19

SVMMARIVM.

  • 1 Festorum dierum celebritas iure diuino veteris testamenti instituta fuit.
  • 2 Præceptum decalogi de Sabbatis sanctificandis, partim est morale, partim cæremoniale.
  • 3 Præceptum hoc, qua ex parte morale censetur, est & iuris naturalis.
  • 4 Festorum obseruatio etiam est iure diuino Euangelico instituta.
  • 5 Qui verò dies sint à Christianis religionis causa obseruandi, ad ius pontificium humanum pertinet.
  • 6 An dici dominicæ celebratio sit iure diuino, an pontificio humano instituta?
  • 7 Quibus diebus prohibita sit genu flexio in precibus Deo exhibendis.
  • 8 De origine aliquarum festiuitatum, quæ Christianis solennes sunt, & olim fuêre.
  • 9 In his festorum dierum celebrationibus, qua nunc ratione dies consideretur.
  • 10 De peruigilationibus, & nocturnis sacrificijs.
  • 11 Hoc sanctificationis dierum præcepto, externus cultus, non internus præcipitur.
  • De festorum dierum apud Christianos celebratione, de́deque eorum origine.
CAPVT XIX.
FEsti dies olim apud GẽtilesGentiles dicebāturdicebantur, in quibus vel sacrificia dijs offerre gentes consueuêre, vel ludi in honorem deorum fiebant, vel feriæ obseruabantur: aut sanè alicuius publicæ lætitiæ, bonive euentus causa diurnis epulationibus celebrabantur solennitates quædam more maiorum institutæ. Verùm apud Christianos dies festi dicuntur, in quibus feriari oportet, quod & Gentilibus solenne itidem erat, vt veri Dei agnitione, animoq́; interiori cultu instituto, quod mente complexi sumus, exteriorem cultum Deo exhibendo sanctè, & piè præstemus. Est igitur hac in re, vt in plerisq́;plerisque, maximum inter nos, & gentes discrimen: quod illæ animorum insipientia, tenebrisq́;tenebrisque illusæ, festa quædam agere solebant, superstitiosa quadam religione conuictæ, in deorum quorundam celebritatem, quos ante veram Christi lucem finxerat sibi quisque, dæmone semper humanum genus, vt eius officio, & impio munere fungeretur, miris præstigijs infestante. Nos verò, qui Christi fidem profitemur, festa quidem agimus in hoc vnum intenti, vt Deo vero, quem vnum in trinitate patris, filij à patre geniti, & spiritus sancti ab vtroque procedentis, pio, ac sanctorum Christianorum consensu tota mente, & anima prædicamus, verum cultum internũinternum, inquam, & externũexternum exhibeamus: cuius instituti antiquitatẽantiquitatem, & originem | libuit ex sacra scriptura, & ecclesiasticis traditionibus breui quadam obseruatione adnotare ad veram iuris pontificij interpretationẽinterpretationem, vt rationem ipsam perscrutemur, qua in his festis, ac celebritatibus instituendis vsi fuere olim, & nunc sanctè, & piè vtuntur ecclesiæ Catholicæ prælati, Romanum Pontificem, qui primatum obtinet, sequuti.
1
*Prima conclusio † Festorum dierum celebritas religionis causa iure, ac lege veteris testamenti instituta est diuina institutione, ex tertio Decalogi præcepto. Hoc probatur cap. 5. Deute. Exod. 21. & 30. Ezechiel. 20. quibus in locis constat, ex lege veteri præceptum esse, vt Sabbata sanctificarentur. SabbatũSabbatum enim apud Hæbreos requiem significat, aut ab opere cessationem: atq;atque ideò dies septimus hebdomadę dictus est Sabbatum, quòd fuerit in requiem destinatus. Septimus dies inquit dominus, erit vobis sanctus, sabbatum, & requies Domini. Sed & sabbatum, latiùs accepta dictione, totam hebdomadam postea significauit. Sic etenim Lucæ capit. 18. scriptum est, Ieiuno bis Sabbato, vt illic interpretes adnotarunt, tametsi propriè hebdomada constabat ex Sabbato, & Prima, Secunda, & Tertia, Quarta, Quinta, & Sexta Sabbati, auctore Hieronymo, quæstione iiij. ad Hedibiam. Vnde illud apud Ioannem capit. 20. Vna autem Sabbati. & Lucæ 24. atque item Marci 16. & valde mane vna Sabbatorum. & apud Matthæum cap. 28. prima Sabbati, Diem, quæ nunc dominica est, & tunc erat prima post Sabbatum, significat: vt ibidem post alios Caietanus interpretatur. Eadem ratione dicimus & nunc Secundam feriam, Tertiam feriam, Quartam feriam, Quintam feriam, sextam feriam: à prima, quæ dies dominicus est, numerum deducentes: sabbatum verò, quod est septima feria, nomine veteri appellamus: ex institutione beati Syluestri auctore Beda lib. de temporibus capit. 8. Thoma VValdensi de sacramentalibus capit. 140. Et constat ex vita eiusdem Syluestri à Græco in Latinum traducta, & typis tradita, opera, & cura Aloysij Lipomani, quinto vitarum tomo. Iudæi sanè omne festum sabbatum nuncupabant ex eo, quòd sabbath requiem sonat: quemadmodum adnotarunt Theophylactus, & alij Lucæ capit. 6. idem sensit Chrysostomus Homilia 40. super Matthæ. qui equidem authores apud Lucam in dicto capit. 6. Sabbatum secundo primum, hoc est, δευτερόπρωτον intellexerunt, quando quies, atque ocium duplex erat tam Sabbati domini, quàm solennitatis alterius præcedentis: quia plerunque incidebat festum in parasceuen, & tunc parasceue vocabatur Sabbatum propter festum: & quod propriè Sabbatum erat, nominabatur secundo primum, quod secundum esset ab altero festo, & Sabbato, quod præcesserat. Tametsi Caietanus locum illum aliter, & fortassis rectè interpretatus fuerit. Sed & prædictam interpretationem, quam ex Chrysostomo, & Theophylacto adduximus, etiam probarunt Oecumenius cap. 14. super sextum Lucæ caput, & Suidas in dictione, Sabbatum. Tertiò igitur decalogi præcepto affirmatiuo exterior præcipitur Dei cultus, nempe corporalis requies, & cessatio ab operibus seruilibus ad famulandum Deo, & vt liberi ab operibus profanis mente Deo intenti cultum illi exhibeamus, exteriorem inquam, sub quo nobis, qui sensibiles sumus, proponitur interior cultus, vt meditatio, mentalisq́;mentalisque oratio, exterarũexterarum rerum similitudinibus. Sic per exteriorem thuriferationem instituimur, quemadmodum orantis mens in Deum sit eleuanda.
