THEMA CAP. XX.

THEMA CAP. XX.

Rursus de authoritate publici instrumenti, quæ oritur ex his, quæ vt solennia eidem accedere debent.

SVMMARIA.

  • 1 Nomen domini, an sit necessario inscribendum initio cuiusque instrumenti publici? & de nomine Imperatoris.
  • 2 Annorum domini mentio fieri debet in quolibet instrumento: item diei, & mensis in quo confectũconfectum fuerit.
  • 3 Locus est expreßim commemorandus in publicis instrumentis.
  • 4 Testes necessarij sunt ad solennitatem cuiuslibet instrumenti publici.
  • 5 Tabellionis subscriptio item necessaria est.
  • 6 Publicum instrumentum, quod testibus reprobari poßit.
  • 7 Instrumentum semel in iudicium ab vno prolatum, etiam aduersario suffragabitur.
  • 8 Instrumenta publica, quo tempore litis sint proferenda.
  • 9 Publicum instrumentum, quam fidem faciat inter extraneos, à quibus confectum non est.
CAPVT XX.
PRÆTER publicam tabellionis authoritatem sunt & plura necessaria, quæ instrumenti publici solennia censentur, sine quibus minimè consequitur publicam, & Authenticam fidem: quorum ea hoc in capite prosequar, quæ potissima sunt ad scripturarũscripturarum, quas tabelliones conscribere solent, vim, & robur legitimum, ne ab his, contra quos producuntur in iudicium, valeant crebris obiectionibus improbari.
Primò etenim quibusdam placuit, fore necessarium, quod in quolibet instrumento publico initium adsumatur à nomine domini, his equidẽequidem verbis. In Dei nomine. gloss. in Auth. vt præponatur nomen Imperat. eius constitutionis authoritate, quæ minime hoc probat: cùm inibi hoc tantùm scriptum sit, quod illa solennitas conficiendi instrumenti statim post illam constitutionem seruetur prima indictione, quæ tunc authore Deo appetit: atque ita, non esse necessariam inuocationem domini, tenẽttenent Bal. in prima cōstitutioneconstitutione Codicis col. pen. Abb. & alij in c. 1. de fide instr. quorum opinio cōmuniscommunis est, vt fatetur Alcia. lib. 6. Parerg. c. 6.
Secundò, nomen Imperatoris præponendum est instrumento publico, quemadmodum probat tex. in d. Authen. vt nomen impe. & id in locis, quæ imperio subsunt. Nam in his, quæ summo pontifici, quò ad temporalia, subijciuntur, nomen ipsius Papæ est apponendum, secundum Abb. in proœmio Gregoriano col. 5. & in d. c. 1. quo in loco idem omnes adnotârunt. Idem ipse dicerem de nomine Regis, qui alteri in temporalibus non est subditus. Et tamen hęc solennitas consuetudine, ac moribus & forensi vsu est antiquata, atque ideò nullum est periculum quo ad vim instrumẽtiinstrumenti, quod omittatur: tametsi Panor. in consi. 53. lib. 2. probare conetur, hāchanc consuetudinem non omninò validam esse, nisi sit immemorialis, aut tacito cōsensuconsensu principis inducta. Nam ipse non tanti facio hanc solennitatem, vt opiner, non posse tolli consuetudine saltem quadraginta annorum, & fortassis ordinaria: imò hāchanc sufficere libenter asseuerauerim: quicquid hac de re latè Barb. disputauerit in rep. rub. de fide instr. nu. 43.
De in dictione autem, an sit eius mentio necessaria in instrumento, idem respondendum esse arbitror, quemadmodum ipse tradidi lib. 1. Variar. resolu. c. 12. nu. 7.
