18

SVMMARIVM.

  • 1 Annus solaris ex Romanorum institutione.
  • 2 Anni ab initio mundi secundum Hebraicam veritatem, & septuaginta interpretes.
  • 3 Anni à diluuio, & vniuersali cataclysmo.
  • 4 Anni initium quo tempore apud Hebræos.
  • 5 Anni à Nabuchodonosor, & Magno Philippo.
  • 6 Anni ab Alexandro Magno, & à Cæsare.
  • 7 Anni Arabum à Mahomete.
  • Expenditur ratio temporis, & chronologia, quæ in proœmio Partitarum traditur.
CAPVT XVIII.
IN ea præfatione, quæ legibus huius regni Castellani adscripta est ab inuictissimo, sapientissimoq́;sapientissimoque Alfonso Rege huius nominis decimo, exacta quædam ratio temporis obseruata fuit, vt planè omnibus foret perspicuum, quo tempore præstantissimum illud septẽseptem partitum opus editum esset: ea verò vel iniuria temporum, aut scriptorum errore adeò aliena à vera ratione temporum circumfertur, vt operæ precium me facturum existimẽexistimem, si de ipsius emendatione aliqua breui quadam obseruatione adnotauerim. Illud verò est pręmittendum, veluti huius examinis basis, ac constitutissimum fundamentum, opus illud editum fuisse à Rege Alfonso decimo, filio Fernandi Tertij, cœptum autem anno quarto iam integro ipsius principatus, & consummatum, aut perfectum anno septimo ab eius initio, atque ita principatus Regis Alfonsi anno vndecimo: quemadmodũquemadmodum ex ipsa præfatione constat, ex qua & hoc dubio procul deducitur, Regem Alfonsum regni regimen post patris mortem accepisse anno ab incarnatione Domini M. CCLI. & post quinque decursis, & elapsis mensibus. Nam vt ex chronicis constat, Fernandus Tertius pater Alfonsi mortẽmortem obiit die Iouis, Maij xxx. anno a natiuitate Domini M. CCLII. Vnde fit, vt anno Domini ab eius natiuitate M. CCLII. vltimo die Maij, Alfonsus regnare in Castella cœperit. Etenim licet in historia Regis Fernandi, & in dicta pręfatione anni computari videantur ab incarnatione, quæ computatio diuersa est ab ea, quæ fit à natiuitate: quod & nos scripsimus libr. j. Variar. resolut. capitulo xij. tamen vtramque computationem & historię, & pręfationis à natiuitate domini ex multis intelligendam esse arbitramur. Primum ex auctoritate Alfonsi Burgensis Episcopi in Anacephaleosi: deinde ex consuetudine, quæ apud Hispanos obtinuit, vt anni ab eis à natiuitate domini connumerentur: & ex eo, quòd si annus in præfatione ab incarnatione sit accipiendus, post annum quinquagesimum primum, non possunt tot dies ad diem Maij tricesimam anno sequẽtisequenti adscribi, quot in eadem præfatione adscribuntur: & ille numerus omninò conueniat cōputationicomputationi à natiuitate: siquidem ab initio anni quinquagesimi secundi ad diem xxx. Maij numerantur dies centum quinquaginta duo. Ex quo & illud constat in eadem præfatione, probari illam consuetudinem, qua annus natiuitatis à primo Ianuarij die computari, & signari solet. Dies verò, que ab historicis morti, & funeri Regis Fernandi Tertij adscripti fuere iuxta numerum ex mense Maio, etiam conueniunt anno domini. M. CCLII. à natiuitate obseruata diligenter litera, quæ in illo anno Dominico diei competebat.
