17

SVMMARIVM.

  • 1 Apocryphi libri, qui dicantur.
  • 2 Synodus Ariminensis, & Itinerarium Petri.
  • 3 De quibusdam actibus, & Euangelijs Apostolorum Apocryphis, & de Pastoris libro.
  • 4 De parua Genesi, de Centimetro, & de quibusdam reuelationibus, quæ Apocalypses dicuntur.
  • 5 De libro, qui dicitur transitus sanctæ Mariæ.
  • 6 De canonibus Apostolorum, an sint Apocryphi.
  • 7 De historia Eusebij Pamphili Cæsariensis.
  • 8 Tertulliani, & Lactantij Firmiani opera.
  • 9 Clementis Alexandrini opera, Aphricani, & Commodiani.
  • 10 Caßiani, Arnobij, Tyconnij, Victorini, et Faustini.
  • 11 Epistola Iesu ad Abagarum, & Abagari ad Iesum.
  • 12 Phylacteria quæ dicantur, & quæ reprobentur.
  • 13 De historia tripartita Caßiodori censura.
  • De libris Apocryphis, & an hilegi publicè, uel priuatim poßint, ex Gelasio.
CAPVT XVII.
CAEterùm quæ ab hæreticis, & schismaticis conscripta, vel prædicta sunt, nullatenus recipit Catholica, et apostolica Romana ecclesia. Equibus pauca, quæ ad memoriam venerint, & à Catholicis vitanda sunt, credimus esse subdenda.
Hæc Gelasius. Nos verò ad ea, quæ hoc in capite traduntur, faciliùs intelligenda opinamur, libros hæreticorum, qui omninò damnati sunt, ab aliis, qui adhuc dici possunt Apocryphi secernendos fore. Etenim hæreticorum libri, qui damnati fuerint, omninò sunt vitandi, nec legi possunt, imò sunt comburendi, nisi communis consensus ecclesiæ permiserit, aliquod opus ab hæretico scriptum legi quidem ex eo, quòd præuio diligenti examine, nihil habet, quod pium offendat lectorem. Quod cautissimè permittendum est, maximè in libris Hæreticorum, qui non tantùm hæretici fuerunt, erroresq́;erroresque aduersus catholicam fidem probarunt, sed & ab ecclesia moniti animo contumaci in erroribus perseuerarunt: quorũquorum libri nequaquam legendi sunt, nec id permitti debet, etiam si immunes sint ab auctoris erroribus, nisi id maxima ex causa, & cautissimè fiat: qua de re legito Alfonsum Castr. in lib. 2. de iusta hæretic. punit. cap. 15. 16. & 17. Et quæ nos obiter scripsimus lib. 2. Varia. resolut. cap. 10. colum. penult. Sic sanè intelligo quę notat Panor. in capit. fraternitatis. de hæreticis. & in capit. damnamus. super glos. in verbo, Florentino. de summa Trinitate: contra ipsius glos. opinionem scribens, non esse damnādosdamnandos, nec vitandos omnes hæreticorum libros, sed eos tantum, qui de hæresibus scripti fuerint: possetq́;possetque legi illos, qui nihil habẽthabent, quod sit catholicæ fidei aduersum: ipse verò hæreticorũhæreticorum libros omnes absque vllo delectu, prorsus vitādosvitandos fore, consultiùs existimauerim.
Apocryphi verò libri † non sunt omnino in hunc hæreticorum ordinem numerandi: siqui
1
*dem potest liber aliquis Apocryphus dici, cuius auctor nec fuerit hæreticus, nec aliquid catholicæ fidei contrariũcontrarium scripserit: saltem iuxta quasdāquasdam huius dictionis significationes, de quibus acturi lectorem admonemus, Apocryphum quandoque dici librum, cuius est | auctor incognitus, aut cuius auctorem ignoramus: quia incertus est. glossa, in summa. 16. distinctio. Licet illic in dictionis deductione errauerit, ex Græcæ linguæ ignorantia. Huius verò significationis modò nulla nobis est habenda ratio: potest enim aliquis liber incertũincertum habere auctorem, & tamen ab ecclesia non solùm non repudiatur, verùm & inter canonicos recipitur: vt historia Iob, & sapientia quæ dicitur Salomonis: atq;atque ideò multi libri, quorum auctor incertus est inter Agiographos saltem poterunt numerari. At hisce calamitosis temporibus tot hæresibus Christianam religionem oppugnantibus, totq́;totque libris ab hæreticis sine auctoris nomine, vt minimè repudientur, in publicum editis, sanctissimè Tridentina Synodus, vt tot malis obuiaret, statuit, & prohibuit, ne quis imprimat, imprimi faciat, aut in futurum vendat, vel apud se retineat quosuis de rebus sacris libros, sine nomine auctoris editos, nisi primùm examinati, probatiq́;probatique fuerint ab ordinario. Dicuntur quandoq;quandoque libri Apocryphi illi omnes, qui sunt extra canonem, & ideò qui non sunt canonici: qua significatione vsus est Diuus Hieronymus in prologo in libros Regum, qui Galeatus dicitur. Sed nec de hac significatione modò agendum erit: siquidem plures sunt libri de rebus sacris, & ecclesiasticis, qui dubio procul sunt extra canonẽcanonem, & tamen inter Agiographos connumerantur: nec dici propriè possunt Apocryphi: de quibus in capit. proximo tractauimus. Igitur Gelasius Apocryphos libros, de quibus in hoc decreto agit, primum eos appellat, qui ab hæreticis aduersus fidem Catholicam scripti fuerint, eosq;eosque omnino damnat, & improbat, decernens, legendos non esse à Catholicis: quos quidem propriùs dicere quis possit, libros hæreticos, vt paulò antè obseruauimus: & quamuis huius conditionis plures hoc in capite Gelasius referat, ac nominet, aliorum tamen meminit, qui propriè dici possunt, & dicuntur Apocryphi, qui nec hæretici sunt, nec auctorem incertum habent, nec inter Agiographos connumerantur: est tamen eorũeorum auctoritas leuis, minimeq́;minimeque ab ecclesia, sanctisq́;sanctisque patribus probata, proptereà, quòd falsa quędam in eis veris quandoque misceantur, peregrina quædam, aut portentosa narrentur, quæ nec piè, nec commodè credi possunt, vel ex eo denique, quod eorum auctores quædam veterum dogmata fuerint sequuti, quæ postea testimonio sacrarum scripturarum conuicta sint. Atque ideò hi libri Apocryphi dicuntur, quòd non sint publicè in templis legendi: licet priuatim, cautè tamen legi possint. Sic & Apocryphi libri dicuntur, qui ementito titulo non censentur editi ab his, quorum nomine designantur. Ex quibus plures hîc à Gelasio notantur. Ergo libri Apocryphi iuxta has posteriores significationes, quas D. Augustin. explicat libr. xv. capit. xxiij. & libro xviij. cap. xxxviij. de ciuit. Dei. & libro xj. contra Faustum Manichæum. col. ij. & libro xxij. capitu. lxxix. licet in ecclesijs legi non debeant publicè, possunt tamen priuatim legi, & cautè, quia eorum auctoritas in obscuro, & abscondito est. Quod adnotarunt Rhenanus in præfatione ad Tertullianum, Erasmus in Hieronymi epistola ad Lætam. Ludouic. Viues in dicto capit. xxiij. super Augustinum. Sed & Apocryphos libros, de quibus modò agimus, legi priuatim posse, satis probatur ex Hieronymo in dicta Epistola ad Lætam. Caueat omnia Apocrypha, inquit, & si quando ea non ad dogmatum veritatem, sed ad signorum reuerentiam legere voluerit: sciat non eorum esse, quorum titulis prænotantur, multaq́;multaque his admixta vitiosa, & grandis esse prudentiæ, aurum in luto quærere. Hæc Hieronymus. Ruffinus in symbolo, cùm canonicorum, & Agiographorum librorum meminisset, addit: Cæteras verò scripturas Apocryphas nominarunt, quas in ecclesiis legi noluerunt. Hoc ipsum passim apud AugustinũAugustinum lector obseruare poterit: nam & se Apocrypha legisse idem Augustinus testatur sermone vigesimosecundo. de verbis Domini. Quin & Iudas Apostolus in Epistola citat librum Enoch, & eius vtitur testimonio: & tamen hic liber Apocryphus censetur: auctore Augustino in dicto capit. xxiij. & Hieronymo de scriptoribus ecclesiasticis in Iuda. Rursus Augustino libro xviij. de ciuitate Dei. cap. xxxviij. Tametsi Tertullianus refragetur in lib. de habitu muliebri. Sed & à Gelasio plures libri Apocryphi censentur, quos tamen scimus legisse veteres Theologos, viros equidem eruditione, ac sanctitate insignes, eorûmque testimonio vsos fuisse: quin & ecclesia catholica, aut communis Episcoporum, ac prælatorum consensus permittit, etiam nostra ætate legi, quemadmodũquemadmodum in interpretatione huius decreti admonebimus. De his verò Apocryphis libris multa Driedo lib. 1. de dogma|tibus. capit. 4. & lib. 4. cap. 1. congerit, quę rem istam explicant, & intellectu faciliorem efficiunt.
