24
  • Quæ sint apud Martianum Iurisconsultum principia.
CAPVT XXIIII.
MArtianus Iurisconsultus in l. officium. §. officiũofficium. ff. de re militari. inquit, officium tribunorum est, principiis frequenter interesse. Quo in loco Accursius dictionis significationem nec intellexit, atque ideo minimè potuit Martiani sensum, ac mentem percipere, à quo plurimum aberrat. Sed Ant. Nebrissensis, qui nostra ferè ætate primus apud Hispanos linguæ Latinæ nitorem, candorémque exercuit, in Lexico iuris ciuilis, principia interpretatur, tentoria militum, qui à Romanis principes dicebantur, & locum illum castrorum, in quo principes metabantur & tentoria figebant. Huic interpretationi Andræas Alciatus in principio de verbor. signi. & in l. vrbana prædia eo. tit. non omnino suffragatur, scribens, ex Vegetio principia dici principis tabernaculum: quemadmodum & prætoriũprætorium dicitur domus imperatoria. locus est apud Vegetium lib. 2. cap. 7. qui hac dictione alio in sensu vtitur. Nos verò, & si fateamur in alio sensu accipienda fore Comici verba, Hic ego ero post principia, quem alij vulgo tradidere, apud Martianum principia interpretamur, non tentoria militum, qui principes dicebantur, nec principum tentoria, sed publica tabernacula, aut tentoria, in quibus militares Magistratus iura militibus reddebant, & vbi de rebus publicis castrorum duces cōsilioconsilio inito tractabāttractabant, atq;atque ibi aquilæ, signaq́;signaque militaria custodiebāturcustodiebantur. Quod VVolphangus Lazius de republica Romana adnotauit. Id ipsum & Gulielmus Budæus obseruasse videtur in posterioribus adnotationibus, qui ex aliquot auctoribus testimonia quædam adducit, quibus, & aliis nos veram huius dictionis significationem probabimus, vt planè IuriscōsultiIurisconsulti responsum propriāpropriam, genuinamq́;genuinamque interpretationem obtineat. Tit. Liuius lib. viij. ij. belli Punici, Forma, inquit, castrorum Romanorum constabat vna ea spe, quòd milites tribunos ex contagione furoris haud expertes seditionis, defectionísque rati forent, & iura reddere in principiis sinebant, & signum ab eis petebant, & in stationes, ac vigilias ordine ibant. Idem Liuius eodem libr. viij. circumeuntes enim, | tentoria, deinde in principiis, prętorioq́;prętorioque. Rursus idem Liuius lib. 7. decad. 4. ibi in principiis sermo primò inter tribunos militum secretus oritur. Cicero ad Brutum epistol. 10. spes libertatis nusquam, nisi in vestrorum castrorum principiis est, firmos omnino & duces habemus ab occidente, & exercitus. Hoc etenim in loco ipse opinor intelligendos sub principiis duces ipsos, non milites illos, qui principes dicebantur. Tranquillus in Othone c. 6. ibi, omissa mora succollatus, & à præsente comitatu imperator consalutatus, inter faustas acclamationes, strictósque gladios ad principia deuenit. Idem Suetonius in eodem Othone cap. 1. Ausus est etiam in Illyrico milites quosdam punire capite, & quidem ante principia. Iustinus lib. 11. Ordines quoque nemo in exercitu Alexandri, nisi sexagenarius duxit, vt si principia castrorum cerneres, senatum te alicuius Reipublicæ cernere diceres. Quintilianus in declamatione, miles Marianus, Sed neque hoc Roma parens, nec signa militaria, aquilæq́;aquilæque victrices, nec tua, summe imperator, diuina virtus sinat, vt tua quoque sententia quisque vir, & Romanus, & miles nimium pudicus sit, apud quem ante principia agendum est. Verba sunt hęc Trebonij militis, qui. C. Lusium tribunum militum, imperatorísque. C. Marij ex sorore nepotem occiderat, quòd ipse tribunus pudicitiam militi eripere tentasset, auctore Plutarcho in Mario. Meminit eiusdẽeiusdem rei & Cicero in oratione pro Milone. sensit idem in epistola vltima ad Q. Fratrem. Sed de principiis Cornelius Tacitus lib. 1. Prima Vari castra lato ambitu, & dimensis principiis trium legionum manus ostentabant. Rursus idẽidem, Tunc contractos in principia, iussosq́;iussosque dicta cum silentio accipere. Idem Tacitus libr. 4. Coliq́;Colique per theatra, & fora effigies eius, interq́;interque principia legionum sineret. Idem lib. 17. legati eorum in squalorem, mœstitiamq́;mœstitiamque compositi per principia, per contubernia. Idem Cornelius Tacitus lib. 19. Nos proditionis electa, vt cæteris ignaris soli in principia defectores coirent. Idem statim. At Cæcinna paucos militum in principia vocat, secreta castrorũcastrorum affectans. Rursus paulò pòst, Sed vbi totis castris infama proditio, recurrens in principia miles præscriptum Vespasiani nomen aspexit. Idem auctor lib. 17. T. Iunnio, Prima, inquit, militia infamis, Legatum Caluisium Sabinum habuerat, cuius vxor mala cupidine visendi situm castrorum per noctem militari habitu ingressa, cum vigilias, & cætera militiæ munia eadẽeadem lasciuia tentasset, in ipsis principiis stuprum ausa, & criminis huius reus. T. Iunnius arguebatur. Quod & Plutarchus in Galba scribit. Ouinium appellans, quem. T. Iunnium dixit Tacitus, Ducis vxorem in castra noctu militari habitu vestitāvestitam duxit, & in ipsis ἀρχείοισ, quę Romani principia dicũtdicunt, corrupit. Aulus Gellius libr. 15. cap. 12. Sed in conuiuio liberi vestri modestius erant, quàm apud principia. Ita enim locum istum legit P. Victorius lib. 3. Variar. lect. cap. 6. extat & locus elegans in l. iubemus. de erogatione milit. annonæ, libr. 12. Codicis. §. si qua tamen. Inquit enim Augustus, Quatenus causa apud deuotissima principia, propositis sacrosanctis scripturis, inter actuarium, & militem tractetur. Ex quibus satis constat, quæ sint apud Iurisconsultum principia, & quis sit verus Martiani sensus.

Loading...