Cæterùm in eadem præfatione asseuerat Rex Alfonsus, annum primum sui principatus esse, & computari ab anno mundi. V. M. XXI. & diebus CCLXXXVII. atque hoc in loco intelligit annos Hebræos: cùm in omnibus eiusdem præfationis computationibus de Romanis annis loquatur expressim. † Annus
1
* verò Romanus dubio procul constat duodecim mensibus, quibus & modò vtimur, & vsa est resp. Romanorum ab Imperio Iulij Cæsaris, qui imitatus AEgyptios ad certum dierum numerũnumerum solis redegit annum intercalario antiquo mẽsemense sublato, vt vnus dies quarto quoq;quoque anno intercalaretur, qui & hodie quoq;quoque intercalatur propter vniuscuiusq;vniuscuiusque anni quadrantẽquadrantem, qui ad perfectũperfectum solis cursum post CCCLXV. dies deerat, auctoribus Macrobio libr. j. Satur. capitulo xiiij. Plinio libr. xviij. capitu. xxv. Suetonio, & Plutarcho in Cæsare. Priùs etenim Romulus ex decem mensibus | constituerat annum solarem: Numa verò ex duodecim, sed ratione quadam adeò confusa, & imperfecta, vt necesse fuerit, eam à Iulio Cęsare immutari: quemadmodum idẽidem Macrobius cap. 12. & 13. docet. Hoc denique anno solari vsa est semper Christi ecclesia, atque totus ferè ad hanc vsque diem terrarum orbis: tametsi varia fuerit apud plerasque gentes olim annorum ratio: quod scripsere Plinius libr. 7. cap. xlviij. Macrobius in dict. lib. j. capit. viij. Alex. ab Alexandris libr. 3. dier. geniali. cap. 24. Anselmus lib. 2. de imagine mundi c. x. ex nostris Andræ. Tiraquel. libr. j. de retract. §. pri. glo. x. Constat igitur annus hic Romanus ex CCCLXV. diebus. L. cùm hæres. §. Stichus hæredi. ff. de stat. liber. eiusq́;eiusque initium sumitur à Calendis Ianuariis. Sed & apud Hebræos annus solaris erat in vsu, diuersa tamen mensium obseruatione: siquidem duodecim lunationes apud eos simul additis vndecim diebus faciunt annum solarem: qua de causa ipsi moti tertio quoque anno tredecim menses adscribunt, aut octauo quoque anno tres menses adiiciunt. quia solaris annus lunarem excedit vndecim diebus, & quarta parte, vt scribit Africanus apud Eusebium lib. 8. de demonstrat. euangelica. cap. 2. Nam & Plinius lib. 8. capitul. 25. in vnoquoque biennio vigintiquinque lunationes adnumerat. Huius verò anni initium duplex adnotari potest, ab ęquinoctio inquam vernali, & ab æquinoctio autũnaliautumnali, licet ordo mensium incipiat ab æquinoctio vernali. Exodi cap. 12. Vnde Nisan primus mensis Hebræorum ab æquinoctio verno conuenit quandoque mensi Martio, quandoque Aprili propter rationem lunationum, quam modò adduximus, & qua Hebræi omninò vtuntur, primum mensem computantes à prima lunatione, quæ sit proximior æquinoctio verno: quæ quidem lector poterit obseruare ex his, quæ hac de re scripsere Paulus Forosemproniensis, Ioannes Stoflerinus, Ioannes Lucidus, Petrus Ciruelus Darosensis, Ioannes de Monte Regio, & alij de emendatione Calendarij, & de recta Paschę celebratione tractantes. Ex quibus deducitur, Hebræos fuisse vsos anno solari duodecim mensium, non minori, sed ferè pari solari anno, quo modò vtimur, & quo totus penè orbis vsus fuerit. Quod constat ex capitulo vij. & viij. Genes. diuo Augustino lib. xv. de ciuitate Dei capitul. xiiij. Iosepho lib. primo antiqui. capit. v. Lactantio Firmiano lib. secundo. capit. xiij. Beda in libr. de temporib. Ioanne Driedonio lib. tertio. capi. iiij. in eius iiij. parte. Fortassis in hac AEra ab Adam, ex hac præfatione tollenda est dictio Hebraicos. Nam ea non vtitur in his annis adnumerandis Historia huius Regis: sed insequentis AEra à diluuio scribitur, Ela AEra delos Hebraicos del diluuio en quatro mil y trecientos y cincuenta y tres annos Romanos. Est & in hac temporũtemporum