THEMA CAP. XXVI.

De recusationibus iudicum, eorum præsertim, qui ab ipso Rege in hoc munus eligũtureliguntur, vt in eius summis prætorijs ius vnicuivnicuique reddant.

SVMMARIA.

  • 1 Quid iura ciuilia de recusationibus iudicum statuerint.
  • 2 Recusatio iudicis quo tempore sit proponenda?
  • 3 Iure regio, quo tempore recusari debeant iudices summi prætorij, & auditores.
  • 4 Minor & ecclesia, an sint in integrum restituendi ad proponendam causam recusationis.
  • 5 Intellectus ad tex. in capitu. si contra vnum. de officio deleg. in 6. & quid agendum, quoties vnus ex pluribus iudicibus delegatis recusatur.
CAPVT XXVI.
ETIAM si nulla humana lex hac de re fuisset in specie statuta, optimè lector, ratio ipsa facilimè ostenderet eorum iudicia nobis fugienda, omnibusq́;omnibusque modis auertenda fore, quos propter odium, inimicitiam, aliamuè causam suspectos habemus, aut tandem iustè opinamur, maximè amicos esse, & propensos hisce, qui nobiscum aliqua de re cōtrouertuntcontrouertunt. Idcircò ęquissimo consilio factum est, vt nemo cogatur ęquum ferre iudicem, qui sibi sit aduersus, suspectus, & inimicus. c. quod suspecti. 3. q. 5. l. apertissimi. C. de iudic. Qua de re multa tradidêre iuris vtriusq;vtriusque interpretes: potissimè Speculator, & è iunioribus Stephanus Aufrer. in tract. de recusationibus. LanfrāLanfran. in c. quoniam contra. de probatio. verbo recusationes. Præposi. in c. postremo, de appella. & Ioan. Ferrarius in tractatu de recusationibus iudicum: à quibus poterit quispiam plura petere ad hunc tractatum pertinẽtiapertinentia, nos etenim pauca hoc in loco tradere constituimus in ea quæstione, qua quæritur, quo tempore litis sit proponenda recusatio aduersus iudices regios, qui summis prętorijs assistunt de omnibus totius regni grauaminibus iudicaturi.
Iure ciuili, quoties iudex ordinarius recusatur, & censetur suspectus, non tollitur ab eo iurisdictio, imò poterit ipse de causa cognoscere adiuncto sibi simul episcopo loci, quem socium
1
*debet adsumere ad eiusdem causæ cognitionẽcognitionem & diffinitionem, Auth. si verò. C. de iudic. Moribus tamen receptum est, quòd iudex recusatus recipiat sibi socium non episcopum loci, sed alium quempiam bonum, & candidum virum, ad obscurandam, quæ de ipso oborta est, suspicionem. Quemadmodum testantur Paulus Castren. Salycet. Bald. Iason & alij in d. Auth. si verò contigerit. Dec. in c. cùm speciali. in prin. de appellat. colum. 2. & AlexāAlexan. in consi. 12. lib. 6. colum. 1. quemadmodum ab aliquibus refertur, qui tamen simpliciter disputat de intellectu authenticæ constitutionis, quæ diffiniuit, episcopum loci adsumendum esse in socium à iudice recusato, lex verò regia 22. titu. 4. part. 3. expressim probat Communem totius orbis Christiani interpretationem, atq;atque ita fit, vt passim iudex secularis recusatus adsumat sibi socium virum aliquem doctum, & integræ opinionis, nec adsumitur episcopus loci, sicuti frequentissimè fit, nec vsquam hac in re vlla cōtigitcontigit forẽsisforensis disceptatio. Eodem iure ciuili nulla est necessaria mentio causæ ad iudicum recusationem in ipso libello recusationis, sed satis erit, iudicem ipsum dici suspectum cum iuramẽtoiuramento, quòd ea recusatio calumniosè non proponitur gl. communis in d. l. apertissimi. quam opini. sequuntur, ac fatentur communẽcommunem esse Panor. in c. si quis cōtracontra. nu. 12. de foro comp. in repe. LanfrāLAnfran. in d. c. quoniam cōtracontra. verb. recusationes. col. 2. Aufre. in tract. de recusationibus, nu. 3. & Dec. in d. c. cum speciali. in prin. Imò regia lex 22. titu. 4. part. 3. addit, hoc iuramentum tunc esse necessarium, cùm petitur ab aduersario, vel iudice, non alias. Quamobrem, etiāetiam iure cōmunicommuni maximè dubium est, quod scribit Carolus Ruynus cons. 6. lib. 4. nu. 5. & 6. asseuerāsasseuerans, non esse satis iuramentum hoc præstari ab ipso recusante, sed exigi præcisè, quod feratur à iudice, vt recusatio teneat, sicuti latè conatur ipse probare, tametsi praxis contrariũcontrarium admiserit. Sufficit etenim, & id iure satis certum est, iuramentũiuramentum istud ab ipso recusante fieri, & præstari in ipso libello recusationis, etiamsi à iudice non fuerit delatũdelatum. text. optim. in l. vlt. C. de iudicijs.
