THEMA CAP. XXIIII.

Rursus de reuocatione attentatorum tractāturtractantur multa.

SVMMARIA.

  • 1 Attentata pendente appellatione ab interlocutoria non reuocantur ante omnia, etiamsi articulus appellationis sit connexus principali.
  • 2 Attentata post appellationem ab interlocutoria, quo ad legem ipsam, etiam ante inhibitionem nulla sunt, & irrita.
  • 3 Inhibitio non aliter operatur effectum, quàm si fuerit canonicè facta, & quæ dicatur canonica.
  • 4 Attentata per tertium, non sunt ante omnia reuocanda.
  • 5 Attentata post appellationem extraiudicialem an sint ante omnia reuocanda?
  • 6 Nullitatis quæstione pendente, an sit aliquid nouandum? & an attentata sint ante omnia reuocanda?
  • 7 Nullitas quando dicatur tractari principaliter, quando incidenter?
  • 8 Succumbens in causa appellationis, vel deserens eam, an poßit agere de nullitate, & nullitatis causam prosequi?
CAPVT XXIIII.
HACTENVS quidem multa explicuimus, quæ potissimum cōuenireconuenire videntur satis frequenti quæstioni, quæ de reuocatione attentatorum in iudicijs agitur. Nunc verò eandem prosecuti materiam libenter & alia tradere conabimur, maximè de reuocatione eorum, quæ post appellationem à sententia interlocutoria, & ab actu extraiudiciali nouata fuerint. Nam & de hoc sępissimè controuertitur in summis curiarum tribunalibus. Extat sanè de appellatione ab interlocutoria tex. elegāselegans in c. non solùm. §. 1. de app. in 6. quo decisum est, attentata post appellationem ab interlocutoria non esse reuocanda, donec fuerit appellatio ipsa iustificata per probationem, id est, probetur vera causa appellandi. Nisi nouatio fiat post canonicācanonicam inhibitionem, factāfactam & decretam à iudice appellationis. Hæc verò cōstitutioconstitutio est in specie intelligẽdaintelligenda, traditis aliquot interpretationib. ad eius praxim & forensem vsum. Meminit verò huius constitutionis eleganter Rota in nouis, 234. cuius meminêre Panor. in c. 1. col. 3. & Imo. ac Dec. num. 11. in c. 1. de appell.
Primò quidem, prior pars huius decisionis obtinet, etiamsi appellatio ipsa fuerit proposita ab
1
*interlocutoria, quæ fuit pronunciata in articulo, & quæstione admodum connexa principali controuersiæ, & causæ. Nam & in hoc casu nouata pendente appellatione non sunt reuocanda, donec probetur vera & iusta causa ipsius appellationis. Siquidem in hoc distinguitur appellatio à diffinitiua, ab appellatione, ab interlocutoria: quia prior appellatio statim absque vlla iustificatione habet effectum suspensiuum omninò, nec est necessaria iustificatio causæ, vt suspensa censeatur, & verè sit suspensa iurisdictio iudicis, à quo prouocatum est. Posterior autem appellatio exigit necessario causæ expressam mentionem, vt iustificetur, & eius probatio, vt omninò suspensa sit ad effectum reuocandi attentata iurisdictio iudicis inferioris, qui sententiam pronunciauit. Alioqui, si hæc differentia tantùm seruanda foret in appellatione ab interlocutoria, quæ lata est in articulo non connexo causæ principali, profectò nimis restringeretur insignis responsio Pontificis in d. cap. non solùm. §. 1. præsertim, quia secundum Panor. in c. super eo. in 1. de appella. post glo. ibi & Chosmam in prag. sanctione. ti. de causis. §. & ne sub vmbra. versi. interponi. iurisdictio iudicis, à quo appellatur à sententia interlocutoria, pronunciata in articulo, etiam non connexo causæ principali, suspenditur interim pendente appellatione, quo | ad ipsum adhuc principale negotium. Ergò si nulla foret constituenda differentia inter appellationem à diffinitiua, & appellationem ab interlocutoria quò ad reuocationem attentatorum: consequeretur admissa Abb. sententia, non esse admittendam decisionem pontificis, in d. capitul. non solùm. nec ei locum esse: cùm ex quacunque appellatione ab interlocutoria maneret suspensa iurisdictio iudicis, à quo prouocatum fuit, & ideò essent ante omnia reuocanda ea, quæ post appellationem fuêre nouata.
