THEMA CAP. XVIII.

De testibus hoc in loco traduntur aliquot, quæ præ oculis habere debent iudices.

SVMMARIA.

  • 1 Testis an sit repellendus à testimonio ob vilem eius opinionem, & infamiam facti?
  • 2 Qui clericus esse non potest, an sit admittendus in testem contra clericum in criminalibus?
  • 3 Inimicus à testimonio repellitur: & quonam modo hæc conclusio sit intelligenda?
  • 4 In causa & lite vniuersitatis, an sit admittendus in testem qui est eiusdem vniuersitatis?
  • 5 Obiectiones contra testes admitti poterunt, etiam in causa appellationis, etiam contra testes antè sententiam productos.
  • 6 Testes an sint admittendi super eisdem articulis, & directo contrarijs in causa appellationis: & quid vbi agitur de nobilitate, quam hidalguiam dicimus?
  • 7 Testis an poßit interrogari de his, quæ ad elidendam testimonij fidem aduersus ipsum obijciuntur?
  • 8 Traditur latè intellectus l. nullum. C. de testibus. an poßit iudex etiam delegatus testem etiam exemptum, etiam clericum punire propter crimen, quod inferendo testimonio commiserit?
CAPVT XVIII.
IN OMNIBVS equidem contentionibus, quæ iudicum sententijs sunt omninò diffiniendę, adeò testium fides vrget, & instruit iudicantis animũanimum, vt oportunè Iurisconsultus admonuerit in l. 3. ff. de testib. potissimè aduertendum esse, quibus testib. sit adhibẽdaadhibenda fides, atq;atque ideò in eo responso commemorat multa, quæ solent, & debent explorari diligentissimè. Idem admonet regia l. 28. titu. 16. part. 3. tradit Bald. in l. testium. col. 3. & 4. C. de testib. Certum autem quæ considerare debet iudex in testibus & eorum fide, breuiter tradit Ioann. Bessianus in consuetudinibus Auerniæ, capit. 8. articul. 7. multa etiam ad hæc congerit Augustinus Beroius in cap. licet causam. num. 32. de probationib. potissimùm integer testis esse debet immunis ab infamia, à macula & suspicione. text. optimus in cap. 1. de exceptionib. cap. testimonium. de testib. regia lex 8. titul. 16. partit. 3. Quam ob rem non grauabor, quædam hic adnotare, quæ solent frequenter in discrimẽdiscrimen adduci, vt liberè quid ipse sentiam, quidue in iudicio probarem, apertissimè exponam.
Primùm video à pleris que aduersus testem obijci, vilem eius opinionem & æstimationem, quæ tamẽtamen non procedit ab infamia iuris, sed potius ab infamia facti, quę deducitur ex eo, quòd homines grauitate & moribus insignes, opinionem quandam improbitatis de aliquo con
1
*ceperunt, ob aliquod eius crimen, vel quia fecerit ea, quæ fieri non solent ab his, qui integris moribus operam dederunt. Hæc enim est facti infamia, quæ dubio procul detrahit authoritati, & fidei cuiusq;cuiusque hominis. Qua ratione testimonium eius, qui ea est affectus, aliquantulum minuitur. text. celebris in cap. licet. versic. quidam verò. de probatio. quem ibi commendârunt Panorm. Baldus, Felin. & Decius col. 5. idem adnotârunt Abb. colum. 4. & Felin. numer. 12. in capit. testimonium. de testib. ex hoc admonentes, non esse dandam fidem in causis grauibus, & maximi momenti ac præiudicij, his testibus, qui etiamsi non repellantur à testimonio, propter infamiam iuris: laborant tamen infamia facti, & hæc, quamuis non repellat quem à testimonio in causis ciuilibus ferendo. gloss. in l. 3. §. duæ causæ. ff. ad Carbo. & in cap. testimonium. verb. in hoc casu. paulò antè citato. Tamen propter dubiam eius fidem efficit, vt in criminalibus, & coniugalibus controuersijs & his similibus, non sit quis testis idoneus, idemq́;idemque respondendum erit, etiam in aliquot causis ciuilibus, in quibus de re graui, & maximo præiudicio tractetur, quod latius examinauimus in epitome ad quartum librum Decretalium. secunda parte capitu. 8. §. 12. numero 8.