Tertiò, illud est necessarium, quod in instrumentis apponatur annus Domini. gloss. in cap. inter dilectos, de fide instrument. verb. indictionis, quod iure non requiritur, nec probatur:
2
*sed potius consuetudine. gloss. in dicta AuthẽAuthen. vt præponatur nomen Imperat. quam sequuntur Abb. in proœmio Gregori. colum. 5. Abbas Fel. & Dec. col. 2. in dict. cap. 1. de fide instru. & licet Barb. in rubr. eiusdem tituli in rep. nu. 42. secutus Specula. teneat, necessariam esse mentionem in instrumentis ipsius anni domini, in quo id cōfectumconfectum fuerit, & id iure probari. Ego duo censeo esse hac in re notanda. Primum, satis esse, quòd consuetudine fuerit hæc solennitas inducta: vt ea omissa instrumentum sit nullũnullum. Nec enim poterit controuerti: imò constitutissimũconstitutissimum est, mentionẽmentionem annor. domini maximi esse momenti, vt constet, quo tẽporetempore sit cōfectaconfecta scriptura: deinde apparet, instrumen tum esse nullũnullum, si omissa fuerit in eo solẽnitassolennitas cōsuetudineconsuetudine tantũtantum inducta, modò ea sit maximi momẽtimomenti non leuis, quod tradidêre Alex. in rub. ff. de noui ope. nũcianuncia. col. 6. Dec. in d. cap. 1. de fide instr. col. 2. Soc. consi. 2. lib. 3. co. 1. igitur nullũnullum erit instrumentũinstrumentum, quod fuerit scriptum omissa mẽtionementione annor. domini, sic deniq;denique in praxi receptũreceptum est, nec vidi vnquāvnquam hac de re ambigi, cúm alioqui | maxima posset contingere incertitudo cuiuscunq;cuiuscunque iuris, quod esset scriptura probandum.
Potissimè hoc obtinet in his Hispaniarum regnis, in quibus lege regia satis cautum est, non valere instrumentum publicum, in quo non sit facta mẽtiomentio annorum domini, quod expressim traditur in l. 54. & l. tertia titulo 16. parte tertia.
Secundò erit obseruandum, in quacunque scriptura publica necessarium esse, quòd fiat in ea mentio annorum domini, aut saltem alio signo habeatur ratio eius temporis, in quo ipsum instrumentum confectum est: vt cōstetconstet eius dies, quæ ad rei cognitionẽcognitionem omninò est necessaria. Sic sanè apud veteres tẽpustempus significabatur per Olimpiadas, per Consules: & nunc Romæ plerunq;plerunque significatur per annos Pontificatus ipsius summi Pontificis. De quo multa diximus & explicuimus aliàs li. 1. var. resol. c. 12. Quartò eadem ratione adscribi debet instrumentis publicis dies, quo ipse tabellio rogatus fuerit instrumentũinstrumentum conficere. l. 1. §. editiones, & ibi glo. ff. de edẽdoedendo. gl. per tex. ibi in d. Auth. vt præpo. nomẽnomen Imperat. gl. in d. c. inter dilectos. gl. in l. generali. C. de tabular. lib. 10. Quarum est Communis opinio ab omnibus fermè recepta & probata regia l. 54. & 111. tit. 18. par. 3. Mensis autem mentio necessaria est, vt dies confecti instrumenti certa sit: alioqui vbi dies certa foret absq; mensis expressa mentione, omitti mẽsismensis posset: vt dies Sancti Ioannis Baptistę: dies natiuitatis dominicæ, & his similes. notant Bart. & alij in l. si quis. §. si initiũinitium. nu. 23. ff. de edẽeden. Fel. & Dec. in d. c. 1. de fide instr. col. 3. quibus adde Rom. sing. 238. & Barba. in d. rub. de fide instru. num. 68.
