Septimum deinde constituimus casum, vbi præter defectum aliarum omnium solennitatum, quæ præsumendæ sunt, secundum, tertium & quartum casum, deficit authoritas tabellionis, qui confecit originale: non enim constat, nec Communi opinione, nec fama, illum suisse tabellionem, nec id enũciatur in traductione huius exempli facta per tabellionem notæ fidei, & opinor non prod esse exemplum istud etiam ex antiquitate temporis ad plenā fidem, cùm deficiat authoritas, quæ potissima est ipsius originalis: nec præsumptio ita grauis inducenda est ex temporis antiquitate, vt cōstituamus eum tabellionem fuisse, qui ab alio tabellione minimè enũciatur talis. Non enim foret omissa ea enunciatio, si tabellioni traducenti constaret, vtcunque tabellionem fuisse, aut eo titulo subscripsisse illum, qui originale instrumentũ confecerit, quamuis non inficiabor, hoc exemplum probationi adminiculũ exhibere, quemadmodum diximus hac in quæstione versicul. primus.