SVMMA CVIVSQVE REIPVblicæ fœlicitas est, PHILIPPE Rex Christianißime, eum sibi diuino munere obtinuisse rectorem, ac principem, qui ciuilibus, ac militaribus magistratibus constituendis eam operam det, quæ communitatis regimini,
eiúseiusque
tutelæ ad benè, beatèque uiuendum sit omninò salutaris.
Sic sanè rectè, & fœliciter Rempublicam administrabit,
qui uigilantißimè eam ab iniustitiæ tyrannide, atque ab
hostibus immanißimis tutißimam constituerit, & hoc ipsum effecerit, ut imperio
dignus iudicetur, non tantum Reipublicæ statu, sed uirtutis, & animi erga subditos
excellentia: quippè qui subditorum singulis præstet communi pro omnibus cura, & sollicita pro uniuersa republica gubernatione. Prima equidem pars, quam optimo
principi necessariam esse censemus, ad iustitiam pertinet, & æquitatis disciplinam: in
cuius exercitatione quietus, ac tranquillus beatæ uitæ status conquiescit. Eadem
etenim omnibus magistratibus, quibus totius reipublicæ salus continetur, imperandi
rationem præscribit: quam necesse est, ut omnes principes sequantur, qui suos stabilire,
& confirmare principatus uolunt. Hinc denique fit, Princeps Maxime, ut facilius
domesticis, & ciuilibus, tandem exteris, ac publicis hostibus resistere ualeat respublica illa, quæ ab optimo rectore, iustitiæ cultu, moribus integerrimis, æquitatis ratione, quietè, & tranquillè fuerit instituta. Tuta quidem est conditio subiectorum, ubi
uiuitur sub æquitate regnantium, cùm & principis opinionem longè latèque disseminet subditorum eidem custodita securitas. Quòd si rem istam paulò altius examinare
uelimus ex Christianæ reipublicæ legibus à Deo Optimo maximo, Iesu, proprio sanguine in humani generis salutem conscriptis, illud plané fateri cogemur omnes,
cuiuscuiusque
optimi principis conatus in hoc esse pié, ac religiosè constituendos, ut eam quietem, &
tranquillitatem respublica consequatur, quæ spiritualem illi
salutẽsalutem conferat, ad
cuiuscuiusque
hominis æternam, & cœlestem illam beatitudinem, ad quam suprà omnem naturam à
Deo diuina prouidentia creatus est. Hoc nomine, inclyte Rex, multis æquum est
gratulari regnis, gentibus, & prouincijs, quibus hæreditario gentilitiæ familiæ titulo, populorum omnium applausu, post fœlicem Caroli Cæsaris principatum, maxima
parentis laude, qui talem te educauerit, primogenitus eius filius, & hæres patriæ ue|
rus pater, & princeps designatus eras. Nunc uero eisdem regnis, gentibus, & prouincijs ab ipso inuictißimo Carolo præ eius animi magnitudine, tibi traditis principatus legitimis iuribus Rex constitutus censeris. Vicaria namque patris potestate
apud Hispanos hucusque ita quidem usus es, ut clementißimi, ac uigilantißimi patris
Zelum iustitiæ, pietatem & religionis Christianæ cultum maximopere fueris imitatus. Verum Anglicæ reipublicæ uerè, & ex animo exultantes, qui euangelicam
legem profitemur, gratulari quidem possumus: quippe cui ex Christianißimæ Mariæ
eius gentis Reginæ coniugis tibi dilectißimæ Sacrosancto coniugio illud diuina sorte
obtigerit, quod te Regem, patronum, & protectorem habuerit, in tanta eius regni
calamitate, in summo rerum periculo dictatorem
electũelectum, unicum ueluti refugium, præsidiûmque ad arcendos ab ea republica communis humano generi immanißimi hostis
conatus, Satana duce atrocißimo ita instructos, ut non aliter, quàm Deus ê machina,
(quod aiunt) aßistente tibi, & in omnibus benignißime cooperante optimo, maximòque Deo, qui adiutor est fortis, & in se sperantes non derelinquit, saluti spiritali
tantæ reipublicæ, iamdiu à dæmone oppressæ, quam citißime prospexeris: quasi
uotũuotum
illud
DauidicũDauidicum una cum
despōsationedesponsatione serenißimæ
cōiugisconiugis emiseris. Etenim sicut iurauit domino,
