THEMA CAP. XXI.

THEMA CAP. XXI.

De publica fide instrumentorum, quæ non originalia, sed exemplaria sunt.
  • SVMMARIA.
  • 1 Tabellio non potest alteri committere confectionem instrumenti.
  • 2 Exemplis regulariter fides non est adhibenda, etiam ab ipso principe.
  • 3 Instrumentum publicum, qua forma, & qua solennitate conficiendum sit ex protocolo tabellionis mortui?
  • 4 Exemplum vt probet, qua ratione & forma sit transcribendum ex originali?
  • 5 Quibus præiudicet exemplum solenniter traductum ex originali?
  • 6 Exemplo creditur, & datur fides, quoties id reperitur inter acta iudicij.
  • 7 Exemplum traductum ex originali propter antiquitatem exemplationis fidem quandoquandoque facit, etiamsi de solennitate traductionis non appareat, quod late disputatur.
  • 8 De priuilegij exemplatione.
CAPVT XXI.
HACTENVS de his tractauimus publicis instrumentis, quæ ab ipsomet tabellione conficiuntur, & originalia sunt: idcircò nunc subijciam aliquot, quę pertinent ad ea instrumenta, quæ exemplaria vulgò dicuntur. Qua in re, vt facilius quæstio ista valeat expediri, prænotandum est, non posse tabellionem alteri committere confectionem instrumenti, nec posse per aliũalium instrumentum conficere. tex. in Auth. de tabell. §. nos igitur. l.
1
*generaliter. C. de tabular. lib. 10. l. cōtractuscontractus. C. ist. tit. nempe de fide instrumentorũinstrumentorum. & in Aut. de fide instrumẽtorũinstrumentorum. §. pe. Etenim cum ipsemet tabellio testimoniũtestimonium eius actus, quod proprijs sensibus cognouerit, exhibiturus sit, id minimè poterit agere per alterius cognitioniem. Et tamen receptum est, tabellionem impeditum posse committere alteri confectionem instrumenti, etiam non à tabellione, modò ipse rei gestæ præsens sit, & subscribat ipsi instrumento, idq́;idque proprio signo signauerit: Et idem erit, quo ad traductionem alicuius instrumenti ex eiusdem tabellionis protocolo: siquidem potest eam alteri committere, modò scripturam cum protocolo conferat, eiq́;eique subscribat proprio apposito signo: quod deducitur ex l. vlt. §. sin autem dubius. C. de iure delib. l. 5. titul. 19. part. 3. adnotârunt Cardinalis in c. cùm P. de fide instrumentorum. Panormitan. in cap. inter dilectos. eodem tit. num. 7. vbi Felinus per tex. ibidem Abbas in cap. quoniam contra. nu. 32. Fel. & Dec. ibi num. 47. Bart. in l. diuus. §. item senatus. ff. de falsis. Paul. Ange. Alex. & Iason in l. quædam. §. 1. ff. de eden. Matth. Afflict. in constit. Neapo. lib. 1. tit. 73. num. 37. Paul. Paris. consil. 12. nu. 122. & cons. 28. nu. 27. li. 2. cons. Montaluus in l. 7. titul. 8. libr. primo. fori. qui asseuerat, hanc opinionem vsu receptam esse apud Hispanos.
Oportet verò duo in huius praxis obseruatione admonere. Primùm non esse præcisè necessarium impedimentum tabellionis, etiamsi eius fiat obiter mentio à præcitatis authoribus. Nam & absq;absque impedimento poterit hoc fieri, quod modò adnotauimus: cùm idem sit, aliquid scribi manu mea, vel manu alterius subscriptione mea, secundum omnes authoritate illius text. in d. c. inter dilectos. Fit igitur ex his manifestum, hoc instrumẽtuminstrumentum esse originale, non exemplar. Est & ad idem præmittenda iuris vtriusque regula, qua diffinitum extat, non esse adhibendam fidem in iudicio exemplis instrumentorum, nec exemplaribus. text. in capit. 1. de fide instrumen. l. 2. ff. eod. tit. adeo, vt Pan. & alij conentur in d. cap. 1. probare, etiāetiam ipsum
2
*supremum principem non posse adhibere fidem exemplaribus: quia negatio præposita in d. c. 1. verbo, possumus. pręcisam inducit necessitatem. idem adnotârunt Roma. singul. 716. Iason in l. Gallus. in princip. col. 4. ff. de libe. & posthu. Felin. in capitulo cùm olim. num. 12. de re iudic. qui Panor. sententiam eadem sequuntur ratione. Id verò, quod obiter de negatione diximus, constat ex gl. celebratissima in reg. 1. de regul. iur. in 6. cuius ipse veram, ni fallor, interpretationem tradidi in capitu. quamuis pactum. de pactis in 6. 2. parte. §. 4. num. 4. & numer. 10. ex quibus ego censeo, hæc verba: non possumus: apposita in d. capitu. 1. de fide instr. nullam tollere ipsi principi potentiam, nec vllam ei per legem inducere necessitatem præter eam, quæ ipsi principi incumbit ex lege naturali, seclusa lege humana & positiua: cùm princeps non possit legem sibi dicere, à qua non liceat recedere. l. digna vox. C. de legib. capitulo innotuit. de electione. quod eleganter & in hac specie probat Fortuni. in l. Galius. in principio colum. 16. & sequenti. Quamobrem poterit princeps lege lata constituere iustis ex causis, fidem adhibendam fore exemplaribus, & idem poterit facere ac decernere consilio, & iudicio prudentum, non equidem lege constituta generali, sed in aliqua lite, ac controuersia, etiam in præiudicium alterius, modò id iustis ex causis fiat: quemadmodum sensêre Panormitanus & alij in dicto capitul. 1. de fide instrument.
