Hinc sanè constat, qua ratione distinguenda sit
probatio priuatæ scripturę contra ipsum per
eam obligatum, eiusuè successorem, ab illa probatione, quæ ratione prioris hypothecæ necessaria est aduersus tertium possessorem alicuius
rei hypothecę suppositę. Et fortassis quispiam
opinabitur
nōnon temerè, satis esse ad
posteriorẽposteriorem
effectum, quòd priuata scriptura sit recognita
per tres testes masculos
eidẽeidem subscriptos,
quāuisquamuis non sit à parte subscribente recognita: quasi d. l. scripturas. in 2. parti. non exigat partis
subscribentis recognitionem, nos tamen paulò antè in versic. hæc verò.
contrariũcontrarium respondimus asserentes, necessariam fore ipsius partis
recognitionem, simul & trium testium masculorum, & eidem scripturæ subscriptorum.
QuāQuam
interpretationem ex eo probamus, quòd
secũdumsecundum Paul. de Cast. in d. l. comparationes. & in
d. consi. 134. l. prædicta scriptura. in 2. par. præmittat
priuatāpriuatam scripturāscripturam fuisse
recognitārecognitam à part. ac prætereà id ipsum
cōprobamuscomprobamus: quia vbi
nōnon
agitur de præiudicio instrumenti publici, nec
de præiudicio tertij, sed tantùm contra ipsum
in eadem priuata scriptura obligatum,
dubiũdubium
est, & maximè controuersum, sit ne satis sufficiens probatio per recognitionem trium testium subscriptorum
absq;absque comparatione literarum: sicuti hoc in capite tradidimus, vers. quarto
cōprobaturcomprobatur. Ergò vbi agitur ex priuata scriptura
cōtràcontra tertium habentem instrumentum
publicum, dubiò procul non debet sufficere
trium testium subscriptorum recognitio,
etiāsietiamsi testes masculi sint, qua de re
cẽseocenseo maturius
deliberandum fore. Cæterùm illud est in vniuersum
obseruandũobseruandum in ea quæstione, qua quęritur de authoritate, ac fide priuatæ scripturæ,
quòd priuata scriptura
semiplenāsemiplenam probationẽprobationem
inducit, quoties adiuuatur comparatione
literarũliterarum
*
tantũtantum, vel
testiũtestium non subscriptorum recognitione:
atq;atque ita est intelligenda gl. in d. l. admonendi. quę asserit,
priuatāpriuatam scripturam inducere
semiplenāsemiplenam probationẽprobationem. Nam id verum est, vbi ea
coadiuuatur aliquo auxilio
cōparationiscomparationis, vel
recognitionis
testiũtestium:
secundũsecundum Bar. ibi, nu. 26. Baptistam de S. Seuer. consi. 9. Abb. in d. c. 2. de fide instr. col. 3. & Fel. ibi col. 4. Quorum opinio
quo ad semiplenam fidem &
probationẽprobationem CōmunisCommunis est, teste Ripa ibi nu. 113. etenim licet Barto. &
quidāquidam alij existimauerint,
quandoq;quandoque plenam
probationẽprobationem facere
scripturāscripturam priuatam aliquo auxilio
munitāmunitam arbitrio iudicis:
contrariũcontrarium
tamen tenent Imo. in d. c. 2. nu. 10. Ias. in d. l. admonendi. nu. 89. quod verius est. Quod si priuata scriptura, quæ chirographum dicitur, (nam
hactenus de hac egimus) nullo munita sit adminiculo, licet non faciat probationem semiplenam, præsumptionem tamen inducit: cùm
non sit verisimile, quemquam falsam confecisse scripturam,
eaq́;eaque vti. Ita visum est Bartol. in d.
l. admonendi. num. 26. quem sequuntur ibi Alexand. colum. 10. Fulgosi. Paul. de Castr. & Ias.
num. 89. post Alberic. 2. col. Item Anton. Imola
& Abb. 3. colum. in d. c. 2. de fide instr. Quorum
opinio
cōmuniscommunis est, secundum Cur. Iuniorem
in d. l. admonendi. num. 36. & Carolum Molin.
in consue. Parisien. §. 5. nu. 11. qui plures huiusce opinion. authores adducit. Eius sane
cōstatconstat
effectus potissimus ex eo, quod cæteris probationibus paribus ille obtinebit, qui præsumptionem in eius fauorem habet. gl.
cōmunitercommuniter
recepta in l. si duo patroni. in prin. ff. de iureiur.
cui addo ipse Imo. in ca. 2. de in integrum restitutio. super glo. versi. in damnum. Hæc tamen
opinio Bart. dubia videtur Curtio Iuni. in d. l.
admonendi. numer. 36. & falsa Curtio Seniori
ibidem folio 12. colum. 4. versi. ego solus. Carolo Molinæo in d. §. nu. 11. Decio in d. c. 2. nu. 8. &
9. authoritate text. illius, dum tractatur de scriptura priuata nullo communita adminiculo,
respondet etenim Roma. Pontifex, hanc non
|
habere robur alicuius firmitatis. Quamobrem
mihi non admodum placet
cōmuniscommunis sentẽtiasententia.
Hæc diximus de priuata scriptura, quæ chirographum appellatur,
multisq́;multisque alijs nominib.
dicitur:
nũcnunc paucis agam de epistola, de libro rationum, ac de sigillo.