Secunda conclusio. † Præceptum Decalo
2
*gi de Sabbatis sanctificandis partim est morale, partim cæremoniale. Hanc conclusionem asseuerat S. Thomas. j. ij. q. 100. art. iij. ad ij. & ij. ij. q. 122. art. 4. quẽquem omnes Theologi sequuti sunt. Est etenim hoc præceptum morale, vt omnes homines, cùm iure teneāturteneantur vnum Deum colere, tempus aliquod debeant secernere, atq;atque ab alijs profanis actibus eximere, Deoq́;Deoque colendo dicare, vt illi cultum exhibeant, illumq́;illumque venerentur. Nam & Psaltes inquit Psalmo 45. Vacate, & videte quoniāquoniam ego sum Deus. Eadem conclusio probatur ex eo, quòd præcepta decalogi omnia non tantùm moralia sunt, sed ad illa decem omnia præcepta moralia veteris legis reducantur, auctore diuo Thoma in dicta quæst. 100. art. 3. cuius rationes expendit diligenter Dominicus Soto lib. 2. de iustitia & iure, quęst. 3. artic. 3. idem probauerat Thomas quæstio. 99. artic. 2. & quæst. 100. artic. 2. Hoc tandem morale præceptum in eo situm est, vt homo, qui corpore constat, & anima, aliquo saltẽsaltem destinato tempore, & corpore, & animo ferietur, atq;atque interquiescat, intentus sanè laudi, contemplationi, ac venerationi Dei omnipotentis, vt corpus labore fatigatum alterna requie non careat, & ipsa mens ab externis laboribus immu|nis, & libera diuinæ legis meditatione, rerumque diuinarum memoria, & recordatione refecta, gratias agat Deo optimo maximo, à quo tanta, & tot beneficia gratuitò accepit. Est verò hoc præceptum cæremoniale, quantum ad certum tempus, quo feriari nos oporteat, & cultui diuino vacare, atque indulgêre: sic sanè quòd vel hoc die, vel illo celebretur festum, ad cæremonialem legem pertinet: & ea ratione apud Iudæos sabbati, quod erat septima dies, requies, & ab omni opere cessatio pręcepta erat ex lege cæremoniali varijs ex causis, quas sancti Doctores passim explicant, & nobis tradidêre, vt veteris legis rationem minimè ignoremus, quamuis ad eius obseruationem nequaquam teneamur.
3
*Tertia conclusio, Præceptum hoc † de festis diebus celebrandis, qua ex parte morale censetur, est & iuris naturalis. Hæc probatur, quia omnia præcepta moralia sunt iuris, & legis naturalis, authore sancto Thoma j. ij. quæstio 100. artic. 1. ex Paulo ad Roma. cap. 2. Vbi inquit, Gentes naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt: Explicat Dominicus Soto libro 2. de iustitia & iure. quæstio. 3. articul. 1. Hoc verò præceptum partim est morale: consequitur ergo, ea ex parte iuris naturalis esse, & ad legẽlegem naturalem pertinêre. Huic rationi & illa accedit, quòd omnes gentes solo lumine naturali, solisq́;solisque viribus naturalibus potuerunt verum Deum cognoscere, ea quidem cognitione, quæ tendit in finem naturalem: non inquāinquam totam Dei virtutem, & essentiam cognoscere, sed per hæc visibilia apprehendere, quòd sit Deus, & vnus, & prima rerum omniũomnium causa, & supremus omnium finis. Sic diuus Paulus ad Roman. 1. obiurgat philosophos, quia quod notum est Dei, id est acumine naturali de Deo est cognoscibile, manifestum est illis. id ipsum veteres Theologi probarunt, præsertim Lactantius Firmianus libro primo Diui. instit. cap. 4. cum sequentibus, ex testimonio veterum philosophorum, quorum diligenter meminit Augustinus Eugubinus lib. 3. de perenni philosophia. Ac rursus idem institutum prosequitur lib. 4. 5. & 6. sed & diuus Thomas hoc ipsum probat prima parte quæst. 12. artic. 12. Cùm verò, inquit Lactantius, ipsos deorum cultores sæpè videamus Deum summum, & confiteri, & prædicare, quam sibi veniam sperare possint impietatis suæ, qui non agnoscunt cultũcultum eius, quem prorsus ignorari ab homine nefas est? Quòd si lumine naturali vnus, & verus Deus cognosci poterat, eodẽeodem iure qui DeũDeum verum, & vnũvnum cognouêre, tenebantur dubio procul eidem cultũcultum aliquem exteriorem exhibere, vt mente, & animo illi essent intenti, quẽquem per actus exteriores religiosè venerabāturvenerabantur. Docet enim lex naturæ, religionẽreligionem colendam, & cæremonias obseruandas fore. Hac ratione gentes, quæ dæmonum illusionibus deceptæ, prauisq́;prauisque moribus institutę, & ea ex causa obcęcatæ Dei optimi maximi permissione, minimè Deum vnum, & verũverum cognouerunt, ab illo naturali lumine deficientes, quo illũillum cognoscere poterant, dijsq́;dijsque illis, quos falsò sibi finxerunt, quosq;quosque veros esse censebant, cultũcultum exteriorem exhibentes, dies quosdam sacrauerunt ac festa quædāquædam quolibet anno celebranda instituentes, superstitiosè nimis obseruabant non alio iure, quàm vt Deos, quos veros esse existimabant, cultu exteriori aliquo tẽporetempore ab operibus seruilibus liberi colerent, ac venerarentur: qua de re multa ex variis auctoribus diligẽtissimèdiligentissimè Gregorius Geraldus scripsit in eo libro quẽquem de dijs gentiũgentium nuper elaborauit. Sed & Columella li. 2. ca. vlt. tradit, quę veteres gentiliũgentilium pontifices diebus festis fieri prohiberent, & permitterent.
Quarta conclusio, † FestorũFestorum obseruatio non
4
* tantũtantum iure naturali, ac diuino veteris testamẽtitestamenti, sed & diuino legis euangelicæ instituta est, & vim obligationis obtinet. Hæc probatur ex præcedentibus. Nam si hoc præceptũpræceptum est iuris naturalis, & morale veteris legis, optimè cōsequiturconsequitur, & esse diuinũdiuinum legis euangelicæ: siquidẽsiquidem lex euangelica continet tantùm ea præcepta, quæ naturalia, vel moralia sunt, & quæ ad sacra menta pertinent: quod deducitur ex his, quæ tradit S. Tho. 1. 2. q. 108. ar. 1. & 2. idẽidem quodlibeto. 4. ar. 13. Etenim licet cæremonialia, & legalia veteris legis cessauerint lege noua euāgelicaeuangelica, eiusq;eiusque institutione, ac promulgatione: moralia tamẽtamen, & naturalia minimè cessarũtcessarunt: imò ea ex parte, qua præcepta veteris legis moralia erāterant, & iuris naturalis, etiāetiam si lex vetus data non fuisset, à Christo Iesu cōfirmataconfirmata fuêre non ex vi veteris legis, sed ex vi naturalis, ac moralis instituti, scriptũscriptum est enim Matth. 19. si vis ad vitāvitam ingredi, serua mandata. idẽidem Marc. x. & Luc. 18. Hinc de ducitur vera interpretatio cōcilijconcilij Triburiensis, à quo responsum est, veteris, & noui testa mẽtimenti pagina septimũseptimum diẽdiem ad humanāhumanam quietem speciali lege deputatũdeputatum fuisse. cap. licet de ferijs. Nam veteri lege, qua ex parte cęremonialis erat, dies 7. pręcipitur obseruari vti sacra, | & cultui diuino deputata: qua verò ex parte moralia lex vetus continebat, sub diei septimæ præcepto intelligitur, ac significatur, tempus aliquod cessatione operum seruilium signandum esse, quo cultui diuino fideles, & Christiani operam dare teneantur. Sic sanè lex diuina veteris testamenti quò ad cæremonialia diem septìmam deputauit quieti, & cultui diuino: quo ad moralia tẽpustempus aliquod arbitrio pōtificumpontificum definiendum significabat sub septimæ diei nomine: & licet cæremonialia cessauerint, moralia tamen non cessant, imò lege diuina euangelica comprobantur: atque ideò dies septima sacra censetur lege veteris testamenti diuina quò ad literam, & cæremonias, lege verò diuina noui testamenti quò ad moralem significationem: quæ nusquam cessauit, nec cessat: quia naturalis est institutio. Qua de re nos tractauimus lib. 1. Variar. resolut. cap. 17. nume. 1. & 2.