Quintò necessarium est, quòd instrumentis publicis fiat mentio loci, in quo fit contractus, vel actus ipse, qui in instrumento continetur. gl. in d. l. generali. tex. & ibi glo. ver. censeretur in c. Abbate sanè. de re iud. in 6. text. opti. in l. optimam. C. de contrahen. stipul. & est Communis opinio. quę traditur per Abb. Fel. & Dec. 3. col. in dict. c. 1. & probatur in c. quoniam contra. de probat. atq;atque in d. l. 54. tit. 18. part. 3. Id verò adeò iure obtinet & procedit, vt considerata diligẽtiusdiligentius authoritate publici instrumenti, animaduersa fide, quam ex se ipso habet, & producit: item pensitata eius in certudine, quāquam haberet, si locus & tempus confecti instrumenti deficerent, quot & quantis falsitatibus, hominumq́;hominumque dolis, & malicijs locus pateret, multisq;multisque alijs maturè perpensis, verè ac iure sit respondendũrespondendum non valere consuetudinem, imò iniquam esse, quæ induxerit, absq;absque his duabus solennitatib. & requisitis valere instrumenta, quemadmodum expressim voluere Rota in antiquis, decisione. 440. De. 3. co. in d. c. de fide instr. Stephanus Bertrand. in cons. 275. lib. 3. col. 4. Roma. in l. in illa. ff. de ver. obl. col. 10. tametsi Barb. in d. rubr. nu. 69. ab hac opinione discedat: & dubitent Alex. in l. de pupillo. §. qui nunci. ff. de noui oper. nuncia. num. 10. & Feli. in dicto capitu. 1. col. 2.
Sextò, quanuis certũcertum sit, requiri publicis in instrumentis, quòd testes sint præsentes eidẽeidem actui,
4
*de quo instrumẽtũinstrumentum cōficiturconficitur. l. contractus. C. de fide instr. notatur in d. c. quoniāquoniam contra. & scripserit Accursius in d. l. generali. eorum subscriptionem exigi: receptius tamen est, ac iure verius, satis esse, quod eorum nomina inscribantur regulariter absq;absque subscriptione: notant Panor. & Docto. in d. c. 1. maximè Fel. nu. 14. & Deci. num. 12. probat gl. in Auth. de instrum. caut. & fide. §. sed & si instrumenta. verb. adijciatur. & in AuthẽAuthen. de hæred. & falci. §. si verò absunt. verbo, quantum. Paul. de Castro in dicta l. contractus. col. 3. idem in consi. 325. lib. 1. incip. Non multùm videtur. Matthæus de Afflict. Rub. in constitut. Neapolita. 79. Capicius in decisione Neapol. 29. quorum opinio Communis est, secundum Barb. in rub. de fide instrum. num. 93. & Dec. in d. cap. quoniam contra. numer. 18. & probatur in d. l. 54. & 111. titu. 18. part. 3. vnde cōstatconstat intellectus gloss. in d. c. 1. & in c. post cessionem. de probatio. quæ hac in re idem ferè responderunt, quod glo. in d. l. generali. Erit igitur satis, quòd nomina testium inscripta sint à notario in instrumẽtoinstrumento, etiamsi subscriptio fuerit omissa secundum communem in d. ca. post cessionem.
Et licet iure communi sufficiant duo testes: gloss. communiter recepta in d. c. 1. de fide instr. tamẽtamen in his regnis sunt necessarij tres. dicta regia l. 54. l. 1. tit. 9. lib. 2. Fori, quibus & illud adijcitur, quod in Pragmaticis RegũRegum CatholicorũCatholicorum statutum est folio 190. qua lege sancitur, necessariam fore ipsorũipsorum contrahentiũcontrahentium subscriptionem in instrumentis publicis: quanuis ea iure communi necessaria non sit: vt Panor. & omnes tradidêre in d. c. 1. de fide instrum.
Septimò, ad valorem, & robur publici instrumenti necessaria est ipsius tabellionis subscriptio. tex. in Auth. de instr. caut. & fide. Item & ipsius signum, quo ipse tabellio vti solet: quod iure necessarium esse probat glos. authoritate illius constitutionis in d. Auth. §. sed & si instrumen. text. opt. in l. vlt. C. de assessorib. tenent Panor. col. 4. Fel. ac Decius post alios in d. ca. 1. de fide instru. Card. & Fel. col. 2. in c. penu. eod. ti. Barto. in l. si quis. §. si initium. ff. de edend. in repe. nu. 32. idem Bart. In proœmio. ff. num. 6. optimè Nicolaus Boer. decisio. 37. num. 10. Petrus Rebuffus in tract. de nominationib. q. 10. nu. 11. & sequent. maximè num. 17. & 18. penes quos omnes illud constitutissimũconstitutissimum videtur, hanc solẽnitatemsolennitatem potius consuetudinis iure, quàm lege scripta inductam esse: & eius omissionem vitiare instrumentum, quorum vltimum probat regia l. 54. ti. 18. part. 3.