Secundò, illud etiam iudicibus ecclesiasticis exponimus, quòd fortassis perpensa frequentissima iuris pontificij Interpretum sententia, in errorẽerrorem labi quenquāquenquam permittet. Scripsit etenim Fabianus Papa epistola 2. ad episcopos Orientales, non esse testem idoneum in criminali causa contra sacerdotem eum, qui clericus non sit, nec clericus esse possit. Ex quo Panormita. & alij communiter in dict. capit. 1. de excep. & Doct. in cap. ipsi apostoli. vbi à Gratiano Fabiani Decretum adducitur. 2. q. 7. collegerunt in criminalibus aduersus clericũclericum, non esse admittendum in testem, eum, qui tale patiatur corporis vicium, quod à promotione, & sacerdotio repellat. Quam opin. sequitur Hippolit. in pract. causa. crimi. §. nunc videndum. nu. 52. eamq́;eamque communem esse fatentur Fel. & Dec. in d. cap. 1. ac defendit ipse Dec. tametsi Felin. fatis dubitet, nec ausus sit omninò eam improbare. Sed si verum sensum canonum & legum mente repetamus, ipsamq́;ipsamque rationem cuiusq;cuiusque ambiguitatis moderatricem, & interpretem, planè fatebimur, hanc opinionẽopinionem communem non omninò veram esse, vel non ita intelligendam, vt ex aliquo corporis vicio, absque vlla animi labe contingenti, fidem cuipiam detrahamus. CōstatConstat etenim in testib. illud potissimè esse considerandũconsiderandum, quòd integræ sint fidei. d. l. 3. & l. 1. ff. de testib. fides autẽautem nullānullam patitur læsio|nem ex corporis maculis, ægritudinibus & vicijs, sed ex animi labe, eiusq́;eiusque detrimentis, atq;atque ideò non ex hoc minus integer quis testis erit, quòd vicium corporis habeat impediens ordinis ecclesiastici statum: Igitur Fabianus Papa constituens, non esse laicos admittendos in testimonium criminis contra clericum, scripsit, nec item eos, qui clerici esse non possint, cùm satis esset, priorem regulam constituere, siquidem is, qui clericus non est, siue clericus possit esse, siue non possit eo insigniri ordine, admitti non debet contra clericum in criminalibus ad testimoniũtestimonium, cùm criminaliter agitur secundum communem in c. tam literis. de testibus. Si verò clericus sit, & nihilominus patiatur corporis vicium, quod ab initio impediret eum ordinem, profectò non video, cur hic sit à testimonio repellendus in causa criminali, quæ contra clericum criminaliter agitur, nisi vicium id corporis ex aliquo crimine, aut aliqua equidem animi labe contraxerit. Sic etenim est interpretanda Fabiani Papæ responsio, quāquam non ita exactè gloss. & Doct. ibi intellexisse videntur.
Tertiò, iudex diligenter expendere debet ipsius testis affectum, vt ex amore vel odio eius fides dubia sit omninò. Præsertim est obseruandum, an testis sit inimicus illius, qui eius testimonio conuincendus est, quod Iurisconsultus admo
3
*net in l. 3. in princip. ff. de testib. l. 1. §. quæstionum. ff. de quæstio. Authen. de testib. §. si verò quis dicat. quæ quidem suspicio minimè tollitur per reconciliationem, quoties nuper ea contigerit, non enim statim post reconciliationem est idoneus iudex, aut testis, qui modò erat inimicus, cùm adhuc sit dubium, an remanserint quædam reliquiæ odij. Quamobrem expectandum est, vt amicitia longo tempore sit confirmata, & sint obliterata, & obliuioni tradita omnia inimicitiarum vestigia. textus est celebris in cap. accusatores, in 2. & ibi glos. 3. quæst. 5. glo. in cap. per tuas. in 1. verb. inimicitias. vbi Anania. col. 3. & Felin. col. vltim. de simonia. Innocent. in cap. cùm oporteat. colum. vltim. & ibi Panorm. colum. 2. Anania. colum. 3. Felin. num. 4. de accusatio. Roman. in singul. 319. Iason in l. apertissimi. C. de iudic. colum. 2. Hippolit. in l. 1. §. præterea. ff. de quæstionib. numer. 4. Anania & Bologuinus consil. 17. Aymon consil. 9. colum. 2. libro 1. & pleriq;plerique alij, quorum meminit Andræ. Tiraquell. in libello de caus. cessante. 2. part. limitation. 16. numer. 7. ex quibus apparet, hanc esse communem opinionem, cui obijcitur tex. in l. athletæ. §. dat remissionem. ff. de excusat. tuto. vbi nuper reconciliatus inimicus, non excusatur à tutela. Huius sanè loci authoritate coacti fuére Ananias, & Felin. in d. cap. cùm oporteat, fateri, non omninò certam esse communem opinionem, imò textus in d. cap. accusatores. intelligendum fore de eo inimico, qui nondum est reconciliatus, est tamen inimicitia nuper contracta, quod nec mihi placet, nec poterit iure satis probari. Idcircò existimo, inimicitiam à tutelæ munere omninò excusare, nisi tutor sit testamento datus, tunc etenim non excusatur quis à tutela, etiam propter capitales inimicitias, quia qui tutorem Titium filijs dat, quamuis Titius fuerit ei inimicus, visus est omnem prorsus inimicitiæ labẽlabem ac radicem à se quidem abijcere: eaq́;eaque reconciliatio præsumenda est vera, atq;atque immunis ab omni suspicione, vel ex eo tantùm, quòd proprios