Sed hoc apertissimè refellitur, ex ea, quam constituimus, differentia. Nam etiam, si appellationis causa, suspensa sit iurisdictio iudicis inferioris: id verò ita est accipiendum, vt hæc suspẽsiosuspensio omninò fiat statim, & verè, atque cum effectu per appellationem à diffinitiua: non tamẽtamen per appellationem ab interlocutoria. Etenim suspenditur iurisdictio iudicis inferioris per hanc appellationem, non equidem statim, verè, nec cum effectu, sed in euentum quo probata sit appellationis causa, & sub ea conditione. Quod constat in d. c. non solùm. §. 1. Nec tamen admittimus opinionem Panorm. potiùs etenim contrariam probamus, asseuerantes, per appellationem ab interlocutoria pronunciata in eo articulo, qui est connexus quæstioni principali, suspendi iurisdictionem iudicis, quò ad ipsum negotium principale: non tamen vbi interlocutoria sit pronunciata in articulo, non connexo principali quæstioni. Nam per appellationem ab hac interlocutoria, non suspenditur iurisdictio iudicis, quò ad principale negotium, nec tenetur iudex, à quo prouocatur, eidem supersedere: quemadmodum tenuerũttenuerunt Anton. Imola, Francus, & Dec. in d. c. super eo. idem Dec. in c. ad hæc. in 1. & in c. bonę. eodem titu. columna 4. Quibus in locis scribit, hanc opin. Communem esse. Qua ratione, quoties interlocutoria fuit lata in articulo non connexo, sed separato à quęstione principali, nouata pendente appellatione, non reuocantur, etiāsietiamsi probetur vera causa appellationis, nisi nouatio fiat super eo articulo, in quo prouocatio facta fuit. Quod nos deducimus ex vero sensu, & intellectu eorum, quæ modò adnotauimꝰadnotauimus. Extat igitur regula iuris, quòd attentata post appellationem ab hac interlocutoria non reuocantur, donec de veritate causæ appellandi constiterit, adeò vt etiam auxilium brachij secularis interim peti possit, secundũsecundum Frede. cōsiconsi. 163. col. 2.
Secunda igitur constat interpretatio ad textum in d. c. non solùm. in hunc sanè modum, vt nouata pendente appellatione ab interlocutoria, etiam ante inhibitionem, & probationem
2
*grauaminis, sint nulla, & irrita quò ad legem, quæ certa est, & cui verè apparet iustitia appellationis. tex. & illic Panorm. in c. super quæstionum. §. vlt. de offi. delega. tametsi quo ad nos, qui sumus incerti, sit expectanda probatio grauaminis, & causæ appellationis, idipsum tenent Card. & Barba. in d. §. vlt. Francus, & Præposi. in c. consuluit. de appella. numer. 2. Francus in d. c. non solùm. Dom. in c. concertation. de appella. in 6. idem Dom. in c. quoties episcop. 2. q. 6. vbi est text. opt. Rota item in nouis 11. tametsi Dec. in d. cap. consuluit. colum. vlt. disputet, & probare velit, hæc attentata ipso iure valere, licet sint postea probata causa grauaminis reuocanda, & loquitur non solùm in attentatis post appellationem ab interlocutoria: sed & in his, quæ nouata suerint post appellationem à diffinitiua. Nos verò Communem opinionem sequimur, & text. in d. c. non solùm. qui reuocationẽreuocationem exigit, etiam in attẽtatisattentatis post appellationẽappellationem à diffinitiua, ita interpretati sunt, vt reuocatio fieri debeat, quatenùs de facto fuêre innouata. quod not. Lap. alleg. 1. & fatentur iuniores in d. c. consuluit.