Recusatio autem proponenda est ante litis contestationem, omnium siquidem dilatoriarum prima censetur, ne per alterius exceptionis obiectum videatur quis in iudicem consensisse,
2
*& ideò ipsum recusare non valeat. l. apertissi. mi. C. de iudic. Authen. offeratur. C. de litis cōtestatcontestat. cap. cum speciali. de appellat. gloss. optima, & illîc communiter approbata in capit. pastoralis. de exceptio. verbo. protestatæ. gloss. in cap. inter monasterium. de re iudic. quam dicit esse ordinariam. Iason in l. si conuenerit. ff. de iurisdictio. omnium iudic. notant idem Iason in l. apertissimi. C. de iudic. nume. 11. Bartol. & alij in l. non videtur. in 2. ff. de iudic. idem Bart. & illîc Alexand. & omnes in l. quidam consulebant. ff. de re iudicat. col. 2. quam opinionem scribunt communem esse Are. colum. 6. & Deci. num. 24. in cap. 1. de iud. Fel. optimè in dict. c. inter monasterium. numer. 4. Etenim is, qui alias exceptiones opponit, petere videtur à iu|dice super illis sententiam, & pronunciationẽpronunciationem, atq;atque ideò consentire videtur in eius iurisdictionem. l. sed & si susceperit. de iudic. ff. & in d. ca. inter monasterium. Quod si causa recusationis post litis contestationem cognita fuerit ipsi recusanti, & is non habuerit prius eius causæ scientiam, poterit post litis contestationem præstito huius ignorantiæ iuramento iudicem recusare, quod in recusatione æquissimum est. argu. tex. in c. insinuante. de offic. deleg. præsertim quia & aliæ exceptiones, quæ iure sunt ante litis contestationẽcontestationem proponendæ, admittuntur post litem contestatācontestatam, etiamsi prius fuerint ortæ, modò ipse reus post litis cōtestationemcontestationem, earundẽearundem cognitionẽcognitionem ac scientiāscientiam habuerit. text. op. in c. pasto. de excep idq́;idque expressim probat gl. in l. error. verb. facti. C. de iuris & facti ignoran. cuius opinionem sequuntur Bart. & Doct. ibi cōmunitercommuniter, vt fatetur illîc Iason nu. 16. eandem tenuerunt Salic. Alexan. & alij in l. ita demum. C. de procurato. Anton. Abb. & cæteri in dicto cap. pastoralis. vbi Dec. num. 18. fatetur hanc opinionem Communem esse: quam & Felin. ibi probat nume. 20. etiamsi contrarium tenuerit glo. vlt. ibidem. & gloss. in l. qui procuratorem dat. §. 1. ff. de procu. verb. omiserit. Paulus Cast. in d. l. ita demum. Idem in l. exceptionem. C. de proba. colum. vlt. Ang. in l. de die. §. si seruus. ff. qui satisdare cogant. latè Areti. in c. 1. colum. 2. de accus. qui hanc sententiam veriorem esse censet. Cui suffragatur regia lex 8. in legibus Madritijs, tametsi priorem opinionẽopinionem probauerit l. 1. titu. 8. lib. 3. ordi. Et verè quoties potest aliqua negligentia imputari excipienti, satis æqua est posterior opinio. quod AlexāAlexan. in l. si mulier. colum. vlt. ff. soluto matrimo. & Carolus Ruynus consilio 6. numer. 9. lib. 4. tenuerunt. cùm alioqui ęquior sit communis sententia, potissimum in exceptionibus maximi pręiudicij, atq;atque ita passim seruatur, imò etiāetiam post litis contestationem, & diem datum iure regio ad opponendas quascunque exceptiones & post sententiam interlocutoriam, qua vtraque pars ad probandum admittitur, allegantur, proponuntur, ac recipiuntur nouæ exceptiones, & aliæ quæcunq;quæcunque absq;absque vllo discrimine de hisque parte petente intelligitur sententia, probationis, vt manifestũmanifestum fit his, qui praxim optimè tenent.