filios, & eorum patrimonium ei commendârit. Quamobrem, quo ad ipsum testatorẽtestatorem reconciliatio amicitiæ integra est, & ab omni libera suspicione, ideoq́;ideoque non est, cur tutor aliquāaliquam excusationem iustè prætendere possit ob capitales inimicitias. Qua ratione perpensa existimarẽexistimarem ipse, mortuo inimico, nuper tamen reconciliato, non posse à tutela filiorum eius excusari quem ob inimicitias, quæ reconciliatione simul & morte obliteratæ omninò videntur. Nec est in hac specie ratio illa admittenda, propter quam inimicus olim nuper tamen reconciliatus repellitur à testimonio, etenim cessat, vt opinor, quia fides detrahitur testimonio ob veteris & pristinæ inimicitæ radicem. Sic deniq;denique Iustiniani locus in §. inimicitiæ. instit. de excusat. tutor. dum ex eo probatur, non excusari quem à tutela propter inimicitias capitales, vbi reconciliatio contigerit, est intelligendus, etiamsi reconciliatio paulò antè facta fuerit, quòd si post scriptum testamentum capitalis inimicitia orta sit, aut prior est testamento, sed ea causa is tutor testamẽtotestamento datus esse videatur, vt eo onere & negocijs vexetur, aliud erit dicendũdicendum. Nam excusabitur is à tutela propter capitales inimicitias. quod probat tex. in d. l. athletæ. §. dat remissionem. ff. de excu. tuto. quem titulum eleganter è Græco in latinum transtulit Anto. Augustinus, vir omnium consensu insignis eruditionis & diligentiæ.
Quartò iudices admonendi sunt, ab eadem affectionis ratione procedere distinctionem illam, qua passim vtũturvtuntur aduocati asseuerantes, non esse admittendos in testes, vbi de pascuis publicis & communibus agitur, incolas, ciues, & oppidanos, illius vrbis, villæ, aut oppidi, cuius
4
*nomine vniuersitatis de iure pascendi contenditur, quasi secus sit, vbi de eiusdem vrbis iurisdictione, & territorio ad eam exercendāexercendam controuertitur, nam in hac posteriori specie, ciues & oppidani legitimi testes sunt, Prior huius distinctionis pars probatur authoritate Guidonis Papæ. quæstio. 573. & Speculat. titul. de testibus. cuius meminit eum secutus Ioan. Bessianus in consuetudinibus Auerniæ. capit. 28. articu. 4. Quibus suffragatur, quod communi omnium consensu diffinitum est, in l. paren|tes. & in l. omnibus. C. de testib. in causa vniuersitatis non esse testẽtestem idoneũidoneum eum, qui sit de ipsa vniuersitate, vbi tractatur in ea lite de iure vniuersitatis, quodvnicuiq;quodvnicuique priuatim cōmodũcommodum vel damnum infert. Idem notant Bald. consil. 443. & cons. 445. lib. 5. Bart. in l. in tantùm. §. vniuersitatis. ff. de rerum diuisione, quorũquorum opinio Communis est, vt fatẽturfatentur Dec. in cap. insuper. de testib. & Bald. in d. consil. 445. nume. 9. Franciscus Curtius in tracta. de testib. in capit. quando testes repellantur ratione affectionis. col. penult. Albericus in tract. de testib. eodem capite, & eadem colum. optima glo. in eius ratione in l. sicut. ver. non debetur. ff. quod ciusq́;eiusque vniuers. nomi. tradunt omnes in dict. capit. insuper. & in cap. cùm nuncius. de testib. Gerardus à petra Sancta in Singu. 24. Crottus in tracta. de testib. numer. 131. atq;atque in hac specie vbi agitur de pascuis, & nemoribus, expressim hanc opinionem probant Bald. in dicta l. parentes. colum. vltim. Felinus latè in dict. capit. insuper. nume. 6. & ibi Dec. colum. 2. Curt. & Alberic. in dicta colum. penul. Stephanus Aufreri in tracta. de reprobation. testium. nu. 91. Alexand. consil. 68. lib. 2. num. 14. Bartholom. Cæpola de seruitutibus capitul. de seruitute iuris pascendi. num. 18. Quorum opinio dubiò procul communis est, & eadem probat posteriorem distinctionis partem, nam vbi de territorio & iurisdictione tractatur in iudicio, admitten di sunt ciues, & oppidani, quia in vniuersitatem commodum ipsum defertur, non in singulos ipsius vniuersitatis: quod & idem Guido Papæ notat quæstione 193. Baldus in d. consil. 445. num. 9. & omnes paulò antè citati post gloss. in dicto §. vniuersitatis. & in l. idonei. ff. de testib. text. optimus in l. sed si hac. §. qui manumittitur. ff. de in ius vocādovocando. Qua ratione quoties de pascuis ageretur ab vniuersitate in hunc sanè modum, vt vniuersitas contenderet de pratis quibusdam, non ad vsum publicum singulorum, sed ad locationem pascuorum pro annuo precio in publicum ærarium conferendo, esset ciuis, & oppidanus in ea causa testis legitimus & idoneus, quod Bal. respondit in cap. tertio loco. num. 4. de probation. & sensit optimè Cæpola in dict. num. 18. Hinc deniq;denique constat vera interpretatio ad l. regiam. 18. titul. 