Deinde constat, in his, quae sunt grauis praeiudicij, scientiam & taciturnitatem non sufficere ad consensum. l. filiusfamilias. §. inuitus. ff. de procur. l. sicut. § non videtur. ff. quib. mod. pig. vel hypoth. solua. etiamsi qui tacet sit praesens, vt inibi probatur, & est Communis omnium opinio, de qua modo non vacat longius disputare, nam tradidere latissime glo. Abb. & Fel. in c. nonne. de praesumpt. Barto. & Iason nu. 68. in l. quae dotis. ff. solut. matr. gloss. in c. is qui tacet. de regul. iur. & in l. qui vas. §. vetare. ff. de furtis. Decius in cap. cum M. nume. 23. de constitutio. Bald. Imola. Alexan. & Ripa colum. 1. in l. 2. §. voluntatem. ff. solu. mat. & plerique alij.