ratione obseruandum, non esse eandem annorum supputationẽsupputationem iuxta veritatem HebraicāHebraicam, atq;atque eam, quæ vulgò dicitur septuaginta interpretum: sicuti compertum erit lectori ex diuo Hieronymo in Hebraicis traditionibus super Genesim. diuo Augustino libr. xv. de ciuitate Dei cap. x. & capitul. xiij. Driedonio in dicto ca. iiij. aut capit. quinto. libr. tertij. Idem vbiq;vbique obseruant Eugubinus, & passim Theologi, qui de quęstione ista tractauerunt. Sed supputationem septuaginta sequuti sunt Eusebius, Origenes, Chrysostomus, Isidorus lib. v. etymolog. cap. xxxix. At supputationem alteram iuxta veritatem Hebraicam sequuntur Hieronymus, Augustinus de ciuitate Dei lib. xv. ca. xiij. Beda de temporib. Philon Hebræus, Driedo. Ioan. Lucidus, & Nicolaus Cælius Lusitanus in diligentissima veteris testamenti Chronologia. Discrimen autem hoc contingit in annumerandis annis ab Adamo ad Abraham: siquidem in assignanda temporis ratione post Abraham ad Iesum Christum redemptorem nostrum, parum, aut nihil distat supputatio Græcorum ab Hebræorum chronologia, quāquam vbique Augustinus Eugubinus adnotauit, & obseruandam esse censet, ne in eum errorem incidamus, in quem incidit vniuersa Græcia, & Italia, quæ Græcos, aut septuaginta interpretum editionem sequebatur, nondum ad Hebraicam veritatem Hieronymi editione vulgata, & recepta, quæ nos ab hoc errore vindicauit. Igitur ab Adamo ad diluuium anni sunt mille sexcenti & quinquaginta sex iuxta veritatem Hebraicam, & codices Latinos, quibus modò vtimur. capit. v. & vij. Genes. Iuxta septuaginta verò interpretes supputantur anni bis mille ducenti quadraginta duo. Huius numeri rationem poterit expendere lector diligens ex Hieronymo, Driedonio, & aliis, quorum modò meminimus. Ex quibus & illud constat, à diluuio ad ortum Abrahæ secũdumsecundum Hebręos cōputaricomputari annos nonaginta duos supra ducentos: ex editione verò septuaginta interpretum annos numerari mille septuaginta duos. teste Augustino libr. xvj. de ciuitate | Dei capit. x. qua ratione fit, vt in annorum numero ab Adamo ad ortum Abrahæ excedat septuaginta interpretum computatio veram ex Hebræis codicibus rationem annis ferè mille tercentum sexaginta sex. Hinc sanè suboritur maxima differentia inter Græcos, & Latinos, qui vulgarem septuaginta editionem sequuti sunt, atque ex alia parte grauissimos doctissimosq́;doctissimosque Theologos, qui hanc rem ex Hebræis conati fuere deducere ad veram cognitionem, in supputandis annis ab Adamo ad Christi natiuitatem. Etenim secundum Hebraicam veritatem, quamuis qui eam sequantur, non conueniant omninò in certo annorum numero, imò differant aliquantulũaliquantulum, paucis equidem in annis, ab Adamo ad Christum sunt anni ter mille nongenti sexaginta nouẽnouem: auctore Driedonio, qui exactissimè, ac diligenter annorum numerum obseruat. Beda verò adscribit Christi natiuitatem anno ab Adamo ter millesimo nongentesimo quinquagesimosecundo. Ioannes Lucidus anno termillesimo nongentesimo sexagesimo: vltimo anno Olympiados centesimæ nonagesimæ quartæ. Henricus Glareanus, & Haloander anno tertio eiusdem Olympiadis. Græci autẽautem, & qui sequuti sunt septuaginta interpretes, nempe Eusebius, Origenes, Isidorus, & alij Christi natiuitatem adscripsere anno ab Adamo quintum millesimo centesimo, nonagesimonono. Vnde numerus annorum ex Græcorum supputatione maior est fere mille ducentis ac triginta annis, illo numero, qui ex veritate Hebraica deducitur. Ipse verò Eusebius in principio chronicorum, etiam si fuerit sequutus septuaginta interpretes, fatetur tamẽtamen iuxta Hebraicam literam ab Adamo ad diluuium tantùm supputari annos mille sexcentos quinquaginta sex.