Quod si fiat in aliquo instrumento per tabellionẽtabellionem confecto mentio alterius scripturæ, nempe mandati procuratorij, quod ab eodem fuerit tabellione scriptum, hæc commemoratio vt originalis, & authentica fidem facit, iuxta formam, & seriem ibidem relatam: si verò coram alio tabellione confecta est scriptura ista, cuius mentio fit, exemplum censebitur, nec authoritatem habebit originalis scripturæ. quod probatur in Authent. si quis in aliquo documento. C. de edendo. tametsi pręsumptio non leuis oriatur pro veritate huius actus & instrumenti, sicuti colligitur ex decisione Ægidij à Bellamera. 58. cui adde ad intellectum illius constitutionis, quę in d. Authen. si quis in aliquo documento. traditur præter Dec. & alios ibi col. vlt. Carolum Mol. in consue. Parisiensibus. tit. §. 5. numero 44. & Soc. Iuniorem consilio 57. libro 1.
His verò præmissis, constat, iure ipso Pontificio, & Cæsareo quandoq;quandoque fidem publicam adhibendam esse instrumentis exemplaribus, præsertim vbi tabellione ipso mortuo, vel ægritudine impedito, ex ipsius protocolo exemplaria deducuntur: quæ originalia, & Authentica instrumenta verè dici poterunt, modò ea seruentur in traductione, quæ iure statuta sunt. c.
3
*cùm P. tabellio. de fide instru. ex cuius responso, & his, quæ inibi traduntur, multa necessaria sunt. Primum est, necessaria iudicis ordi|narij authoritas: vt in d. c. cùm P. probatur secundò, quòd hæc traductio fiat ad petitionem eorum, quorum interest: quod constat in d. c. cùm P. tabellio. & in l. si quis ex argentarijs. §. pertinere. ff. de edend. Tertiò quòd is, cui hæc traductio à ludice committitur, sit tabellio: tex. iuncta ipsius capitis supra scriptione in d. c. cum P. Quartò, quòd in hoc instrumentũinstrumentum traducit, nihil addat, nec detrahat protocoli scripturæ. textus in eodem capitu. cùm P. tabellio. ibi fideliter. Quintò exigitur ab eadem decisione, quòd traductio fiat in publicam formam. Sextò, id potissimè necessarium est, quòd tabellio, qui confecit instrumentũinstrumentum in protocolo, sit morte, vel ægritudine perpetua impeditus, aut saltem eo impedimento effectus, quod longi temporis moram occupet. Bart. in l. quædam. §. nihil. ff. de eden. tex. in d. c. cùm P. Septimò, sicut & de hoc impedimento, ita & de fide, integritate, ac fama ipsius tabellionis iudex examinare tenetur summario iudicio testes, ita quidem quod de fide protocoli minimè dubitetur: atq;atque ita omnes adnotârunt in d. c. cùm P. Octauo, est item maximè necessarium, quòd ad istam traductionem instrumenti citentur hi, quorũquorum interest, & quos negocium id tangit: secundum communem in d. Auth. si quis in aliquo documento. C. de eden. & in c. Alberic. de test. idem tradit asseuerans, hanc opinionem CōmunemCommunem esse Matth. Afflict. in costit. Neapol. lib. 1. tit. 73. nu. 58. latè Nicol. Boerius decis. 36. quib. oportet addere quædam, ad interpretationem regiarum quarundam constitutionum.
Primò est obseruandum, quòd in traductione instrumẽtiinstrumenti, ex protocolo tabellionis mortui, vel impediti conficienda, etiam. si regulariter iudicis authoritas necessaria sit: tamen ea non requiritur, nec omninò exigenda est, vbi donatarius, legatarius, vel hæres ipsius tabellionis habeat protocola, sitq́;sitque itidem publica authoritate notarius, & traducere vult, & traducit ex protocolo instrumentum: quemadmodum tenent Panormit. in d. c. cùm P. tabellio. Bart. per text. ibi in l. si quis ex argentarijs. §. 1. & in l. quædam. §. nihil. ff. de edend. Quibus tamen responsis id tantùm probatur, quòd hæres argentarij cogitur edere instrumenta: vt ipsemet argentarius cogeretur. Et ideò non satis probatur ibidem Bart. & Panormit. sententia, contra quam & necessariam esse in hac specie iudicis authoritatem, atque item alia quæ modò commemorauimus ex dict. ca. cùm P. tabellio. tenuerant Specula. titu. de instrumentorũinstrumentorum editione. §. ostenso. numer. 15. & §. instrumentum ergo. numer. 15. & ibi Io annes Andr. in addit. Ioannes Andræ. Anton. Cardin. & Imol. eius responsi authoritate in dicto capitulo cùm P. tabellio. Paulus Alexander & Iason in dicta l. si quis ex argentarijs. §. cogentur. ff. de eden. Baldus Angelus & Pau. in dicta l. quædam. §. nihil. quorum opinio Communis est, iureq́;iureque satis defenditur ac probatur.