In primis Ariminensem synodum à Constantino Cæsare Constantini filio congregatam mediante Tauro præfecto ex tũctunc, & in æternũæternum confitemur esse damnatādamnatam.
Legendum esse, à Constantio Cæsare, pla
2
*nè constat, siquidem † Ariminensis synodus congregata fuit Anno fermè XXIII. imperij Constantij eo tempore, quo vita functis Constantino & Constante fratribus solus Romanum obtinebat imperium, ídque præmittunt ecclesiastici historici, qui huius synodi mentionem fecerunt. Etenim cùm grauis esset contentio inter catholicos, & Arrianos super Nicæni concilij symbolo de filio patri consubstātialiconsubstantiali, foretq́;foretque necessarium, concilium vniuersale iterum congregari ad eam controuersiācontrouersiam sedandam, essetq́;essetque difficilimum, Constantius Imperator iussit, occidentales episcopos Arimini in Italia cōuenireconuenire, orientales verò Seleuciæ Isauriæ, quibus tandem synodis congregatis Seleucię nihil actum est, propter varias episcoporum opiniones. Arimini verò primum obtinuere catholici, Nicænam Synodum recipientes, refragantibus Vrsacio, & Valente Arrianis, miseruntq́;miseruntque Constantinopolim decem legatos ad Imperatorem, ad quem & alios decem, vt ab initio conuenerat, Synodus Seleuciensis miserat. Demum dolo, industria Acacij, & violentia propè à Cæsare illata vtriusq;vtriusque Synodi legati fidem à Smirnensi concilio datam receperunt, consentientes tolli de symbolo Nicæni concilij verba illa, quibus filius asseritur consubstantialis patri, & eorum loco scribi, æqualis patri. Quod palàm Arrianum dogma præse fert, & profitetur. Hæc breuiter adnotauimus ex Socrate libr. 2. præsertim cap. 37. 38. & sequentibus. Theodoreto lib. 2. cap. 18. Sozomene lib. 4. cap. 17. Hieronymo in chronicis, & in dialogo aduersus Luciferianos. Ruffino lib. eccles. histor. 10. cap 21. Cassiodoro lib. quinto tripartit. ca. 22. & 34. Nicephoro lib. 9. cap. 39. & seq. Taurum autem præfectum prætorio ex iussu imperatoris huic synodo Ariminensi adfuisse, testis est Hieronymus in præcitato dialogo aduersus Luciferianos. Sed Romanæ ecclesiæ Pontifex, ac summus totius Christiani orbis præsul Damasus synodo Romæ congregata, Nicænam fidem recepit, & Ariminensem synodum damnauit, auctore Nicepho. lib. 11. cap. 31. post TheodoretũTheodoretum lib. 2. cap. 22. & Sozomenum lib. 6. cap. 22. & 23.
Item Itinerarij nomine Petri Apostoli, quod appellatur sancti Clementis, libri octo Apocryphi.
Ita legendus est hic locus ex Burchardo, & sanè præter auctoritatem Gelasij, extat Eusebij lib. 3. de eccle. hist. cap. 37. & Hieronymi in lib. de scriptoribus eccles. iudicium de Clementis Papæ operibus, nec vlla ibi fit huius operis mentio, imò Eusebius apertissimè fatetur, & sensit Hieronymus, aliquot libros vulgò legi huius auctoris titulo, qui falsò illi fuerint suppositi. Quamuis ea opera, quæ Clementina dicũturdicuntur, existimet Nicephorus lib. 3. cap. 18. diui Clementis esse, ab eoq́;eoque scripta fuisse. Sed refragatur Gelasius saltem quo ad ItinerariũItinerarium. Et rursus apud GratianũGratianum Leo Pontifex in cap. Clementis. 16. dist. vt tandem Nicephorus cle mentina dixerit alia diui Clementis opera, quæ verè eius titulo fuere olim à sanctis, doctisq́;doctisque viris recepta.
Actus nomine Andrææ apostoli Apocryphus. Actus nomine Thomæ apostoli Apocryphus. Actus alius nomine Petri Apostoli Apocryphus. Actus nomine Philippi Apostoli Apocryphus.
Sancta Romana ecclesia spiritu sancto ducente ab initio religionis Christianæ † tantùm
3
* actus Apostolorum à diuo Luca scriptos recepit, ac probauit, reliquos Apocryphos esse decernens. Quæ quidem historiæ non tantum Apocryphæ censentur, vt publicè in ecclesiis non legantur, sed vt ipse opinor, vt nec priuatim legi possint ex eo, quòd fortassis multa illic reperiantur ab hæreticis, & gentilibus conficta in Christianę fidei detrimentum. De his, & de similibus Leo Papa epist. xcj. cap. xv. ad ToribiũToribium Astoricensem Episcopum ita scribit, Apocryphę autẽautem scripturę, quę sub nominibus Apostolorum multarum habent seminarium falsitatum, non solùm interdicendæ, sed etiam penitus auferendæ sunt, atq;atque ignibus concremandæ. Quamuis enim sint in illis quædāquædam, quæ videantur speciem habere pietatis, nunquam tamen vacua sunt venenis, & per fabularũfabularum illecebras hoc latenter operantur, vt mirabilium narratione seductos, laqueis cuiuscũquecuiuscunque erroris inuoluant. Hæc Leo. Quibus conueniunt quæ scribit August. lib. 15. de ciui. dei cap. 23. & lib. 22. contra Faustum Manichæum. cap. lxxix. De Apocryphis scripturis, quæ sub Apostolorum nominibus ab hęreticis proferuntur. idem super Matthæum cap. xxvij. ex quibus satis constat, nec actus, nec euangelia, nec alias scripturas nominibus Apostolorum editas publicè, aut priuatim legendas fore præter eas, quæ ab ecclesia ca| p. 78catholicacatholica fuere receptę. Id ipsum docet Eusebius lib. 3. eccle. hist. cap. 25. & post eum Nicephorus lib. 2. cap. vlt. à quibus simul cum aliis Apocryphi censentur actus Petri apostoli, actus Pauli, actus Andrææ, actus Ioannis, & omnes alij ApostolorũApostolorum nominibus editi, præter Lucæ euangelistæ actus. scribit Trithemius in Clemente, à Gelasio Apocryphum censeri opus, quod editum est inter opera Clementis Papæ, & dicitur Petri, & Appionis dialogus. quem librum Eusebius lib. 3. cap. 38. & Hieronymus in Clemente, vt Apocryphum repudiari, scripsere. Et tamen non video, qua huius decreti parte à Gelasio Apocryphus iudicetur, nisi hoc in loco sub nomine auctorũauctorum Petri.
Euangelia Thaddæi nomine Apocrypha. Euangelia nomine Thomæ apostoli, quibus Manichæi vtuntur, Apocrypha. Euangelia nomine Barnabæ apostoli Apocrypha. Euangelia nomine Bartholomæi apostoli Apocrypha. Euangelia nomine Andrææ apostoli Apocrypha. Euangelia, quæ falsauit Lucianus Apocrypha. Euangelia, quæ falsauit Hirtius Apocrypha.
Apud Burchardum, & in primo conciliorũconciliorum tomo apud Gelasium his adduntur euangelia nomine Petri apostoli Apocrypha. Rursus apud Gelasium: euangelia nomine Mathiæ Apocrypha. Euangelia nomine Iacobi minoris Apocrypha. Sed & euangelium Petri, & euāgeliumeuangelium Mathiæ, & euangelium Thomæ, & omnia alia euangeli, apręter quatuor, à catholicis repudiari, velut ab hæreticis conficta, asseuerant Eusebius libr. 3. capitul. 25. Nicephorus lib. 2. capit. 45. & 46. Clemens verò Alexandrinus in stroma. libr. 2. vtitur testimonio euāgelijeuangelij secundum Hebræos, quod à quatuor iam receptis diuersum est, & à catholicis repudiatur, auctoribus Eusebio, & Nicephoro, qui & libr. 3. c. 13. post Eusebium libr. 3. capitu. 27. scribit, hoc euangelio tantum vsos fuisse Hœbionitas hæreticos reliquis improbatis. idem Eusebius in d. cap. 25. tradit, Hebræos, qui Christi fidem susceperant, hoc euangelium potissimum, ac præ cæteris admisisse. Quod & Nicephorus repetit lib. 2. cap. 46. Quin & Hieronymus in Iacobo Iusto huius euangelij meminit, & quędam ex eo adducit, asseuerans, à seipso versum fuisse in Græcam, & Latinam linguam, Origenemq́;Origenemque eius testimonio vsum esse. Rursus Clemens Alexandrinus lib. 3. stromat. vtitur euangelio secundum AEgyptios non semel, sed aliorum nomine, & ita quidem vt minimè videatur probare, quæ ex eo adducuntur. Hæc sanè, & omnia alia euangelia, quæ pręter quatuor ab ecclesia recepta, nomine cuiusquam Apostoli vulgata fuerint, sunt omnino in tenebras reiicienda, nec publicè, nec priuatim legenda: imò igni concremanda ex Leonis Papæ auctoritate, Gelasij decreto, diui Augustini, & aliorum, qui existimârunt, hæc ab hæreticis fuisse conficta, & falsò supposita. Manichęos autẽautem vsos fuisse euāgeliiseuangeliis Thomæ Apostoli ante Gelasium tradit D. Augustinus in sermone 22. de verbis Domini. Quis verò fuerit Lucianus, qui euangelia falsauit, quorum Gelasius meminit, dubiũdubium est: sed cùm hîc agamus de re hæreticis admodum conuenienti, existimo, hunc Lucianum fuisse ex sorore nepotem Eunomij hæretici, & episcopum CōstantinopolitanumConstantinopolitanum, qui sub Arcadio, & Honorio in episcopatu Eudoxio successit, quiq́;quique hæreticus fuit: quemadmodum scribit Nicephorus libr. 3. capit. j.