Rex sanè Alfonsus decimus, de quo & in hoc capite agimus, in chronicis, ab Adamo ad Christi aduentum connumerat annos quinq;quinque mille nonaginta nouem. Apud quem opinor ipse Codicem corruptum esse, & scribendum fore, annos quinque mille centum nonaginta nouem: eaq́;eaque suspicione ducor, quòd existimem, regem sapientissimum voluisse in chronicis sequi Eusebium & alios, qui ex septuaginta interpretibus hanc temporis rationem obseruare conati sunt.
Rursus idem rex, quod mirum est, in tabulis Astronomicis supputat ab Adamo ad Cristum annos sex mille nongentos octuaginta quatuor, & dies bis centum, vnum & viginti ab Adamo ad diluuium annos ter mille octingentos octuaginta duos, & dies centum sexaginta septem. Qua in re Alfonsus ipse parum sibi constat, cum apud eum sit tanta in sacris annis connumerandis varietas, & dissensio.
Hæc tandem adduximus longe quidem repetita, vt faciliùs possimus examinare rationem temporis ab Adamo ad initium principatus ipsius Regis Alfonsi, qua in dicta pręfatione idem vsus est. Nam ex præmissis apparet, eam non conuenire veritati Hebraicæ, & illi supputationi, quæ ex ea deducitur Quod facillimè poterit quis deprehendere ex eo, quòd iuxta Hebræorum supputationem principatus Alfonsi initium habuerit anno ab Adamo ferè quintum millesimo ducentesimo vigesimo: Ex Driedonio, aut quintum millesimo ducentesimo. Ex Beda, vel quintum Millesimo ducentesimo vndecimo iuxta Ioan. Lucidi opinionem. Multò minus conuenit Chronologia dictæ præfationis supputationi Eusebij, & aliorum, qui septuaginta interpretes sequuntur: esset enim primus annus principatus regis Alfonsi ab Adamo sextum Millesimus quadringentesimus quinquagesimus. Quòd si præfationem istam velimus intelligere iuxta rationem temporis, qua idem Rex Alfonsus in tabulis Astronomicis vtitur, erit profectò multò maior differentia: nam ex ea computatione annus primus principatus regis Alfonsi erit octauum millesimus ducentesimus tricesimus quintus. Quibus omnibus obseruatis poterit in hac prima supputatione præfationis numerus verus restitui, secundum opinionem illam, quam Regem Alfonsum sequutum fuisse, sit rationi magis consentaneum. Ego sanè opinor, in hac præfatione RegẽRegem veritatem Hebraicam sequutum fuisse, atque ideo ex Driedonij supputatione suspicor, scriptorum errore factum esse, vt bis centum anni fuerint propè omissi.
Est & in eadem præfatione maximus † error
3
* in chronologia deducta à diluuio, & vniuersali Cataclysmo, etenim nec conuenit veritati Hebraicę, nec Gręcorum supputationi, quum secundum priorem ab Adamo ad diluuium fuerint anni mille, sexcenti quinquaginta sex: secundum posteriorem bis mille, ducenti, quadraginta duo: & iuxta præfationem istam tantum sexcenti sexaginta octo: quod nullus vnquam scripsit. Qua ratione iuxta veritatem Hebraicam erit in hac præfatione locus de | diluuij tempore emendandus, ita quidem, vt à diluuio ad principatum Alfonsi Regis adnumerentur ter mille, quingenti, sexaginta quinque anni: si primam temporis rationem ex traditione Driedonij additis ducentis annis emendauerimus: aut paucis ab hoc numero detractis annis ex Bedæ, aut Ioann. Lucidi supputationibus. Quòd si quis dixerit, Regem Alfonsum sequutũsequutum fuisse in hac præfatione Eusebium, & sequaces, quod falsum mihi videtur, adhuc error est in annorum numero à diluuio ad principatum Alfonsi, qui tolli tunc poterit, si numerentur à diluuio anni quatuor mille ducenti & octo.