Verùm ad Panormitani sententiam est adnotanda lex regia. 55. titul. 18. part. 3. vt partim eam admitti obseruemus. Nam vbi tabellio impeditus legitimè, veroq́;veroque impedimento, committere velit alteri confectionem instrumenti publici, eius protocolo deducendi, poterit hoc planè agere, & hac vsus commissione alter tabellio absq;absque iudicis authoritate: huius etenim nulla mentio fit in præcitata lege: traducet ex protocolo, quod ei traditum fuerit à delegante ipsum publicum instrumentum, propria ipsius traducentis suscriptione, & signo instructum, & confectum, mentione tamen præmissa eius commissionis, quæ ipsi tabellioni traducenti facta fuit ab altero tabellione impedito.
Hoc ipsum plerunq;plerunque apud Hispanos admittitur in tabellione, qui alteri authoritate regia succedit in officio publico. Etenim hic successor ex ꝓtocolisprotocolis præmortui tabellionis traducit absq;absque iudicis authoritate, alijsq́;alijsque solẽnitatibussolennitatibus, publica instrumenta, eaq́;eaque propria subscriptione, pro prioq́ue sigillo ad publicam authoritatem conficit.
Secundò est animaduertendum, quòd mortuo tabellione, aut eius publico munere in alium translato, iudex tenetur protocola ipsius coram honestis viris statim accipere, & sigillo consignare, itaque consignata tradere ipsi successori recepto ab eo iuramento, quòd cautè, integrè, ac bona fide officio vtetur in traducendis publicis instrumentis ab eisdem protocolis, quod expressim statutum est in d. regia lege. 55. titul. 18. part. 3. ad fi. cui ferè conuenit pragmat. constitutio Regum Catholicorum, fol. 37. l. 42.
Tertiò, etiam si iure communi hoc non sit necessarium: attamen iure regio, quo ties ex protocolo tabellionis defuncti ac præmortui, eius successor authoritate publica in officio, transscribit instrumentum, si duo testes ex scriptis in protocolo vixerint, ac nondum mortui fuerint, debent vocari, instrumento transcripto subscribere. regia lex in d. l. 55. ad finem. Id verò mirum non est: cum ea traductio fiat absq;absque iudicis authoritate. Sed in Republica, & Regno Neapolitano traductio instrumenti fieri non potest ex protocolo tabellionis præmortui, nisi eidem traductioni subscripserint duo testes ex his, qui fuêre scripti in protocolo. textus optimus in constitutionibus illius regni libro primo, titul. 73. in ea l. quæ incipit Baiulos.
Quod si contingat ad confectionem alicuius instrumenti publici rogatos fuisse duos tabelliones, an sufficiat vnius subscriptio tantùm altero scribente, quæstionis est, quāquam optimè tradit Nicolaus Boerius decis. 25.
Præter hæc, quæ de traductione instrumenti ab ipso ꝓtocoloprotocolo scripsimus, accidere solet, quòd petatur solennis ac publica traductio publici
4
*instrumenti: non ab ipso protocolo, sed ab ipsa scriptura originali, quę data fuit ab ipso primo tabellione, fitq́;fitque hæc petitio, vt propter eius vetustatem, aliudue periculũpericulum, similemue causam ab alio tabellione in nouum exemplar & Authenticum reducatur. Quod planè fieri potest, & iure permittitur, modò ea seruentur in hac traductione, quæ statim explicabimus. PrimũPrimum considerandum, quod requiritur iusta causa, vt fiat hæc exemplatio, tex. elegans in c. vlt. de fide instru. Secundò, hæc exemplatio non aliter fieri debet, quàm si fiat ex eo instrumento publico, quod probaret omninò, ac fidẽfidem faceret, essetq́;essetque originale: sicuti constat in d. ca. vlt. quasi aliud dicendum sit in exemplo, etiam solenni: cùm exemplo exempli credendum non sit, etiam si solenniter traducatur. Bal. in l. in bonæ fidei. col. 3. C. de reb. cred. & iureiu. Cin. Alber. Bal. & Pau. in l. sancimus. C. de diuersis rescrip. Alex. cons. 138. nu. 4. lib. 1. Corneus cons. 24. colum. 4. lib. 4. Carol. Molinæ. in consuetud. Parisiensib. tit. 1. §. 5. num. 34. idemq́;idemque apud Gallos seruari asseuerat Ioan. Rupel. lib. primo forensium institutionum. cap. 46. qui tamen scribit, quoties protocolum & originale, saltem iureiurando asserentis, probetur deperditum, posse authoritate iudicis traduci exemplar ab alio exemplari ritè & solenniter confecto, vt ei detur fides, quæ primo exemplari iure dari debet. Bartol. tamen in Auth. si quis in aliquo documento. 2. col. probare conatur, posse iuxta formam traditam in d. c. vlt. adsumi exemplũexemplum ab alio exemplo solenniter exẽplatoexemplato & traducto, fidemq́;fidemque ei adhibendāadhibendam fore, quem sequuntur Card. & Felin. in dict. cap. Albericus. col. 2. de testib. Cu. cons. 158. Curt. Iunior in dict. Authen. si quis in aliquo. num. 41. qui tamen numer. 