Nona illatio spectat ad l. 20. tit. 23. part. 3. vbi in casu refugij ad Curiam, lex reputat & iudicat eum pauperem, qui non possidet valorem viginti marauedinorum, qui si debeant intelligi, iuxta monetam regiam, quam lex condidit (nam quod ad eam summam, iuxta id, cuius in praesentiarum reminiscor, non possumus eam referre ad alias leges antiquas) singulus marauedinus valet decem presentes, vel sex bonos, iuxta aliam rationem. Supputant igitur praedicti 20. marauedini, ad minimum sexcentos & viginti marauedinos presentes, singulum ad 10. denariolos, qui tunc temporis valebant in regalib. argenteis, eiusdem quo moderni sunt ponderis vltra 40. Regales, qui ea aetate plus erant, quam hodierno tempore, 3000. marauedinorum, considerando precium omnium alimentorum, veluti probauimus ex legib. antiquis huius regni, & in presentiarum estimamus inopem, qui in casu refugij a Curiam, non possidet in bonis 3000. marauedinorum.