uotũuotum uouit Deo Iacob. Si introiero in
tabernaculũtabernaculum domus meæ, si
ascẽderoascendero in
lectum strati mei, Si dedero
somnũsomnum oculis meis, & palpebris meis
dormitatioẽdormitatione. Et
requiẽrequiem temporibus meis, donec
inueniāinueniam locum domino,
tabernaculũtabernaculum Deo Iacob Nimirum
in tanto rerum, & negociorum conflictu nihil sanctiùs esse duxisti, quàm statim, neglectis itidem tot delicijs, & uoluptatibus, quæ regios animos a iusto auocare solent, in
tali regno, charißimæ Reginæ uotis consentiens, tabernaculum Deo Iacob constanti
animo constituere, Christianam fidem, & religionem maximo totius Christiani orbis dispendio tot annis ab Anglia repudiatam, eidem Reipublicæ Augustißimo,
& uere diuino conatu restituens. Iulius Cæsar Primus ille Romanorum Imperator,
post deuictum Pharnacem hæc tria uerba ad amicos scripserat: ueni, uidi & uici.
Hæc eadem Romæ Pontico triumpho inter Pompæ fercula in titulum postea prætulit, non acta belli significantia, sicut cæteris, sed celeriter confecti notam. Tuæ uerô
maiestati huius catholici triumphi fercularem fœliciter, & celeriter confectam significantia non alia uerba proferant oportet, quàm illa tria Psaltis admirabilis. Dominus illuminatio mea. Soluisti enim, Magne PHILIPPE, aura Sancti Spiritus
ex Hispania, & Angliam appulsus uidisti publicam illius amplißimi regni, imo
Christianæ Reipublicæ calamitatem, uicistique eius authorem statim: ut iure optimo, si tibi Ethnicorum superbi, & arrogantes tituli placuissent, posses iustius, quàm
Cæsar illo uti titulo: ueni, uidi, & uici. Erit tandem post tot aduersus Christiani nominis publicos hostes ab Hispaniarum catholicis Regibus, Austriaca, & Haspurgentium principum familia, Belgica domo, parente inuictißimo Carolo edita facinora, totque triumphales titulos nouus hic tibi decretus triumphus cùm præclarißimus, tùm ecclesíæ catholicæ eiùs que summo præsuli, & Christi uicario quàm gratißi|
mus. Grauiter equidem, ac molestè ferebat Christiana Respublica, regnum illustrissimum, totque annis catholicis eius institutis, tot martyrum, tot sanctorum uirorum
testimonijs impensißimè
addictũaddictum, nuper ab
eadẽeadem maximo cum dolore, &
cōmiserationecommiseratione
segregatum fuisse. Venerat olim in Britanniam, quæ nunc Anglia est, Ioseph ille,
qui teste Matthæo Euangelista, ab Arimathæa ciuitate oriundus Christi corpus
sepeliuerat:
atatque in eo loco tàm ipse, quàm eius socij, cùm de euangelio prædicarent,
dogma Christi sedulo
docerẽtdocerent, multi per hæc ad ueram pietatem traducti,
salutiferásalutiferaque
fruge imbuti baptizati sunt, isti deinde uiri diuino spiritu afflati cum a Rege Aruirago parum terræ ad habitandum proximè Vuelliam
oppidũoppidum, circiter millia passuum
quatuor domo accepissent: ibi nouæ religionis prima iecerunt fundamenta, ubi hodiè
est templum magnificum,
cœnobiuḿcœnobiumque monasticæ familiæ diui Benedicti nobile:
nomẽnomen
est Glasconia. Hæc Christianæ pietatis in Britannia extitere primordia, quam deinde cum Lucius Rex propè
extinctāextinctam fōtefonte Baptismi sublatus mirabiliter adauxisset,
demùm Britanni eam pietatem eatenus integram seruarunt, quò ad furor Diocletiani
dira in Christianos persecutione propè ad internecionem erupit. Paulò post in ea
insula Christiana religio multis bellorum tumultibus perturbata, frequenter uaria
undique consequitur interualla: donec Anglis eam prouinciam occupantibus diuus
Gregorius summus ecclesíæ Pontifex propè
annũannum sexcentesímum à Christi natalibus
sub Rege Ethelberto, & eius uxore Christianißima Berta, mißis ad id negocium
Augustino, & Mileto monachis, religionis Christianæ dogmata conatu maximo
Anglorum gentem edocendam, hortatu, & prædicatione illustrandam curauit.