Euangelia, quæ falsauit Hirtius.) Apud Burchardum, & Gelasium in primo conciliorum Tomo legítur, Ysicius, aut Isicius, vel Esicius.
Liber de infantia saluatoris Apocryphus. Liber de natiuitate Saluatoris, & de sancta Maria, & de obstetrice saluatoris Apocryphus. Liber qui appellatur Pastoris, Apocryphus. Libri omnes, quos fecit Leuticius discipulus diaboli, Apocryphi. Liber qui appellatur, fundamentum, Apocryphus. Liber, qui appellatur, Thesaurus, Apocryphus.
Liber, qui appellatur Pastoris.) Hunc librum ab ecclesiasticis scriptoribus, & catholicis extra canonem censeri, & repudiari, scripsere Eusebius libr. 3. de hist. eccles. cap. 25. & Nicephorus lib. 2. cap. vlti. Eius tamen testimonio vsus est Irenæus, auctoribus eodem Eusebio lib. 5. cap. 8. & Nicephoro lib. 4. cap. 14. ex hoc libro Arrianos locum quendam ad eorum hæresim probandam adduxisse, testis est Athanasius apud Theodoretum lib. 1. cap. 8. Eiusdem libri auctorem fuisse Herman, cuius meminit Paulus ad Romanos cap. vltim ex multorum opinione existimant Origenes in libris περὶ ἀρχῶν, & Hieronymus de scriptoribus ec. in Herma. qua ratione opinor, hunc librũlibrum citari nomine reuelationis, aut visionis, quę Hermæ apparuit, à Clemente AlexādrinoAlexandrino lib. 2. StromatũStromatum, atque alibi non semel in eodẽeodem opere. Idq́;Idque palàm fecit Pius pōtifexpontifex huius nominis primus in primo suarũsuarum Decretalium, & apud GratianũGratianum cap. nosse vos volumus. de consecrat. dist. 3. Sed & Hermæ hunc librum quosdam adscribere, testis est Nicephorus in dict. capitul. vlti. scribens, ex antiquis non paucos eo vsos fuisse.
Leuticius discipulus diaboli.) Apud Burchardum, legitur Leutius. apud GelasiũGelasium in primo | conciliorũconciliorum tomo Lucius. qui fortassis est Lucius ille Arrianus Alexandriæ Episcopus, Athanasio refragante electus: cuius ecclesiastici historici meminêre.
Liber, qui appellatur de filiabus Adæ, vel Genesis Apocryphus. Liber qui appellatur Pentametrum de Christo, Virgilianis compaginatum versibus, Apocryphus. Liber, qui appellatur actus Teclæ, & Pauli Apocryphus. Liber qui appellatur Leporius Apocryphus. Liber Prouerbiorum ab hæreticis transcriptus, & sancti Sixti nomine signatus Apocryphus.
Liber, qui appellatur de filiabus Adæ, vel Gene
4
*sis.) † Ita enim legitur apud Gratianum, & in primo conciliorum tomo. apud Burchardum verò falsò, & corruptè legitur, de filiabus Adæ genesis. Fortassis hic liber est illa parua Genesis, quæ citatur à Ioanne Zonora in primo Annalium tomo, Vbi scribit, hoc opus non esse à diuinis patribus inter approbata relatum.
Liber qui appellatur Pentametrum.) Apud Burchardum & in primo conciliorum tomo rectiùs legitur, Centimetrum de Christo. Hexametris enim versibus Virgilius vsus est, non Pentametris. Centimetrum verò hoc in loco non intelligitur, poëma centum compositum carminibus, sed ex multis, alienisq́;alienisque hinc inde cōpositiscompositis versibus in vnum coagmentatum, & confectum: quod centonem appellamus à veste vili, & rustica, varijs & versicoloribus segmentis, filísve consuta. Est igitur, qua ex parte poetas attinet, CẽtoCento varijs de locis, sensibusq́;sensibusque diuersis quædam carminum structura, in vnũvnum versum vt coeant, aut cæsi duo, aut vnus, & sequens cum medio. Nam duos iunctim locare, ineptum est, & tres vna serie meræ nugæ. Agitur etenim ab auctore centonis, vt sensus diuersi congruant, & adoptiua quæ sunt, cognata videantur, aliena ne interluceant, accersita ne vim redarguant, densa ne supra modum protuberent, hiulca ne pateant. Hæc graphicè Ausonius ad Paulinum in epistola nuncupatoria nuptialis centonis. Cui conueniunt Tertullianus in libr. de præscriptionibus aduersus hæreticos. & illic Rhenanus. Hieronymus in epistola ad Paulinum, quæ prima est tertij tomi. & in adnotationibus Erasmus. Gregorius Gyraldus de poetis dialogo primo. Hinc apud TertullianũTertullianum Homero centones, & apud Hieronymum Homero centones, & Virgiliocentones opera ad hunc modum more centonario ex multis hinc inde Homeri, aut Virgilij versibus composita. Quæ Suidas ὁμηρόκεντρα vocat in dictione, κἐντρον. Veteres quosdāquosdam imitata Proba Falconia matrona Romana Adelphi viri proconsularis vxor temporibus Theodosij Iunioris miro artificio hoc genere scribendi vtitur. Nam ex Virgilianis versibus omnẽomnem Christi seruatoris vitam edito hac de re centone explicauit. Sed & ipsius Theodosij Iunioris vxor Eudocia carminum & poetices admodum studiosa, sicuti constat ex Euagrio libr. 1. eccles. histo. capitulo 20. & sequenti. Socrate lib. 7. capit. 21. & 47. & Nicephoro libro 14. cap. 22. & 23. qui eam mirè laudant ingenij dexteritate, & humanarum literarum cognitione. Hæc inquam insignis fœmina centonem ex Homeri carminibus de Christo confecit, auctoribus Trithemio de scriptoribus ecclesiasticis, & Gregorio Gyraldo de poetis dialogo quinto, & Ioanne Zonora, qui in Theodosio Iuniore scribit, hoc opus à Patricio quodam imperfectum, & indigestum relictum fuisse, & tandem Eudociam imperatricem illud absoluisse: vt inscriptio versibus heroicis præfixa declarat. Vtrumque poema vulgo circumfertur Græcè, & Latinè, legiturq́;legiturque priuatim, quamuis Latinum à Gelasio inter Apocrypha referatur. Huiusmodi poemata non admodũadmodum probare videtur Tertullianus, eaq́;eaque apertè improbat Diuus Hieronymus, quia vitiosissimũvitiosissimum sit deprauare sententias, & ad voluntatem suam scripturam trahere repugnantem, quasi, inquit, non legerimus Homero centonas, & Virgiliocentonas, ac non sic, etiam Maronem sine Christo possimus dicere Christianum, quia scripserit, Iam redijt virgo, redeunt Saturnia regna. Iam noua progenies cœlo demittitur alto, & patrem loquentem ad filium, Nate meæ vires, mea magna potentia solus. Et post verba Saluatoris in cruce. Talia perstabat memorans, fixusq́;fixusque manebat. Puerilia sunt hæc, & circulatorũcirculatorum ludo similia, docere quod ignores, imò, vt cum stomacho loquar, ne hoc quidem scire quod nescias. Hæc Hieronymus. Ex quibus verbis adnotárunt quidam ante Probam, & Eudociam huiusmodi poemata, etiam de Christo fuisse conscripta. Quod fortassis verum est, potuit enim contingere. Ipse verò existimo, antè Hieronymum ex Homero, & Virgilio centones etiam de rebus prophanis editos fuisse, quod Tertullianus palàm asserit scribens, Ouidium Tragœdiam quandam ex Virgilio plenissimè expressisse. Ex eodémque Virgilio propinquum quendam ipsius Tertulliani, Pinacem, & sic tabulam Cebetis explicuisse. Quæ quidem opera, & alia | huiusmodi legere potuit Hieronymus, qui ni fallor, dum improbat Virgilium sine Christo Christianum facere, Eusebium notare videtur, à quo in oratione de Constantino Magno quæ post quatuor libros de eius vita ab eodem scriptos, nuper Græcè prodijt in lucem, tota ferè Virgilij ecloga, quæ incipit: Sic elides Musæ: ad Christi saluatoris aduentum deducitur pia quadam interpretatione ad ea omnia exprimenda, quæ apud gentiles olim de Christo prædixerat Erythrœa Sibylla, cuius hac de re carmina in eadem oratione refert ipse Eusebius Gręcè, & idem plures auctores fecêre, pręsertim ex Iunioribus Gregorius Gyraldus dialogo 2. de poetis: Latinè verò D. Augustinus lib. 18. de ciuit. dei, capit. 23. scribens, carmina è græca lingua in latinālatinam traducta fuisse à quodam latino, cuius nomen tacuit, tamen hunc interpretem fuisse Ciceronem, ex Eusebio constat. Quod est adnotandum ad diui Augustini locum. Id etenim ante nos à nemine obseruatum legimus.
