, vt existimet valuisse hanc donationem: qua in re parum nos immorabimur, siquidem ex veteribus multi hoc argumentum tractauere: quorum communior est sententia, quæ asserit, eam valuisse sicuti constat ex Abb. cons. 82. lib. primo. Cardinal. in clement. vnica. de iureiurand. §. porro. colum. 3. Felin. in dict. ca. solitę. Bartol. in proœmio Pandectarum. & ibi Cagnolo Abb. in ca. inter dilectos. de fide instrument. colum. 9. & in capit. venerabilem. qui filij sint legit. Gomecio in §. item seruiana. numer. 44. instit. de actioni. Castaldo in dict. quæst. 51. Remundo Rufo contra Molinæum pagina 645. Florentino parte prima. histor. tit. 8. cap. secundo. §. octauo. Augustino Anchona in li. de potesta. eccles. quæst. 43. arti. primo. & sequentibus. quam opinionem tenuerunt Accursius in l. 1. in verb. pertinere. ff. de off. pręf. vrb. Speculat. & alij qui à Iunioribus citantur: tametsi idem Accursius in authenti. quo modo oport. epis. Alberic. in l. bene à Zenone. C. de quadri. pręscrip. num. 22. & quidam iuris ciuilis interpretes contrarium probare conẽturconentur. Quibus denique omissis opinamur, summos ecclesię pręsules præter hanc Constantini Magni donationem, multa iura habere, quibus iure optimo defendi possit iurisdictio vrbis Romæ, eiusq́;eiusque dominium, atq;atque item aliarum vrbium, quas ecclesia Romana, sacrosanctaq́;sacrosanctaque sedes Apostolica possidet, ex his inquam Christianorum principum largitionibus, quarum meminere Alciatus, Eugubinus, Castaldus, Remundus, Rufus contra Molinæum pagina. 614. Albertus Pighius libr. 5. de ecclesi. hierar. capit. vltimo. Blondus, Georgius Merula, & Paulus Aemilius de gestis Francorum in Pipino, Carolo Magno, & Philippo primo.
His accedit, esse consentaneum, ecclesiasticæ auctoritati, inter alias rerum temporaliũtemporalium dotes, & hac quoque insigniri, vt castra, & vrbes cum potestate vtriusq;vtriusque gladij sub eius habeat dominio, sicuti quæstionẽquæstionem istam examinans probat multis rationibus Dominicus Soto lib. 10. de iusti. & iure. quæst. 4. artic. 5.
Cæterùm apud Gratianum. 12. quæst. 1. in cap. futuram. ex testimonio Melchiadis Papę traditur, Constantinum Magnum baptizatũbaptizatum Romæ fuisse, & donationem hanc ecclesiæ Romanæ fecisse, cuius in edicto eiusdem Constantini mentio fit, & de qua modò disputauimus. Probauimus tamen in practicis quæstionibus cap. 31. nume. 2. illius capi. titulum falsò tribui Melchiadi Papæ, ex eo, quòd illic relata contigerint post ipsius Melchiadis obitum, & quia Melchiades occisus fuerit, & Martyrium passus est Maximini iussu, qui Constantinum in Imperio præcessit. Quæ quidem ratio est omninò intelligenda, vel de Maximino Galerio, qui Cęsar fuit cum Constantino patre CōstantiniConstantini, & orientale imperiũimperium obtinuerit, vel de Maximino, qui tyrannidem in oriente aduersus Licinium Constantini Magni consortem exercuerit, & ab eodem Licinio victus est. Quòd si Melchiades Papa, & martyr passus est iussu Maximini Galerij, dicemus, hoc martyrium contigisse vltimo anno Imperij ipsius Maximini, quia Eusebius, & Hermanus Contractus mortem Melchiadis, & Maximini Galerij ferè eidem anno adscribunt. Et eadem ratione dicendum erit, Melchiadem passum fuisse sub imperio Constantini Magni, qui auctore eodem Eusebio, mortuo patre Constantio, in Callia, & Britannia Imperium Roma|num accepit anno Domini ferè CCCX. & cum Galerio Maximino Constantij patris cōsorteconsorte diuisum adhuc id habebat. Addit tamen Eutropius, Constantium contentum dignitate Augusti Italiæ, atq;atque Africæ, administrandæ solicitudinem recusasse, eamq́;eamque Galerio Maximino cessisse, atq;atque ita ex alijs auctoribus deducitur, Italię atq;atque Africæ curam habuisse Maximinum Galerium ad eius vsq;vsque obitum. Nam in Italiam Seuerum Cæsarem misit, qui à Maxentio, aut eius dolo extinctus est. Hæc verò historia de martyrio Melchiadis sub Galerio Maximino, & eius iussu, mihi