16. part. 3. qua probatur, in causa vniuersitatis admittendum esse in testẽtestem quemlibet ex ciuibus & oppidanis. Est etenim intelligenda ea constitutio secundum distinctionem modò propositam. Quin & ipse admonendum esse censeo, etiam in huius distinctionis posteriori membro, fidem testimonij non omninò integram esse. Iudex etenim æquissimè arbitrabitur in hoc, quia negari non potest non carere testem affectione, vbi pro iure & honore patriæ, aut eius oppidi, cuius vicinus est, testificatur, atq;atque ita admonuerunt Arch. in c. 1. 14. q. 2. Fel. & alij in d. c. insuper. & ferè omnes, quorum modò mentionem fecimus. Ant. But. in c. cùm nuncius. de test. Dec. in d. ca. insuper. num. 7. Alex. in cons. 43. nume. 23. lib. 4. tradit eleganter idem Alex. in d. cons. 68. libr. 2. nu. 15. Nec refert quicquam, quòd vtilitas illius iuris, aut rei, de qua in iudicio agitur, non sit singulorum, sed ipsius vniuersitatis, siquidẽsiquidem affectio ex hoc non cessat penitùs, imò ad est ꝓpterpropter publicum, & cōmunemcommunem ipsius Reipub. cuius testis membrum, & pars est, euidentẽeuidentem vtilitatem.
Quintò non erit ab hoc tractatu omninò alienũalienum, quod plerunq;plerunque cōtrouertiturcontrouertitur de tempore, quo admittendæ sunt aduersus testes obiectiones in appellationis examine, aut in secunda, tertiáue instantia, cùm in prima aut secunda fuerint omissæ. Etenim iure communi aduersus
5
*testes sunt obiectiones, & vicia proponenda ante sententiam cap. 1. de exception. id est ante conclusionem in causa, capit. cùm dilectus. de fide instrum. capitul. auditis. de procurato. Idem adnotârunt Abb. & omnes in dict. cap. 1. de exception. Imò & hæ obiectiones fieri debent ante publicationem regulariter, non pòst, iuxta distinctionem traditam à Romano pontifice in cap. præsentium. de testib. Regia verò lex, omni equidem casu permittit, posse aduersus testes opponi crimina, vicia & defectus, statim post testium publicationem intra sex dies, sicuti diffinitum extat lege 16. ex legibus, quæ de iudiciali ordine apud MadritũMadritum statutæ fuêre. Hoc ipsum ferè olim & regia lex diffinierat. l. 1. colum. 3. titul. 4. lib. 3. ordin. Ex quibus apparet, qualiter in his regnis sit intelligendum, quod iura pōtificiapontificia hac de re statuerint. Quòd si aduersus testes, quorum publicatio facta sit, non fuerint oppositæ exceptiones, aut obiectiones aliquot, ac lata fuerit sententia, solet dubitari, possint ne in examine causæ appellationis contra eosdem testes, aut in secunda instantia vicia, alijue defectus obijci, ad eorũeorum elidendum testimonium, fidemq́;fidemque repellendam? Et sanè Andræas Isernia in constit. Neapolitanis libro secundo. constitutione vltima. nu. 6. & Guido Papæ decisione Delphinatus. 500. tenuerunt, non esse admittendas in appellationis causa reprobationes testium, qui dixêre testimonium in prima instantia, & ante sententiam. Horum rationes facilimè poterunt expendi, sed ea maximè vrgere videtur, quòd ante sententiam data fuerit tacitè vel expressè dilatio ad reprobationem testiũtestium, vt constat in d. c. præsentium. & in constitutionibus regijs, & ideò qui intra eam dilationem non obiecit aduersus testes exceptiones, quas sibi competere existimabat, non est postea admittendus, cum fuerit finita dilatione exclusus. Hoc ipsum amplius ac fortius vrget, si consideremus, dilationem ante sententiāsententiam dari ad reprobandũreprobandum testes, qui tunc ꝓductiproducti fuerint, atq;atque itẽitem in appella|tionis cognitione aliam denuò dari, ac repeti, ad opponendum exceptionem contra testes, qui tunc post appellationem testimonium dixerint, qua ratione constat, opinionem istam iure veriorem videri, eamq́; receptam fuisse in Neapolitano prætorio, asseuerat Matthæus de Afflict. decisione 266. nihilominus contrariam sententiam probare conantur gloss. in d. cap. 1. de except. verbo. per sententiam. & inibi Panorm Fel. colum. 2. & idem Panor. in cap. super eo. de testi. Matthæus de Afflict. in d. constitutione vlt. nume. 13. Quam opinionem seruari in regno Franciæ testatur Guido in d. quæst. 500. ex eo quidem, quòd appellatio restituat, ac reponat causam in eum statum, quo erat tempore litis contestationis. l. per hanc. C. de tempo. appella. c. cúm Ioannes. de fide instru. notatur in l. ita demum. C. de procur. quę quidem ratio non admodum iuuat, cùm ad reprobationem testium antè sententiam productorum, non sit quis admittendus post eam diem, quæ tacite, vel expressè à lege, vel iudice datur ad id agendum, nec quicquam referat, appellatũappellatum esse, siquidem ea appellatio vim habet, quantũquantum ad ꝓbationemprobationem iuris principalis, de quo in ea lite agitur: non aũtaunt quo ad ea, quæ circa testes, aliauè accessoria, in prima instantia fuerint tractata & discussa, ex ratione text. in Cle. vlt. de appellationibus. tandem Fel. in d. ca. 1. de except. col. 2. ex gl. inibi adnotauit, posse post sententiam in causa appellationis opponi aduersus testes exceptiones etiam eas, quę ante sententiam fuerunt obiectæ, nec tamẽtamen fuit probatio inducta, sed potius omissa.
