Quod autem diximus de derogatione iuris patronatus laicorum, adeo verum est, vt quamuis in literis apostolicis dictum fuerit, ad cuiuscunque collationem, seu praesentationem beneficium pertineat: nihilominus non comprehenditur beneficium, quod spectat ad praesentationem laicorum: sicuti ex eadem ratione scripsere Lapus allegat. 84. num. 6. Domin. in c. cum in illis §. 1. de praebend. in 6. colum. vlt. Ioan. Andrae. in c. dilectus. de offi. legat. Fel. in d. tracta. quando literae apostolicae c. 3. Barbat. consi. 23. c. 7. lib. 1. Ioann. Staphilaeus de literis gratiae, & iustitiae foli. 54. colu. 2. Caesar Lambert. in d. q. 9. art. 6. & 7. quorum opinio Communis est, & tandem etiam constat authoritate eiusdem Lap. alleg. 96. num. 3. Anchar. & Fran. in d. c. cum in illis. §. cum autem. His accedit, quod & reseruatio iure Communi statuta de beneficijs vacantibus in curia, licet comprehendat beneficia iuris patronatus ecclesiastici, & clericorum, non tamen afficit, nec includit beneficia iuris patronatus laicorum. Quam distinctionem ex authoritate glo. ibi deduxerunt omnes vnanimi consensu in d. c. 2. de praeben. in 6. eandem secuti sunt Lapus in d. allegat. 96. Ioan. Andr. in d. c. dilectus. Card. in Clemen. 2. q. 7. de praebend. Et quamuis quibusdam visum fuerit glo. in d. c. 2. verbo. collatio. contrariam sententiam potius, quam istam probare: verius tamen est, hanc distinctionem ab ead. glo. deduci, si eius quaestiones distinxerimus. Sed & haec distinctio itidem traditur a Rota decisio. 331. in nouis, a Felino in d. tracta. quando literae apostolicae. col. 1. & penu. & in cap. in nostra. corol. 78. de rescript. Rocho Curtio in tract. de iure patr. verbo, competens. q. 24. Ioanne Lupi. in tract. de beneficijs vacantibus in curia. §. 11. eandemque sequuntur, asseuerantes, Communem esse Guliel. Cassador. decisio. 1. de dilationibus. Petrus Rebuffus in tracta. de nomina. q. 8. num. 21. idem in praxi beneficiorum. 3. parte signaturae. verb. Nec non iure patronatus. numer. 20. Multa faciunt ad huius opinionis probationem, quae tradunt Ioan. de Selua. in tracta. de benefi. 3. parte. q. 11. colum. 8. & Card. consil. 69. Caesar Lambert. de iure patron. 1. part. 2. lib. 6. q. arti. 2. qui non semel itidem testatur, hanc esse Communem opinionem. Cui suffragatur tex. in c. dilectus. de offi. legat. quo probatur, posse legatum a latere conferre beneficia iuris patronatus clericorum: idque verum est, etiam in nuncio apostolico habente potestatem legati de latere: quemadmodum responderunt Decius cons. 128. & Ioan. Crottus in l. 1. ff. de legat. 1. nume. 13. tametsi legatus, etiam a latere missus non possit conferre beneficia iuris patronatus laicorum, nec huic iuri derogare: sicuti distinxit gloss. in d. c. dilectus. & gloss. in capit. cum dilectus. de iure patro. & illic omnes. Rochus Curtius in tracta. de iure patronat. verbo. honorificum. q. 3. numero decimo & sequen. Lambertinus. 3. parte 2. libro quaest. 8.