40. post ipsum Bart. fateri videtur Baldi opinionem communem esse, quàm aduersus Barto. Decius sequitur in d Authent. si quis in aliquo. num. 30. Verè tamen poterit procedere, & admitti opinio Bar. vbi traductio primi exempli facta fuit, seruata iuris forma, & inter eos qui vocati fuerunt ad eam traductionem & exemplationem. Etenim inter eosdem, & contra eos, cum quibus, eisue legitimè citatis, primũprimum instrumentum solenniter fuit exemplatum, & contra eorum hæredes, poterit hoc primũprimum exemplum authore iudice exemplari, vocatis, & inuitis ipsismet, eorũueeorumue hæredibus: nisi aliquāaliquam habeant iustam causam contradicendi. Nam primum exemplum solenniter exemplatum, quo ad eos, qui vocati legitimè fuerint, Authenticum est, & vim habet originalis: atque ideo nihil impedit, quin ex iusta causa iterum traducatur authoritate iudicis, & exempletur, præsertim inter eos, & quo ad eos, qui præsentes fuêre, & consenserunt, aut non contradixerunt primæ traductioni, quod Bartol. sensisse videtur, & explicat eleganter Carolus Molinæ. in dict. §. 5. numer. 35. Tertiò exigitur ad solennem exemplationem vocatio, & citatio eorum, quorum interest: quod notant Innocent. & alij in dict. capitul. vltim. de fide instrum. Bald. in l. sancimus. C. de diuers. rescript. Bartol. & alij maximè Purpurat. & Curtius Iunior in dict. Authent. si quis in aliquo documento. Dec. consil. 36. Nicolaus Boeri. decisio. 37. latè Carolus Molinæ. in dict. §. 5. numer. 37. qui optimè hanc quæstionem de exemplatione instrumenti examinatà numero 33. Abb. item in capitul. 4. colum. 2. & ibi Felin. column. penultim. de fide instrument. idem Felin. post antiquiores in dict. capit. vltim. qua ratione fit, vt exemplum solenniter traductum, illis tantùm præiudicet, qui vocati fuêre ad hanc traductionem, & his, qui horum iura obtinuerint, secundum Innocent.
5
*Abb. & Imol. in dict. capit. vltim. alijs autem non præiudicat, nec quoad eos fidem facit: quod præcitati authores notant, & iure probatur, ac defenditur à Carolo Molin. in dict. §. 5. num. 37. tametsi quandam præsumptionem inducat pro proferente adhuc contra illum, qui vocatus non fuerit ad traductionem, quemadmodum de sententia inter alios lata diximus hoc libro capitul. 13. num. 4. ex Panormitan. in capit. penultim. quæst 3. de re iudicat. explicat diligenter ipse Carol. num. 38. qui hac in re multum defert iudicis arbitrio, & probat, hoc exemplum adeò præsumptionem tantùm facere, vt non faciat semiplenam probationem, nisi eo casu quo constaret, originale perditum fuisse, aut non extare penes ipsum producentem, nec potuisse ab eo reperiri præmissa diligenti inquisitione. Etenim in hac specie probationem semiplenam facit exemplum solenniter transcriptum, contra eum, qui vocatus non fuit ad istam exemplationem: siquidem habet hoc exemplum testimonium Authenticum publicæ personæ, attestantis diligenter vidisse ac discussisse originale Authenticum integrum, non viciatum talis tenoris, prout in exemplo describitur: quod testimonium procedit à tabellione, qui testis publicus est: & ideo semiplenam probationem facit.
Hanc sanè conclusionem optimè tradit ipse Carol. in d. nu. 38. & nu. 40. Nam quod Bar. scribit in l. admonendi. ff. de iureiur. num. 32. ex mente gl. in l. sicut iniquũiniquum. C. de fide inst. & in l. 2. ff. eo. scilicet, exemplũexemplum à tabellione absq;absque alia solennitate traductum, facere semiplenāsemiplenam probationem, si qui profert illud, dixerit, originale fuisse perditum: quod & Fel. sequitur, in d. c. vl. col. vlt. non est ita planè admittendum: Oportet equidem, quod iudex magna cum animaduersione omnium circunstantiarum, rem istam ex|pendat: sicuti deducitur ex his, quæ tractantur ab Alb. & Ias. in d. Auth. si quis in aliquo. 1. & 3. col. & post eos, à doctissimo Carolo in d. §. 5. nu. 53. atq;atque ita erit in praxi opinio Bart. examinanda, non sanè vt ab eo traditur, sed multis instrumẽtiinstrumenti, sigilli & tabellionis qualitatibus expensis à iudice, qui diligẽterdiligenter obseruabit, an iuramento, vel testib. possit ꝓbariprobari, aut sit ꝓbataprobata originalis scripturę amissio, extinctione. Quib. adijcienda sunt quæ notat Fel. in c. sicut. 12. colum. de re iudicat.