Ego verò illud esse constitutissimum opinor, quòd post sententiam in appellationis cognitione non poterunt obijci defectus, aut vitia contra testes ante sententiam productos, si velit quis id agere post testiũtestium publicationẽpublicationem intra diem illum, qui datur ad reprobandos, adnotādosadnotandos testes. Nam ea dilatio datur ad impugnandum testes productos in ipsa secunda instātiainstantia, quorũquorum tunc publicatio fit, non autẽautem ad eos reprobandos, qui ante sentẽtiamsententiam fuerant producti, quorumq́;quorumque testimonia eo tempore sunt iuxta iuris ordinem publicata.
Deinde scio receptum esse apud hoc Granatense tribunal, posse in secunda instantia post appellationem vel supplicationem proponi aduersus testes productos, & examinatos ante sentẽtiamsententiam exceptiones & obiectiones, in ipso tamẽtamen libello, quo grauamina sentẽtiæsententiæ explicantur, & exponũturexponuntur, vt tandem probatio fiat harum exceptionum intra dilationem datam, ad ipsa grauamina probanda. Atq;Atque ita praxis admisit opinionem gl. Abb. & aliorũaliorum, quæ sic intellecta maximam æquitatem habet.
Sextò præ cæteris obseruare debent Practici, in hac Castellani Regni Republica lege receptāreceptam esse Canonistarum sententiam, & opinionem, qua diffinitum est, non esse in causa appellationis testes admittendos super eisdẽeisdem interroga
6
*tionib. & articulis, qui dati fuêre ad testiũtestium examinationem in prima instantia ante sententiāsententiam, nec super eisdem directò contrarijs, extat etenim de hoc regia l. 4. tit. 11. lib. 3. ordinat. & §. 26. in legibus de Madrid. iure pontificio hoc apertissimè constitutum est in Clementina 2. de testibus. quo in loco glo. commemorat, contentionem veterem inter Canonistas, & iuris ciuilis Interpretes, qui contrarium probare conati sunt, non satis vrgentibus authoritatibus. Nam & CanonistarũCanonistarum partem optimè tutatur authoritas Iustiniani, dum rationem quandam præmittit in Auth. de test. §. si verò deducẽsdeducens. siquidem inibi prohibet testes recipi super eisdem articulis, & directò contrarijs post publicationem, quemadmodũquemadmodum responsum est in d. Clem. 2. in priori eius parte. & in c. fraternitat. de test. vbi Anton. Imola, & Fel. col. 2. existimant, adeò veram esse Canonistarum opinionem, vt eadẽeadem in vtroque foro admittenda sit. Idem fatetur Lanfranc. in ca. quoniam contra. de probatio. verb. testiũtestium. nu. 60. qua in re illud est cauẽdumcauendum, non ex hoc censeri prohibitam productionem testiũtestium super his, quæ fuerunt in prima instantia allegata, & tamen testes non fuêre super his allegationibus examinati. Nam poterit quispiam in appellationis causa testes producere ad probationem eorum, quæ ante sentẽtiamsententiam allegauerit, & quę sunt contraria his allegationib. directò, quas eius aduersarius in iudicium deduxerit, modò non fuerint testes de his interrogati, nec examinati, secundum Card. Inno. & Fel. nu. 34. in c. cùm Ioan. de fide instru. per text. ibi & id satis est iuri consonum.