In his verò duabus supputationibus ab Adamo, & diluuio, ex diebus, quos post annos integros addit Rex Alfonsus, nisi & hoc in loco subsit scriptorum vitium, deducitur, apud Hebræos annum incipere à die decima octaua Augusti, quo ad rationem temporis ab Adamo considerandam. Nam ab hac die vsque ad vltimum diem Maij, qui fuit primus principatus, & regni Alfonsi, adnumerantur ducenti octoginta septem dies, quorum in hac præfatione fit mentio. Eadem propè ratione constat, apud Hebræos annum, quo ad diluuij tempus describendum, initium capere à die decimasexta Februarij: à qua ad diem vltimam Maij sunt dies centum & quinque, quos hoc in loco supputat Rex Alfonsus.
Qua in re omnino est adnotandum, apud
4
*Hebræos duplex obseruari anni initiũinitium, † quod paulò antè obiter adnotauimus: nam ante exitum Iudæorum ab AEgypto annus incipiebat ab æquinoctio Autumnali: postea verò initiũinitium annus adsumpsit ab æquinoctio verno: nempè à luna, quæ huic æquinoctio, vel alteri proximior erat. QuemadmodũQuemadmodum nullo ad hoc citato auctore scribit Gulielmus Postellus in libr. de Etruriæ Regionis institutis, & ante ipsum adnotârunt Nicolaus Lyranus in Genesim capitulo 7. idem Lyranus, & Burgensis Exodi capitul. 12. Id verò mihi probat Iosephus libro primo antiquita. capitulo quinto. vbi de diluuio tractans inquit: Contigit autem hæc passio sexcentesimo anno natiuitatis Noe mense secundo, qui à Macedonibus Dius nuncupatur, ab Hebræis autem Marachat, seu Amarsuane. Sic enim in AEgypto annum constituerunt. Moses autem Nisam mensem, qui est Xanthicus, primum in festiuitatibus definiuit, in quo ex AEgypto Hebræos eduxit. Hic autem apud eum etiam in cunctis muneribus diuinis valde pollebat: in venditionibus autẽautem, & emtionibus, & alia gubernatione prioris seculi decreta seruauit. Hæc Iosephus. Apud quem Dium mensem eum intelligo, qui apud nos est Nouember ex Eusebio libr. octauo eccles. histor. ex Græco Codice, folio 92. Anshelmo libr. secundo. de imagine mundi, capitul. sexto. & Suida, qui scribit, hunc mensem esse primum apud Macedones, & constat Octobrem esse vltimum. Quod & nos obseruauimus superius capitulo 14. numero 12. quo fit, vt Græcus Plutarchi Codex in Arato sit emendandus, vbi Dæsius mensis Macedonum confertur Nouembri Atheniensium, est etenim scribendum, Dius mensis, non Dæsius, qui Iunio respondit, non Nouembri, ex eodem Suida, & Eusebio in loco proximè citato. Quamuis idem Plutarchus in Alexandro mensem, qui à Macedonibus Lous dicitur, & Augusto conuenit, ex Euagrio lib. 4. capitul. 9. Suida, & Demosthene in oratione de corona, vbi illum contulit βοδρομιῶνι Atheniensium, conferat ἐκατομβαιῶνι id est Iunio. Vt tandem Plutarchus in hac mensium collatione ab alijs dissentiat, vel codicis sit vitium, quod magis applaudet. Xanthicus verò mensis apud Macedones respondet nostro Aprili ex eodem Eusebio in dicto libr. octauo. folio 91. & 92. & libro tertio. capitulo octauo. Socrate libro quinto. capitulo 22. Euagrio libro quarto. capitul. nono. Anshelmo in dict. capit. sexto. ex Iosepho Græco libr. sexto. cap. 31. & Latino lib. 7. de bello Iudaico, capitul. 