Poterit tamen exemplatio instrumenti originalis fieri absq;absque autoritate iudicis, à solo tabellione, consensu partiũpartium, vt ipsis tantùm, vel eius successoribus præiudicet. Bart. communiter receptus in d. Auth. si quis in aliquo documento. co. 1. modò partes consentiant expressè, vel tacitè exemplo iam transcripto, & traducto tanquam conformi cum originali, & veræ traductioni, ex mente Bar. in d. Auth. si quis in aliquo documento, & ibidem Aret. atq;atque Imol. in d. c. vlt. Caroli Molinæi in d. §. 5. nu. 56. Nam dum Bart. & Dec. requirunt in hac specie cōsensumconsensum expressum: Imola & Aret. tenent, sufficere tacitum: est intelligenda eorũeorum controuersia, vt non sufficiat consensus simplici exemplationi: sed sit necessaria tacita, vel expressa approbatio exempli iam traducti, tanquam veri, & concordis cum originali, quod ipse Carolus notat.
Quandoq;Quandoque tamen exemplo fides adhibetur, nondum viso protocolo, nec originali, tunc videlicet, quando exemplum reperitur inter acta iudicij, & processus, traductum ab ipso originali
6
*apud iudicem producto, per ipsummet causæ notarium, ad integrum originalis tenorem. Sic etenim visum est Angelo & Alexand. in dict. Auth. Si quis in aliquo documento. & Iacobino in l. 2. ff. de fide instrum. quod verum est, vbi ex mandato iudicis, eiusq́;eiusque authoritate parte ad hoc vocata, fuerit exemplũexemplum illud traductum ex originali. Abb. & Dec. col. penult. in capitul. quoniam contra. de probation Felin. ibi nume. 50. idem Fel. in capitul. cùm in iure. de off. deleg. numer. 6. ex quibus mihi videtur hæc opinio Communis, quæ probatur in pragmatica. 42. capitul. 7. ex constitutionibus pragmaticis Regum Catholicorum. Satis tamen erit, quòd iudex ad petitionem producentis iubeat notario dare producenti originale instrumentum, facta prius eius exemplatione: modò hæc petitio, vel iussio iudicis sit cognita parti aduersæ, quæ non contradixerit. Quemadmodum deducitur ex mente DoctorũDoctorum, quorum modò memini. Atq;Atque ita in hoc Granatensi prætorio sæpissimè fit, cùm aliquod originale instrumentum profertur in iudicium. Nam petitur statim à producente, dariq́;darique solet vocato aduersario eoue citato: manente tamen apud notariũnotarium exemplo eiusdẽeiusdem scripturæ. Quod eleganter explicat Guido Papæ quæstione 471.
Sed & propter antiquitatem fides adhibetur exemplo, licet non constet in eius exemplatione illa fuisse seruata, quæ iure exiguntur ad solennitatem exempli: sicuti tenent Hostien. Ioan. Andræ. Antonin. Imola, & Felin. dicens, hanc opinionem Communem esse in capitul. Albericus. de testib. col. vl. Doct. in d. Auth. si quis in aliquo documento. pręsertim Ias. col. 3. & Dec. fallẽtiafallentia 7. idẽidem Dec. cons. 36. col. 2. & in cons. 445. col. 3 Guido Papæ. q. 118. & q. 404. Iason in l. 2. nume. 5. C. de testament. idem consil. 114. colum. 3. lib. 1. Florian. in l. 2. ff. de fide instrument. Cuman. consil. 158. col. 2. Aret. cons. 39. col. pen. latè, & optimè Aymon in tracta. de antiquita. tempo. 4. parte. capit. vidimus in genere. numer. 12. Carolus Molinæ. in consuet. Parisiens. titu. 1. §. 5. num. 59. quibus accedit ea ratio, qua constat. In antiquis propter difficultatem probationis, sufficere leuiores probationes, nec necessariò exigi plenas. l. penul. ff. de probatio. cap. cùm causam. eod. titu. cap. veniens. in 1. de testib. vbi tradunt omnes, & Socin. consil. 187. col. 6. versic. secunda ratio. lib. 2. Dec. cons. 42. num. 2. Alex. cons. 12. lib. 1. Bald. in Authen. quas actiones. col. vlt. C. de sacros. & in probatione nobilitas, quam nos Hispani dicimus Hidalguiam. Est idem egregia cōstitutioneconstitutione decisum in pragmaticis Anno M. CCCCXCII. § perosi el Abuelo. Vnde & in exemplaribus instrumentis antiquis admittenda videtur opinio Communis, quam etiam sequitur Paulus Paris. consil. 04. nu. 43. lib. 1. alijq́;alijque plures, quorum ipse, & paulò antè citati meminêre.
Cæterùm, quia hac in quęstione pleriq;plerique dubitant & controuertunt, quantum temporis requiratur ad constituendam hanc antiquitatem: & quæ solennitates possint tempore præsumi ad authoritatem instrumenti exemplaris, conabimur plures distinguere casus, ad faciliorem huiusce controuersiæ intellectum.