Hæc sané sunt, quæ potissimè obseruari debent, quoties de authoritate publici instrumenti tractandum erit: vt possimus deprehendere, an ipsum instrumentum deficiat ratione alicuius defectus: cùm multa, iure atq;atque cōsuetudineconsuetudine sint necessaria pro virib. his, quę publicis scripturis conceduntur.
Quòd si publicum instrumentum omni ex parte perfectum sit, quod ad ea, quæ sunt ei iure solennia: sæpè controuertitur, an testibus possit improbari, quo ad eius fidem, nempè, vt probe
6
*tur, rem non ita contigisse, vt ipse tabellio profitetur, & testatur: quam equidem quæstionem tradidêre glos. & omnes in c. cùm Ioan. de fide instru. verbo, quodlibet. glo. in §. item verborũverborum. institut. de inutilib. stipul. & in l. in exercendis. de fide instrumen. & in cap. tertio loco. de probatio. duabus tamen conclusionibus absoluitur.
Prima conclusio. Instrumentum publicum, etiam cui fuêre plures testes inscripti, poterit duobus tantùm fide dignis, omniq́;omnique exceptione maioribus, quo ad eius seriem, improbari, licet hi testes non sint ex illis qui descripti sunt in eodem instrumento. Probatur hæc conclusio in d. cap. tertio loco. & in l. optimam. C. de contrahend. stipu. & intelligitur, siue ea probatio fiat directè, siue in directè, quòd omnes fatentur: quibus ea suffragatur ratio, quæ ab authoritate deducitur tabellionis, à quo instrumenti fides pendet. cap. ad audientiam. de præscription. Is autem tabellio vnus est, & ideò quanuis sit eius authoritas publica, non debet duobus integris testib. præferri. Quamobrem, licet Doctores frequenter hoc cōmittantcommittant arbitrio iudicis, hæc conclusio vera est, secundũsecundum Inn. IoāIoan. Andr. Anton. Calderi. Abb. nu. 13. Fel. nu. 35. in d. ca. cum Ioan. Cynum, & Sal. in d. l. in exercendis. Imolam in l. 1. §. si quis neget. ff. quemad. testa. aperian. Zasium lib. 2. singulari. respons. c. 23. quorũquorum opinio Communis est, vt fatetur Dec. in d. c. tertio loco. nu. 11.
Secunda conclusio. Instrumenti publici fides tollitur, & quidem maiori ratione per duos testes in eodem instrumento descriptos. tex. in c. tam literis. de testib. & est Communis opinio secũdumsecundum Fel. in d. c. cùm Ioan. nu. 46. Has verò duas conclusiones, multis additis ex iure Communi & regio, longius tractauimus, & examinauimus lib. 2. varia. resolut. c. 13. nu. 10. & 11. quo lectorem mittimus: quippè, qui eadem sæpius repetere omninò grauamur.
Instrumenta autem publica, & aliæ scripturæ ad hoc, vt fides eisdem adhibeatur in iudicio, sunt producenda, & exhibenda coram ipsomet iudice. c. cum dilectus. de fide instru. adeò quidẽquidem, vt non sufficiat ea corācoram notario & testib. exhiberi. quod probari videtur in c. contingit. & in cap. accepimus. de fide instru. latè Fel. in ca. quoniāquoniam contra. q. 1. de probatio. nos item idem adnotauimus lib. 1. var. resol. c. 1. nu. 5. Atq;Atque ibidem traditis libenter adijcimus aliquot, quæ huic tractatui maximè conueniunt.