Tertiò est præ cæteris obseruandum, inhibitionẽinhibitionem illam, quæ necessaria est, vt nouata post appellationem ab interlocutoria statim ante omnia reuocentur, si post inhibitionem fuerint atten
3
*tata, canonicam esse oportere: vt probat text. in d. c. non solùm. Canonica verò inhibitio dicitur, quoties ea facta fuit præuia causæ cognitione ad hoc, vt appellatio sit recipienda ex causa probabili, secundum Inno. & ibi Fel. nu. 14. in c. dilectus. in 2. de rescript. tex. optimus in c. Romana. §. quod si obijciatur. de appellat. in 6. quod fieri debet citata parte. tex. in eo c. Roma. §. si verò. Dom. & Francus in d. c. non solũsolum. Rota in nouis, 412. Fel. in d. c. super quæstionũquæstionum. §. vlt. qui testificatur, se vidisse hoc ipsum à practicis seruatum fuisse. Hæcenim est inhibitio Canonica iuxta Communem omnium sententiam, cui adde Rotam, 11. in nouis, & idẽidem tractantem Vitalem in tract. clausularum. c. nil nouari appellatione pendẽpenden. versi. superest nũcnunc videre.
Quartò, Hæc inhibitio canonica, vt nouata reuocentur, tanti est effectus, quod reuocatio fieri debet, etiamsi is, qui appellauit, postmodum appellationi renunciauerit: quẽadmodũquemadmodum notant Lapus, & Dom. in c. concerta. de appella. in 6. colu. 1. Rota in nouis, 130. idem Lapus allega. 1. ad fi. & Fran. in d. c. non solùm. §. illa. 1. not. etenim via nullitatis hæc reuocatio fieri poterit, licet contrarium velit Rota pri. in nouis. quod forsan vsus forensis admisit.
Quintò idem erit, etiamsi post inhibitionem non probetur veritas causæ appellationis, & pronũcieturpronuncietur malè appellatum. Nam reuocari debent ea, quę fuerint nouata pendente appellatione post inhibitionem, quod apertè probat tex. in d. c. non solùm. §. 1. & inibi notat Ioannes Andræ. & Rota in nouis. 412. licet posset huic inductioni responderi, quòd nouata post appel|lationem ab interlocutoria, & post inhibitionem canonicam, reuocẽturreuocentur statim ante omnia, priusquam constet veram esse appellandi causam: non tamen postea quam apparuerit, eam iniustam & falsam fuisse. & hoc forsan sensit gl. in d. c. non solùm. verb. reducendum. versic. redeundo. Verùm generaliter est in hoc tractatu considerandum, attentata tunc esse ante omnia reuocanda, cùm nouatio fit à iudice, vel ab aduersario: non tamen vbi nouatio fit à tertio,
4
*qui non litigat. Etenim nouatio ista non reuocatur per hoc auxilium lege pontificia, & Cæsarea decretum. gl. celebris in d. c. non solùm. verb. reducendũreducendum. gl. in l. creditor. ff. mand. verb. non posse. Panor. in c. pro illorũillorum. col. 3. de præb. idem Abb. in c. bonæ. col. pen. de appel. Bal. in c. super quæstionum. de offic. deleg. col. 2. idem Bald. in l. vlt. in princ. col. vlt. C. de appel. Fel. in c. cùm super. col. 3. de re iud. Præpo. & alij in d. c. bonæ. col. 6. quidquid scripserit. Bald. Nouel. de dote. 12. par. col. antepen. nec etenim probat Contrarium tex. in c. ex parte A. de testi. quia fit inibi reuocatio attentatorũattentatorum ex eo, quòd tertius habuit causam à iudice nouante & attentante, sicuti perpendunt Imol. in d. c. ex parte. & Præpo. in d. c. bonæ. & tandem fatetur id verum esse Nouel. authoritate glo. in d. c. non solùm. verb. reducendum.
