Cæterùm in eadem præfatione asseuerat
Rex Alfonsus, annum primum sui principatus
esse, & computari ab anno mundi. V. M.
XXI. & diebus CCLXXXVII. atque hoc in
loco intelligit annos Hebræos: cùm in omnibus eiusdem præfationis computationibus de
Romanis annis loquatur expressim. † Annus
*
verò Romanus dubio procul constat duodecim mensibus, quibus & modò vtimur, & vsa
est resp. Romanorum ab Imperio Iulij Cæsaris, qui imitatus AEgyptios ad certum dierum
numerũnumerum solis redegit annum intercalario antiquo
mẽsemense sublato, vt vnus dies quarto
quoq;quoque
anno intercalaretur, qui & hodie
quoq;quoque intercalatur propter
vniuscuiusq;vniuscuiusque anni
quadrantẽquadrantem,
qui ad
perfectũperfectum solis cursum post CCCLXV.
dies deerat, auctoribus Macrobio libr. j. Satur. capitulo xiiij. Plinio libr. xviij. capitu.
xxv. Suetonio, & Plutarcho in Cæsare. Priùs etenim Romulus ex decem mensibus
|
constituerat annum solarem: Numa verò ex
duodecim, sed ratione quadam adeò confusa,
& imperfecta, vt necesse fuerit,
eāeam à Iulio Cęsare immutari: quemadmodum
idẽidem Macrobius
cap. 12. & 13. docet. Hoc denique anno solari
vsa est semper Christi ecclesia, atque totus ferè ad hanc vsque diem terrarum orbis: tametsi
varia fuerit apud plerasque gentes olim annorum ratio: quod scripsere Plinius libr. 7. cap.
xlviij. Macrobius in dict. lib. j. capit. viij. Alex.
ab Alexandris libr. 3. dier. geniali. cap. 24. Anselmus lib. 2. de imagine mundi c. x. ex nostris
Andræ. Tiraquel. libr. j. de retract. §. pri. glo. x.
Constat igitur annus hic Romanus ex CCCLXV. diebus. L. cùm hæres. §. Stichus hæredi.
ff. de stat. liber.
eiusq́;eiusque initium sumitur à Calendis Ianuariis. Sed & apud Hebræos annus
solaris erat in vsu, diuersa tamen mensium obseruatione: siquidem duodecim lunationes apud eos simul additis vndecim diebus faciunt
annum solarem: qua de causa ipsi moti tertio
quoque anno tredecim menses adscribunt,
aut octauo quoque anno tres menses adiiciunt. quia solaris annus lunarem excedit vndecim diebus, & quarta parte, vt scribit Africanus apud Eusebium lib. 8. de demonstrat. euangelica. cap. 2. Nam & Plinius lib. 8. capitul. 25.
in vnoquoque biennio vigintiquinque lunationes adnumerat. Huius verò anni initium
duplex adnotari potest, ab ęquinoctio inquam
vernali, & ab æquinoctio
autũnaliautumnali, licet ordo
mensium incipiat ab æquinoctio vernali. Exodi cap. 12. Vnde Nisan primus mensis Hebræorum ab æquinoctio verno conuenit quandoque mensi Martio, quandoque Aprili propter
rationem lunationum, quam modò adduximus, & qua Hebræi omninò vtuntur, primum
mensem computantes à prima lunatione, quæ
sit proximior æquinoctio verno: quæ quidem
lector poterit obseruare ex his, quæ hac de re
scripsere Paulus Forosemproniensis, Ioannes
Stoflerinus, Ioannes Lucidus, Petrus Ciruelus Darosensis, Ioannes de Monte Regio, &
alij de emendatione Calendarij, & de recta
Paschę celebratione tractantes. Ex quibus deducitur, Hebræos fuisse vsos anno solari duodecim mensium, non minori, sed ferè pari solari anno, quo modò vtimur, & quo totus penè orbis vsus fuerit. Quod constat ex capitulo
vij. & viij. Genes. diuo Augustino lib. xv. de
ciuitate Dei capitul. xiiij. Iosepho lib. primo
antiqui. capit. v. Lactantio Firmiano lib. secundo. capit. xiij. Beda in libr. de temporib. Ioanne Driedonio lib. tertio. capi. iiij. in eius iiij.
parte. Fortassis in hac AEra ab Adam, ex hac
præfatione tollenda est dictio Hebraicos.