Primùm illud est obseruandum, in eo instrumento, quod plures habet partes, & varia rerum capita distinctos actus cōtinentiacontinentia, esse omninò, & in
7
*tegrè iudici exhibendũexhibendum, vt ipse totũtotum legere possit, si velit: aduersario aũtaunt copiam tantũtantum esse dādamdandam, aut editiōemeditionem facien dam illius capitis, quo producens vti velit. tex. & ibi. gl. cōmunitercommuniter receptæ in d. c. contingit. tradunt Alex. & Ias. in l. argentarius. §. edi. ff. de edend. Fel. in c. 1. de probat. nu. 29. & ibi Dec. nu. 62. regia lex. 113. titu. 18. par. 3. text. insignis in c. cum personæ. de priuileg. in 6. notat Fel. in c. 1. col. 4. de libel. oblat. Sed si ille, cōtracontra quem instrumentum producitur, petierit illud sibi integrè edi, vt illius aliqua parte vti possit, vsus forensis obtinuit, hanc editionẽeditionem integram minimè negari posse, idq́;idque æquissimũæquissimum est, ac deducitur ex gl. in l. 1. §. editiones. verbo, die & consule. ff. de eden. quam inibi Doct. approbant Bal. item & Alex. in l. 1. col. 4. C. vt quæ desunt aduo. iud. suppleat. Dec. post alios in d. c. 1. de proba. nu. 35. idem Dec. in c. cùm venerabilis. de exceptioni. nu. 22. idem in ca. 2. nu. 21. de fide instr. Matthesi. notab. 79.
Secundò, est hac in re adnotandum, quid iure respondendum sit, quoties qui produxit instrumentum in iudicio, existimans id conducere admodum in eius vtilitatem, animaduerterit sibi nihil illud prodesse: ac tandem pœniteat eum productionis, & petat instrumẽtuminstrumentum tolli ex actis iudicialibus, sibiq́;sibique restitui, & tradi. Et sanè Azo in l. 1. §. edenda. ff. de edendo. vbi glo. verb. quis vsurus. censuit posse proferentem in iudicio instrumentum, illud auferre, ac petere: nec esse cogendum, iditerum exhibere petente aduersario, vt instrumẽtiinstrumenti prolati exemplum sibi detur. Huic verò sentẽtiæsententiæ illud planè refragatur, quod scriptura semel in iudicium prolata, ex quo qui protulit semel vti eadem voluit, CōmunisCommunis est vtriq;vtrique litiganti: quemadmodum notatur in l. si vteris. C. de fide instr. & in d. §. edẽdaedenda. Igitur postquāpostquam ea communis est effecta, non poterit, qui protulit, pœnitere in præiudicium aduersarij: qua ratione licet ipse, qui protulit instrumẽtuminstrumentum in iudicio, possit pœnitere, & asseuerare se nolle vti eodẽeodem, atq;atque ita vtilitati pro prię renũciarerenunciare: aduersarius tamẽtamen nihilominus potest eodẽeodem vti, & petere sibi eius exemplũexemplum ex hiberi: quẽadmodũquemadmodum apud Delphinates vsu forẽsiforensi receptum esse, testāturtestantur Guido Pap. q. 243. & Rupellanus lib. 1. foren. insti. c. 46. ad fi. Nec oberit huic praxi tex. cum gl. in d. §. edẽdaedenda. cum ex eo illud tantũtantum probetur, non esse edendũedendum aduersario instrumẽtuminstrumentum illud, quo alter vti noluit: etenim nihil inibi respōdeturrespondetur de instrumẽtoinstrumento, quo quis semel vti voluit, & ea ex causa illud protulit in iudicio: licet post modum pœnituerit, quod Bald. sensit in d. §. edenda.