In recusatione autem illud est absque vlla controuersia, quod admittitur quo ad iudicem ordinarium inferiorem, in quacunque parte litis proponatur. Nam si absque vllius causæ expressione iure ciuili, solo tantùm iuramento præstito recusatio admittitur, nec est necessaria probatio causæ, vt diximus, mirum non erit, quod ea in quacunque parte litis admittatur, etiamsi ante litis contestationem orta fuerit. Vbi verò est necessaria expressio, & probatio causæ, tunc sanè poterit controuerti, ac disputari quod modò tractauimus, & erit iure satis constitutum, admittendam esse post litis contestationem causam recusationis, quæ ante orta fuit, & tamen nunc accessit ad cognitionem recusantis.
Sic & post conclusum in causa recusatio admittitur, etiam vbi causa probanda est, modò ea causa sit orta, & habuerit originem post ipsius litis conclusionem. text. in c. insinuante. de officio delegat. cuius argumento tenet hanc opinionem Felin. in d. c. pastoralis. num. 17. & ibi Dec. num. 9. idem Fel. in d. c. insinuante. nu. 15. Francus in d. c. cum speciali. num. 22. de appellatio. post Imolam. in c. iudex. de offi. deleg. in 6. contra Dominici distinctionem ibi. Sed & si causa suspicionis orta fuerit ante conclusionẽconclusionem in causa ad hoc, recusatio proponi poterit post conclusionem in duobus casibus. Primò, vbi causa suspicionis ita notoria est, quod nullam probationem exigat, tunc etenim indistinctè proponi poterit, secundum Imolam, Francum & Fel. in præcitatis locis, quanuis alioqui recusationis causa, quæ probanda sit, & probatione indigeat, non sit admittenda post conclusionem causæ, & litis, vt notant Ioan. Andræ & Imola. nu. 19. in c. 2. de ordine cognitio. Domi. in d. ca. iudex. quia post conclusionem causę probationi locus non est. c. cum dilectus. de fide instr. SecũdòSecundò, quoties causa recusationis orta ante cōclusionẽconclusionem causæ peruenit posteà in cognitionẽcognitionem recusantis, quemadmodũquemadmodum notat Franc. in d. c. cum speciali. nu. 22. nam in hoc casu poterit proponi recusatio, & causa recusationis probari, vt ipse asseuerat.