Hæc verò de appellatione iudiciali. Nam in appellatione extraiudiciali attentata ea pendente non reuocāturreuocantur ante omnia, sed pendent ex futuro euentu: quia reuocantur, cùm probata fu
5
*erit vera causa appellandi, vt deniq;denique sit idem quod in appellatione à sententia interlocutoria, est ad hoc gloss. illic ab omnibus ferè recepta in d. c. non solùm. Idem tenent Abb. in cap. cum nobis. col. 5. de elect. Francus post alios in c. bonæ. de appellat. vbi Præposi. scribit, hanc opinionem communem esse, quam etiam sequitur Guido Papæ cons. 138. probat text. in c. cùm inter. de electione. Nec vrget in CōtrariũContrarium text. in d. c. bonæ. quia in eo casu probata fuit veritas causæ appellandi ad reuocationem attentatorum, quanuis ad appellationem ipsam iustificandāiustificandam satis fuit, probare, appellationem propositam fuisse ex causa verisimili & probabili. Quod tamen non sufficit ad effectum, vt reuocentur attentata, tametsi Abb. & Dec. ibi existimẽtexistiment, in appellatione extraiudiciali ad reuocationem attentatorũattentatorum sat esse, appellatum fuisse ex causa verisimili, & probabili. Nos etenim Innocent. sequuti opinamur. text. in d. ca. bonæ. esse ita interpretandum, vt modó explicuimus. Nec tamen dubitamus, attentata post appellationem extra iudicialem nulla esse statim, quo ad legẽlegem, si vera sunt, quæ superius tradidimus de attentatis post appellationem iudicialem ex Abb. in c. consuluit, de appel.
Postremò in hac attentatorũattentatorum materia oportet admonere, etiam nihil esse nouandum pendente nullitate. Nam sentẽtiasententia, quæ dicitur nulla, non est executioni mandanda, & ideò quæ fuerint attentata pendente lite super nullitate sunt re
6
*uocanda ante omnia: quod deducitur ex Bart. in l. 1. C. quando prouo. non est necesse. num. 18. idem ferè voluerunt Bald. in Auth. quæ supplicatio. ad finem. C. de precib. imperat. offer. Ias. in l. 1. nu. 1. C. de bonorum posses. secundum tabulas. tametsi Bal. post Innoc. in c. cùm in iure. de off. deleg. censeat, attentata pendente nullitate non esse ante omnia reuocanda, licet nihil debeat nouari pendente nullitate, sic etenim Bald. in d. Auth. quæ supplicatio. Ex Inno. adnotauit. idem Vitalis in tracta. Clausularum. c. nullitate pendente. Ang. & Imo. in l. 4. §. condemnatum. ff. de re iud. Rota in nouit. 280. authoritate. text. in l. vlt. C. de ordi. cognitio. idẽidem latè probat Francus in cap. dilecto. q. 10. de appel. scribens, non impediri executionem sentẽtiæsententiæ ex eo, quod super nullitate ipsius lis pendeat principalis, sitq́;sitque de ea principaliter actũactum, quod ex Innocentio in d. c. cùm in iure. Angelo & alijs in d. §. condemnatum. adnotauit asseuerans, non posse Contrarium ex Bartoli conclusione deduci: & veram esse opinionem Innocentij. Cui tamen responderi poterit, quod illic suberat suspicio maxima, nullitatẽnullitatem calumniosè tractari. Vnde mirum videri non debet, non fuisse ante omnia reuocata, quæ fuerunt pendente nullitate attentata. QuamobrẽQuamobrem priorem sententiam probare videntur Paul. & Alexand. in d. §. cōdemnatumcondemnatum. & Salyc. in l. 1. C. ne liceat tertiò prouocare.