Tertiò non est à practicis prætermittendũprætermittendum tempus, statusuè causę, in quo sunt scripturæ proferendæ. Nam iure cōmunicommuni sunt instrumẽtainstrumenta in iudicio
8
*proferenda ante cōclusionẽconclusionem causæ, & vsq;vsque ad eam proferri possunt. c. cum dilectus. de fide instr. idẽidem probat regia lex 6. ti. 11. lib. 3. ordi. cui conclusioni plures intellectus tradidêre Fel Ab. & alij in d. c. cùm dilectus. Bar. & omnes in l. admonẽdiadmonendi. ff. de iureiur. Quibus omissis, quid modò iure regni, & praxi obtẽtumobtentum sit explicabimus. etenim regia lex Madricia. 8. statuit, scripturas, & instrumẽtainstrumenta esse in iudicium proferẽdaproferenda intra viginti dies à tempore litis cōtestationiscontestationis, quoties à reo sunt proferẽdaproferenda. Nam actor tenetur ea ꝓferreproferre simul cum ipso libello actionis propositę. quod in eisdem Madricijs constitutionibus l. prima cautum extat: & hæc in prima instantia: siquidem in secunda sunt instrumenta producẽdaproducenda, priusquam interlo quatur iudex super probatione & dilatione ad probandũprobandum: imò statim cum ipso libello supplicationis, & responsionis ad eandẽeandem: nisi iuramẽtoiuramento præstito, qui instrumẽtainstrumenta producit, attestetur ea dudum comperisse, nec prius etiam diligẽtidiligenti præmissa inquisitione potuisse habere eorundem cognitionẽcognitionem, tũctunc etenim poterunt ante prędictam interlocutionẽinterlocutionem proferri. l. 22. 23. & 24. in eisdẽeisdem legib. Madricijs. quibus illud statutũstatutum est, posse post diem à lege constitutũconstitutum, scripturas in iudicium proferri præstito iuramẽtoiuramento, quo cōstetconstet, ea instrumẽtainstrumenta nouissimè reperta fuisse, nec potuisse prius reperiri, facta diligenti hac de re inquisitione. Ita sanè d. lex 8. expressim explicat.
Hodie tamen receptum est, posse instrumẽtainstrumenta quęlibet ab actore vel reo proferri in iudiciũiudicium quocunq;quocunque litis tempore, vsq;vsque ad causę conclusionẽconclusionem, quæ fuerit facta, vt statim diffinitiua pronũcieturpronuncietur sentẽtiasententia, etiāetiam nullo præstito iuramento: quę quidẽquidem praxis iuri cōmunicommuni cōuenitconuenit, & legi regię quæ paulò antè nominatim citata fuit: nempe l. 6. ti. 11. lib. 3. ord. & l. 1. ti. 4. eo. libr. 3. ord. Nec in hoc vlla pōtpotest cōtingerecontingere dubitatio, aut cōtrouersiacontrouersia: quæ tamẽtamen frequentissimè cōtingitcontingit, vbi instrumenta proferuntur post cōclusionẽconclusionem in causa. Sunt etenim qui cẽseantcensent, ea esse admittẽdaadmittenda, etiam post conclusionẽconclusionem in causa: vbi qui ea profert in iudicium, iurat nouissimè ea fuisse reꝑtareperta, nec prius in eius cognitionem ea venisse, facta tamen diligenti inquisitione. Sic sanè intellexit Pontificium responsum in dicto cap. cùm dilectus. Bart. in l. admonendi. nume. 3. ff. de iureiurand. quem sequuntur Docto. ibi maximè Iason in rep. numer. 58. Baptista de. S. Seuerino col. 20. Curt. Senior col. 21. Purpurat. numer. 8. & præter hos Abb. & Imola in dict. cap. cùm dilectus. Fel. in cap. pastoralis. nu. 9. de ex cept. quorum opinio communis est, secundum Ripam in dict l. admonendi. num. 48. eamq́;eamque sequitur Matthesilla. notabil. 