Illud verò solet à quibusdam in discrimen adduci, sit ne regia lex seruanda, & opinio item Canonistarum in his causis & iudicijs, in quibus de nobilitate agitur, quāquam nos Hispani dicimus Hidalguiam. Etenim cōsultusconsultus hac de re Cęsar inuictissimus Carolus V. primus huius nominis Hispaniarum Rex in totius regni conuentu apud Madritum anno 1537. l. 124. respondit, simpliciter, seruandam fore veterem legem regiarum ordinationum, ex quo quidem responso quibusdam visum est, totam controuersiam diffinitam fuisse, vt tandem, etiam in his causis omninò sit vetus lex ad vnguem seruanda. Quibusdam verò placuit, adhuc cōtrouersiamcontrouersiam istāistam sub iudice quidem esse, nec responso Madritio diffinitam fuisse, cùm illud tantùm fuerit responsum à rege, quòd vetus constitutio seruetur, quæ nihil de causis nobilitatis statuit. Et sanè, si mentem, & proprium intellectum legis Madritiæ velimus expendere, constabit, id ea sanctione institutum esse, vt etiam in hisce nobilitatis causis vetus constitutio seruetur. Nec in his admittantur testes in secunda instātiainstantia super his interrogationibus, & articulis, su|per quibus testes fuêre ante sententiam examinati, nec super directò cōtrarijscontrarijs, tametsi in hoc regio Granatensi prætorio contrarium passim admissum sit. Recipiuntur etenim testes post sententiam primam, & examinantur super eisdem articulis, & directò contrarijs, etiamsi quidam ex regijs auditoribus opinentur, non omninò integram fidem adhibendam esse hisce testimonijs, propter suspicionem, quæ vel ex corruptione, vel aliundè post publicationem priorum testium iure præsumi potest, & nihilominus potuit vsus forensis hinc originem ducere, quòd causæ ac controuersiæ super his nobilitatibus ad statum hominum pertinere videāturvideantur, ob libertatem illam, quæ à muneribus personalibus, & indictorum, ac super indictorum collatione nobilibus lege Hispana verè competit: causę autem status, libertatis inquam & ingenuitatis pares ferè censetur causis matrimonialibus & criminalibus. l. non distinguemus. §. idem Iulianus. vbi glo. ff. de arbit. In causa verò matrimoniali testes admittuntur post publicationem super eisdem articulis, & directò cōtrarijscontrarijs. text. & ibi Panor. in c. sicut ex literis. de sponsal. vbi glo. vlt. communiter recepta. text. optimus & ibi post alios Fel. in c. series. de test. idem Fel. in c. fraternitatis, eod. ti. nume. 9. post Soc. ibi nume. 64. Bald. in Authent. nunc si hæres. colum. 1. C. de litig. etiamsi agatur de probando impedimento ad matrimonium impediendum, quod nondum contractum est. gl. & communis in capitu. primo. de consang. & affi. notant Abbas & alij in capitulo iurauit. colum. 2. de probatio. idem erit. & in causa monachatus. gloss. in c. præsens. 20. q. 3. verbo patrem. cuius meminit Fel. in dicto ca. fraternitatis. numer. 9. atq;atque item in causa criminali: secundum Socin. in eodem c. fraternitatis. nume. 80. sensit Barto. in l. 1. §. vlt. num. 3. ff. de quæstio. Quibus equidem & multis similibus forsan persuaderi potuit ob causæ grauitatem, & maximum eius discrimen posse recipi, & admitti testes super eisdem articulis, & directò contrarijs post publicationem, & in appellationis examine, quod si foret in his regnis recepta opinio illa, quam sequuti sunt iuris ciuilis Interpretes, parũparum vrgeret huius rei difficultas. Nam & Bald. in c. 1. nu. 12. si de inuestitu. inter domin. & vas. lis oriatur, existimans sententiam Canonistarum errorem quendam esse, nihilominus testatur in curia Romana pronunciari sententiam absq;absque testium publicatione, ne impediatur receptio, & examinatio testium post sententiam, & in causa appellationis super eisdem articulis, & directò contrarijs.