Quinta cōclusioconclusio. Quamuis huic præcepto
5
*de diebus aliquot † religionis causa Deo sacrandis, cultuiq́;cultuique diuino constituendis, iure humano, etiam pontificio derogari non possit, qui tamen dies, & quot sint huic muneri, & ea ex causa quieti, ocioq́;ocioque ab operibus seruilibus præsignandi, verè ad legem humanam pontificiam pertinet. Huius assertionis prior pars ex eo constat, quòd hoc præceptum ea ex parte sit morale, iuris naturalis, legisq́;legisque diuinæ euangelicæ, quibus lege humana derogari non potest. §. sed naturalia. Institut. de iure natur. gent. & ciuili. adnotauit Gratianus in principio 5. distinct. Sanctus Thomas 1. 2. quæstio 54. articu. 5. Fortuni. in l. vltima. ff. de iustitia & iure. col. 7. nos idem probauimus in quartum decretalium. 2. part. capit. 6. §. 9. numero 2. Et præterea Decalogi præcepta, qua ex parte moralia, & naturalia sunt, nullam patiuntur dispensationem: quemadmodum docet Sanctus Thomas 1. 2. quæstio. 100. articulo 8. quem optimè interpretatur Dominicus Soto libro ij. de iustitia & iure. quæstio. iij. artic. 8. ergo cum hoc præceptum iuxta sensum huius conclusionis in priori eius parte, sit morale, & naturale, nullam poterit pati dispensationem, saltem ad hoc, quin homo teneatur tempus aliquod, seu dies seu horas diuino vacare cultui, & religioni. Vnde quò ad istum effectum non exigimus necessarò dies integros, quamuis conclusio dierum meminerit ad seruandam legis veteris literam, quæ sensim tempus aliquod, quo Dei vacemus cultui significat. Posterior conclusionis pars satis probatur ea ratione, quòd in ea parte lex fuerit cæremonialis, & ideò cessauerit legis euangelicæ institutione: lege verò euangelica, & naturali nulli fuerũtfuerunt dies ocio deputati ad vacandum religioni, & cultui diuino: quod satis constat ex ipsa euangeliorũeuangeliorum lectione. Quò fit, vt quibusdam visum fuerit, iure humano pontificio dies festos, quos nunc ex ecclesiæ institutione celebramus, mutari omnino posse, aut deniq;denique tolli, modò tempus aliquod commodè constituatur, quo ab operibus seruilibus vacantes feriemur, & Deo cultum exteriorem exhibeamus: quia dies festi, quibus Christiani religionis causa feriamur, iure humano pontificio sunt instituti. quod probant Sanctus Thomas secunda secundæ quæstione 122. artic. 4. Florentinus 2. parte. tit. 9. capitu. 7. Archidiac. & Cardinal. S. Sixti in cap. 1. de consecrat. distin. 3. Ioan. Maior in 3. sentent. distinct. 37. quæsti. 27. Imò ipse Thomas expressim asseuerat, † di
6
*em dominicum iure humano, & ab ecclesia institutum esse ad hoc, vt diuinis officijs, & religioni vacemus: qua in re Anchar. Antonius, & Abb. in capit. 3. de ferijs, existimant, diei dominicæ festum iure diuino institutum fuisse. Idem probant Angelus in verbo, feriæ. §. 3. & Syluest. verbo, dominica. qui, hanc opinionem communem esse, testatur. Cuius probationi illud potissimè suffragatur, quòd à seculo vsque Apostolorum dies dominica fuerit ab ecclesia catholica in honorem Dei celebrata: ex Paulo prim. ad Corinth. capi. primo. Nam de collectis, inquit, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinaui ecclesiæ Galatiæ, ita & vos facite per vnam Sabbati. Quo in loco Chrysostomus, Ambrosius, Remigius, & alij, vnam Sabbati dominicam diem interpretantur. Imò & illic Primasius commemorat, diei dominicæ celebritatem ab apostolis descendisse ex testimonio diui Ignatij Epistola. 2. qui ferè tempore apostolorum floruit, sanctitate & doctrina illustris. Idem sensit Augustinus epistola 119. ad Ianuarij quæstiones capit. 13. scribens, Dies tamen dominicus non Iudæis, sed Christianis resurrectione domini declaratus est, & ex illo habere cœpit festiuitatem suam. Hæc Augustinus, ex quo obseruari poterit ratio, quare Sabbatum in diem dominicum mutatum fuerit. Nam ratio illa commemorandi beneficiũbeneficium creationis in festiuitate eius diei, in qua Deus ab illa requieuit, mutata est in beneficium recreationis, quæ facta est à Christo per gratiāgratiam, | & absoluta fuit die dominico per eius resurrectionem: fuitq́;fuitque illa lux in statu gratiæ prima, multò præstantior illa, de qua tunc dictũdictum est: fiat lux. Et præterea olim in lege veteri tradita fuit celebratio Sabbati, quod erat requies mortuorum: resurrectio autem nullius erat vsque ad Christum dominum, qui die dominico resurgens fecit, vt dies hic olim octauus, nunc in lege euangelica sit primus, Sabbato in festiuitate succedat, idem Augustinus in Epistola 85. ad Casulanum. Præponitur, inquit, dies dominicus Sabbato fide resurrectionis. Hæc & Isidorus scribit lib. primo. de officiis. cap. 24. multa Thomas VValdensis de sacramentalibus titu. xvj. capit. cxl. qui probare conatur, diei dominicæ festiuitatem ab apostolis institutāinstitutam fuisse. Tertullianus aduersus gentes cap. xvj. proximè his accedit dicens. Aequè si diem solis lætitiæ indulgemus, alia longè ratione, quàm religione solis, secundo loco ab eis sumus, qui diem Saturni ocio & victui decernunt, exorbitantes & ipsi à Iudaico more, quẽquem ignorant. Diem solis Tertullianus intellexit diem dominicum: vt & Imperator in l. omnes iudices. C. de feriis. Quo in loco & Theodosius Cæsar in l. omnes dies. id euidentiùs explicat. adnotauit Angelus Politianus libro miscell. capit. octauo. ex Dione libro xxxvij. id ipsum obseruari poterit ex Eusebio libro quarto. de vita Constantini Magni. Sozome. libro primo, capit. octauo. Cassiodoro lib. primo. tripart. cap. octauo. Cassiodoro libro primo tripartit. capit. decimo. Nicephoro libro septimo. capit. xl vj. Quibus minimè citatis Ludouicus Cælius idem tradit libro septimo. cap. xlj. & xlij. Sic & hoc ipsum traditur in vita beati Syluestri Græcè quidem scripta, in Latinum verò traducta opera Aloysij Lipomani quinto tomo. Dominicam verò diem hoc nomine primam sabbati, primam inquam hebdomadis diem significat Diuus Ioannes Apocalypsis capit. primo. Sed & diem Saturni sabbatum esse constat ex Dione. Reliqui verò dies adhuc apud nos planetarum nomina retinent. Idem ferè constat ex Iustino martyre in secũdasecunda oratione pro Christianis. vltima pagina. qui diem solis à Christianis celebrari ex eo tradit, quòd illo die Deus mundum effecerit, & eodem Iesus Christus à mortuis resurrexerit, & addit pridie Saturni Christum cruci affixum fuisse, & postridie Saturni, qui dies solis est, surrexisse. Nec quidquam oberit, quòd auctoribus Eusebio, Sozomene, & aliis Constantinus Magnus lege lata diffinierit diei Dominicæ celebritatẽcelebritatem. Etenim legẽlegem illam tulit Constantinus generalẽgeneralem, & vniuerso Romano orbi huius diei festiuitatem