Liber, qui appellatur Lepotius Apocryphus.) Apud Burchardum & in primo conciliorum tomo apud Gelasium verè legitur, Liber, qui appellatur Nepotius Apocryphus. Fuit enim olim Nepos quidam apud AEgyptios episcopus, à quo dicti Nepotiani hęretici, qui librum eiusdem Nepotis proferentes, eius auctoritate ostendere, ac probare nitebantur, regnum Christi in terris futurum, designatam quandam mille annorum vitam referentes. Quem equidem librum, & IudaicāIudaicam auctoris opinionem duobus de promissionibus libris compositis Dionysius Alexandrinus episcopus euertit: sicuti scripsêre Eusebius lib. 7. eccles. histo. capitulo 23. & 24. & Nicephorus lib. 6. capi. 21. Hic igitur Nepotis liber dubio procul est, qui à Gelasio inter Apocryphos numeratur, quiq́;quique nec priuatim, nec publicè legi debet.
Reuelatio, quæ appellatur Pauli Apocrypha. Reuelatio, quæ appellatur Thomæ Apocrypha. Reuelatio qua appellatur Stephani Apocrypha. Liber, qui appellatur transitus sanctæ Mariæ, Apocryphus.
Præter Apocalypsim Ioannis Apostoli, & Euangelistæ, nullam aliam ecclesia recepit: quamuis olim nomine Apostolorum plures Apocalypses fuerint vulgo editæ. Nam & inter illegitima, & adulterina scripta Apocalypsim Petri referunt Eusebius libr. 3. capitu. 25. & Nicephorus libr. 2. capit. vltim. Qui libr. 12. capit. 34. post Sozomenem lib. 7. capit 19. asseuerat, Petri Apocalypsim subdititiam, & illegitimam à veteribus iudicatam, apud Palestinos semel quotannis in ecclesijs quibusdam in die para sceues legi solitam fuisse: & Pauli Apocalypsim, quam ex priscis hominibus nemo vidit, monachos plures ætate Sozomeni cum veneratione admirarir, eferentes, Theodosij Magni tempore librum istum diuina reuelatione repertum fuisse, intra marmoream arcam Tarsi Ciliciæ, in domo ipsius diui Pauli: quod falsum esse Cilix presbyter ecclesiæ Tarsensis, grandæuus homo, & canicie venerandus confessus est ipsi Sozomeni, eum hac de re interroganti, qui admiratus est, si non ab hæreticis fama ea cōfictaconficta esset, id quod in multis alijs libris factum esse, idem Sozomenes, & Nicephorus fatẽturfatentur. Ex quibus admonemur, quàm periculosum sit, alios libros de rebus diuinis scriptos legere, quàm eos, qui fuerint ab ecclesia, & ecclesiastica traditione probati, & recepti.
Liber, qui appellatur transitus sanctæ Mariæ Apocryphus.) Opinor à Gelasio † Apocryphum cen
5
*seri librum olim editum de morte Mariæ virginis, & de his, quæ tunc in eius obitu, funere, & exequijs contigêre. Verùm licet in Euangelijs & actibus, epistolisq́;epistolisque Apostolorum nihil scriptum sit de morte diuæ Mariæ virginis, receptum tamen est, eam subijsse mortem corporalem: quod Hieronymus, Augustinus, & alij ecclesiastici doctores dicere non reformidant. Tempus verò huius obitus Eusebius in chronicis adscribit anno Domini XLVIII. & sexto Claudij Imperatoris: Nicephorus lib. 2. cap. 21. anno quinto Claudij Cæsaris hoc tribuit. Demum corpore & anima in cœlum virginem sacratissimam adsumptam fuisse, licet Hieronymus in sermone de assumptione, affirmare non fuerit ausus, & primum hæsitauerit Augustinus, tandem hic ecclesiæ doctor celebratissimus scribit, consentaneum esse credere, Mariam secundum corpus & animāanimam in cœlum adsumptam fuisse. idem Iuuenalis Hierosolymorum Episcopus, vir magnus sanè, & diuino afflatus spiritu, scriptis suis cum fide cōfirmatconfirmat, auctore Nicephoro lib. 2. eccles. histor. cap. 23. scribente, hinc famam esse, non ita pridem adsumptionem sacratissimæ virginis celebrari cœptam fuisse. Hoc solenne festum catholica ecclesia XV. die Augusti magna cum religione celebrat, totiusq́;totiusque Christianæ plebis ingenti alacritate adeò veneratur, & colit Dei genitricis adsumptionem, vt planè impium sit ac temerarium, hac de re dubi|tare, in graue pientissimorum scandalum. Sed & Eusebius inquit, Maria virgo Iesu Christi mater, ad filium in cœlum adsumitur, vt quidam fuisse sibi reuelatum scribunt. Liber autẽautem de hoc transitu diuę virginis, etiam à diuo Hieronymo in dicto sermone, aut epistola de adsumptione Mariæ, ad Paulam & Eustochium, Apocryphus esse censetur, sicuti & à Gelasio, ex eo fortassis, quòd in eo libro multa commemorentur eo tempore accidisse, quæ absq;absque vllo certo testimonio asseuerantur: & ne dubia pro certis in re adeò graui passim & publicè legantur. Tametsi ex eo libro aliqua retulerit Nicephorus Græcus eccles. histor. auctor, & nostra ætate referātreferant Ioannes Eckius, & alij viri catholici, qui super Euangelia, & de solennibus ecclesiæ festis sacras conciones scripsêre. à quibus etiam aliquot loci sacræ scripturæ post Augustinum & alios adducuntur, ad probandum diuæ Mariæ resurrectionem, adsumptionemq́;adsumptionemque in cœlum secundũsecundum corpus & animam, postquam sacratissima virgo mortem obierat corporalem. In primo conciliorum tomo legitur hic locus. Liber, qui appellatur transitus, id est, adsumptio sanctæ Marię Apocryphus.
Liber, qui appellatur pœnitentia Adæ Apocryphus. Liber, qui appellatur Diogenes nomine gigantis, qui post diluuium cum Dracone ab hæreticis pugnasse perhibetur, Apocryphus. Liber, qui appellatur testamentum Iob, aliàs Iacob, Apocryphus. Liber, qui appellatur de pœnitentia Origenis, Apocryphus. Liber, de pœnitentia Cypriani, Apocryphus. Liber, qui appellatur Iamnæ, & Mambræ, Apocryphus.
Hæc apud Gratianum, apud Burchardum, & in primo conciliorum tomo verius legitur, Liber, qui appellatur Diogenes nomine gigantis. & paulò pòst, Liber, qui appellatur testamentum Iob. Deinde in primo conciliorũconciliorum tomo legitur, Liber qui appellatur pœnitẽtiapœnitentia Iamnæ, & Mambræ Apocryphus. Iamnes verò, & Mambres restiterunt Moysi, quemadmodum & impij, ac proterui resistunt veritati, teste Paulo. 2. ad Timotheum capit. 3. quo in loco Chrysostomus scribit, hos fuisse magos Pharaonis, qui resistentes Moysi, & veritati, signa in AEgypto fecisse leguntur Exodi capitul. 7. quamuis horum nomina in veteri testamento nusquam reperiantur, sed illa Paulus spiritu didicerit. Horum meminêre Numerius Pythagoricus lib. 3. & Eusebius de præparat. euangelica. lib. nono. capitu. 3.
Liber, qui appellatur sors Apostolorum, Apocryphus. Liber Lusannæ Apocryphus. Liber canonum Apostolorum Apocryphus. Liber Physiologus ab hæreticis conscriptus, sed beati Ambrosij nomine præsignatus, Apocryphus. Historia Eusebij Pamphili, Apocrypha.
Hæc apud Gratianum. In primo conciliorum tomo apud Gelasium legitur, Liber, qui appellatur sortes Apostolorum, Apocryphus. Liber, qui appellatur laus Apostolorum, Apocryphus. Et paulò post, Liber Physiologus Apocryphus. Librum autem Physiologum interpretor eum, qui de rerum naturis tractat. Apud Burchardum legitur, Liber, qui appellatur Lusa Apostoli Apocryphus, Sed corruptè, fideliorq́;fideliorque extat lectio in primo conciliorum tomo. Refert tamen Eusebius in dict. libr. 3. capit. 25. librum quendam inter Apocryphos, cui titulus erat, Doctrina Apostolorum, idem tradit Nicephorus libro 2. capitulo vltimo.