Tandem in hac quæstione adnotandũadnotandum erit, quandoq;quandoque nullitatem per exceptionem opponi ad impediendam executionem, & in hac specie, an executio impediatur, tradidêre Barto. Alex. Ias. & Ripa post alios in d. §. cōdemnatũcondemnatum. idem & nos forsan paulò post summatim tractabimus. Etenim hic casus non omninò conuenit propositæ dubitationi, quia iudex executor de exceptione ista cogniturus est, teneturq́;teneturque super ea tacitè, vel expressim sententiam dicere. Quandoq;Quandoque principaliter agitur de nullitate ad rescisionem sententiæ vel eius actus, qui nullus esse censetur, tunc sanè opinor magis receptum esse, nihil fore nouandum pendente hoc iudicio, donec finita sit nullitatis causa. Huius opinionis authores sunt Bart. Paul. Alex. & Ias. quorum modò meminimus. Quod si nouatio facta fuerit ante inhibitionem iudicis superioris, qui de nullitate cognoscit, non erunt attentata reuocanda ante omnia: reuocabuntur tamen omninò, si fuerint post hanc inhibitionẽinhibitionem attentata, sicuti visum est Paulo Castrensi in d. Auth. quæ supplicatio. & Francisco Ripæ in d. §. condemnatum. nu. 28. idem sensit Vantius de nullitatibus c. quot, & quibus modis. nu. 30. licet Contrarium teneat Rota in d. decis. 280. in nouis. quam pro ipso falsò citat Francis. à Ripa | cùm expressim Rota responderit, non esse reuocanda ea, quæ etiam post inhibitionem fuerint attentata. Quod sequitur Francus in capit. dilecto. de appellat. num. 43. atq;atque ita multa poterunt conciliari, quæ passim in vtranq;vtranque huius dubiæ quæstionis partem solent adduci.
Est igitur non alienum à nostro instituto inquirere, quó nam modo nullitas principaliter, aut incidenter in iudicio tractetur, siquidem passim hoc practicis contingit, & tunc potissimè dubitatur, cùm aduersus sententiam ita quis conqueritur: dico sententiam nullam esse, & si qua est, appello. Etenim esse hanc nullitatem deductam principaliter, non incidenter: voluerunt Bartolus in l. si expressim. ff. de appellat. num. 3. & illic Imola colum. 6. Iacobus Butriga. l. 1. C. quando prouocar. non est neces. Anchar. in Clement. 1. colum. 4. de appellat. Iason in l. Titiæ. textores. §. 1. ff. de legatis 1. Francus in c. dilecto. de appellationib. quæstio 48. & q. 58. idem Iason in l. 1. colum. 3. ff. de iustitia & iure. Quorum opinio Communis est, secundum Decium in dict. capitul. dilecto colum. vltim. Alexand. consil. 2. lib. 3. num. 14. & Sebastian. Vantium de nullitatibus. capitul. quot, & quibus modis nullitas proponi possit. num. 12. tametsi Salycet. post gloss. ibi in dict. l. 1. C. quando prouo. non est necess. & Lanfrancus in cap. quoniam contra. de probatio. versi. interlocutoriæ. num. 59. Contrarium probare conentur, asserentes in præscripta specie nullitatem deduci non principaliter, sed incidenter. Alijs verò modis in iudicium deducitur principaliter nullitatis causa: vt constat ex Bart. Franc. & Sebastiano Vantio in locis modò commemoratis, habetq́;habetque hæc disputatio nonnullos maximi momenti effectus. Nec ambigi poterit, tunc causam nullitatis deduci principaliter: cùm dicitur sententia, vel actus nullus, eiusq́;eiusque rescisio petitur absque vlla mentione appellationis, quod omnes fatentur, nec de hoc quisquam hactenus dubitauit.
Sed & si verum omninò foret, attentata pendente nullitatis quæstione principaliter tractata, non esse ante omnia reuocanda, quod superiùs diximus, attamen vbi nullitas principaliter deducitur simul cum appellatione, sunt reuocādareuocanda ante omnia, quę fuerint nullitate pendente attentata ꝓpterpropter appellationis priuilegiũpriuilegium, quemadmodum fatentur Cuma. in d. l. si expressim. Francus in dict. cap. dilecto. q. 9. num. 25. & Sebastianus Vantius in dict. cap. quot modis nullitas proponi possit. num. 34.