Huius autem opinionis disputationi est pręmittendum, quòd exceptio vtcunque dilatoria si oriatur post litis contestationem, admittenda tunc est, & opponi poterit, gl. communiter recepta verb. de nouo. in dict. c. pastoralis. glossa per text. in dicto cap. insinuante glo. & Bald illius text. authoritate in l. 2. C. de consortibus. eiusdem litis. gloss. in cap. exceptionem. de exceptio. tradunt Abb. Fel. & Dec. in dicto capit. pastoralis. Abbas & Fel. in dict. cap. insinuante. Iaso. in dicta l. error. C. de iuris & fact. ignorantia, numero 17. idem Iason in d. l. ita demum. de procurator. 2. colum. Atque ita idem erit in recusationis causa, quod paulò ante tractauimus etiam post conclusionem in causa, quanuis excepta recusationis propositione, quibusdam placeat, non admitti post conclusionem in causa exceptionem illam quæ orta fuerit post ipsius causæ conclusionem. capit. cùm dilectus. de fide instrument. c. auditis. de procurat. Anton. Abb. & Fel. nume. 16. in d. cap. pastoralis. Quasi conclusio in causa præcludat omninò viam oppositioni exceptionis cuiuscunq;cuiuscunque, quę probationem exigat, etiamsi orta sit post conclusionem in causa. Atq;Atque hæc opinio magis communis est, tametsi Dec. in d. c. pastoralis. nu. 9. | existimet, exceptionem ortam post conclusionem causæ, opponi, & debere admitti, etiamsi probationem exigat: Cuius opinio admittenda est in praxi, quoties à sententia statim pronuncianda nec appellari, nec supplicari potest. hoc etenim dictat æquitas illa, quæ deducitur à ratione tex. in dict. c. pastoralis. Nihilominus secundum opinionem Communem regulariter iudicāiudicam dum est, nisi in exceptione recusationis quæ iuxta opinionem Imolæ, Felini, Decij, & Franc. potest proponi & probari post cōclusionemconclusionem in causa, si orta fuerit tunc.
Sed vbi exceptio ante conclusionem orta erat, & post conclusionem venit in cognitionem ipsius excipientis, communiter receptum est, non posse proponi, vt ꝓbatioprobatio eius admittatur post conclusionem in causa: Quanuis conetur contrarium probare Roder. Xuares allega. 5. cuius opinio suffragatur illi sententiæ, quam de recusationis causa dixit Philippus Francus in d. ca. cum speciali. Nam & in causa recusationis, vt diximus superiùs, quædam est peculiaris ratio à cæteris exceptionibus distincta, ex qua faciliùs fit eius receptio post conclusionẽconclusionem in causa, quàm aliarum exceptionum. Et adhuc mihi videtur dubia opinio Franci, & non omninò cōueniensconueniens opinionibus, hac in re frequentissimè receptis.
Iure autem regio, quoties recusatio proponitur contra iudices, qui apud suprema Regis tribunalia reddunt ius litigantibus, quiq́;quique auditores vocantur: quia probatio causæ requiritur, statutum est in hac materia de recusationibus per pragmaticas huius regni constitutiones Catholicorum Regum Fernandi & Elysabeth, recusationem post conclusionem in causa esse admittendam, & probari posse testibus, alijsq́;alijsque legitimis probationibus, si recusationis causa fuerit orta post conclusionẽconclusionem litis: in quo pragmatica constitu. conuenit cum opinione Imo. Franc. Fel. & Dec. cuius meminimus in versic. sic & post conclusionem. Quod si recusationis causa orta est ante conclusionem litis, etiamsi post eandem conclusionem, qui iudicem recusare vult, eius cognitionem habuerit, non est admittenda ex ea causa recusatio post conclusionem in causa, vt probari causa possit testib. sed tantùm iuramento ipsius iudicis recusati: quod eisdem constitutionibus respondetur: eaq́;eaque responsio constat iure Communi ex conclusione Ioan. Andræ. & Imolæ in d. cap. 2. de ord. cognit. nume. 19. & Dom. in d. ca. iudex. de offic. deleg. in 6. quorum mentionem superiùs fecimus. Nam probationi locus non est, bene tamen iuramento iudicis recusati: quia iuramẽtiiuramenti delatio non est propriè nec verè probatio, & potest quacunque parte litis fieri, maximè in causa recusationis, quę non est principalis, nec principaliter examinatur, sed incidenter, ac summariè. SiquidẽSiquidem in causis summarijs iudex potest post conclusionẽconclusionem in causa exigere iuramentum, & interrogare litigantem, etiam ad petitionem aduersarij. gl. in ClemẽClemen. sæpè. verb. interrogabat. de verborum significat. quam illîc sequuntur Card. Imol. & Georgius Natan. Francus in c. 1. de confess. in 6. & in c. 1. de iuramen. calum. eod. lib. Hippol. in l. 1. §. si quis vltrò. num. 66. ff. de quæstioni. & Alexand. in l. 4. §. hoc autem iudicium. ff. de damno infect. col. 3. Deniq;Denique opinio Philip. Franci in d. c. cum speciali. prędicta regia constitutione refellitur, dum ipse Francus opinatur, iudicem posse recusari post conclusionem in causa, si causa recusationis ante litis conclusionem orta, post eam fuerit nota ipsi recusanti, & super hoc admittendam fore quamcunq;quamcunque ordinariam probationẽprobationem, quod manifestè contrarium est legi regiæ, qua passim vtimur.