De canonibus Apostolorum † variè ab hi
6
*storicis, & veteribus Theologis tractatur: sed Nicephorus libr. 3. cap. 18. de Clemente primo scribens ait, Hunc autem, & Apostolicarum constitutionum, & sacrorum quoq;quoque Canonum auctorem esse credimus. Gratianus verò in principio. 16. dist. existimat, eos translatos fuisse à diuo Clemente: nam Græca lingua primum fuêre editi Apostolorum canones, sicuti & nunc circunferuntur cum vulgari ac veteri, atq;atque itẽitem noua Gregorij Haloandri Latina traductione. Ex quorum vltimo capite deducitur, quod Nicephorus scripsit. Præter Gelasium hos canones inter Apocryphos connumerari apud veteres, testatur Isidorus in principio conciliorum apud Gratianum cap. 1. distinct. 16. quo in loco Gratianus ex eodem Isidoro capit. placuit. refert, canones Apostolorum à pluribus receptos fuisse, & à sanctis patribus Synodali auctoritate roboratos esse. Ex eisdem canonibus summos Pontifices Victorem, Damasum, & Anacletum in epistolis testimonia mutuò accepisse, constat. Vt mirum sit, cur à Gelasio hi canones inter Apocryphos libros referantur. Sed & Zepherinus Papa ex eis accepit sexaginta in epistola ad omnes Siciliæ fideles. capitulo, sexaginta. decima sexta distinct. in ipsa epistola in primo conciliorum tomo, septuaginta legitur. apud eundem Gratianum capitulo, Clementis. ab Apocryphis eximuntur canones Apostolorum numero tantum quinquaginta, reliquis inter apocryphos relatis. Ex testimonio Leonis Papæ noni contra epistolam Nicetæ Abbatis, | idem tradit Iuo Carnotensis libr. 2. decretorũdecretorum capitulo 124. Extat epistola hęc scripta ad Michaelem Patriarcham Constantinopolitanum, & Leonem Acridanum ArchiepiscopũArchiepiscopum Vulg. Extat & Vmberti episcopi, & Cardinalis, qui fuit legatus Leonis Papæ noni ad Constantinopolitanos, liber aduersus Nicetam scriptus. Probatur etiam canonum istorũistorum auctoritas, saltem octuaginta quinq;quinque, qui vulgo traduntur, ex Canone secundo sextæ Synodi generalis, quæ apud Constantinopolim in Trullo fuit congregata: qui quidem canon octuaginta quinque Canones Apostolorum recepit, & probauit. Quam synodũsynodum ab Adriano Papa primo, & à septima generali synodo in primo Canone receptam esse apparet. capitulo, sextam. 16. dist. quibus, & alijs rationibus Gelasij decretum hac in parte dubiũdubium redditur: dum canones Apostolorum inter Apocryphos libros commemorat. Eius tamen sententiam defendere conatur Franciscus Torrensis in eo libro, quem de actis sextæ synodi, deq́;deque canonibus, qui eiusdem synodi falsò esse feruntur, ad Saluiatum Cardinalem scripsit. Eum legito, qui hac de re latè, ac longè disserit.
Historia Eusebij Pamphyli
7
* Apocrypha.) Rhenanus in epistola nuncupatoria, quam historiæ ecclesiasticæ præfixit, existimat, vel Gelasium sibi ipsi contrarium esse, vel hęc verba ab aliquo asino adiecta fuisse. Quorum prius falsò, posterius impudenter, ac temerè dici, constat ex eo, quòd in primo conciliorum tomo in Epistola Gelasij, & apud Burchardum virũvirum diligentissimum, & cuius fidem idem Rhenanus non semel probauit, hæc eadem verba reperiantur scripta, quæ à Gratiano ex auctoritate summi, & vigilantissimi pontificis referuntur. Nec Gelasius sibi ipsi aduersatur: siquidem in secũdasecunda huius decreti parte priusquàm de Apocryphis ageret, ita scripserit, ItẽItem chronica Eusebij Cæsariensis, atq;atque eiusdem ecclesiasticæ historiæ libros, quamuis in primo narrationis suæ libro tepuerit, & post in laudibus, atque excusatione Origenis schismatici vnũvnum conscripserit librum. Propter rerum tamen singularem notitiam, quæ ad instructionem pertinet, vsquequaque non dicimus renuendos. Quibus sanè verbis nec omnino Gelasius probat horum librorum lectionem, nec omnino improbat: imò admonere videtur, eos cautè legendos fore. At in hac tertia huius decreti parte, & si inter Apocrypha connumeret ecclesiasticam Eusebij Pamphili Cæsariensis historiam, nihil contrarium tradit his, quæ prius docuerat, si Apocrypha interpretemur ea, quæ publicè in ecclesijs legi non debent, priuatim tamen legi possunt: quemadmodum & quo ad plures libros hoc in loco nominatim relatos hæc significatio est prorsus admittenda. Igitur ex Gelasij decreto legi poterit priuatim ecclesiastica Eusebij historia, propter rerum singularem noticiam: quam pulchrè textātextam clamat Hieronymus. Extant verò Eusebij de ecclesiastica historia libri decem ab ipso Gręcè scripti, & nuper typis traditi opera Roberti Stephani insignis apud Gallos Typographi: si à Lutheranis quibusdam hæresibus typo cudendis abstinuisset: Latinè verò vndecim, quorum nouem in Latinam linguam à Ruffino non satis diligenter, ex totidem Græcis traducti fuêre: reliqui duo ab ipsomet Ruffino ex varijs auctoribus collecti eandem seriem rerum gestarum obseruant. Cautè tamen, & cum iudicio legendus erit hic liber, vel ex eo, quòd eius auctor in primo narrationis suæ libro tepuerit, teste Gelasio. Ioannes etenim Zonoras in iij. annalium tomo, in Constantino Magno, ex primo libro capitulo j. secundo, & quarto, loca quatuor adnotauit, in quibus Eusebius, filium minorem patre, nec ei consubstantialem esse, atque ita Arrianam hæresim sensim profiteri, & asseuerare videtur, tametsi addiderit, secundum quorundam opinionem, Eusebium pœnitentia ductũductum ab Arrianorum secta discessisse, & Historiam ecclesiasticam eo scripsisse tempore, quo nondum pœnituerat. Nicephorus lib. 1. capitul. 1. etiam Gelasio suffragatur: cōmemoranscommemorans etenim ea, quæ de scriptoribus ecclesiasticæ historiæ videbantur adnotanda fore, memorq́;memorque Eusebij, eiusq́;eiusque ecclesiasticæ historiæ, addit. in qua historia Cacoethes hæreseos eius apparet, quāuisquamuis quibusdam rectè sentire videatur, ex eo id asseuerantibus, quòd & ipse primæ synodo interfuerit, & τῷ ὁμοουσίῳ, hoc est, consubstantiali consenserit, quodq́;quodque conuicijs reprehendens incesserit eos, qui filium Dei creaturam esse opinantur. Sic sanè licet suspectum Arrianæ hæreseos Eusebium Cæsariensem fuisse scripserit Socrates lib. 1. cap. 23. & 8. item lib. 2. capitulo 20. & Theodoretus li. 1. capit. 5. Ipse tamen socrates impensissimè contendit, Eusebium ab hac hæreseos nota eximere, vbique asseuerans, Arrianum non fuisse, imò nititur probare, Nicænæ fidei & subscripsisse, & ad|uersus Arrianos tandẽtandem accessisse, idem Theodoretus scribit in dicto libr. 1. capitulo 12. His accedit Sozomenes libr. 21. scribens, Eusebium Cæsariensem Nicænæ fidei, licet dubium, subscripsisse. His verò pręsertim Socrati Nicephorus refragatur libr. 6. capitulo vltim. probare conatus, Eusebium in multis Arrij sententiāsententiam comprobasse: idq́;idque ex eius scriptis dijudicat. idem libr. nono. capitulo 13. ab eodem Socrate, quem Nouatianum fuisse asserit, his equidem verbis dissentit, hæc, & alia Socrates asserens, sinceritatem doctrinæ Eusebio adscribere contendit: ego quidem talem potius virum eum fuisse velim: ecclesia autem catholica non talem fortasse iudicat, quam potiùs sequi par est. An verò ille certò in pietatis synceritate sit, sicut iste, qui quidẽquidem Nouatianus est, dicit, id accuratè, certoq́;certoque occulta omnia perspicienti Deo relinquendum. Hæc Nicephorus. qui & libr. 8. & capitulo 18. & capitulo 22. fatetur, Eusebium Nicænæ fidei non admodum voluntariè, sed dubitantem subscripsisse. Diuus Hieronymus ad Ctesiphontem aduersus Pelagianos, memor Eusebij Cæsariensis inquit. quem fuisse Arrianum, nemo est, qui nesciat. Idem in Apologia prima aduersus Ruffinum: Eusebius, ait, Cæsariensis Episcopus, Arrianæ quondam signifer factionis. Suidas etiam scribit, eum Arrianæ sectæ addictum fuisse. Quibusdam tamen placet, Eusebium Arrianum quondam fuisse, postea verò ab Arriana opinione desciuisse, & à sanctis patribus ad communionem receptum. Quod Ioannes Zonoras in Constantino Magno tradit existimans, ea scripta, in quibus Eusebius Arriani sectam probare videtur, ante eius conuersionem edita fuisse. Huic opinioni accedit, quod Arriani quidam proditionem Eusebio obiecerint: nec iniuria: auctoribus Theodoreto lib. 1. capit. 11. & Nicephoro lib. 8. capit. 22. Ex quibus, quæ ad huius loci interpretationem adduximus, lectorem admonemus, Eusebij Cæsariensis opera cautè legenda fore: nam & ea priuatim legi ad singularem rerũrerum notitiānotitiam, & eruditionem adquirendam, nondum ecclesia catholica prohibuit.