12. Idemq́;Idemque Suidas adnotauit. Secundo equidem mense diluuium contigisse planè probatur Genes. capitulo septimo & 8. At Iosephus secundum mensem illum fuisse asseuerat, quem Macedones Dium appellant, quem nos NouembrẽNouembrem dicimus: erat igitur tunc primus anni mensis October, id est, lunatio illa, quæ proximior eo tempore fuit æquinoctio Autumnali, quod licet hodie propter anticipationem contingat mense Septembri, olim tamen Octobri nostro respondebat: sicuti Ioann. Lucidus, & alij docere conantur: etiam eadem ratione docentes, olim æquinoctium vernum nostro Aprili conuenisse, modo verò Martio conuenire. Hinc apertissimè deducitur, Regem Alfonsum in hac præfatione minimè obseruasse initium anni Hebraici ab æquinoctio verno, nec ab æquinoctio Autumnali: fortassis ex eo, quòd apud Hebręos, quamuis quo ad res sacras & conuentiones, ac contractus essent certa | cuiusque anni principia, tamen quo ad numerum dierum quidam anni maiores, quidam verò minores erant: & præterea propter mutationes lunationum, anticipationem æquinoctiorum, & varia mensium initia, non poterant non esse annorum primi dies incerti. Adhuc tamen non potest defendi huius præfationis dierum supputatio, qua in adnumerandis annis ab Adamo, & à diluuio vsus est sapiẽtissimussapientissimum Rex Alfonsus: nisi pręmittamus, Regem Alfonsum initium anni ab ęquinoctio verno, quod Astronomis est in vsu, obseruasse, annosq́;annosque constituisse paulò minores Romanis, ita quidem, vt mille, & quingentis annis, dies ferè quindecim supersint ex Iulij Cæsaris obseruatione. Fortassis in supputatione, quæ fit ab Adamo in hac præfatione, dictio illa: Docientos: fuit mutata è suo loco à scriptore: atque ideo erit legendum. La Aera de Adam en cinco mille docientos y veynte y vn annos Hebraicos, y ochenta y siete dias.
5
*Subsequitur in eadẽeadem præfatione † numerus annorum ab Imperio Magni Nabuchodonosor ad principatum Regis Alfonsi, & connumerantur anni mille nongenti nonaginta octo, quibusdam additis diebus: & sanè iuxta supputationem Driedonij adnumerantur anni mille octingenti sexaginta sex. Vnde nec in hac chronologia fuit vera temporis ratio in eadem pręfatione obseruata: nam ex Eusebio, Beda, Ioann. Lucido, & alijs minor aliquantulum annorum numerus deducitur, quàm fuerit à Ioann. Driedonio supputatus. Est igitur error in hac adnumeratione ex centum triginta annis.
Ex Philippo deinde Macedonum Rege ab eodem Alfonso ratio temporis sumitur ad numerum mille quingentorum sexaginta quatuor annorum: in qua & error est: nam auctoribus Eusebio, & sequacibus, Philippus regnare cœpit anno tertio centesimæ quartæ Olympiados: aut secundum Diodorum Siculum, & Laertium in vita Xenophontis anno primo centesimæ quintæ Olympiadis, regnauitq́;regnauitque viginti sex annis. At Redemptor noster Iesus Christus natus est anno quarto centesimę nonagesimæ quartæ Olympiadis, auctore Lucido: aut anno tertio, auctoribus Eusebio, Glareano, & Haloandro. qua ratione ab initio principatus Philippi ad Christum sunt anni ferè tercentum sexaginta: & ab eodem Philippo ad Regem Alfonsum mille sexcenti, & vndecim anni. Huic errori accedit & alter, ex quo duo tantùm anni adscribuntur imperio Philippi ante eius filium Alexandrum, quod est ab omnibus historicis alienum. Non me latet, in historia huius Regis Alfonsi, & in historia Fernandi quarti, & Sanctij itidem quarti, rationem temporis ita describi, vt anni vndecim tantum tribuantur Philippo Alexandri Magni patri. qua ratione foret legendum in hac præfatione: Ela AEra de Philippo el gran Rey de Grecia en mille quinientos y setenta y tres annos Romanos.