Septimò sese nobis offert non inutilis quæstio, siquidem receptum est vsu forensi, non esse cogendos testes respondere de his, quæ aduersus eos obijciuntur ad eorum testimonium elidendum, & tamen verum est, non posse testem interrogari, nec ipsum teneri ad respon
7
*dendum super his interrogationibus, per quas turpitudo ipsius testis detegitur ex ratione text. in capitul. quis aliquando. §. non tibi dico. de pœnitentia distinctio. 1. De his verò, ex quibus nulla constat ipsius testis turpitudo, interrogari potest, & respondere tenetur, sicuti constat ex gloss. in capitu. quærendum. 2. quæ stion. 7. gloss. rectè intellecta in capitu. cum causam. in 1. verbo de causis. de testibus. quam Panormitan. & alij frequentissimo consensu sequuntur, vt asseuerant Fel. ibi num. 10. & Alex. in l. si duo patroni. §. idem Iulianus. ff. de iureiurand. columna vltim. Quam ob rem ex officio iudicis passim interrogatur testis, an sit consanguineus, & cuius ætatis sit, poteritq́ue interrogari, an sit inimicus litigantis, quia inimicitia potest contingere absque culpa & turpitudine ipsius testis, secundum Ioannem Andræ. Henric. Felin. & communem in capitulo inquisitionis. §. tertiæ. de accusation. vbi gloss. hoc sensit. Hinc igitur rationem habet, quòd praxi extat obseruatissimum, & deinde aperitur sensus gloss. eiusq́;eiusque veritas in cap. 1. de exceptio. verbo confessi. quæ non satis constanter scribit, testem posse interrogari, an crimen commiserit, quod obijcitur ad euertendam eius testimonij fidem, & addit, nusquam vidisse hoc fieri, mirum etenim non est, id non fieri, cúm esset iniqua, & iniusta ea interrogatio, etiamsi crimen sit publicum, vel sit ipse testis eius causa publica nota insignis, quem vulgò dicimus infamatum, quod ex Innocentio in capitulo 2. de confess. quidam adnotârunt, pręsertim Imola & Fel. numero 10. in dicto cap. cùm causam. quòd si nihilominus fuerit interrogatus, & responderit, erit repellendus à testimonio. Bald. in dicto §. idem Iulianus. in fine. Henric. Aret. colum. 2. & alij in dicto §. tertiæ. Hæc verò huiusce quæstionis resolutio deducitur ab ea conclusione, quam passim Theologi, & iuris Pontificij professores fatentur, & præmittunt asserentes, teneri quem iure diuino & humano, etiam de proprio crimine respondere, quoties iure fuerit interrogatus, alio qui posse responsionem subterfugere, & recusare, Sic sanè visum est Innocentio in dicto. c. 2. de confess. & ibi Doctoribus. Thomę. 2. 2. q. 66. art. 1. & quæstion. 76. art. 1. Dominico à Soto in relectione de secreto membro 2. quæst. 7. Martino ab Azpilcueta in c. inter verba. 11. quæst. 3. Corol. 64. quam opin. & nos probauimus libr. 1. var. resolu. ca. 3. nu. 2.
Octauò ex eo, quòd diximus, iudicem constanti & cauto iudicio debere obseruare, quæ nam sit testibus fides adhibenda, oritur & illa dubitatio, num possit iudex punire testem, qui in eius testimonio ferendo aliquod crimen commiserit, nempe periurium, falsitatem, aliudué simile? Nam in eo iudice, qui habet in testem ipsum alio qui iurisdictionem ordinariam, satis | est manifestum, posse ab eo puniri testem, qui
8
*vacillat, varius est, aut falsum dixit in testimonio. Is autem iudex, qui nullam in testem iurisdictionem alioqui habet, adhuc poterit eadem vti punitione. textus est celebris in l. nullum. C. de testibus. pertinet & ad idem. l. 2. & ibi Bald. C. de sportulis. l. si quis fortè. §. si quos. ff. de pœnis. Regia. l. vltima titulo 16. parte. 3. etiamsi sit iudex delegatus, quod probatur secundum Bart. & alios in d. l. nullum. & in cap. super his. de pœnis notant glo. in Clement. 1. de offic. delegat. in glos. prima. glo. item in l. quæsitum. ff. de testibus. Bald. Abb. & Dec. in cap. prætereà. de offic. delegat. Speculat. titu. de teste. §. 1. vers. quid de delegato. Quibus obijcitur tex. in l. diuus Pius. ff. de falsis, & ibi Bart. ex quo Iurisconsulti loco probatur quibusdam, hæc incidentia crimina in iudicio non posse puniri ab eo, qui iurisdictionem alioqui non habet ordinariam. Quamobrem sunt qui censeant, priorem sententiam veram esse in delegato principis: posteriorem verò in delegato inferioris à principe, qua distinctione vsi fuêre Panorm. & Anania in cap. 1. de crimine falsi. colum. penult. Fel. in cap. prætereà. de offic. delegat. Iason in l. 1. §. qui mandatam. ff. de offic. eius, cui mandat. est iurisd. colum. penult. Et est hæc distinctio frequentiori suffragio iuris vtriusq;vtriusque Interpretum recepta, eiusq́;eiusque primus author fuit Ioan. Andr. in addi. ad Specula. in d. § 1. versicu. quid de delegato. qui eam in hunc sensum accepit, vt delegatus inferioris à principe, nullo modo, valeat testem in hac specie punire, sed teneatur eum puniendum ablegare & mittere ad iudicem ordinarium. Non me latet Iasonem in d. §. qui mandatam non satis expressè hanc distinctionem tradidisse. Imò apparet, maximè dubium esse in huius quæstionis diffinitione, sicuti & post eum Iacob. de Nigris