Verùm præter alios effectus, qui constant ex hoc, quòd nullitas tractetur principaliter, vel incidenter, ille potissimum à nostris commemoratur qui traditur in d. l. 1. C. quando pro. non est necesse. & in c. dilecto. de appella. in cuius examine non prętermittam initium sumere à Bartol. in d. l. si expressim. nu. 10. ff. de appel. is etenim scribit, quòd vbi nullitas fuerit incidenter tractata, quia condemnatus simpliciter appellauit, & deserta sit appellatio: poterit iterum causa nullitatis non obstante desertione proponi, & examinari. Nam per desertionem videtur renunciatum illi nullitati, quæ suberat incidenter appellationi: non autem illi, quæ principaliter ac distinctè poterat in iudicium adduci. text. opt. in dict. l. si expressim. ex quo idem erit, si is qui appellauit, fuerit in causa appellationis victus. Quam opinionem Barto. sequuntur Doct. communiter, præsertim Panor. in d. c. dilecto. nu. 9. Franc. in q. 58. ibidem Imo. in d. l. si expressim. nu. 16. Socin. cons. 10. vlt. col. lib. 4. sed quia Bart. idem vult, vbi deserta fuerit appellatio, quæ fuit in hunc modum proposita. Dico sententiam nullam, & si qua est, appello, oportet rem istam vlterius explicare: siquidem sub hac forma inest nullitas, & tractatur principaliter. Est igitur distinguendum, an appellans in causa appellationis fuerit victus, ac succubuerit: an deserta sit ab eodem appellatio. Priori etenim casu planè procedit distinctio, vt iterum agi non possit de nullitate, quæ principaliter deducta est in iudicium. l. 2. C. si ex falsis instrum. l. vl. C. de fide instrum. poterit tamen agi de nullitate, vbi ea sub appellationis nomine incidenter tractata, & examinata fuerit, quod probare videtur text. in Clem. 1. de re iud. Ea etenim quæ summatim, & incidenter fuêre examinata, poterunt etiam finito eo examine, iterum principaliter tractari. ca. veniens. in 2. de testib. nec sententia lata in principali præiudicat, incidenti, de quo non fuit pręmissa plena causæ recognitio, l. à Diuo Pio. §. si super rebus. ff. de re iud. l. pen. ff. de his, qui sunt sui vel alieni iuris. l. si quis à liberis. §. meminisse. ff. de liber. agnos. Atq;Atque ita distinctionẽdistinctionem istam in hac specie admittendam esse censent Barto. in d. l. si expressim. nu. 3. & in l. 1. C. quando prouoc. non est necess. col. pen. Panor. & alij. nu. 9. in d. c. dilecto. de appell. & illic optimè Fran. q. 48. nu. 115. Imol. & alij in d. l. si expressim. Quorum opinio Communis est, eamq́;eamque idem Fran. probauerat q. 46. nos verò idem asseueramus ex his etiāetiam, quæ in simili quæstione responderunt Alex. cons. 76. li. 2. nu. 4. Dec. cons. 96. lib. 1. Fel. in c. ea quæ. co. 1. de re iud. Huius autem distinctionis posterior pars tunc obtinet, cum simpliciter iudex superior pronunciat, malè appellatũappellatum fuisse. Nam si pronunciauerit, malè appellatum fuisse, & optimè iudicatum, etiamsi nullitas incidenter, & obiter in iudicium accesserit, in eoq́;eoque fuerit examinata, non erit locus vlterius eandẽeandem principaliter prosequendi, si ab hac vltima sententia non sit prouocatum, quemadmodum voluêre Ioan. Lignianus in Clem. si appellationem. vlt. col. de appellat. Panorm. in capitu. dilecto. num. 10. Imol. num. 10. col. 4. ver. item aduerte. & ibi Fran. q. 48. nu. 116. idem | Imol. in d. l. si expressim. num. 9. licet Anton. in d. c. dilecto. contrarium senserit.