indixit, apostolicas traditiones imitatus, non quòd tunc apud Christianos cœperit hic dies celebrari, sed quòd ante ConstātinumConstantinum celebrabatur ex institutione apostolorum à Christianis, non ex lege Cæsarea, quæ tunc vtilis, ac necessaria fuit, vt subditi Romano imperio ex edicto Cæsaris diem illum colerent diligentius, & cautiùs, ne Cæsari forent rebelles, sed ex lege Apostolica, cui plures refragari non verebantur. Leo etiāetiam Tribunitius Imperator auctore Theodoro lectore, multò post ConstantinũConstantinum MagnũMagnum eandem legẽlegem denuò repetitārepetitam, Romanis, eorumq́;eorumque prouinciis dedit, non equidem nouam, sed veteris memoriāmemoriam renouandārenouandam. Huic rationi accedit, quod Origenes contra Celsum festiuitatis diei dominicæ meminit. Tertullianus de corona militis, rursus in 2. lib. ad vxorem. Hieronymus aduersus Vigilantium & Iustinus martyr in quæstionibus à Christianis positis. quæstion. cxv. ex Irenæo referens, diem hunc ab ApostolorũApostolorum temporibus celebrari quodāquodam aliorum dierum discrimine, quòd hic dies sit nostræ resurrectionis significatio, qua Christi benignitate, & à peccatis, & à morte, quæ ab illo interfecta est, liberati sumus, per Christi resurrectionẽresurrectionem. Vnde sempiterna memoria, inquit Iustinus, recolere debemus, & casum nostrũnostrum in peccatũpeccatum, & Christi in nos caritatẽcaritatem, qua ex causa surreximus: idcircò genu flexio, quāquam sex diebus adhibemus, casum nostrũnostrum in peccatũpeccatum significat: non flectere autẽautem genu die dominico resurrectionis nostræ est significatio. Hæc autẽautem cōsuetudoconsuetudo ab apostolorũapostolorum tẽporibustemporibus cœpit, quemadmodũquemadmodum ait beatus Irenæus Martyr & Lugdunensis Pontifex in libro de pascha, in quo mentionẽmentionem Pentecostes facit, in qua genu non flectimus, quod eodẽeodem loco habenda sit, quo dominicus dies, ob eam causam, quāquam de eo diximus. Hæc Iustinus. Obiter tamẽtamen admoneo lectorẽlectorem, me maximè dubita re, an opus illud fuerit à Iustino Martyre scriptũscriptum: quî etenim fieri potest, IustinũIustinum citare IrenæũIrenæum? qui, vt ipse ex Eusebio, Hieronymo, Nicephoro, & aliis coniecto, post mortẽmortem ipsius Iustini floruit, & scripsit, saltẽsaltem martyrio coronatus est: atq;atque ideò à fide historiæ alienũalienum est, quod Iustinus Irenæi iam martyris, & mortui meminerit. Ipse verò Irenæus in quinto aduersus hæreses Iustini meminit, & eius operis, quod cōtracontra MartionẽMartionem hæreticum scripsit, teste Hieronymo. Sed | & Eusebius in Chronico multò ante Irenæi martyrium, ipsius Iustini mortem, & agonem pro religione Christiana contigisse tradit. Pręter hæc in eodem opere citatur Origenes cap. 82. & ca. 86. qui dubio procul post Iustini martyrium claruit. Imò & natus est. Quod ex Hieronymo, Eusebio, Hermano Contracto, & Nicephoro constat: nec istius operis meminere Hierony mus, Eusebius, Nicephorus, & S. Photius, & alij qui Iustini scripta, & libros adnumerauerunt. Idem verò Iustinus in dialogo cum Triphone de die dominico, in quo Dominus noster Iesus Christus surrexit à mortuis, quem vnum SabbatorũSabbatorum nominat, scribit. Vnus enim Sabbatorum dies, cùm primus maneat dierum omnium, omnium rursus dierũdierum, qui in orbem reuoluũturreuoluuntur, enumeratione octauus vocatur, idemq́;idemque primus manet. Hęc Iustinus aduersus Iudæos. His deniq;denique veluti per trāsennamtransennam, digressione quadam obseruatis, diem dominicum rursus repetentes libentissimè adducemus insigne, Iustinoq́;Iustinoque aptissimè conueniens diui Basilij testimonium, is, inquam, in libro de spiritu sancto. cap. 27. traditiones ecclesiasticas, & apostolicas mirè commendans inquit, & erecti perficimus preces in vna Sabbati: id est, die dominico: rationem autem non omnes nouimus. Non enim solũsolum, vt qui resurreximus cum Christo, & qui superna † quærere debeamus, in resurrectionis die datæ nobis gratiæ, per hoc quòd stamus in precando, nos ipsos cōmonecommone faciamus: sed quòd etiāetiam venturi seculi is dies quodammodo imago esse videatur. Quapropter, etiam cum principium sit dierum, non prima à Mose, sed vna appellata est. FactũFactum est enim, inquit, vespere, & mane dies vna, velut eadem sępè reuoluatur. Vna itaq;itaque eadem est octaua, vnam re vera, ac veram octauāoctauam, cuius Psalmographus in quibusdam Psalmorum inscriptionibus meminit, per se ipsam demonstrans, statum videlicet post hoc tempus, diem non desituram, vesperam non habẽtemhabentem, & successionem non admittentẽadmittentem, æuum illud nunquam finiendum, ac senij expers. Necessariò igitur ecclesia erudit alumnos suos, vt stantes preces absoluant, quo per assiduam cōmonefactionemcommonefactionem vitæ non desituræ, viaticorũviaticorum ad illam transmigrationem parandorum non negligentes simus. Sed & totus quinquaginta dierum numerus, Pentecostes appellata, resurrectionis, quam in illo seculo expectamus, monumentum est, vna enim illa, & prima dies septies septem sacræ Pentecostes hebdomadas efficit. Ex prima enim initium sumens, in principium desinit per similes inter medios quinquagies euoluta. Vnde & æuum similitudine refert, velut in circulari motu ab iisdem signis initium sumens, & in eadem desinens. In qua erectam figurāfiguram in adoratione præferre ecclesiæ leges nos erudierunt, ex manifesta commonefactione velut transferentes mentẽmentem nostrānostram à præsentibus ad futura. Quin & quoties genua flectimus, & rursus erigimur, re ipsa ostendimus, quòd propter peccatum in terram delapsi sumus, & per benignitatem eius, qui condidit nos, ad cœlum reuocati sumus. Hæc Basilius, & his similia Augustinus ad Ianuarium Epistola 119. cap. 15. Ex quibus planè intelligitur diffinitio concilij Nicæni canone 20. & capit. quoniam. de consecratio. distinctio. 3. vbi fidelibus Christianis iniungitur, vt diebus dominicis, & in diebus Pentecostes stantes ad orationem vota domino reddant. Idem fieri debere in omnibus festiuitatibus, quæ iure præcipuæ censentur, docet Alexander pontifex in cap. 2. de feriis, quo in loco interpretes idem adnotarunt: & Cardinal. Sancti Sixti in dicto capitulo, quoniāquoniam. Cui equidem canoni, & diuo Basilio cōuenitconuenit Martinus Bracharensis Episcopus ex synodis Græcorum cap. 57. & cap. vltimo. 30. distinctio. Diuus Ambrosius in sermone 61. cap. scire. 