ibidem anxiè dubitat, & tamen quia Iason ferè vltimo loco Ioan. Andr. opinionem retulerit, eum huiusce distinctionis authorem tetuli. Quo fit, vt delegatus principis punire possit hoc crimen non iudicio, nec pœna ordinaria, sed extraordinaria tantùm, quippè qui obiter, & incidenter valeat hanc punitionem exercere. Sunt tamen, qui & in quocunq;quocunque delegato, etiam inferioris à principe, opinentur, posse admitti quo ad pœnam extraordinariam priorem sententiam: cuius opinionis authores libenter ipse fecerim, & adduxerim eos, qui priorem partem sequuti sunt, & Salice. in d. l. nullum. Fulgosi. & Curt. Iuniorem nume. 14. in d. §. qui mandatam. quorum sententiam veram esse censerem in eo delegato, qui non haberet iurisdictionem ita restrictam, vt ei sit interdicta punitio criminalis. Nam vbi delegatus sic datus sit, vt nullam habeat puniendi crimina potestatem, profectò non poterit is punire testem huius criminis reum. Atque ita forsan est accipiendus locus Iurisconsulti in dicta l. diuus Pius. quemadmodum voluêre Angelus in l. quoties. C. de iudic. & Hippolyt. in l. 1. §. prætereà. numero. 34. ff. de sicarijs. Igitur delegatus à principe, poterit quo ad pœnam extraordinariam vti hac punitione, quæ conceditur, & permittitur ab Imperatore in dict. l. nullum. Et idem erit, vt quidam opinantur, in delegato inferioris à principe, modò non sit ei interdicta criminalis punitio. Sed & locus erit huic punitioni, etiamsi testis sit speciali priuilegio exemptus à iurisdictione illius iudicis, coram quo testificatur: quod Felin. scribit in cap. verum. colum. 3. de foro competen. Ex ratione text. in cap. 1. de priuileg. in 6. modò testis non sit clericus, & ecclesiasticæ iurisdictioni ratione ordinis subditus: hic etenim non poterit à seculari iudice puniri, etiam si coram eo inferendo testimonio crimen commiserit, sic sanè authoritate illius generalis cōstitutionisconstitutionis, quæ traditur in cap. si diligenti. de foro competent, & in cap. 1. de clericis coniuga. in 6. tenuerunt Innocent. Hostien. Ioannes Andræ. Anton. Panormitan. numer. 18. Fel. in colum. 3. post alios in d. cap. verum. Paulus CastrẽsisCastrensis in d. l. nullum. Ioannes Bernardus in pract. crimin. cap. 87. Iason in dicto §. qui mandatam. colum. penult. Doctor. in cap. dilectus. de pœnis. & in cap. 2. de crimin. falsi. Quorum opinio Communis est, vt fatetur eam sequutus Matt. de Afflict. decisione 230. col. 1. eandem sequitur Bar. in d. l. diuus Pius. ff. de falsis. etiamsi gl. Cynus. Bal. & Sal. in d. l. nullũnullum. Freder. consi. 93. cōtrariamcontrariam opinionem fuerint professi, eamq́ue seruari, & passim admitti apud Gallos, asseueret Guliel. Bened. in cap. Raynutius de testam. verbo. & vxorem nomine Adelasiam. numero 434.
Sed & hac in re Matthæus de Afflictis in Neapolitana decisione 219. tradit in regio illius regni prætorio diffinitum fuisse, cùm apud ecclesiasticum iudicem laicus quidam falsum testimonium dixisset in causa matrimoniali, locum esse præuentioni, ac potuisse iudicem secularem huius criminis punitionem exequi, si in cognitione delicti iudex laicus præuene it ecclesiasticum, qui non poterit in hac specie inhibere laicum huius criminis cognitione, & punitione. Cuius decisionis authorem citat Baldum in dict. l. nullum. colum. 2. & in l. 1 col. vltim. C. quomodo & quando iudex, qui satis abest ab huius controuersiæ diffinitione. Nam in dicta l. nullum. tractat de duobus iudicibus diuersi fori, quorum vnus ex commissione alterius testem examinauerat, & nihilominus ipse opinor, veram esse præcitatam decisionem in hunc sanè sensum, vt iudex ecclesiasticus non possit inhibere laicum iudicem iam præuenientem huius criminis punitione, licet etiam ipse valeat, quo ad pœnam extraordinariam procedere contra ipsum testem, quod ipse | Matthæus de Afflictis fatetur in dicta decisio 219. quasi viri illi doctissimi, qui illius decisionis authores fuêre, palàm senserint, posse iudicem ecclesiasticum inhibere laicum hac cognitione, quoties ipse ecclesiasticus præoccupauerit huius incidentis criminis examinationem. Illud verò existimo, non esse dubitatione dignũdignum, quòd potest contingere, vbi testis clericus falsum apud iudicem secularem dixerit, nullo modo debere admitti inhibitionem iudicis ecclesiastici, quo ad examinationem, & cognitionem ac diffinitionem causæ principalis, quæ apud iudicem secularẽsecularem tractatur. Hæc etenim erit diffinienda à iudice laico, nec eius examen suspendi debet propter causam, quæ ab ecclesiastico iudice super punitione falsi testimonij aduersus clericum testem expeditur, & examinatur. quod Baldus notat in lege 1. columna vltima. C. quomodo & quando iudex. & eleganter Frederi. consil. 93. incipienti factum, quod proponitur. quin & ipse iudex laicus ad effectum pronunciandi sententiam iustāiustam in ipsa principali causa, & lite poterit planè cognoscere, an clericus falsum dixerit testimonium, quod omnes fatentur.
Loading...