Sed & in † Alexandri Magni principatu
6
* subest error in ratione temporis, quæ in eadẽeadem præfatione traditur: siquidem Alexander cœpit regnare ante Christi aduentum anno trecentesimo tricesimo quinto, & ante principatum Alfonsi Regis anno millesimo quingentesimo octuagesimoquinto: vnde AEra ab Alexandro Magno hac in præfatione adnumerata, ex annis mille quingentis sexaginta duobus erit iuxta pręscriptum numerum corrigenda. Annos verò Alexandri Magni idem Rex Alfonsus in tabulis ab Octobri ex Græcorum more incipientes adnumerat.
AEra verò Cæsaris ex annis mille bis centum octuaginta nouem, optimè conuenit anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo primo: quod & nos obseruauimus lib. primo Variarum resolut. capitulo 12. atque ideo nullus subest error in hac supputatione, quæ ab AEra Cæsaris in eadem præfatione fit. AEra etenim Cæsaris triginta octo annis præcedit Christi natiuitatem: secundum omnes. imò ipso Rege Alfonso auctore in tabulis, additur his triginta & octo annis dies vnus. Ex quo intelliges, quanam ratione in hac præfatione ab AEra Natiuitatis adnumerẽturadnumerentur centum quinquaginta duo dies ad initium Regni Alfonsi, & ab AEra Cæsaris centum & quinquaginta tantùm.
Cæterùm in supputatione, quæ fit in eadẽeadem præfatione † ab AEra Arabum, & Mahumeti,
7
* an subsit error aliquis, inquirendum erit priùs constituto tempore, à quo Arabum anni incœperint. Nam si Arabum initium deducitur ab anno Domini sexcẽtesimosexcentesimo vicesimosexto: quemadmodum ex Sabellico in eadem præfatione obseruauit Gregorius, error subest in computatione, quia non conueniunt anni Domini mille ducenti quinquaginta & vnus, annis Arabum sexcentum viginti nouem, aut ferè triginta. Ego sanè arbitror, nullum subesse errorem hac in parte in dicta præfatione, | quod probabitur, si constituerimus, initium Arabum anno Domini sexcentesimo vicesimo secundo, ita vt annus vicesimus secundus post sexcentesimum sit primus in Arabum chronologia: quod Ioannes Lucidus expressim adnotauit in chronicis. Et probatur auctoritate Roderici Achiepiscopi Toletani, libro tertio. capitulo 18. & 19. Vbi annus ArabũArabum nonagesimus primus adscribitur anno Cæsaris septingentesimo quinquagesimo: & annus Arabum nonagesimus secundus, anno Cæsaris septingentesimo quinquagesimo primo: & rursus annus Arabum nonagesimus tertius, anno Cæsaris septingentesimo quinquagesimo secundo. Ex quibus ad veram adnumerationem deductis constat, Arabum AEram incœpisse anno Domini sexcentesimo vicesimo secundo. Cui opinioni accedit historia eiusdem regis Alfonsi decimi, & Sanctij eius filij, quarum capitulo 1. anni Arabum iuxta eandem rationem adnumerantur: sicuti & in hac præfatione, in qua anni Arabum sexcenti viginti nouem, denique triginta, conueniunt anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo primo, ac ferè secundo. Sic sanè apud Rodericum Toletanum in libro tertio. capit. 17. dum legitur. Arabum verò nonagesimo primo, AEra septingentesima quadragesima nona. Est omnino legendum, ArabũArabum verò nonagesimo, AEra septingentesima quadragesima nona. Alfonsus episcopus Burguensis capitul. 44. & Matthæus Palmerius Arabum AEram adnumerant ab anno Domini sexcentesimo vicesimo tertio. Isidorus Pacensis ab anno Domini sexcẽtesimosexcentesimo decimoseptimo. Florentinus ab anno sexcentesimo quadragesimo. Antonius Beuter ab anno Domini quingentesimo nonagesimo tertio.
Verùm in huius Regni Castellani chronicis, in quibus similis ferè huic chronologia traditur, passim diligens lector errores in ratione temporum obseruanda deprehendet, vel scriptorum vitio, aut ignorantia eorum, qui absque exactissima temporum cognitione easdẽeasdem historias in publicum emisere. In omnibus etenim, quas ipse legi, huius Regni chronicis, memoria teneo, huiuscemodi errata non semel obseruasse.
Loading...