Primus etiam constituitur, quoties reperitur exemplum antiquum, non tamen constat, an fuerit tabellio, qui id ex originali traduxit, nec constant aliæ solennitates, nec denunciatur in ipso exemplo, quòd fuerit tabellio qui scripsit. Et profectò non video, quòd in hoc casu sit admittenda Communis opinio: nec est adhibenda huic exemplo fides: antiquitas equidẽequidem potest coadiuuare eam probationem, quæ aliqua est, non tamen inducere de nouo in totũtotum probationem, quæ nulla est. Quod notant Corneus cons. 19. col. vlt. lib. 2. Dec. cons. 36. num. 8. quamuis faciat hoc exemplũexemplum aliquāaliquam præsumptionẽpræsumptionem ex loco scilicet, vbi repertũrepertum est, ex multis alijs circumstantijs. Quod ipse colligo ex his quæ Doctores hac in re tradidêre, & Carolus Molin. in d. §. 5. num. 59.
Secundus casus contingit iuxta præcedẽtempræcedentem, vbi in eo exemplo enunciatur, esse tabellionẽtabellionem eum, qui scripsit. Et tunc est videndũvidendum, an præsuma|tur titulus tabellionis, & quòd verè fuerit tabellio propter antiquitatem. Quam quæstionem latè tractat Aymon in d. tract. de antiquitate temporis. cap. vidimus. in 3. totius operis parte. Nam vbi cum antiquitate temporis, simul adessent alia adminicula: nempe Communis opinio, & fama tabellionatus: dubio procul sufficeret hoc ad præsumendum tabellionatum. Quemadmodum constat ex traditis latè per Aymonem ibi. Præsertim quia & sola communis fama tabellionatus, etiam absque temporis antiquitate, sufficit ad inducendam istam præsumptionem: sicuti probauimus hoc libr. c. 19. nu. 9. & quamuis Aymon censeat, Innocent. in c. veniens. de verb. signif. quem frequentissimè alij ex nostris secuti sunt, exigere simul ad hanc præsumptionem communẽcommunem famam cum temporis antiquitate, Ego tamen ex ipsius InnocẽtijInnocentij verbis opinor, sufficere in hac specie temporis centum annorum antiquitatem, vt præsumatur qui confecit scripturam tabellio ex simplici enunciatione. IdẽIdem notat Bal. in Auth. quas actiones. col. vl. C. de sacros. eccl. Ias. in l. Barbarius. 3. lim. ff. de of. pręt. Alex. consil. 101. col. 3. lib. 7. Soc. cons. 187. colu. 4. lib. 2. & pleriq;plerique alij, quorum opinio Communis est, vt fatetur Aymon in d. c. vidimus. eandẽeandem opinionem tenet Matth. Afflict. in decis. Neapol. 245. & 251. Dec. in d. cons. 36. & in c. 1. de fide instru. col. 6. vers. quidquid tamẽtamen sit. Eritq́;Eritque isthæc opinio admittenda, cautè tamen, cum nulla subsit suspicio falsitatis, doli, aut corruptionis. Quin & hac ratione diligẽterdiligenter obseruata, opinor ipse, sufficere ad hanc præsumptionem, arbitrio discreti iudicis, minorem antiquitatem, quam ea quæ sit centum annorum: scilicet, vt sufficiant octuaginta, vel septuaginta anni: cuius equidẽequidem temporis difficilima est probatio tabellionatus ex titulo, vel Communi opinione, & fama: quod arbitrarium erit, vt probat Carol. Molin. in d. §. 5. num. 64.
Tertius casus tunc proponi poterit, cùm reperitur exemplũexemplum antiquum, transscriptum à notario & tabellione notæ fidei, absq;absque vlla tamẽtamen solennitate, & eius enũciationeenunciatione. Et profectò hoc exemplũexemplum propter antiquitatem non facit plenam fidẽfidem. Præsumptio etenim, quæ oritur propter antiquitatẽantiquitatem, tollitur per ipsum exemplũexemplum, quod exhibetur, in quo apparet, illa requisita non interuenisse: quod in specie adnotârunt Paul. Castr. cons. 81. col. 3. lib. 2. incipit, in causa, quæ vertitur. & cons. 202. col. 2. lib. 1. Alex. consil. 1. col. penul. lib. 4. Guido Papæ in q. 118. Dec. apertissimè in d. Auth. si quis in aliquo documento. Fallentia 7. & cons. 445. num. 68. Ias. in l. 1. col. 5. vers. quinto limita. & ibi Dec. nu. 7. C. qui admitti. Matth. Afflict. in decisione Neap. 107. quos sequitur Carolus Molin. in d. §. 5. nume. 61. & sequenti. Verum quia Franciscus Are. cons. 36. col. vlt. tenet Contrarium, & eum sequitur Aymon in d. c. vidimus. nu. 18. scribens, huic exemplo propter antiquitatem adhibendam esse integram fidem: & præsumendum esse, omnia solenniter acta fuisse: respondendum erit, huic exemplo absq;absque dubio dandam esse fidem, quo ad semiplenam probationem: quod fatetur Carolus Molin. in d. §. 