ex eo dubia videtur, quòd ex eisdem Eusebio, & Contracto suspicer, priùs mortem obijsse Galerium Maximinum, quàm Melchiadem, & quia eo tempore, quo passus est Romæ Melchiades, Romam, & Italiam obtineret Tyrannus Maxentius, filius Maximiani Herculij in Christianos crudelissimus: qua ratione hoc ipsum Melchiadis martyrium adscribi non poterit alteri Maximino, qui in oriẽteoriente Tyrannus erat, itidẽitidem in Christianos sæuissimus Galerij sororis filius, cum is in Italia, & occidente nullum imperium haberet. Vtcunque sit, Melchiades ex chronologia Eusebij, & aliorum passus est, priusquam Constantinus Magnus victo Maxentio Romam, & Italiam obtinuerit, quamuis in Britannia, & Gallia tunc tribus, aut quatuot annis post patris mortẽmortem imperauerat. Et quia facillimus fuit apud Platinam, & alios affinitate nominũnominum error, ipse opinor, Melchiadem martyrio coronatum Maxentij, non Maximini iussu. Similis propè constat mutatio nominum in diuæ Catharinæ historia. Siquidem scriptum extat, eam martyrium passam fuisse Alexandriæ iussu Maxentij, eoq́;eoque præsente, quum Maxentius non Alexandriæ, nec orientis, sed Romæ, & Italiæ imperium per tyrannidem habuerit, eritq́;eritque fortassis in ea historia pro Maxentio substituendus Maximinus, qui apud orientem tyrannus, in Christianos sęuissimus, multos ex eis martyrio iussit occidi. Quibusdam tamen videtur, potuisse Melchia dem de CōstantiniConstantini rebus testificari, cum extẽtextent apud Eusebium lib. x. hist. eccles. & Nicephorum lib. 7. cap. 43. epistolæ Constantini Magni ad Melchiadem Papam, quas veras esse confirmat D. Augustinus in epistola. 162. ad Glorium, Eleusium, & Fœlicem, qui eadem controuersiam tractat, quam epistolæ Græcæ retulerunt, appellatq́;appellatque Constantinum imperatorẽimperatorem Christianum tempore Melchiadis Papæ, & indicat, tunc curam Africæ habuisse, per proconsulem Anylinum, vt non satis conuincat Eugubinus, prædictas epistolas confictas fuisse. Quod si veræ sunt, vt ipse opinor, respōdendumrespondendum erit, quæstionem illam inter Cęcilianum, & alios Africæ Episcopos contigisse sub Melchiade, ab eoq́;eoque diffinitam Romæ fuisse ex Constantini Magni solicitudine adhuc Maxentio Romam occupante, AfricāAfricam tamen per proconsulem regente Constantino, qui tunc apud Gallos commorabatur, ex eo, quòd tot tyrannis prouincias occupantibus, & inuadentibus Galerius Maximinus non potuerit Africam obtinêre, & regere, eamq́;eamque Constantinus Magnus ex Gallia constanti animo acceperit sub eius protectione. Occiso verò Melchiade, & Maxentio postea victo, cum Constantinus Romam, & Italiam à tyrannide liberasset, rursum iudicium Melchiadis de Cæciliani causa in controuersiam vertitur, quod Augustinus sensit, & scribit, apud quem Christianus dicitur ante Syluestrum Constantinus, vel quia Catechumenus esset, & Christianis impensissimè fauêret, vel nomen id tribuit Augustinus imperatori in eius historiæ narratione, quòd eo tempore Christianus baptismo suscepto foret, sed quia postea Christi fidem baptismi lauacro susceperit. Verùm si dixeris, Cæciliani Episcopi Carthaginensis controuersiam in ea tempora incidisse, & initium habuisse, quibus iam extincto Maxentio Italiam, & Africam obtineret Constantinus, Eusebius, & alij refragabuntur: ex quibus Melchiades priusquāpriusquam Maxentius mortem obierit, & præterea tunc extinctis tyrannis præter Licinium, qui orientem regebat, si Romæ Melchiades post Maxentium fuit superstes, non est veritati consonum, eum martyrio coronatum fuisse, siquidem nullus esset tunc in occidente, saltem in Italia tyrannus, à quo potuerit occidi, cuiúsve iussu ad martyrium duci posset. Omnia etenim quo ad ecclesiam, & Christianismum pacatissima fuêre in occidente, occisis, & deuictis à Constantino Magno tyrannis, & paulò post in oriente mortuo Maximino tyranno, & Licinio Constantini Magni consorte ab eodem victo, profligato, captoq́;captoque, & occiso.