76. distinctio. concilium Turonense cap. 37. & Burchardus lib. 3. cap. 235. apud quem lib. 13. capitulo 3. ex synodo Aurelianensi capitulo 14. idem obseruauimus, quod modo ex Alexandro PōtificePontifice adduximus. Verùm & diei dominicæ solennitatem, ac celebrationem mirè commendat synodus Matisconensis 2. capit. primo. & retulit Martinus Bracharensis in dicto cap. vltimo. canonibus Apostolorum institutum esse, quòd dominicis diebus, & à Pascha ad Pentecosten minimè genuflectamus, sed & diem dominicam Platonem diuinasse in decimo de Republica, testes sunt Clemens Alexandrinus in quinto libr. stromatum, & Eusebius in 13. de præparat. euangelica. capit. 7. quibus omnibus diligenter obseruatis non temerè opinabimur, hanc diei dominicæ festiuitatem ab apostolis diuina institutione edoctis, constitutam fuisse, eam etenim legimus traditione ecclesiastica semper in ecclesia catholica sanctificatam fuisse, vt tandem, licet ab humano instituto apostolorum processerit, & originem duxerit, quod quibusdam placuit, nimis indecorum esset, eam ab ecclesia mutari, vel | tolli, nec id permitteret spiritus sanctus, cuius inspiratione quæ tot seculis, à tot sanctis patribus, & pontificibus sunt exactissimè obseruata circa religionis cultum, decorem, & ministerium, instituta, ac decreta fuisse satis apparet, quemadmodum probari poterit ex his, quæ diuus Basilius in dicto cap. xxvij. & alij veteres Theologi de traditionibus ecclesiasticis scripsere. Idem erit respondendum de festo Paschæ, resurrectionis, & Pentecostes. De die natalis domini, ac redemptoris nostri Iesu
8
*Christi † deq́;deque aliis festiuitatibus his similibus, quas ab initio legis euangelicæ, ab ipsaq́;ipsaque ætate apostolorum celebratas fuisse, constat ex veterum lectione, qui obiter plurium festiuitatum meminere, asseuerantes, eas ab apostolis institutas fuisse. Id etenim de festo Paschæ asserunt Hilarius in prologo Psalmorum, Clemens in epistola. iij. Hieronymus super Matthæum cap. xxv. & Tertullianus in lib. ij. ad vxorem. rursus idem Hieronymus aduersus Vigilantium. extat & octauus apostolorũapostolorum canōcanon. De Pentecoste diui Pauli extat locus prima ad Corinth. cap. xvj. & Act. cap. xx. vbi Beda, Ambrosius super Lucam, & Origenes contra Celsum. De festo Parasceues, hoc est Passionis, Resurrectionis, Ascensionis, & missionis Spiritus sancti Diuus Augustinus ad IanuariũIanuarium, & de cœna Domini ex j. ad Corinth. cap. xj. illic Remigius, Isidorus lib. j. de officiis c. xxviij. de his omnibus Thomas VValdensis lib. de sacramenta libus cap. cxlj. atq;atque etiam de festo parasceues Origenes paulò antè citatus, de Epiphaniæ festo Ammianus Marcellinus sub CōstantioConstantio Cæsare lib. xxj. qui ita eius celebritatis meminit, vt planè sentiat, multò ante id temporis à Christianis celebratam eam diẽdiem fuisse.
Præter has festorum dierum solennitates, summi ecclesiæ pontifices & aliàs constituerunt, quarum mentio fit in ca j. de consecra. dist. iij. cap. ij. & cap. vltim. de feriis. quibus decisionibus probatur, episcopos posse religionis causa in memoriam alicuius martyris, vel viri ab apostolica sede in sanctorum numerum relati, dierũdierum celebrationem instituere, quod semper ab initio ecclesiæ Episcopi fecêre: easq́;easque festiuitates celebrandas, à Christianis fore aduersus hæreticos probat Thom. VValdensis in dicto lib. de sacramenta lib. cap. cxlij. probant & omnes qui cōtracontra hęreticos hac de re scripsere olim, & nostra ætate, sufficitq́;sufficitque ipsius ecclesiæ vniuersalis auctoritas, quæ dies festos in veneratione sanctorum quotannis celebrat, & à toto populo Christiano celebrati præcipit. Est & apud Christianos in ecclesia catholica, & fuit vetusta nimis, & obseruata consuetudo, vt in veneratione sanctorũsanctorum aliqui fuerint semper dies festi celebrati. Nemo etenim leget AmbrosiũAmbrosium, AugustinũAugustinum, BasiliũBasilium & alios Græcos, ac Latinos veteres Theologos, qui planè non percipiat ex eorũeorum cōcionibuscondicionibus eo tẽporetempore sanctorũsanctorum quorundāquorundam celebritates obseruatas piè, ac religiosè fuisse. Sub Anastasio primo PōtificePontifice maximo vir quidāquidam Festus nomine senator Romanus CōstātinopolimConstantinopolim profectus propter reipublicæ Romanæ vtilitates quasdam, vbi ex animi sentẽtiasententia negotiũnegotium cum Anastasio imperatore cōfecitconfecit, etiāetiam ei supplicauit, vt ibi Petri, & Pauli apostolorũapostolorum memoria maiori reuerentia, & cultu, sicuti Romę fieri soleret, celebraretur, ea enim nulla cura, atq;atque sicuti sors tulisset culta antea fuerat à CōstantinopolitanisConstantinopolitanis, cui petitioni Cæsar Anastasius non grauatè consentiens constitutione promulgata sanxit, vt magnificè ab omnibus cōuentusconuentus ecclesiasticus in Apostolorum eorũeorum honorem ageretur. Ab eo etenim tẽporetempore conuentus eius celebratas apud Græcos magna cœpit incrementa, atq;atque ingenti cum lætitia est frequentata, auctore Theodoro lectore Bizantio, ex quo idẽidem scribit Nicephorus eccle. hist, l. 16. c. 35. & hæc propè annũannum domini quingentesimũquingentesimum. Qua ratione deducitur, multò ante id tempus Romæ solenniter, apud Græcos non ita, nec tanta cum celebritate ApostolorũApostolorum Petri & Pauli festum actum fuisse.
De festo omnium sanctorum, cuius meminêre pontificia decreta in cap. j. de consecrat. dist. 3. & cap. vlti. de feriis. Scribit Matthæus Palmerius in chronicis, Gregorium quartum pontificem Romanum iussisse, atq;atque induxisse Gallis, & Germanis, vt omnium sanctorum cōmemorationemcommemorationem colerent, & obseruarent, idq;idque contigit anno Domini octingentesimo tricesimosexto: cùm & ante id tempus ab ecclesia catholica hoc festum celebraretur: sicuti constat ex sermone diui Augustini 37. tomo decimo. Tametsi Platina originem huius festiuitatis tribuat Bonifacio quarto, qui multò post Augustini tempora electus est in summum ecclesiæ pontificem anno Domini ferè sexcentesimo octauo. Cæterùm, vt paulò antè admonuimus, præter has festorum dierum solennitates, quarum ex testimonio sanctorum patrũpatrum me minimus, quarumq́;quarumque plures vetustissimam originem habuêre, dies celebres frequenter ex Pontificum decreto aguntur pro diuersis à | Christo, & sanctis nobis præstitis beneficiis, & in memoriam sanctorum martyrum, qui pro Christi fide sanguinẽsanguinem suũsuum fuderũtfuderunt: eius diebus simus grati Deo, & sanctis ob beneficia in nos collata, & vt sanctorũsanctorum exempla ad imitationẽimitationem nos prouocent, eorumq́;eorumque im ploremus patrocinia. Nam & Hebræi præter Sabbata, & festum Paschæ à Deo eis constituta, habuerunt & Neomenias per singulos menses, Pentecosten, festum tabernaculorum, Encænia, festum etiāetiam pro victoria Iudith, pro liberatione populi per Hester, & alia his similia, quæ lector ex veteri testamento poterit obseruare, & colligere.