5. nu. 62. Quin & plena fides huic exemplo dabitur, vbi fuerit ab eius confectione & traductione lapsum tempus triginta annorum, cum vsu & possessione illius iuris, quod in eo cōtineturcontinetur: quemadmodum Aymon obseruauit in d. numer. 18. cui suffragatur text. in capit. peruenit. de empt. cuius meminêre plures, maximè Imola ibi col. 4. Felin. in c. sicut. de re iudicat. num. 30. idem Felin. in capitul. Albericus. de testib. colum. 2. & in capitul. illud. numer. 6. de præsumptio. Alciatus de præsumpt. reg. 3. præsumpt. 10. num. 7. Bald. in tractat. de præscript. 1. part. 3. partis princip. q. 10. Ripa in l. 1. ff. solut. matrim. numer. 104. Albert. Brunus in tractat. de forma. folio 80. colum. 2. Didacus à Segura in l. Imperator. ff. ad Trebel. num. 62. & seq. quorum ea est concors & Communis sententia, quòd vbi agitur de magno alterius præiudicio, præsumatur solennitas extrinseca ex antiquitate temporis triginta annorum, non minori: per text. in dicto cap. peruenit. ex quo palàm constat, cum antiquitate temporis simul ibidem contigisse possessionem, & vsum illius actus, de cuius solennitate tractatur. Quod si in hac specie, de qua disputamus, non contigerit quasi possessio, non sufficient triginta anni: imò erit necessaria antiquitas centum annorum, vt sine solennitatum renunciatione adhibeatur fides antiquo exemplo, transcripto ab eo tabellione, qui fuerit notæ fidei, & hoc sanè quo ad fidem plenam videtur intelligendũintelligendum secundum Aret. & Aymonem: tametsi videam, Contrarium à multis probari, atq;atque ideo existimem, posteriorem hanc sententiam Aretini cautè recipiendam fore in praxi, diligenter examinatis ipsius rei circumstantijs.
Quartus subijcitur casus, vbi exemplum est antiquum, transcriptum à tabellione notæ fidei, & in eo enunciantur solennitates requisitæ à iure, vt quia ipse notarius refert, se hoc exemplum traduxisse mandato iudicis, parte vocata, & examinato diligenter instrumento originali: & in hac specie opinor omnium consensu receptum esse, quòd propter antiquitatẽantiquitatem huic exemplo adhibenda sit plena, & integra fides. Cùm hæc verba enunciatiua sint propter se, & principaliter prolata in eo actu, in quo ex eius conditione verisimile est, enunciata interuenisse. Sic denique communem sententiam interpretatur Carol. Molin. in dicto §. 5. num. 61. argumento text. in capitu. bonæ memoriæ de elect. notat in specie Stephanus Bertrand. consil. 40. lib. 1. ex his. quæ traduntur à Bart. in l. ad|monendi. ff. de iureiur. nu. 30. & Bal. in l. emancipationes. C. de fide instrum. Curtius Senior cons. 76. col. 2. Dec. cons. 375. Sed in hoc quarto casu ipse non exigerem necessariò antiquitatem centum annorũannorum, nec septuaginta, nec adhuc quinquaginta, imò liberè arbitrarer, sufficere antiquitatem quadraginta annorum ex eo, quòd à tabellione notæ fidei enunciantur solennia, quæ iure requisita sunt: quibus enunciationibus multum est credendum, secũdumsecundum omnes in l. cùm aliquis. C. de iure deliberand. in c. cùm causam. de proba. & in cap. Albericus. de testibus. Anton in cap. cùm dilectus. de succes. ab intest. & Iasonem in l. admonendi. numero 224. in repetitio.
Quintus casus oportunè traditur, cùm antiquum exemplar reperitur, cui omnes solẽnitatessolennitates deficiunt. Etenim dubiũdubium est, an propter antiquitatem temporis præsumantur omnia, quæ iure solennia sunt, interuenisse, & Philip. Corn. in consil. 304. col. 8 lib. 3. vers. quod & secundo videtur. idem in cons. 24. colum. 5. versicul. vidi etiam. lib. 4. eleganter scribit, non inesse tantam vim & potestatem antiquitati temporis, vt omnia prorsus, quæ iure solennia sunt. præsumantur in exemplatione interuenisse. Cuius opinio mihi admodum placet, planè intellecta, tametsi Aymon in d. c. vidimus. nume. 20. non satis explicuerit Cornei sensum & opinionem, quæ ab eodem Corneo in hunc modum accipitur, vt exemplo antiquo fides adhibenda non sit, quoties non apparet authorem originalis tabellionem fuisse: nec item ipsum exempli traductorem: nec constat de citatione, nec de man dato iudicis, nec de alijs solennitatibus: quo quidem casu non video cur reprobari valeat Cornei sententia saltem quoad plenam fidem, item quo ad semiplenam: tametsi multum possit conducere exemplar hoc ad coadiuuandam arbitrio iudicis aliam probationem.