Item scripta de inuentione sanctæ Crucis Dominicæ, & alia scripta de inuentione capitis beati Ioannis Baptistæ, nouellæ quidem reuelationes sunt, & nonnulli catholici eas legunt, sed cùm hæc ad catholicorum manus peruenerint, beati Pauli Apostoli sententia præoedat. Omnia probate, quod bonũbonum est tenete.
Item scripta de inuentione Sanctæ crucis.) Apud Gelasium, & Burchardum legitur, Nouellæ
9
*quidem relationes sunt. Et sanè historia † de inuentione crucis Dominicæ à Gelasio nec refellitur, nec omnino recipitur inter Agiographa, admonet tamen summus ecclesiæ Pontifex, vt eam cum iudicio, & piè legamus. Etenim Eusebius Cæsariensis libro. 3. de vita Constantini Magni, cum Helenę meminisset, eaq́;eaque commemorasset, quæ pietatis Christianæ zelo præclarè in religionis, & diumi cultus ac templorum ornamentum ab eadem diua Helena facta sunt, nequa quam de inuentione Dominicæ crucis meminit, profectò dignus culpa, si rem adeò seriam scienter omiserit, vel nimis negligenter ignorauerit, minimè veri, ac soliciti historici officio functus. Communi tamen ecclesię consensu festum hoc inuentionis sanctæ Crucis Dominicæ celebramus, in eiusq́;eiusque diei lectionibus legimus, Helenam Constantini matrem nocturno visu impulsam Hierosolymam petijsse, vt dominicādominicam quæreret crucem. Locus autem vbi ea defossa erat ab impijs gentilibus cōstructoconstructo ibidem Veneris templo pollutus, vt memoria passionis Domini deleretur, rem difficilem reddebat, donec diuinis quibusdam indicijs loco equidem cognito, & templo illo contaminato, diruto, aggereq́;aggereque exportato, sacrũsacrum illud resurrectionis antrum illuxit, repertæq́;repertæque fuêre tres sparsim disiectæ cruces, & tabula, in qua Pilatus Iesum Regem Iudæorum scripserat. Verùm quia difficilis adhuc diuini ligni cognitio erat, quòd ordine confuso cruces disiectæ forent, dubia animi Imperatoris mater Deum obsecrauit, vt ei indicium fieret. Tandem cum mulier quædam honesto loco nata graui oppressa morbo, extremo laboraret periculo, Macarius Hierosolymitanus Episcopus vnà cum Helena ad ægrotantem accessit, crucibusq́;crucibusque duabus admotis, eadem in eodem discrimine maneret, tertiamq́;tertiamque, & verè dominicam crucem illi admouisset, subitò illa respexit, viribusq́;viribusque firmiter collectis, lecto statim exiluit, quo signo, & quòd lignum illud diuini sanguinis stillam defluentem acceperat, cōpertacomperta veritas est, cognitumq́;cognitumque lignum dominicæ crucis. Sacriq́;Sacrique fuêre reperti claui, quibus Christi corpus transfixum fuerat. Sed & præter ecclesiæ catholicæ consensum, huius historię meminêre Theodoretus lib. 1. ca. 18. Socrates lib. 1. c. 17. Sozomenes lib. 2. cap. 1. Nicephorus lib. 8. ca. 29. Ruffinus lib. 10. eccles. hist. ca. 7. & 8. Cassiodorus lib. 2. tripart. c. 18. Platina in Syluestro. Virgilius Polydorus. li. 2. hist. Anglicæ. Diuus tamen Ambrosius in oratione de obitu Theodosij, industria, & solicitudine Helenæ inuentam fuisse scribit crucem Dominicam, cognitamq́;cognitamque ex titulo eidem affixo, tacuit verò miraculum mulieris à morbo liberatæ.