57. Et licet Fel. in dicto ca. cùm dilectus. dubitet, & pleriq;plerique alij à Bart. discesserint: quibus regia lex patrocinatur in d. l. 24. quæ tunc admittit iuramentum istud, & instrumenta nouissimè reperta: cùm nondum sit in causa conclusum, etiam quo ad interlocutionem, quæ ad probationem faciendam pronunciatur: nihilominus Bartol. opinio plurimum authoritatis habet ex capitulo pastoralis. de exceptio. & adeò recepta est apud regia tribunalia, vt nihil sit in hac forensi cōcertationeconcertatione frequẽtiùsfrequentius: tametsi viderim sæpissimè locũlocum ex hoc fieri multis fraudibus, dolis, & litigantium calumnijs, vt tandem admonendi iudices sint, cautè hæc inst rumenta post conclusionem in causa fore admittenda: quæ passim absque vllo iuramento antè causæ conclusionem admittuntur. Quibus profectò constat, Bartol. sententiam admodum receptam esse, eamq́ue iure probari, conatur multis ostendere Rodoric. Xuares allegatione quinta, facilius tamen admittitur, quoties est conclusum in causa ad eam sententiam, quæ nec appellationem nec supplicationem admittit: quod Paulus de Castro adnotauit in dicta l. admonendi. numero 26. quem alij secuti sunt: & nos passim hoc ipsum obseruamus. Nam si tractetur, an sint admittendæ scripturæ post conclusionem causæ, secundum eam opinionem, quæ à Bartolo traditur, sæpissimè inquirimus, sit ne reuisionis instantia, vt tunc facilius ea opinione vtamur, ac deniq;denique difficiliùs, si sit prima prouocationis instantia.
Est tamen hac in re omninò adnotandum, esse necessarium mandatum speciale ad præstandum hoc iuramentũiuramentum: speciale inquam, vt procurator iuret nomine domini, & in eius animam (quod aiunt) illa instrumenta nouissimè à domino reperta fuisse, nec potuisse prius eorum cognitionem habere, facta diligenti per eum inquisitione. Atq;Atque ita in hoc Granatensi Prætorio anno M. D. L generali Decreto diffinitum fuit, & id iure quidem. Nam ad iurandum, speciale mandatum necessarium est: cùm iuramentum nomine alterius est præstandum, & exhibendum, quod nec negari poterit, nec alicubi est controuersum: vt nos longius probauimus in capitulo quamuis pactum. de pactis in 6. prima relectionis parte. §. quinto. numer. 8. Quòd si in hac specie oportet iuramentum fieri super diligentissima inquisitione instrumenti à domino præmissa & super noua ipsius instrumenti cognitione, ac inuentione ipsi domino contingenti: manifestissimè consequitur, necessarium esse speciale mandatum ad hoc. Mandatum veró ad iurādumiurandum de calumnia, etiam speciale in certa causa, sufficiens non esse ad hoc, multis probatur, & præsertim ex eo, quod ratione huius mandati non licet iurare aliud, quàm quòd dominus principalis nulla vtitur, nec vtetur calumnia, nec malicia in eo iudicio. Huc etenim tendunt omnia huius iura|menti capita. Sed si mandatum speciale ad iurandum de calumnia sufficeret in præsenti specie: profectò satis esset iurare in animam Domini, quòd instrumenta non proferuntur in iudicium ex calumnia, nec ex malitia, hoc non sufficit, vt constat: igitur non est sufficiens speciale mandatum ad iurandum de calumnia, vt possit pro curator nomine domini iuramentum id facere, ac præstare, quod necessarium est ad pręsentationem instrumentorum, quæ fit post cōclusionemconclusionem in causa, vn de constat, mandatum ad iurādumiurandum de calumnia, nec sufficere ad hoc, nec ad id extendi. Nec quicquam refert, cōsuetudineconsuetudine receptum in plerisq;plerisque locis fuisse, vt ea extensio fiat: siquidem ea consuetudo iniqua est ac pernitiosa, in contemptumq́;contemtumque religionis iuramenti, & diuinæ reuerentiæ; ideóq;ideóque non valet, nec est admittenda. Nam procurator, qui iurat