Sextus casus à proximo, quo ad eius speciẽspeciem, paululum deriuatur, quoties non est dubium de fide vtriusq;vtriusque tabellionis: quia constat saltem Communi opinione, eos tabelliones fuisse, & tamen deficiunt aliæ solennitates requisitæ in d. c. vlt. de fide instrum. tunc sanè propter antiquitatem temporis non magis pręsumitur, aliquot solennitates exemplationi accessisse, quāquam omnes: & ideò præsumitur exemplum solenniter transcriptum fuisse. Nec est potior ratio pro præsumptione vnius, quàm pro præsumptione aliarum omnium solennitatum: quod in specie adnotauit Aymon Sauillianus in d. c. vidimus. num. 20. cuius opinio est intelligenda iuxta ea, quæ modò diximus in tertio & quarto casibus.
Septimum deinde constituimus casum, vbi præter defectum aliarum omnium solennitatum, quæ præsumendæ sunt, secundum, tertium & quartum casum, deficit authoritas tabellionis, qui confecit originale: non enim constat, nec Communi opinione, nec fama, illum suisse tabellionem, nec id enũciaturenunciatur in traductione huius exempli facta per tabellionem notæ fidei, & opinor non prod esse exemplum istud etiam ex antiquitate temporis ad plenāplenam fidem, cùm deficiat authoritas, quæ potissima est ipsius originalis: nec præsumptio ita grauis inducenda est ex temporis antiquitate, vt cōstituamusconstituamus eum tabellionem fuisse, qui ab alio tabellione minimè enũciaturenunciatur talis. Non enim foret omissa ea enunciatio, si tabellioni traducenti constaret, vtcunque tabellionem fuisse, aut eo titulo subscripsisse illum, qui originale instrumentũinstrumentum confecerit, quamuis non inficiabor, hoc exemplum probationi adminiculũadminiculum exhibere, quemadmodum diximus hac in quæstione versicul. primus.
Octauò, suboritur & alia facti species, vbi in exemplo traducto absq;absque requisitis à iure enunciatur tabellio, qui originale instrumentum consecit, & traductio fit à tabellione notæ fidei. Etenim propter antiquitatem faciet hoc exemplum fidem, secundum ea, quæ tradidimus in secundo casu.
Nonò, quoties exemplo deficiunt solennia, & præterea qui confecit originale, item qui traduxit exemplum, non probatur tabellio, saltem Communi opinione & fama, sed sola nunciatione, maxima est suspicio authoritatis & fidei, atque ideo plena non dabitur huic exemplo fides, nisi ex antiquitate temporis centum annorum, aut ferè huic simili: cum tot defectus non sint sola temporis antiquitate supplendi: licet opiner, arbitrio iudicis, minoris temporis antiquitatem sufficere ad præsumptionem, vel probationem semiplenam. Quod iudex perpendere debet varijs ex circumstantijs: ex quibus erit examinandum, sitne tantùm tribuendum temporis antiquitati, vt tabellionis vtriusque authoritas ex sola enunciatione, ac deinde solennia iuris præsumantur in exemplatione interuenisse.
Decimò, id liberè admonemus iudices, hac de re iudicaturos, præsumptionẽpræsumptionem scilicet istāistam, quæ ex antiquitate temporis oritur, diminui vel augeri ex eo, quòd omnia quę iure solennia sunt, exemplationi deficiant, vel aliquod eorum interuenerit, aliquod defecerit. Quod manifestum fit: quia fortior exigitur coniectura, vt plura, quàm vt pauciora, & faciliora præsumamus.
Est & in hoc tractatu maximè adnotādumadnotandum, quòd exemplar deductũdeductum ab originali priuilegio au
8
*thoritate solius iudicis, & notarij, fidem integram habet, vbi ex eo nullum præiudicium alicui fit in specie: quia non repuiritur alicuius citatio, secũdũsecundum cōmunẽcommunem in Auth. si quis in aliquo documento. C. de edendo. Regia tamẽtamen lex. 114. | tit. 18. part. 3. exigit præter notarij autoritatem in exemplatione priuilegij sigillum Regis, vel alicuius domini inferioris, habentis publicam iurisdictionẽiurisdictionem. Solet autem in priuilegijs & illud contineri expressim, quod detur fides illius exemplari transcripto, authoritate tabellionis publici tantùm: quam equidem clausulam ipse cẽseocenseo intelligendāintelligendam esse absq;absque alicuius læsione graui.
Nam vbi ex priuilegio damnum graue alteri fieret, profectò, vt exemplar eius admittendum sit, secundum iuris regulam, necessaria est iudicis authoritas, & citatio illius, cui in specie pręiudicat. Clausula siquidem prædicta in dubiũdubium vocatur, & adducitur nondum viso exempli originali, sed tātúmtantum ipso exemplo transcripto absq;absque iuris solennitate. Poterit etenim in contrarium negari clausula illa, cùm de ea non aliter apparet, quàm ex instrumẽtoinstrumento exemplari, cuius est iuxta iuris CōmunisCommunis sanctiones dubia fides & authoritas. Qua ratione consulerem, vt in exemplatione cuiuscunq;cuiuscunque priuilegij interueniat iudicis authoritas, & tabellionis notæ fidei, ac vocetur is, cui in specie præiudicat. Quod si nulli fiat præiudiciũpræiudicium in specie, non erit alicuius vocatio necessaria, licet admodum vtilis sit ea citatio, quæ per edictum generaliter fiat.
Loading...