Et alia scripta de inuentione capitis beati Ioannis Baptistæ.) Extat inter opera diui Cypriani tractatus de reuelatione capitis beati Ioan. Baptistæ, in quo longè describitur ac depingitur tota hæc de reuelatione capitis Ioan. Bapt. historia, conaturq́;conaturque illius operis auctor probare, festum, quod ecclesia celebrat IIII. Calend. Septembris, non esse dicendum decollationis Ioan. sed collectionis, aut inuentionis, vel reuelationis capitis Ioan. nominandum fore. Cæterùm illud opus non esse Cypriani Erasmus asseuerat, vel ex eo, quòd illic mentio facta sit Pipini AquitanorũAquitanorum Regis. Nam si is est, in quem Stephanus Papa transtulit imperij titulos, alius etenim ab historicis, quòd ipse meminerim, non traditur, immensum est annorum interuallum à Cypriano ad eundem Pipinum, qui regnauit anno domini DCCLI. quingentis ferè annis post Cyprianum. Huic rationi & alia, quæ acerrimè vrget, accedit, siquidem in eo libello mentio fit Theodosij principis, qui annis plus centum post Cypriani mortem imperium obtinuit, etiam si de Theodosio seniore intelligamus quod illic scriptum extat. quibus tandem euidenter probatur, libellum istum, de quo modò agimus, Cypriano falsò adscribi, & eius temerè censeri. Historiam verò de inuentione capitis Ioan. Baptistæ, non fuisse primum scriptam ab auctore illius libelli, qui falsò Cypriano adscribitur, satis constat ex auctoritate Gelasij, qui in hoc decreto apertissimè meminit libelli, qui de inuentione capitis beati Ioan. Baptistę scriptus, eo tempore vulgaris erat, vulgoq́;vulgoque legebatur. Scripsit verò prædictum libellum eius auctor quisquis fuerit, bis centum annis post Gelasium. Vnde ipse opinor, tempore Gelasij editũeditum fuisse opus aliquod, in quo scripta erat inuentio capitis Ioan. Baptistæ, quæ sub Martiano Imperatore paulò antè cōtigeratcontigerat, cuiusque meminit auctoris, qui libellum suprà cōmemoratumcommemoratum scripsit. apud quem vbi legitur, chronicam Marcelli principis legat, ipse legendum esse censeo, chronicāchronicam Martiani principis legat, aut fortassis, chronicon Marcelli|ni comitis legat. Etenim Marcellinus comes in chronico narrat, sub Martiano Augusto inuentionem capitis Ioan. Baptistæ cōtigissecontigisse eo ferè modo, quo apud CyprianũCyprianum scribitur, die verò XXIIII. Februarij Vincomalo, & Opilione consulibus, anno domini iuxta Haloandri chronologiam. CCCCLV. Sed & Sozomenes eccles. hist. auctor hoc multo vetustior l. 7. c. 21. scribit, à monachis quibusdam sub Valente Hierosolymis caput Ioannis Baptistæ repertum esse, atq;atque inde illud adlatum in Pantichicum, quod est oppidum paruum non longè à Chalcedone, repositumq́;repositumque in vicino vico, quẽquem incolæ Cosilaum vocabant, donec Theodosius Imperator illud in Constantinopolim attulit, septimoq́;septimoque ab vrbe lapide, aut miliario templo magnificè constructo, eidemq́;eidemque diuo Ioanni dicato, ibidem reposuit. Eandem historiam repetit Nicephorus lib. 12. cap. 49. sub Iuliano autem imperatore in Sebaste Palestinæ prouinciæ vrbe diui Ioannis Baptistæ monumentum paganos inuasisse, ac demum collecta eius ossa, quæ priùs dissipauerant, igne cōcremasseconcremasse, cineremq́;cineremque per planiciem campi proiecisse, monachosq́;monachosque quosdam Hierosolymitanos ex monasterio Philippi cautè mixtos his, qui ossa colligebant, quidquid potuerunt ex ossibus