Opuscula Tertulliani siue Africani Apocrypha. Opuscula Iouiniani, & Galli Apocrypha. Opuscula Montani, & Priscillæ, & Maximillæ Apocrypha. Omnia opuscula Fausti Manichæi Apocrypha. Opuscula alterius Clementis Alexandrini Apocrypha.
Opuscula Tertulliani
8
* siue Africani Apocrypha.) Eadem lectio est apud Burchardum: at in primo conciliorum tomo legitur, Opuscula Tertulliani Apocrypha. Opuscula Lactantij Apocrypha. Opuscula Posthumiani, & Galli Apocrypha. Hæc Gelasius ex veriore, ni fallor, lectione. Tertulliani opuscula ideo Apocrypha censentur in hoc Gelasij decreto, quòd is auctor nouæ prophetiæ meminerit, & in libro de Monogamia vim fecerit verbis Apostolicis, & in Montani hæresim secundas nuptias detestantis prolapsus fuerit, quemadmodum Diuus Hieronymus, & alij scripsêre, ac præter alios Vicentius Lirinensis in libro aduersus hæreses. Sunt etiam & apud hunc auctorem opiniones quædam, quæ hodie prorsus ab orthodoxis improbatæ, damnatæq́ue sunt. Atque ideo inter Apocrypha huius auctoris opera censentur, hac quidem significatione, vt legi in ecclesijs publicè minimè permittantur, priuatim tamen legi possint cautè, & cum ea censura, quæ omnia dirigat in catholicæ ecclesiæ defensionem, vt quæ diffinita ab eadem ecclesia fuerint, & scriptis huius auctoris refragentur, obseruanda omninò exactissimè sint à lectoribus, ne quid pium animum offendat. Laudatur sanè hic auctor à Diuo Hieronymo, ab Eusebio, Nicephoro, & alijs veteribus de rebus ecclesiasticis scriptoribus: quorum quidam, maximè Diuus Hieronymus, insigne Diui Cypriani encomium Tertulliani referunt, qui magistrum Tertullianum vocabat, nullamq́ue diem absque eius lectione prætermittebat. Floruit Tertullianus anno fermè Domini CC. sub Seuero, & Antonino Caracalla principibus.
Idem fermè iudicium erit de Lactantio Firmiano, cuius eloquentiam, insignémque eruditionem in euertendis gentilium erroribus, diuus Hieronymus, & veteres Theologi miris efferunt laudibus, & mirantur. Multa tamen is auctor scripsit, & apud eum Antonius Raudensis notauit, quæ aliena sunt ab his, quæ catholica ecclesia diffiniuit, vel sancti doctores communi consensu scripsere, aut planè post tot conciliorum, & sanctorum patrum decreta minimè dici, aut scribi absque temeritate possunt. Quam ob rem, & hic auctor cautè legendus erit priuatim, legiturq́ue propter eius elegantiam, animi synceritatem, candorémque. quibus aduersus Ethnicorum præstigias, & in deorum cultu varia portenta mirè vtitur Christianam religionem professus. Publicè | autem in ecclesijs legi non debet: atq;atque ideo, & quia eius scripta multis erroribus illius temporis referta sunt, inter Apocryphos censetur, minimè verò ab ecclesia damnatur. Floruit sub Constantino Magno, Anno Domini ferè CCCXX.
Opuscula Iouiniani.) Hic Iouinianus monachus fuit Romæ, tempore beati Hieronymi, aduersus quem & ipse Hieronymus scripsit, eius errores, & hæreses impugnans. Etenim inter hæreticos à diuo Augustino libro de hæresibus, ad quod vult Deum. ca. 82. & alijs, qui de hæreticis tractauêre connumeratur. Ideo eius scripta iurè damnāturdamnantur, eaq́;eaque significatione Apocrypha sunt, vt nullam auctoritatem habeant, omninoq́;omninoque legi priuatim & publicè fint prohibita.
Opuscula Montani, Priscillæ, & Maximillæ Apocrypha.) Inter hæreticos à diuo Augustino, Philastro, & alijs passim referũturreferuntur Cataphryges, ex eo dicti, quòd ex Phrygia prouincia originem duxerint: horum auctores fuêre Montanus, qui dixit, se paracletum fuisse, & duæ eius prophetissæ Prisca, & Maximilla, quas ipse Montanus, tanquam ex eius inspiratione factas, iactabat. Horum meminit Augustinus de hæresibus, ad quod vult Deum. capitulo 26. antè ipsum longiùs Eusebius libro. 4. eccles. histor. capit. 14. & sequentibus. & Nicephorus libr. 4. capit. 11. & 22. apud quos hæ fœminæ dicuntur Priscilla, & Maximilla. apud Augustinum, & Hieronymum in epistola ad Marcellam aduersus Montanum. Prisca, & Maximilla. Hi hæretici ab initio dicti fuêre Phryges, & quia eorum hæresis dicta est secundum Phrygas, & græcè, ματὰ φρύγας postea dicti sunt Cataphryges.
Omnia Opuscula Fausti Manichæi Apocripha.) Faustus quidam fuit gente Afer, ciuitate Mileuitanus, secta Manichæus, qui quoddam volumen edidit aduersus rectam Christianam fidem, & catholicam veritatem, auctore Augustino, qui contra hunc hæreticum triginta tres scripsit libros. Dictus est Manichęus à principe huius hæresis Manete quodāquodam Persa, cuius idem Augustinus meminit in dicto libro de hæresib. capitulo 46. Eusebius libro 7. eccles. histor. capitulo 13. Nicephorus libr. 6. capit. 31. Suidas, & alij eiusdem meminêre. Huius ergo auctoris libri, cùm is hæreticus fuerit, nec publicè, nec priuatim legi debent.
Opuscula alterius
9
* Clementis Alexandrini Apocrypha.) Clemens Alexandrinus Panthæmi martyris discipulus, & Origenis præceptor, quiq́;quique post Panthæmum Alexandriæ scholam ecclesiasticam tenuit, & institutionum Christianæ religionis magister fuit, insignia volumina, plenaq́;plenaque & eruditionis, & eloquentiæ tàm de scripturis diuinis, quàm de humanis edidit, atq;atque in publicum emisit, auctore Hieronymo de scriptoribus eccles. Cui consentire videntur Eusebius libro quinto Ecclesiast. histor. cap. vndecimo, & libro sexto, capit. 13. Nicephorus libr. 4. capi. 33. Claruit anno ferè domini CC. sub Seuero, & alijs principibus. Huius auctoris aliquot libri nuper in publicũpublicum prodiêre, è græco in latinum versi à Gentiano Herueto, eorumq́;eorumque lectio non potest non esse admodum vtilis, & diuinarum scripturarum studiosis, & his, qui rerum humanarum, & antiquitatum cognitionẽcognitionem adquirere desiderant. Cæterùm Gelasius eius opera existimat Apocrypha esse in hunc, vt opinor, sensum, vt cautè legantur priuatim, publicè etenim in ecclesijs legi non debent. Nam & ab hoc auctore non satis fuit cognitum peccatum originale, libro tertio stromat. & libro sexto, minimè adsequutus est veram rationem, qua salutem consequi potuerint, qui ante aduentum Domini excesserunt.
In primo conciliorum Tomo apud Gelasium legitur, Opuscula Africani Apocrypha. Opuscula Commodiani Apocrypha.