NāNam
ea non vtitur in his annis adnumerandis Historia huius Regis: sed insequentis AEra à diluuio scribitur, Ela AEra delos Hebraicos del diluuio en quatro mil y trecientos y cincuenta
y tres annos Romanos. Est & in hac
temporũtemporum
ratione obseruandum, non esse eandem annorum
supputationẽsupputationem iuxta veritatem
HebraicāHebraicam,
atq;atque eam, quæ vulgò dicitur septuaginta interpretum: sicuti compertum erit lectori ex diuo
Hieronymo in Hebraicis traditionibus super
Genesim. diuo Augustino libr. xv. de ciuitate
Dei cap. x. & capitul. xiij. Driedonio in dicto
ca. iiij. aut capit. quinto. libr. tertij. Idem
vbiq;vbique
obseruant Eugubinus, & passim Theologi,
qui de quęstione ista tractauerunt. Sed supputationem septuaginta sequuti sunt Eusebius,
Origenes, Chrysostomus, Isidorus lib. v. etymolog. cap. xxxix. At supputationem alteram
iuxta veritatem Hebraicam sequuntur Hieronymus, Augustinus de ciuitate Dei lib. xv. ca.
xiij. Beda de temporib. Philon Hebræus, Driedo. Ioan. Lucidus, & Nicolaus Cælius Lusitanus in diligentissima veteris testamenti Chronologia. Discrimen autem hoc contingit in
annumerandis annis ab Adamo ad Abraham:
siquidem in assignanda temporis ratione post
Abraham ad Iesum Christum redemptorem
nostrum, parum, aut nihil distat supputatio
Græcorum ab Hebræorum chronologia,
quāquam
vbique Augustinus Eugubinus adnotauit, &
obseruandam esse censet, ne in eum errorem
incidamus, in quem incidit vniuersa Græcia,
& Italia, quæ Græcos, aut septuaginta interpretum editionem sequebatur, nondum ad
Hebraicam veritatem Hieronymi editione
vulgata, & recepta, quæ nos ab hoc errore vindicauit. Igitur ab Adamo ad diluuium anni
sunt mille sexcenti & quinquaginta sex iuxta
veritatem Hebraicam, & codices Latinos,
quibus modò vtimur. capit. v. & vij. Genes.
Iuxta septuaginta verò interpretes supputantur anni bis mille ducenti quadraginta duo.
Huius numeri rationem poterit expendere lector diligens ex Hieronymo, Driedonio, & aliis, quorum modò meminimus. Ex quibus & illud constat, à diluuio ad ortum Abrahæ
secũdumsecundum Hebręos
cōputaricomputari annos nonaginta duos
supra ducentos: ex editione verò septuaginta
interpretum annos numerari mille septuaginta duos. teste Augustino libr. xvj. de ciuitate
|
Dei capit. x. qua ratione fit, vt in annorum numero ab Adamo ad ortum Abrahæ excedat
septuaginta interpretum computatio veram
ex Hebræis codicibus rationem annis ferè mille tercentum sexaginta sex. Hinc sanè suboritur maxima differentia inter Græcos, & Latinos, qui vulgarem septuaginta editionem sequuti sunt, atque ex alia parte grauissimos
doctissimosq́;doctissimosque Theologos, qui hanc rem ex Hebræis conati fuere deducere ad veram cognitionem, in supputandis annis ab Adamo ad
Christi natiuitatem. Etenim secundum Hebraicam veritatem, quamuis qui eam sequantur, non conueniant omninò in certo annorum numero, imò differant
aliquantulũaliquantulum, paucis equidem in annis, ab Adamo ad Christum
sunt anni ter mille nongenti sexaginta
nouẽnouem:
auctore Driedonio, qui exactissimè, ac diligenter annorum numerum obseruat. Beda
verò adscribit Christi natiuitatem anno ab Adamo ter millesimo nongentesimo quinquagesimosecundo. Ioannes Lucidus anno termillesimo nongentesimo sexagesimo: vltimo
anno Olympiados centesimæ nonagesimæ
quartæ. Henricus Glareanus, & Haloander
anno tertio eiusdem Olympiadis. Græci
autẽautem,
& qui sequuti sunt septuaginta interpretes,
nempe Eusebius, Origenes, Isidorus, & alij
Christi natiuitatem adscripsere anno ab Adamo quintum millesimo centesimo, nonagesimonono. Vnde numerus annorum ex Græcorum supputatione maior est fere mille ducentis ac triginta annis, illo numero, qui ex veritate Hebraica deducitur. Ipse verò Eusebius
in principio chronicorum, etiam si fuerit sequutus septuaginta interpretes, fatetur
tamẽtamen
iuxta Hebraicam literam ab Adamo ad diluuium tantùm supputari annos mille sexcentos
quinquaginta sex.