9
*Fiunt verò à Christianis martyrum, † & sanctorum memoriæ eo die, quo mortem obiêre: quia illo die nascuntur sancti viri ad gloriam, & vitam æternam. quod glos. adnotauit in ca. in quadragesima. 33. quæstio. 4. cuius meminê re Panor. in capit. 3. de feriis. & Corsetus in singularibus. in verbo, festum. glos. in l. cùm quidam. ff. de annuis legat. Roma. in singularit. xxxiij. glos. in §. cùm autem. in verb. natalibus. Institut. de ingenuis. & Illic Angelus. Hinc dies, quibus sancti viri vel occiduntur martyriũmartyrium passi, vel moriuntur, natalia frequentissimè appellantur. capit. 3. de feriis. Scribit etenim Eusebius libro 4. eccles. historiæ cap. 15. de martyrio Polycarpi Smyrnensis Episcopi, epistolam Smyrnensium referens: ita & nos postmodum ossa preciosissimis gemmis pluris æstimanda, & supra omne aurum præstantissima collegimus, & vbi decus erat, cōdidimuscondidimus. Quo in loco etiam nunc præstante Domino solennes agimus, celebresq́;celebresque conuentus, maximo quidem cum gaudio, & exultatione diem passionis eius natalitium celebrantes, in eorum, qui martyrio coronati sunt, memoriāmemoriam insignẽinsignem, & vt sequentium animi ad præcessorum viam exemplis huiusmodi inuitentur. Hæc Eusebius, qui Græcè diem martyrii sanctissimi Polycarpi γενέθλιον, id est, natalitium dixit, quod eo die inclytus ille martyr ad perpetuam beatitudinem, & gloriam natus fuerit.
Dies verò quo ad celebrationẽcelebrationem, quæ religigionisreligionis causa fit, à vespera incipit, & in vespera finitur. cap. j. de consecrat. distinct. 3. capit. 1. & 2. de feriis. clement. j. de reliq. & venerat. sanctor. glossa in cap. alma. §. adiicimus. de sentent. excom. in 6. & Leuitici cap. 23. scribitur, à vespera in vesperāvesperam celebrabitis Sabbata vestra. Hebræi etenim auctore Beda hunc vsum obseruabant in diebus discernendis, atque hic dies dicitur ecclesiasticus: tametsi quò ad alios effectus variè dies consideretur ex Iurisconsulto in l. more Romano. ff. de feriis. vbi latè hoc tractant Paul. Castrensis, Iason, & alij, & diligenter Andræ. Tiraquellus de retract. libro j. §. primo. gloss. 11. Panormit. tamen in dicto capit. primo. de feriis. verba illius decisionis interpretatus intelligit, à vespera in vesperam, id est, ab ortu solis vsque ad occasum. Cui adnotationi sermonis latini significatio palàm refragatur: nam serum diei dicitur vesper, sicut eius principiũprincipium dicitur manè, & prima diei pars, teste Plinio lib. 2. capit. 8. qui de Veneris stella: præueniens quippe, inquit, & ante matutinum exoriens, luciferi nomen accipit, vt sol alter, diem maturans: contra ab occasu refulgens, nuncupatur vesper, vt prorogans lucem, vicemq́;vicemque lunæ reddens. Hæc Plinius, & his similia Macrobius libro primo Saturnal. capit. 3. Quandoque vespera accipitur pro nocte, Genes. capit. 1. vbi legimus: Factum est vespere, & mane dies vnus. Quod illic diuus Chrysostomus obseruauit, & explicat Eugubinus in Cosmopœia. Sic Matthæi capit. 28. scriptum est, Vespere autem Sabbati, quę lucescit in prima Sabbati: & intelligitur his verbis, nox ipsa Sabbatum subsequens, quæ tamen iam lucescere cœpisset in vna Sabbati, hoc est, in die dominico, in cuius luce matutina Dominus à mortuis resurrexit. Quibus sanè probatur, non esse Panormitani interpretationẽinterpretationem admittendam, imò planè intelligendum responsum Pontificium, vt à vespera diei præcedentis ad vesperam diei sequentis diem festum obseruemus, quò ad publicam diuinorũdiuinorum officiorum celebrationem: quemadmodum ecclesia catholica religiosè obseruat: & notat sanctus Thomas quodlibeto. v. articu. 28. glos. in dicto capit. primo. Felin. in capit. consuluit. de officio delegati. col. 3. Calderic. in tracta. de eccles. inter. 6. membro. Idem erit respondendum, quo ad priuatam cuiusq;cuiusque diei obseruationem, qua vti debet quilibet in sacris ordinibus constitutus ex iuris canonici decreto, in persoluendis horariis precibus, Psalmisq́;Psalmisque Deo in ministerium publicum offerendis. Nam publicam celebrationem intelligimus eam, quæ ex officio, ac ministerio publico fit. Illud tamen erit obseruandum, clericũclericum posse, vbi priuatim soluit preces ab ecclesia sibi iniunctas, diem à vespera diei præcedentis ad mediam vsque noctem diei sequentis obseruare. Quod asseuerant Florentinus 3. parte. tit. 13. capit. 4. §. 4. Angel. in verb. hora. §. 21. Syluest. in verbo, | hora. quæst. xix. Caieta. in verb. horarũhorarum. §. quo ad quartum. modò ante mediam noctem diei præcedentis matutinum tantùm officium dicatur, eodẽeodem Caietano auctore, & Florentino. ij. parte. tit. ix. capit. xij. §. iij. col. v. Sed quò ad esum carniũcarnium dies incipit more Romano à media nocte, & finitur in media nocte. glos. in c. j. de consecrat. dist. iij. optimè Panormit. in c. ij. de feriis. qui doctè interpretatur Leonis Papæ responsum in cap. de esu carniũcarnium. de consecrat. distin. iij. Eadem ratio diei moribus recepta est ad obseruandos dies festos cessatione operum seruilium: nam ad eum effectum dies incipit à media nocte, & in media nocte finitur: qua in re plurimûm valet consuetudo.