Quòd si deserta sit appellatio, tunc iterum est distinguendum. Nam vbi incidenter in causam appellationis accesserit nullitas, quod regulariter fit, l. Cornelia Pia. de iure patronat. l. quædam mulier. ff. famil. ercisc. l. si is quem. C. de lib. caus. tunc deserta ipsa appellatione, censetur deserta & ipsa nullitas, quæ appellationi accedebat. Poterit tamen principaliter iterum nullitas deduci in iudicium. text. optimus in c. licet. de sentent. excommun. in 6. id ipsum probari commodè potest ex capit. concertationi. de appellat. in sexto. tenet expressim Dec. in capitul. cùm sit Romana. de appellatio. nu. 27. non tantũtantum in appellatione extraiudiciali, quod Panormit. ibi probat, sed etiam in appellatione iudiciali contra eundem Panormitanum, tametsi Francus inibi conetur, in vtraq;vtraque appellatione defendere, causam nullitatis appellationi accedentem ex iuris interpretatione, deserta appellatione, desertam itidem censeri, vt tandem non possit vlterius in iudicium deduci. Idem asserit Guido Papæ cons. 38. numer. 9. Quibus suffragatur Bald. in l. 1. C. de sentent. præfecti præto. quem Francus idem sequitur in capit. interposita. §. ille deniq;denique. 4. q. de appel. scribens, quòd qui renunciat expressim appellationi, censetur etiam renũciarerenunciare nullitati, quæ ipsi appellationi iure accessoria est. Locus autem Baldi falsò citatur à Franco, & ideò negatur eius authoritas à Dec. scribit etenim id Bal. in l. 1. num. 1. C. de sentent. ex peric. recitan. Sed & hoc ipsum verum est, nec propositæ conclusioni aduersatur. Nam appellatione deserta, item & ipsa nullitas deserta est, quæ venit accessoriè in causam appellationis: & ideò nullitas principalis, ac principaliter poterit in iudicium iterũiterum deduci: sicuti idem Francus explicat in dicto capitulo dilecto. q. 57. ex Baldo in l. tale pactum. §. qui prouocauit. 13. quæst. ff. de pactis. Imola in dicta l. si expressim. num. 16. & Speculatore, titul. de sententijs. §. iuxta. colu. penult. versic. quid ergo, si appellatur à sententia nulla. Hoc ipsum etiam sensit Barto. in d. l. si expressim. num. 10. quem multi sequuntur. Et his accedit ratio satis vrgens ex his, quæ proximè tradidimus. Nam vbi iudex, ad quẽquem prouocatum est, pronunciat malè appellatum, non tollitur ꝓsecutioprosecutio nullitatis principalis, & quæ principaliter in iudicium deduci potest: licet actum sit in examine appellationis de nullitate incidenti, & accessoria ipsi appellationi. Ergò idem erit fortiori ratione, vbi appellatio, cui accessit nullitas incidenter, fuerit deserta.
Verùm, vbi nullitas simul cum appellatione principaliter in iudicium ad ducitur, & deserta fuerit appellatio, maior contingit controuersia: siquidem placuit quibusdam, tunc deserta appellatione, non esse vlterius locũlocum prosequendi nullitatem, quasi commune sit tempus appellationis prosequendæ, & ipsius nullitatis examini, ac diffinitioni. Huius sanè opinionis authores sunt Innocent. in cap. sæpè. de appel. Bald. in l. qui testamento. ff. de excusa. tuto. Salicet. in l. 1. C. quando prouocare non est neces. hoc deducens ex gloss. ibidem. & Cuma. in d. l. si expressim. col. 3. à quibus libenter dissentio Contrariam opinionem secutus, atq;atque ita existimo, in hac specie deserta appellatione, nondum finitam esse instantiam ad prosequendam nullitatem iam in iudiciũiudicium deductam, quæ non restringitur his limitibus, quibus appellatio iure censetur restricta. Etenim appellatione deserta, hoc ipsum iure cōstatconstat, statum causæ esse iudicandum, ac si non fuisset appellatũappellatum: non tamen ex hoc præclusa est via nullitatẽnullitatem ipsam probandi, & prosequendi. Sic deniq;denique in specie opinionem hanc, quam nos probamus, probauêre Bartol. in d. l. si expressim. num. 10. & ibi Imol. num. 16. Panormit. in dict. capit. dilecto. num. 9. & ibi Francus. q. 58. Socinus consil. 10. col. vlt. lib. 4. quorum opinio mihi Communis videtur, ac frequentiori suffragio interpretum probata. Idcircò censeo, eam tutiorem esse, & seruandam fore, quamuis qui priori loco fuêre citati contrariam sequantur. Non enim video locum aliquem iuris canonici, vel ciuilis, vbi eorum sententia probetur, præsertim, quia causa nullitatis ita principalis est in hoc casu, vt ipsa causa appellationis, quod superius probauimus.
Loading...