Habent præterea viduæ aliud priuilegium, quo pupilli & similes personæ etiam vtũtur, vt non teneantur extra proprij domicilij forum apud curiæ iudices regios, cuiquam agenti respondere, cuiuscunq; priuilegij ratione, quod traditur in d. l. vnica. C. quando Imperat. inter pupil. & vid. & est hoc priuilegium distinctum ab altero, cuius hactenus mentionem fecimus, quemadmodum eleganter distinguit regula l. 41. ti. 18. par. 3. & Docto. in dict. l. vnica. Matth. de Afflict. in dictis constitutionibus rub. 37. lib. 1. numero 14. verùm de ecclesia dubitatur, an habeat hoc priuilegium, quo possit reum laicum apud curiæ iudices regios conuenire extrà proprium domicilium? quam quæstionem tradidêre Andr. Iser. in dict. constitutione Neapolit. Statuimus. numero 3. & ibi Matthæ. de Afflict. numero decimosexto, dicentes: in regno Neapolitano decisum hoc olim fuisse, & decretum à Rege Roberto filio Caroli. 2. cùm esset is sui patris vicarius. Qua ratione in ea re[*]publica, ecclesia habebit priuilegium istud, quod vidua, & pupillus habẽt, tamet si iure cōmuni nō possit hoc ꝓbari, quia dicta l. vnica. C. quando Imperat. non loquitur, nec tractat de ecclesia, nec censetur ecclesia miserabilis persona, licet vbi ecclesia fuerit propria re priuata authoritate expoliata, possit expoliatorem, etiam laicum coràm quo maluerit iudice ecclesiastico, vel seculari conuenire. Ioan. And. & Doct. in cap. cum sit generale. de foro compet. Alex. in consi. 103. ad finem. lib. 5. qui fatetur, hanc opinionem esse Cōmunem. Idem asserit Io. Imo. in cap. si clericus. de foro cōpet. vbi hoc ipsum omnes Canonistæ frequẽtissimo suffragio admiserunt. Idcircò ecclesia poterit eligere iudicẽ ecclesiasticum, vel secularem, cum agere velit contra laicũ pro re, quæ per dolũ, aut violentiā ei fuerit ablata. Et tamẽ hi Doct. nec tractant, nec asseuerant, in hac specie laicum posse ab ecclesia conueniri apud curiæ regiæ iudices, extrà proprij domicilij forum. At in hoc Castellæ regno receptũ est, posse quò ad primā causarũ cognitionem, laicum vocari ad curię Regię tribunal ab ecclesia, si ea sit monasteriũ ex quatuor ordinibus mendicātibus, scilicet, Sācti Frāc. diui Augu. S. Domin. & Carmelitarum, vel sit monasterium monialium cuiuscunq; ordinis, & instituti, aut pauperum hospitale, etiamsi ecclesiæ istæ diuites sint, & pingue, ac opulentũ patrimonium habeant. Hoc etenim VSVS iam diu ita obtinuit ex pragmatica constitutione regũ catholicorũ Ferdinādi, & Elysabeth. l. 56. quę prohibet, tabelliōes, notarios & alios fori officiales ab his exigere laboris salariũ, aut stipendium. Quamobrem videntur ecclesiæ istæ, similes censeri pauperibus, & his quibus priuilegium d. l. vnicæ: competit. Idem erit in ecclesia, quę vniuersitatem, & collegium constituit, tandem quæcunq; ecclesia hoc ius habere videtur iuxta PRAXIM iā diu probatā, tametsi præter monialium quaruncunq; & monachorum mendicantiũ monasteria, cæteræ ecclesiæ pauperes minimè censeantur, quò ad immunitatem soluendi laboris stipendia publicis curiæ officialibus. Habuit verò quælibet ecclesia ex vsu forensi hoc priuilegium dict. l. vnicæ. quia minoribus, & pupillis, quorum res sub tutorum arbitrio sint, similes censeatur à iure. cap. 1. de in int. rest. quo in loco latiùs hæc similitudo disputatur, & rursus in capi. Auditis eod. tit.