10
*De vigiliis † extat diui Ambrosij locus in sermone. lx. de festo Pentecostes, apud Gratianum. lxxvj. dist. cap. nosse. Nosse, inquit, credo vos fratres: non minori lætitia celebramus diem Pentecostes, quàm diem sanctum Paschæ celebrare curauimus. Tunc enim sicut modò fecimus, ieiunauimus, Sabbato vigilias celebrauimus, orationibus pernoctantes institimus. Hæc Ambrosius. Et Hieronymus super Matthæ. cap. xxv. inquit. Traditio Iudæorum est, Christum media nocte venturum in similitudinem Aegyptij temporis, quando Pascha celebratum est, & exterminator venit, & dominus super tabernacula transiit, & sanguine agni postes nostrarum frontium cōsecraticonsecrati sunt. Vnde reor, & traditionem apostolicāapostolicam permansisse, vt in die vigiliarum Paschæ ante noctis dimidium populos dimittere non liceat, expectantes aduentum Christi, & postquāpostquam illud tempus transierit, securitate præsumpta, festum cunctis agentibus diem. Vnde & Psalmista dicebat, Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuæ. Psal. cxviij. Hęc Hieronymus. Lactantius li. 8. c. xix. inquit, hæc est nox, quæ à nobis propter aduentum regis, ac Dei nostri peruigilio celebratur. Cuius noctis est ratio, quòd in ea vitam tunc recepit, cùm passus est. Hæc ille, qui maximè errat in aliis rationibus, quas adducit. Meminit & earundẽearundem vigiliarum Tertullianus lib. ij. ad vxorem, Quis enim, inquit, sinat coniugem suam visitandorum fratrum gratia, vicatim aliena, & quidem pauperiora quæque tuguria circumire? Quis nocturnis conuocationibus, si ita oportuerit, à latere suo eximi libenter feret? Quis denique solennibus Paschæ abnoctantem securus sustinebit? Quis ad conuiuium domini cum illud, quod infam ant, sine sua suspicione dimittet? Hæc & alia Tertullianus, qui & stationum ChristianorũChristianorum meminit. Tractum enim, vt illic docet Rhenanus, & vsurpatum vocabulum istud à Romana militia hæsit in vsu Christianorum. Faciebant stationem milites, præsidium certo loco agitantes, vnde & stationarij dicti. Christiani nunc in hac basilica, nunc in alia conuenientes nonnunquam apud martyria, hoc est, martyrum sepulchra, DeũDeum stantes, & attenti precabantur. Id præcipuè fiebat die dominico. Sic Tertullianus idem de corona militis, de milite Christiano loquens, iam, inquit, & stationes, aut alij magis faciet, quàm Christo, aut & dominico die quando nec Christo. Stationis vocabulum in hoc sensu non ignotum vrbi Romanæ, ex antiquitate relictum, ipsa etiam obseruatione veteri per manus tradita, ac retenta. Hactenus Rhenanus. de eisdem stationibus diuus Ambrosius sermone 25. inquit, Denique stationes vocantur, quôd stantes, & cōmorantescommorantes in eis, inimicos insidiantes repellamus. Verùm pernoctationes istas, & vigilias apud ecclesias, non ita facile admittunt episcopi ea ratione, quòd experimento cognouerint, frequẽtissimèfrequentissimè vigilantes tẽpustempus abuti, eaq́;eaque temerè, ac passim multis sceleribus, crapulis, & ingurgitationibus polluere, in maximum Christianæ religionis dispendium, & grauem ignominiāignominiam: atq;atque ideo vigiliæ, quæ olim apud Christianos erant in vsu in solennitate Paschæ, & ad martyrum sepulchra, sublatæ sunt episcoporũepiscoporum, & pontificũpontificum auctoritate, nomine duntaxat superstite. Nam & Romulus cùm suos ciues sæpe conuenire vellet religionis causa, & hos conuẽtusconuentus virorum, ac fœminarũfœminarum castos esse optaret, nocturnas virorum, & mulierũmulierum in templis peruigilationes, & arcanas Bacchi initiationes summouit, teste Dionysio Halicarnasseo li. 2. nec id suis legibus omisit Cicero, qui lib. 2. ita statuit, Nocturna mulierũmulierum sacrificia ne sunto præter illa, quę pro populo ritè fiant, & subdit, Quid autũautum mihi displiceat in nocturnis, poetæ indicant comici. Qua licentia Romæ data, quidnam egisset ille, qui in sacrificium cogitatam libidinem intulit, quo ne imprudentiāimprudentiam quidem oculorum adiici fas fuit? Hæc ille, & alia, quæ ad hanc rem maximè pertinere vidẽturvidentur. Comicos autem poetas in dicare quid illi displiceat, scribit propter stupra, & libidines, quæ à comicis, & tragœdis referuntur in nocturnis sacris contigisse, vt à Plauto in Aulularia. Euripide in Bachis. Eupolide in Baptis: | sicuti adnotauit Francisc. Balduinus super Romuli legem. 8. Notat & Cicero Clodium, qui libidine sua sacra Bonæ Deæ contaminare conatus est, cuius rei præter alios Plutarchus in Cæsare & in Cicerone meminit. Subindicat Senatusconsultum idem Cicero, quo anno ab vrbe condita CCCCCLXVIII. cōsulibusconsulibus Sp. Posthumio Albino, & Quinto Martio Philippo, sacra nocturna, nefandaq́;nefandaque illa bacchanalia, quæ in vrbem irrepserant, referente sapientissimo consule Sp. Posthumio, sublata omnino fuere. Cuius rei extat mentio insignis apud Liuium quartæ Decadis libro 9. Nocturnaq́;Nocturnaque omnia sacra, & peruigilationes vetat Aristophanes, facetissimus veteris comœdiæ poeta: eaq́;eaque in media Grecia Diagondas Thebanus lege perpetua sustulit. Nec mirum erit, easdẽeasadem peruigilationes, quæ à Christianis olim fieri solebant, sublatas ex eo fuisse, quòd non semper fuerint castæ. At diuus Hieronymus aduersus Vigilantium, & in epistola ad Riparum presbyterum has peruigilationes, quæ tunc apud martyrum sepulchra, & in paschæ solennitate à Christianis fieri solebātsolebant, piè profectò, sanctè, & elegātereleganter defendit. Quis enim posset absque grauissimæ calumnię, & hęreseos nota, sanctissimos Christianorum religionis causa conuẽtusconuentus improbare? Potius etenim summis laudibus extollenda est virorum, ac fœminarum in Deum, & in martyres, sacratissimamq́;sacratissimamque virginem Dei genitricem pietas: vt si fieri posset religiosè, & cautè, omni submota libidinis suspicione, pernoctationes istę permittendæ sint à pontificibus, & episcopis: error tamen, culpa iuuenum, vilissimarumq́;vilissimarumque mulierum, qui per noctem sæpissimè in his peruigilationibus deprehensus est, effecit equidem, vt omninò fuerint hæ pernoctationes sublatæ, idq́;idque sanctè factum esse, nemo, qui præsentis seculi mores nouerit, audaciamque delinquendi exactè perspexerit, poterit non fateri, & dubio procul pontificum, & episcoporum diligentiādiligentiam in præcauendis sceleribus non laudare. Iure tamen Vigilantius à Hieronymo incusatur, quod peruigilationes Christianorum ad martyrum sepulchra improbauerat, non tam propter crimina, adulteria, & scelera vitanda, quàm propter sanctorum martyrum venerationem, & cultum animo hæretico à piorum mentibus submouendum. Eadem ratione à Gentilibus tempore Tertulliani sanctissimi Christianorum cōuentusconuentus bacchanalibus conferebantur, quod Ethnici existimarent, Christianos in his conuentibus fœda illa excitare crimina, quæ olim ab ipsis Gentilibus impiè in tenebris religionis prætextu committebantur. Extat & de nocturnis sacris Constantij Imperatoris constitutio lib. 16. codicis Theodosiani. quæ quinta est ad Cerealem. P. V. his verbis. Aboleantur sacrificia nocturna MagnẽtioMagnentio auctore permissa, & nefaria deinceps licentia repellatur. Dat. VIIII. Calend. Decemb. Constantio. A. VI. & Cæsa. II. conss. Quam constitutionem ipse intellexerim, non de nocturnis Christianorum sacris, & peruigilationibus, nam illę tunc, & post permissæ fuerunt, & licitè fiebant, teste Hieronymo, sed de nocturnis, fœdissimisq́;fœdissimisque Paganorum sacrificiis, quæ permiserat Magnentius ille impius tyrannus: qui tandem victus à Constantij ducibus, primùm eius matrem, deinde fratrẽfratrem, postremô seipsum occiderat, eodem anno, quo data est lex prædicta? nempe ipso Constantio. VI. & Gallo Cęsare. II. consulibus. auctore Socrate lib. 2. cap. 32. Sozomene lib. 4. cap. 7. & Nicephoro lib. 9. cap. 32. huic opinioni accedit ipsius tituli rubrica, quæ de paganis sacrificiis, & templis inscribitur: & tandem lex septima eiusdem tituli, quæ paganorum sacrificia diurna, nocturnaq́;nocturnaque grauissimis prohibet pœnis.