collegisse, tulisseq́;tulisseque ad eorum patrem Philippum, scribit Ruffinus lib. eccles. hist. 11. cap. 28. idem ferè lector poterit adnotare ex eo libello, quẽquem falsò Cypriano adscribi diximus, vbi Iosephus, vt opinor corruptè, dicitur, qui à Ruffino Philippus nominatur. His sanè partim suffragatur Theodoretus libr. 3. ecclesia hist. cap. 6. sub Iuliano commemorans, in Sebaste vrbe paganos, aut gentiles ossa diui Ioannis Baptistæ igni tradidisse, pulueremq́;pulueremque dissipasse, cætera tamen tacet. Hunc sequitur Nicephorus lib. 10. cap. 13. idem scribens factum fuisse de ossibus Helisei Prophetę, qui & Sebastæ sepulchrum suum habebat. Prosper tandẽtandem Aquitanicus tradit, Anno domini CCCXCIIII. Theodosium venerabile Ioannis Baptistæ caput ex vico Cosiao Constantinopolim deportasse, ac recondidisse in templo magnificè constructo in eius honorẽhonorem septimo ab vrbe lapide.
Item Ruffinus vir religiosus plurimos ecclesiastici operis edidit libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est. Sed quoniam beatißimus Hieronymus in aliquibus eum de arbitrij libertate notauit, illa sentimus, quæ prædictum beatum Hieronymum sentire cognoscimus. Et non solùm de Ruffino, sed etiam de vniuersis, quos vir sæpiùs memoratus zelo Dei, & fidei religione reprehendit.
Ruffinus † Aquileiensis ecclesiæ presbyter non minimam apud veteres laudem est con
10
*sequutus, cùm in diuinis scripturis interpretādisinterpretandis, tum in Græcæ, & Latinæ linguæ eruditione non equidem vulgari. Habuit enim, teste Gennadio, elegans ingenium in Græcis operibus in Latinam linguam vertendis, claruit ætate Hieronymi, cum quo graues exercuit simultates, quarum memor Gennadius nimium Ruffino tribuit, Hieronymo plurimũplurimum detrahens, non satis intelligens, quantum à diuo Hieronymo Ruffinus absit, qui, si ecclesiastica historia Eusebij, & Iosephi opera, quæ nunc latinè circum feruntur ex Ruffini translatione, non mẽtiunturmentiuntur auctorem, eademq́;eademque conferat lector cum Græcis codicibus, dubio procul in multa incidet loca, ex quibus comperiet, Ruffinum nec Græcæ, nec Latinæ linguæ exactam cognitionem habuisse. quæ verò Hieronymus in Ruffino notauerit, deduci possunt ex his libris, qui aduersus Ruffinum ab eodem Hieronymo editi sunt, & in secundo Tomo habentur, ad quorum intellectũintellectum legenda sunt quæ Ruffinus aduersus Hieronymum scripsit, & fuêre typis excusa in quarta operũoperum Hieronymi parte. Cęterùm quod Gelasius scribit de Hieronymi cẽsuracensura, obseruanda in alios ecclesiasticos auctores, ita, ni fallor, est accipiendũaccipiendum, vt si quid Hieronymus notauerit, illud sit cautè legendum, & maximo cum iudicio, ne qua ex parte offendat catholicas de fide assertiones, non tamen statim hæreticum erit censendũcensendum, nisi id ecclesia diffinierit, aut iam fuerit diffinitum, vel sit adeò diuinis scripturis contrarium, vt manifestus sit in rebus fidei error. Aliquot enim displicuerunt Hieronymo, quę ab Augustino, & aliis probantur, nec pręter ecclesiam catholicam, & summum totius Christiani orbis Pontificem, quisquam habet auctoritatem pronũciandipronunciandi, aliquid hæreticum esse, tametsi docere possit, id refragari diuinis scripturis, atq;atque ideo dignum, quod ab ecclesia hæreticũhæreticum iudicetur, nisi foret adeò manifestus error, vt nulla possit de ea re apud verè catholicos esse controuersia.
