Secundus casus contingit iuxta præcedẽtem, vbi in eo exemplo enunciatur, esse tabellionẽ eũ, qui scripsit. Et tunc est videndũ, an præsumatur titulus tabellionis, & quòd verè fuerit tabellio propter antiquitatem. Quam quæstionem latè tractat Aymon in d. tract. de antiquitate temporis. cap. vidimus. in 3. totius operis parte. Nam vbi cum antiquitate temporis, simul adessent alia adminicula: nempe Communis opinio, & fama tabellionatus: dubio procul sufficeret hoc ad præsumendum tabellionatum. Quemadmodum constat ex traditis latè per Aymonem ibi. Præsertim quia & sola communis fama tabellionatus, etiam absque temporis antiquitate, sufficit ad inducendam istam præsumptionem: sicuti probauimus hoc libr. c. 19. nu. 9. & quamuis Aymon censeat, Innocent. in c. veniens. de verb. signif. quem frequentissimè alij ex nostris secuti sunt, exigere simul ad hanc præsumptionem communẽ famam cum temporis antiquitate, Ego tamen ex ipsius Innocẽtij verbis opinor, sufficere in hac specie temporis centum annorum antiquitatem, vt præsumatur qui confecit scripturam tabellio ex simplici enunciatione. Idẽ notat Bal. in Auth. quas actiones. col. vl. C. de sacros. eccl. Ias. in l. Barbarius. 3. lim. ff. de of. pręt. Alex. consil. 101. col. 3. lib. 7. Soc. cons. 187. colu. 4. lib. 2. & pleriq; alij, quorum opinio Communis est, vt fatetur Aymon in d. c. vidimus. eandẽ opinionem tenet Matth. Afflict. in decis. Neapol. 245. & 251. Dec. in d. cons. 36. & in c. 1. de fide instru. col. 6. vers. quidquid tamẽ sit. Eritq́; isthæc opinio admittenda, cautè tamen, cum nulla subsit suspicio falsitatis, doli, aut corruptionis. Quin & hac ratione diligẽter obseruata, opinor ipse, sufficere ad hanc præsumptionem, arbitrio discreti iudicis, minorem antiquitatem, quam ea quæ sit centum annorum: scilicet, vt sufficiant octuaginta, vel septuaginta anni: cuius equidẽ temporis difficilima est probatio tabellionatus ex titulo, vel Communi opinione, & fama: quod arbitrarium erit, vt probat Carol. Molin. in d. §. 5. num. 64.