Præter hæc cōmemorarecommemorare libet quæ de peruigilationibus Eusebius lib. 2. eccle. histor. c. 17. scribit post Philonem, qui proximus Apostolorum temporibus, imò qui ad colloquium Petri Romæ diuinum verbum concionantis, vt plerique testantur, peruenit, de monachis Christianis in Aegypto librum edidit, cui titulus est, De vita contemplatrice, aut de supplicibus, vel auctore Suida, de vita Christianorum: inquit enim Eusebius, quid autem his addere oportet horum in vnum conuentus? Seorsim quidem mulierum, seorsim etiam virorum frequentatas conuersationes, solitaq́;solitaque, & stata exercitia, quæ etiam nunc nos soli, & maximè vnà cum inedia, cibiq́;cibique abstinentia cum precibus, & cum diuinorum oraculorum meditatione in peruigiliis, & orationibus salutiferæ passionis feriis, & magnæ solennitatis pernoctationibus celebrare consueuimus. IdẽIdem de aliis feriis, & de his tradit Nicephorus lib. 2. cap. 17. rursus de peruigilationibus ad martyrũmartyrum sepulchra eas commendans meminit Theodoretus libro. 2. ecclesiast. histo. cap. 24. quæ si modò fierent ea pieta te, qua tunc fiebant, iure optimo possent à summis pontificibus, & episcopis permitti, imò essent permittendæ.
11
*Sexta conclusio. Hoc sanctificationis † dierum præcepto exterior tantùm Dei cultus, puta corporalis requies ad famulandum Deo præcipitur, non autem interna dilectio, aut contritio, nec interior operatio. Hanc conclusionem deducimus ex S. Thoma ij. ij. q. 122. art. 4. Cuius sensum diligenter scrutatur, & probat Dominicus Soto libr. 2. de iust. & iur. q. 4. art. 4. & probatur hæc opinio ex eo, quòd sub præcepto legis diuinæ, vel humanæ, quamuis cadat, & contineatur actus virtutis, finis verò legislatoris, aut modus virtutis non continetur, nec est sub legis ipsius vinculo, & obligatione: quemadmodum docuere idem S. Tho. j. ij. q. 100. artic. 9. & q. 96. artic. iij. & ij. ij. q. 44. artic. 1. 4. & 8. Caiet. vbique. Palud. in 3. sent. dist. 37. q. 1. col. 3. & ibi Ioan. Maior q. 15. nos item hac de re multa scripsimus in cap. Alma mater. de sent. excom. in 6. in prioris partis. §. v. Igitur internus cultus, qui ad contritionem pertinet & ad dilectionem Dei, quo velut in finem tendit legislatoris mens, non est sub ipsius legis vinculo. Ad hæc accedit, quòd ecclesiasticum institutũinstitutum, quo cultus hoc præcepto iussus per hoc determinatur, quod est, missarum solennia audire cum decenti reuerentia, & attentione, vt sit actus humanus. c. missas. cap. omnes fideles. de consecr. dist. 1. ad cultũcultum nos tantùm externum obligat, & arctat: ergo palam est, in præcepto diuino non esse alium actum comprehensum, cùm alioqui nisi illum explicaret, non esset ecclesia fida diuini iuris interpres. Est & alia huius assertionis ratio, quòd huiusmodi præcepta, quibus aliquid iniungitur, non obligant ad charitatis modum, sed possunt quantum ad substantiam operum extra charitatem impleri ita, vt euitetur peccatum: ergo præceptum hoc quo ad substantiam operum seruatur, & adimpletur, vt & alia præcepta extra charitatem, nec ex eo tenetur quis in die festo se ad gratiam præparare. Et propterea præceptum dilectionis Dei non est in decalogo inclusum, sed extra in fronte præfixum, tanquam omniũomnium præceptorum finis: si modum charitatis consideremus, non vt est singularis obiecti, sed vt est vniuersalis conditio omnium virtutum. Hac etenim ratione considerata dilectio Dei, licet sit finis omnium præceptorum. 1. ad Timoth. 5. finis præcepti charitas, non includitur in quolibet præcepto Decalogi, quamuis in omnibus vt finis præmittatur. S. Thomas. 1. 2. q. 100. articulo 4. & ij. ij. quæst. 44. articu. 4. & quæst. 79. artic. ij. & Caiet. ij. ij. quæst. 64. artic. 8. nec tenetur quis parentes honorare ex Dei charitate, sed satis illi erit, vt adimpleat præceptum quo ad substantiam operum si parentes honorauerit exteriori reuerentia, nec transgreditur præceptum de honorandis parentibus, licet eam reuerentiam præstiterit in peccato mortali. Verùm si cōsideremusconsideremus dilectionẽdilectionem Dei, vt est singularis actus peculiaris virtutis amandi, sicut est alius actus sperandi, alius actus credẽdicredendi, nempe cuius contrariũcontrarium est, formaliter odijsse, tunc actus charitatis cadit sub singulari præcepto, nempe sub hoc, Diliges dominũdominum DeũDeum tuũtuum, & proximũproximum sicut teipsum: sicuti docet S. Tho. j. ij. q. 100. art. 10. illũq́;illumque sequutus Dominic. Soto de iusticia & iure lib. ij. quæst. 3. ar. 10. Fit igitur, vt hoc pręceptũpręceptum decalogi minimè transgrediatur quis ex eo, quòd in diebus festis peccatum aliquod mortale commiserit. Vnde illud euidenter consequitur, non teneri quem in confessione sacramentali confiteri tempus diei festi, quo crimen aliquod commisit, sed illi satis erit, peccatum ipsum confiteri: quod nos probare conati sumus in dicto §. quinto. quo in loco meminimus plurium auctorum, qui hanc sextam conclusionem improbarunt. Qui verò actus possint licitè in diebus festis fieri, diligenter explicant Syluester, Caietanus, & alij in verbo, festum. Dominicus Soto in dicta quæstione 4. articu. quarto. à quo pluribus rationibus adductis hæc fuit tractata controuersia, quæ agit de interiori cultu festorum. Erit etenim summa huiusce disputationis, hoc præceptum habere duo membra, alterum negatiuum, quod est, cessare à seruili opere, alterum affirmatiuum, quod est, cultus ab ecclesia præscriptus. Primum verò membrum intelligendum est, vt & omnia moralia præcepta, iuxta planum, & literalem sensum: non secundum translatitium, siquidem in moribus instituendis non oportet vti translatitio aut metaphorico stylo, & ideo cùm peccata in sensu plano, & literali non sint, nec dicantur opera seruilia, & in festis iubeamur cessare ab operibus seruilibus, consequitur necessariò, peccata hoc speciali præcepto minimè prohiberi. Secundum autem membrum, tantùm obligat ad actum exteriorem, & ad interiorem, qui propter exteriorem est omnino necessarius, nempe audire missarum solennia ea attentione, quæ illum actum exteriorem humanum efficiat, & religionis | opus. Quod in specie adnotarunt Angelus in verbo, feria. §. quarto. & Caietanus in verbo, Festorum violatio. qui hanc sextam conclusionem optimè probat in ij. ij. quæstione 122. articulo quarto. Cui parum oberit, quod illic sanctus Thomas scripsit, asseuerans, peccata verè aduersari obseruantiæ festorum: quia ea opinio est intelligenda, non quo ad substantiam præcepti, sed quantum ad eius finem. Verè etenim peccatum aduersatur fini huius præcepti, & aliorum. Nam, vt de hoc tractemus, præceptum istud institutum est ad vacādumvacandum Deo, & rebus diuinis, cui equidem fini magis pugnat peccatum, quàm opus seruile: & tamen substantiæ præcepti magis pugnat opus seruile, quàm peccatum. Qua ratione quod idem Sanctus Thomas subdit, à Christianis sabbatum seruandum esse spiritualiter, est omnino accipiendum, quò ad intentionem pręcipientis, & finem ab eo significatum, non quòd ea obseruatio sit de substantia præcepti, vt qui sic non seruauerit, transgressor sit illius.
Loading...