Hanc illustrem Catholicæ fidei Anglorum profeßionem hoc seculo aliquot annis interruptam, tu quidem primus huius nominis apud eam gentem Rex PHILIPPE
Magne, in idem regnum nutu dilectißimæ coniugis restituisti, ut
denidenique tuum hoc primum in Anglica republica nomen insigni edito facinore ita illustrares, sicut & primus ex Romanis Imperatoribus. M. Iulius Philippus Cæsaream dignitatem sacro
baptismatis lauacro olim illustrauit. Habuit sanè Anglia eo tempore, quo Britanni
illam obtinebant, ex Britannorum gente diuam Helenam Coylli cuius dam Reguli
filiam, Magni Constantini matrem, quam singulari pietate prædita crucem Domini
sub spurcißimo Veneris simulacro Hierosolymis latentem, ab
eâeaque maxima cura, &
sollicitudine repertam Christianis adorandam exhibuit,
eiuśeiusque partem, ut Historici
quidam testantur, altera Hierosolymis parte relicta, Romam secum attulit
eaḿeamque
gemmis, & auro
distinctādistinctam in Aede Sanctæ Crucis Sessoriano in theatro constructa
collocauit. Habuit & diuam Vrsulam cum undecim milium uirginum Sodalitio, filiam equidem Dionoti Cornubiæ Reguli. Habet nunc Mariam coniugem tuam, animi
constantia, pio in Christianam religionem affectu, inter tot apud Anglos aduersus
fidem catholicam tumultus, acerrimasque communis humani generis insidiatoris incursiones illustrißimam. Cuius & tuæ Maiestatis laudes eloquentißimorum uirorum
panegyricas
oratiōesorationes dignißime postulantes, me ipsum tantæ rei magnitudine deterri|
tum huius conatus ulteriori progressu abstinere pluribus compellunt rationibus; quibus tamen minimè auertar, quin publicæ lætitiæ causa gratulaturus tibi, Rex potentißime, Practicarum quæstionum librum unum in hac Granatensi curia, post Variarum resolutionum Libros: post alias in publicum editas relectiones, continuo labore,
& indefesso elaboratum tuæ Maiestati offeram audacter, tuam admirabilem considerans cùm erga omnes clementiam, tùm uerò in ministros huius publici muneris, cui operam ipse octo ferme annis dederim, singularem humanitatem. Cogor tamen opus
istud breuiùs, quàm ab initio animo conceperam, absoluere, quod Cæsareæ Maiestatis
iussu, & maximo in me beneficio, te dubio procul authore, in Hispaniolam insulam
Deo auxiliante sím profecturus, quo illîc Archiepiscopi munere & officio fungar.
Suscipe igitur, princeps Maxime, hilaro uultu,
æquóæquoque animo opus istud ea qua potuimus diligentia editum, ut tuis auspicijs tutiùs inter tot hominum manus uersetur.