in animam domini, instrumentum istud nouiter repertum fuisse, asseuerat vt certum, quod apud ipsum incertũincertum est: etenim absq;absque speciali iussu domini non potest ipse in eius animāanimam asseuerare, nouissimè eum habuisse instrumẽtiinstrumenti cognitionẽcognitionem, ergò de hoc est incertus. Asseuerare autẽautem maximè cum iuramẽtoiuramento, vt certum quod est incertum, temerarium est, & contra iuramenti religionem. His accedit alia ratio, qua constat, à lege requiri, & exigi hoc in specie iuramentum, quod obliget ad periurium ipsum principalẽprincipalem, cuius nomine proferuntur instrumenta, & lis tractatur. Hoc autem iuramentum absq;absque speciali mandato, si forsan falsum iuratum sit, non obligat dominum, nec eum constituit reum periurij: quia ipse non mandauit, nec iussit hoc iuramentum eius nomine fieri, quod satis planũplanum est, ergò non sufficit iuramentum istud, si fiat absq;absque omninò speciali mandato. Alioqui si permitteretur iuramentum in hoc casu, absq;absque mandato speciali, vel ex mandato illo dato ad iurādumiurandum de calumnia: lex equidem fragilis esset, ipsáq;ipsaque iuratio non sufficiens, nec cauta neque Christianæ institutioni conueniens. Quo fit, vt in hac ipsa specie, & quęstione minimè sit satis, quòd procurator habeat mandatum cum libera potestate, & ad præstandum nomine domini quodcunq;quodcunque iuramentum: quia hæc clausula nullum effectum habet in iuramentis, in quibus de animæ obligatione tractatur, atque itidem de eius periculo, & ideò speciale mandatum necessariũnecessarium est: vt notatur in c. vlt. de iura. calum. lib. 6.
Sed & si hæc obseruanda sint regulariter, non tamen diffiteor, plerumq́;plerumque arbitrio boni viri, & æquissimi iudicis ad mittenda fore instrumenta absq;absque hoc iuramento, & seclusa in integrum restitutione, post conclusionem in causa ad pronunciationem eius sententiæ, qua totalis diffinienda est, & à qua nec appellare, nec supplicare licet, si ea instrumenta palàm actori, vel reo suffragantur, remq́;remque de qua controuertitur, manifestam efficiant. Nec enim æquum est, propter actoris, vel rei negligentiam eorum ius omninò perire: atque ita non semel vidi, hoc admissum fuisse, quo iuris viri antistites possent in Reipublicæ vtilitatem iustitiæ ministerio famulari & obsequi.
His verò illud, veluti coronidem, libenter addiderim, publicum instrumentum erga omnes esse æquè publicum, non tantùm eos, inter quos res ipsa acta est, eorùmue hæredes, & successo
9
*res, sed etiam quoscunque extraneos: ita tamẽtamen vt publica instrumenta, etiam inter quoscunq;quoscunque extraneos, probent se ipsa: id est, rei taliter gestæ fidem faciant: quod notant Bartol. in lege, cum lite mortua. colum. 1. ff. iud. solui. idem Bartol. in l. 2. colum. 2. & ibi Baldus colum. 3. Ange. Salicet. colum. 1. Dec. numero 51. C. de edendo. Dec. in capitulo 1. numero 24. de fide instrum. Bald. in rubr. C. de fide instrum. colum. 2. versic. sequitur videre. tametsi hæc ipsa publica instrumenta extraneis non præiudicent, nec noceant, sed tantùm his, inter quos confecta sunt, eorumq́ue hæredes, & ab his causam habentes: cùm res inter alios acta non noceat, nec obliget, nec faciat ius inter alios. l. si vnus. §. ante omnia. ff. de pact. & rubr. C. res inter alios acta. notat in specie Franciscus Curtius in tractatu Feudo. 2. parte 2. partis. quæstione 6. & eleganter Carolus Molinæus in consuetud. Parisiensi. titulo 1. § 5. numero 8.
Loading...