Item Origenis nonnulla opuscula, quæ vir beatißimus Hieronymus non repudiat, legenda suscipimus, reliqua autem omnia cum suo auctore dicimus esse renuenda.
Origenes, qui & AdamātiusAdamantius presbyter, natione Alexandrinus, Clementis Alexandrini discipulus, magni & excellentis ingenij vir, Leonidæ Martyris filius, claruit sub Alexandro Imperatore Mammææ filio, obiit sub Gallo | Cæsare post Decium imperante anno ferè ætatis septuagesimo, auctore Nicephoro libr. v. cap. xxxiij. Anno domini CCLVI. vt Hermanus Contractus scribit. de Origene, eiusq́;eiusque libris tractant Eusebius eccle. histor. lib. vj. Socrates lib. vj. cap. xij. & xiij. Nicephorus lib. v. ex quibus Eusebius, & Socrates in eius laudes erumpunt animosè, idemqùe Eusebius quod Gelasius hoc in capite commemorat, librum vnum in Origenis laudem edidit, aut sanè apologiam pro Origene in sex libros distinctam, quemadmodum Hieronymus, & alij tradidere. Fuit verò olim non leuis controuersia inter Christiani orbis Episcopos, de libris Origenis recipiendis, aut reprobandis. qua de re Socrates, & Nicephorus Græci auctores tractauëre non semel, sed maximè Nicephorus lib. xiij. tandem Constantinopolitana synodus, quæ quinta est inter vniuersales, eius impia dogmata nominatim, & auctorem ipsum ea ratione damnauit sub Iustiniano Principe, sicuti idem Nicephorus scribit lib. xvij. cap. xxviij. & constat ex eiusdem synodi actionibus in 2. conciliorum Tomo. Etenim cum Origenes nihil non in sacris literis exponere vellet, seipsum in errorem coniecit, vnde multa nefanda, & exitiosa protulit verba, ex quibus Arrius, eiusq́;eiusque sectatores suorum dogmatum materiam sumpserunt, quod Suidas, & idem Nicephorus fatentur in dict. lib. 17. cap. 27. ipse autem Origenes Martyrij timore inani, quod pati recusauit, abiurata fide Satana instigante à diuina sententia, & gratia, quæ primum illi fautrix aderat, omninò delapsus, alienas à religione Christiana opiniones induxit, per quas multis à semita recta discedentibus, longo post tempore damnationẽdamnationem ecclesiæ dignissimè passus est, infœlixq;infœlixque tunc obiit, ac miser, teste Nicephoro lib. v. cap. 32. & 33. Proscriptus sanè ab ecclesia, ignominiam istam non ferens Alexandria relicta in Iudæam profectus, mortem obiit, Tyriq́;Tyrique sepultus est, auctore Suida. qua ratione intelliges lector candide, Origenem à Gelasio schismaticum appellari. Hieronymus verò eiusdem Origenis opus in Cantica Canticorum laudat, & in Latinam linguam vertit, sed & librum edidit, & scripsit ad Auitum, in quo docet, quid cauendum sit in libris Origenis περὶ ἀρχῶν, id est de principiis. Epistolam etiāetiam ad Pammachium, & Oceanum de erroribus Origenis, de quibus adhuc disserit in Apologiis aduersus RuffinũRuffinum, & hæc reperiet lector in secundo Tomo. Extant & de eadem re Ruffini quadam scripta, partim ab eo è Græco in LatinũLatinum traducta in quarto Tomo operum Hieronymi. quę quidem lector diligenter examinabit ad Origenis errores vitandos, & ad intellectum huius capitis. Nam Hieronymus, Ruffinus, & Gelasius ante quintam Synodum, in qua damnati fuêre Origenis opiniones, scripsêre. Sed & Vincentius Lirinensis in libro aduersus hæreses, plurimùm dolet, Origenis libros, vel ab hæreticis corruptos, vel ab ipso auctore ita scriptos, multis blasphemiarum vulneribus scatẽtesscatentes, ad errores persuadendos multùm olim valuisse.