Iulius verò Africanus claruit eodem tempore, quo Origenes quinque de temporibus scripsit volumina, & alia opuscula, quorum meminêre Hieronymus, & Trithemius de scriptoribus ecclesia. Eusebius lib. primo. capitulo sexto. & 7. rursus lib. 6. capitulo 31. Nicephorus libro primo. capitulo 9. & 11. item li. quinto. capit. 21. Hic sub Imperatore. M. Antonio Heliogabalo legationem suscepit pro instauratione vrbis Emmaus in Palęstina, quę postea dicta est Nicopolis, auctoribus Eusebio in chronicis, & Hieronymo de scriptoribus eccles. Huius opera censentur fortassis à Gelasio Apocrypha ex eo, quod Susannæ historia contenderit à libris Danielis eximere, & à Canone sacrarum scripturarum abijcere, in epistola quadam ad Origenem scripta, contra quem hac in re rescripsit doctè, & eleganter idem Origenes: vel ex eo, quòd hic auctor scripserit libros, qui inscribuntur Cesti. Quorum meminêre Eusebius in dicto capitulo 31. Nicephorus in dicto capitulo vicesimo primo. & Suidas in dictione, Africanus asseuerans, Afri|num libris viginti qua tuor Cestos scripsisse, in quibus tradiderit naturalia, veluti quędam remedia ex verbis, incantationibus, & pictis quibusdam characteribus ad medelam ægritudinum, aliàsve efficaces operationes, atque hæc de Africano. De Commodiano verò Gennadius scribit, aduersus gentes opus quoddam edidisse: in quo, quia parum nostras attigerat literas, magis illorum dogmata destruere potuit, quàm nostra firmare, & de diuinis promissionibus vili satis, & crasso sensu disseruit, illis stuporem, nobis desperationem incutiens. Hæc ex Gennadio, vt meritò huius auctoris opera fuerint à Gelasio inter Apocrypha relata.
Opuscula Caßiani presbyteri Galliarum Apocrypha. Opuscula Pictauiensis Victoris Apocrypha. Opuscula Faustini Rheginiensis Galliarum Apocrypha. Opuscula Frumentici Apocrypha.
Opuscula Caßiani presbyteri
10
* Galliarum Apocrypha.) In primo conciliorum Tomo apud Gelasium ante opera Cassiani ita legitur. Opuscula Tatij Cypriani Apocrypha. Opuscula Arnobij Apocrypha. Opuscula Tyconij Apocrypha. Opuscula Cassiani presbyteri Galliarum Apocrypha. Ipse verò legendum esse cẽseocenseo, Opuscula Tatiani Apocrypha, vt intelligamus de illo Tatiano, qui inflatus eloquentię tumore nouam condidit hæresim, quæ Encratitarum dicitur, quam postea Seuerus auxit, à quo eiusdem partis hæretici Seueriani vsque hodie appellantur, ex Hieronymo de scriptoribus eccl. Eusebio libro quarto. cap. 26. & 27. Nicephoro libro quarto. capitulo quarto. & Augustino de hæresibus. Claruit sub M. Antonio philosopho propè annum dom. CLXX. Eusebius in chronicis.
Opuscula Arnobij Apocrypha.) Arnobius sub Diocletiano principe Siccæ apud Africam florentissimè Rhetoricam docuit, scripsitq́;scripsitque aduersus gentes quæ vulgo extant volumina: teste Hieronymo de scriptoribus eccles. Qui in chronico post Eusebium idem scribit sub Constantino Magno. Qua verò ratione huius auctoris opera Apocrypha censeantur à Gelasio, mihi nondum est compertum: huius etenim auctoris libros non legi.
Opuscula Tyconij Apocrypha.) Tyconius quidam qui contra Donatistas inuectissimè scripsit, cùm fuerit Donatista, & illic inuenitur absurdissimi cordis, vbi eos non omni ex parte relinquere voluit, fecit librum quem Regularum vocauit. Hæc Augustinus libr. tertio. de doctrina Christiana capitulo 30. qui huius suspecti auctoris doctrinam diligenter examinat, ab eoq́;eoque in pluribus dissentit. Ex quibus lector poterit expendere, & satis percipere, iure optimo eius scripta Apocrypha censeri. Floruit sub Theodosio, & liberis eius, prope annum domini CCCXC. auctore Trithemio, & Gennadio.
Caßianus verò presbyter apud Gallos,) aliquot edidit opuscula, quæ Gelasio non satis placuere, atque ideo ea inter Apocrypha connumerat. fuit natione Scytha, apud Massiliam presbyter, vbi viuendi finem fecit, Theodosio, & Valentiniano regnantibus, auctore Gennadio, qui varia eius opuscula connumerat, & laudat. Trithemius verò scribit, eum in multis reprehendi à beato Prospero de libertate arbitrij: & ideo eius opera Apocrypha cẽsericenseri.
Opuscula Pictauiensis Victoris Apocrypha.) Apud Gelasium in primo conciliorum tomo, & Burchardum legitur, Victorini Pictauiensis. hic, teste Hieronymo, fuit Episcopus Pictauiensis, qui multa scripsit opera, grandia quidem sensibus, viliora tamen compositione verborum, quod magis Gręcè sciret, quàm Latinè. Tandem martyrio coronatus est, temporibus Valeriani, & Galieni, auctore Trithemio. Eius opera inter apocrypha censentur ex eo fortassis, quod de rebus grauissimis vili verborum compositione fuerint edita.
Opuscula Faustini Rheginiensis Apocrypha.) Faustinus presbyter apud Gallos varia scripsit opuscula, temporibus Valentiniani, Theodosij, & Archadij. Luciferianæ tamen hæresi visus est consensisse, auctore Gennadio. Et ideo eius opera iure inter Apocrypha censentur, quod & Trithemius fatetur scribens, eum meritò reprehendi.
Epistola Iesu ad AbagarũAbagarum, Apocrypha. Paßio Gregorij Apocrypha. Paßio Quirici & Iulitæ Apocrypha. Scriptura quæ appellatur Salomonis cōtradictiocontradictio, Apocrypha. Phylacteria omnia, quæ non ab Angelo, vt illi confingunt, sed magis à dæmone cōscriptaconscripta sunt, Apocrypha.
Apud Burchardum, & in primo conciliorũconciliorum
11
* tomo legitur, † Epistola Iesu ad Abagarum Regem Apocrypha. Extat vtraque epistola Iesu ad Abagarum Edessæ ciuitatis vltra Euphratem Regem, & ipsius Regis ad Iesum: apud Eusebium libro primo ecclesiast. histor. capit. xiij. & Nicephorum libro secundo, cap. septimo. Euagrium libro quarto, cap. xxviij. quos pius lector legere poterit, & Christiana | sinceritate obseruare, quę illic ab his historicis commemorentur, vt existimet, verè potuisse contingere, tametsi non cogatur illis omninò credere. Etenim ab his auctoribus traditur, Iesum petiisse textum linteum, in eoq́;eoque prius loto suam expressisse faciem, & ad Abagarum misisse. Addit Euagrius, Chosroe obsidente Edesam vrbem, & ingenti aggere eam infestante, vt faciliùs caperetur, deiectum omnino aggerem fuisse subterraneo quodam cuniculo facto, vt ignis subiiceretur, & lignorum materia consumpta, agger pessumiret, opusq;opusque totum corrueret. Attamen igne primùm immisso, cœptum concilium ciues fefellerat, quod flamma exitum non haberet, quam aerem concipere, atque ita materiam comprehendere, sicuti consueuit, oportebat: eo verò concilio destituti ad sacram anchoram confugientes, acceptamque diuinitus imaginẽimaginem ad cuniculum producentes aqua conspersam contra pyram miserunt: subitoq́;subitoque diuina virtute ligna ignem conceperunt, & quàm celerrimè combusta imminenti statim materiæ ignem omnia consumentem immiserunt, donec agger omnis in fossę cuniculis considens in cineres est redactus. Hæc Euagrius ex Procopio de bello Persico: & post eos, Nicephorus libr. xvij. capitul. xvj.
Paßio Gregorij Apocrypha. Paßio Quirici, & Iulitæ Apocrypha.) Harum scripturarum meminerat Gelasius in secunda huius decreti parte, ibiq́;ibique asseuerauit, non legi in Romana ecclesia hosce libros ex ea ratione, quam illic tradidit: atque nunc Apocryphos ideo retulit.
12
*Phylacteria omnia.) † Pharisæi olim apud Iudæos Decalogum in membranulis scribere consueuerunt, & in fronte ligare, vt religionis intimæ speciem præberent: dicebanturq́;dicebanturque hæ membranulę Phylacteria: quasi custodientia, in memoriam sanè, quod præcepta illa custodire tenebantur, & veluti in custodiam, & monimentum sui haberent: sicuti in Matthæum capitulo xxiij. explicarunt Hieronymus, Chrisostomus, & alij, Iustinus item martyr in dialogo cum Triphone aduersus Iudęos pagina 34. Idq́;Idque faciebant Pharisæi prauè intelligentes mandata legis à domino data per Mosen Deuteronomij capitulo vj. Hæc igitur dicebantur Phylacteria, id est, conseruatoria: ad quorum similitudinem, & exemplum Arioli, & excantatores ad seducendos simplices animos quasdam membranulas scriptas potiùs à dæmone, quàm ab Angelis exhibebant Christianis, quasi hæc Phylacteria forent illis admodum vtilia in tutelam corporis, & animæ. Quæ quidem præter Gelasium omnino prohibet Gregorius tertius capitulo xij. suorum decretorum, & concilium Laodicense capitulo. xxx. apud Gratianum in capitulo, si quis Ariolos, & cap. non oportet. xxvj. quæst. v.