Cæterùm de historia Eusebij, de qua Gelasius hoc in cap. meminit, tractabimus in cap. sequenti, vbi de Apocryphis libris agetur. Opinor tamen Gelasium, dum Eusebium notat, quod librum vnum de laudibus Origenis conscripserit, fortassis de libro sexto ecclesiasticæ historiæ intellexisse, quòd si quis malit, vt nos paulò antè adnotauimus, de Apologia ab eodem Eusebio scripta, in sexq;sexque volumina distincta intelligere, non admodum refragabor, tametsi hac in re parum diligens videatur Rhenanus in epistola nuncupatoria ecclesiasticæ historiæ.
Item Orosium virum eruditißimum collaudamus, quia valde nobis necessariam aduersus Paganorum calumnias ordinauit historiāhistoriam, mira́miraque breuitate cōtexuitcontexuit.
Orosius † presbyter Hispani generis vir elo
11
*quens, & eruditione insignis, scripsit aduersus querulos Christiani nominis, qui asserebant, Romanum imperium ex eo defecisse, quòd Christi fidem, & religionem Romani, eisq́;eisque subditi suscepissent, idq́;idque opus in septem volumina distinxit, sed & ab Augustino missus ad HieronymũHieronymum pro discẽdadiscenda animi ratione, rediẽsrediens reliquias beati Stephani Martyris primi tunc nuper inuentas primus intulit occidenti. Hæc GẽnadiusGennadius, Marcellinus Comes & Trithemius. Claruit prope annũannum domini CCCC. Prosper Aquitanicus, & Hermanus CōtractusContractus in chronicis. Deniq́;Denique Orosius elogio Hieronymi, & Augustini commendatur. fuit verò Tarraconensis auctore Volaterrano. Cæterum de reliquiis beati Stephani aliter scribit Nicephorus lib. 14. cap. 9. ex Theodoro lectore. & Simeon Metaphrastes vitarum Tomo sexto.
Item venerabilis viri Sedulij paschale opus, quod heroicis descripsit versibus, insigni laude præferimus.
QuāuisQuamuis Petrus Crinitus olim, & nuper Gręgorius Gyraldus de poetis diligẽtissimèdiligentissmè historiam scripserint, nondũnondum apud eos huius poetæ | mentionem comperio factam fuisse, nisi eorũeorum scripta oscitanter legerim. Verùm Trithemius ex Sigibertho scribit: Sedulium presbyterũpresbyterum Scotum natione fuisse, qui opus insigne iuxta seriem euangelij carmine scripserit, quod vulgo legitur, & incipit, Paschales quicunq;quicunque dapes coniua requiris. Sed & alia scripsit, quorũquorum idem auctor meminit, & floruit sub Theodosio Seniore Anno fermè Domi. CCCCXXX.
Item Iuuenci nihilominus laboriosum opus non spernimus, sed miramur.
Ita locum istum ipse legendum esse censeo ex Burchardo, & eodem Gelasio in primo cōciliorumconciliorum tomo. Nam cum Gelasius Sedulij meminisset, par est & statim ipsum Iuuenci mentionem facturum, propter operis, materiæ, & scriptoris similitudinem. Quamuis apud Gratianum non Iuuenci, sed Vincentij legatur. Quæ quidem lectio etiamsi admittenda sit, non est intelligenda de Vincentio, qui opus, aut speculũspeculum historiale scripsit, non enim potuit eius meminisse Gelasius, qui multis annis eum præcesserit. Fuêre tamen ante Gelasium duo Vincentij, quorum Trithemius mẽtionemmentionem facit, sed ipse Gelasium intelligo de Iuuence presbytero, qui Hispanus fuit, & nobilissimi generis, qui quatuor euangelia Hexametris versibus pene ad verbum transferens scripsit, nonnullaq́;nonnullaque alia de sacramentis, floruitq́;floruitque sub Constantino Magno, & filiis eius propè annũannum domini CCCXXX. auctoribus Hieronymo de viris illustribus, & scriptoribus eccles. & in chronico. Petro Crinito libro. 5. de poetis Latinis. Gregorio Gyraldo dialogo. 5. Trithemio, & Ioanne Bassæo.
Loading...