Denique Gelasius in vltima parte huius tractatus de libris Apocryphis damnat, & pronũciatpronunciat, damnata esse omnia, & quæcunque hęreticorum scripta cum suis auctoribus, quorum catalogum subiicit, meminitq́;meminitque multorũmultorum, qui in hæresim ante ipsius pontificatum inciderunt, plures tamen omittit, quos generali quadam damnatione complectitur. Hic verò locus poterit facillimè explicari, quò ad hæreticorum nomina, & eorum impia dogmata ex diuo Hieronymo, Augustino, Philastro, & aliis, qui de hæresibus, & hæreticis tractauere, id etenim non est nostri instituti. Admoneo tamen lectorẽlectorem, apud Gratianum falsò legi, Teruidus. Cum legendum sit, Cerintus. exprimo conciliorum tomo, Burchardo, & aliis. Valentinus, siue Manichæus, vbiq;vbique legitur, quod Valentinus etiam si alium errorem à Manichæis distinctum excitauerit. Manichæi tamen cognomine dignus est, qui in similimum illis errorem inciderit, ex Irenæo libro iij. c. iiij. Dum legitur apud Gratianum Iulianus. apud BurchardũBurchardum, Nibianus. apud Gelasium in primo cōciliorumconciliorum tomo rectius, Iouinianus. Item vbi legitur apud GratianũGratianum, Iulianus & Latiensis. legitur in primo conciliorum tomo, Iulianus Celanensis. apud Burchardum, Iulianus Edanensis. in Prospero Aquitanico, Iulianus Atholenensis. Fuit episcopus Capuanus, ex GẽnadioGennadio & Trithemio. De Nouatio vbique extat integra mentio, nisi quod quidam codices primam literam mutauerunt.
Priscillianus ab Hispania.) Hic auctore Hieronymo de scriptoribus eccles. fuit episcopus Abilæ, quæ ciuitas est in Hispania satis insignis: vt tandem Erasmus in signiter fuerit hallucinatus: quippe qui existimauerit, Priscillianum episcopum fuisse Abilæ quæ sit ciuitas Phœnices in Syria. Cuius errorem doctè improbat Ioannes Bassæus in priori parte Chronicorum Hispaniæ. Sed & præter testimonia ab eo citata aduersus Erasmum extat Gelasius in hoc decreto. Leo Papa in epistola. cxj. ad Turibium Astoricensem Episcopum
Lapedius.) In primo conciliorum tomo: LāpetiusLampetius in Burchardo, Lampedius. nos legimus: Lamperius, à quo Lamperiani hæretici: teste Alfonso Castro de hæresibus in verbo, votum.
Sebatius.) Legendum Sabbatius ex Burchardo & Gelasio in primo conciliorum tomo. Socrate libr. 5. eccles. hist. capit. 21. Cassiodoro in tripart. libr. 9. cap. 37. & Nicephoro lib. 12. cap. 31. qui huius hæretici meminêre, & idem Nicephorus lib. 14. cap. 31. Alterius Sabatij apud Gallos meminit Trithemius.
His hęreticis Burchardus ex Gelasio addit Photinum, qui & cum his scriptus est primo conciliorum tomo in Gelasij decreto, vbi etiam nominantur, Africanus, Nestorius Constantinopolitanus, Maximus, & Vnicus. Nestorij, Photini, & Maximiani, aut Maximini mentio frequens est apud diuum AugustinũAugustinum, & alios, qui de hæreticis scripsêre. Maximi verò, & Vnici non ita frequenter mentio facta est à scriptoribus: Nicephorus etenim lib. 12. capit. 11. meminit Maximi cuiusdam Cynici philosophi, quem Timotheus Alexandrinus pastorem, & episcopum Constantinopolitanum consecrauit, etiam Apollinaris labe maximè infectũinfectum. Qui postea exauthoratus est in synodo Constantinopolitana, vt idem Nicephorus scribit capit. xiij, & idem priùs actum fuisse commemorat capit. 11. post SozomenẽSozomenem lib. 7. cap. ix. qui asseuerat: hunc Maximum Nicænæ fidei studiosum, & sequacem fuisse. Sed quæ priùs de Maximo retulimus ex Nicephoro, etiam scribit Theodoretus lib. 5. cap. 8. Cęterum contra Maximinum Arrianorum episcopum extant Augustini libri tres in sexto eius auctoris operum tomo.
13
*Postremò de historia tripartita † quæ de rebus ecclesiasticis tractat, obseruandum erit, centonem illum ex tribus græcis auctoribus, Theodoreto Cyri episcopo, Socrate Constantinopolitano, & Hermio Sozomeno, concinnatũconcinnatum fuisse, opera & studio Cassiodori, ex trāslationetranslatione cuiusdam Epiphanij vtriusque linguæ haud satis periti, qui in plerisque suam diuinationem, non auctorum illorum sententiam pro germana lectione lectori sup posuit. Sed & hi auctores adeò minutatim concisi, & truncatim commixti à Cassiodoro fuerunt in continuum historiæ compendium, vt in plerisque ob concisionem, truncationemq́;truncationemque eiusmodi meritò dubitari possit, quænam fuerit citati auctoris certa sententia, quæ verè apparuisset ex præcedentibus, sequentibusq́;sequentibusque verbis à Cassiodoro, dum breuitati studet, resectis. Hæc ferè de hac historia Albertus Pighius lib. 2. de eccle. hierar. cap. viij. nuper verò in publicum prodiêre tres prænominati auctores integri, & græca lingua, qua ipsi vsi fuere, ex quibus planè percipiet lector, vera esse, quæ Pighius tripartitæ centone scripserat, potertiq́;poteritque verum historiæ ordinem, actorisq́;actorisque sensum, omissa concisione Cassiodori, & praua Epiphanij versione ipsis græcis scriptoribus diligenter lectis deprehendere.
Cæterum de auctoribus ipsis Nicephorus in præfatione historiæ eccles. quæ lib. j. capi. j. scribitur, breuiter tractans, dubitat profectò, an vera fuerint, quæ scripserint, & præterea Socratem animo fuisse minus purum tradit: ex eo quidem, quòd Nouatianus fuerit, auctore eodem Nicephoro lib. vj. cap. xxxvij. & libr. ix. cap. xiij. & libr. xiiij. capit. xliij. Sed & Sozomenum, atque Socratem in quibusdam mentitos fuisse docet Franciscus Torrensis in lib. de sexta synodo. super canone xiij. diuus Gregorius lib. vj. epistolarum, epistola cxcv. de historia Sozomeni ita scribit, Ipsam quoque historiam sedes Apostolica recipere recusat, quoniam multa mentitur. Hæc Gregorius, qui & alias rationes adscribit, quæ sunt omnino examinandæ ex græcis de rebus ecclesiasticis scriptoribus, nempe Theodoreto, Socrate, & Nicephoro. Qui & ipsius Theodoreti fidem rursus demittere contendit, ex eo, quòd tertiātertiam synodũsynodum conatus fuerit impugnare, fueritq́;fueritque ea ratione proscriptus, & excommunicatus: vt idem Nicephorus tradit lib. 14. cap. 34. qui ca. 30. illum maximè laudauerat.
Quem verò librum Gelasius intellexerit asseuerans contradictionẽcontradictionem Salomonis Apocrypham esse, nondum ipse intellexi, vt quidquāquidquam certi possim scribere: nam de eo libro, qui pœnitentia Salomonis scribitur, & nomine Ambrosij falsò euulgatus est, fortassis quispiam conabitur Gelasium interpretari ex eo, quòd Salomon, licet aliqu ando fuerit in gratia Dei. 3. Reg. cap. 3. & 11. ac 2. Paralip. cap. 7. tandem reprobus fuerit, à Deiq́;Deique gratia ceciderit, atque ideo damnatione æterna punitus: quemadmodum consentire videntur Augustinus libr. 22. contra Faustum cap. lxxxj. & lxxxviij. Cyprianus lib. j. epistol. v. Hieronymus in epistola ad VitalẽVitalem. 3. epistolarũepistolarum tomo. & Ecclesiasticus c. 47. rursus Augustinus in enarratione | psalmi centesimi vicesimisexti. Chrysostomus in sermone de pœnitentia. Beda, Esaiæ cap. ij. Lyranus ij. Reg. cap. vij. quo in loco Burgensis à Lyrano discedit, & Hieronymus Ezechiel. xliij. asseuerat, Salomonem pœnitentiam egisse. Quam ob rem Arboreus lib. xvij. Theosophiæ cap. x. probare coniecturis quibusdam conatur, Salomonem æterna damnatione minimè fuisse punitum, licèt quandiu vitiis, & criminibus adhæsit, fuerit ad tempus reprobatus. Ros est tamen dubia, & in qua nihil certum adhuc ex Theologis asseuerare possumus.
Loading...