CęterũCęterum illud quęritur, an sit locus recusatiōirecusationi iudicis, quoties sententia ab eo est scripta & subscripta, traditaq́;traditaque tabellioni, vel actuario, vt pronũcieturpronuncietur. Et Rupel. lib. 1. foren. Inst. c. 48. scribit, non esse admittendam hanc recusationem: cum iam res sit iudicari cœpta: & nihilominus eam quotidie apud Hispanos admittimus, illud fortassis apud Gallos frequentius est, ac deniq;denique vtilius ad tollendas tot calumnias, quibus in iudicum recusationibus passim litigantes vtuntur. Hoc tamen anno Domini 1554. Regis edicto cautum est, non posse regios auditores, nec eorum quenquam recusari post 30. dies à die, quo acta processus fuêre publicè relata, & visa per eosdem iudices ad sententiam pronunciandam, & litem diffiniendam.
Frequenter verò est in quæstione, an minor, vel ecclesia recusans iudicem, regiumq́;regiumque auditorẽauditorem ex ea causa, quæ orta fuit ante conclusionem litis, & tamen eam proponit post ipsam cōclusionemconclusionem,
4
* petitq́;petitque admitti ad probationem causę per testes, petita ad hoc restitutione in integrũintegrum sit admittendus, vel admittenda concessa prędicta restitutione ad probationem ordinariāordinariam causæ? Et profectò videtur multis rationibus non esse hanc in integrum restitutionem cōcedendam.concedendam
Primò ex l. Auxilium. §. sexaginta. ff. de minorib. vbi minor non restituitur aduersus lapsum temporis dati ad accusandum, cuius authoritatis meminêre Bart. in l. 1. §. nunciatio. ff. de noui operis nunc. colum. vlt. Bald. in l. cúm quidam. §. si pupillo. ff. de vsur. Atq;Atque idem erit in dilatione data ab homine, vel iudice ad accusandum: quia licet Iurisconsultus in d. §. sexaginta. tractauerit, & responderit de die data à iure: eadẽeadem videtur ratio in die dato à iudice. Nec enim restituendus erit minor ad accusandum post diem à iudice datam, sicut, nec restitueretur post diem datam à lege, quod notat Aret. in c. licet. de accusatio. num. 11. vbi Fel. colum. 2. tenet eandem conclusionem, quam nos adnotauimus | ex dict. l. auxilium. §. sexaginta. Quin & Bald. in l. vltim. num. 5. C. in quibus caus. in integ. restit. non est necesse, hoc ipsum verum esse censet, etiam si minor velit accusare patris occisores. quam opinionem reprobat Ioannes Mauricius in tractat. de in integr. rest. c. 160. ex eo, quòd alioqui maxima contingit læsio filio, cui foret imputādumimputandum, si patris occisi mortem non vlcisceretur, & homicidium puniendum non curaret. His accedit, quòd & generaliter ad cuiuscũq;cuiusque criminis accusationem restituitur minor post tempus datum ad accusandum, si constet summariè de læsione, & sic delictum posse probari secundum Bartol. in d. l. 1. §. nunciatio. col. vlt. Abb. in c. auditis. col. penul. de in integ. restit. Ægidium à Bellamera in decis. 38. Igitur non potest minor restitui ad recusandum iudicem regiũregium præsertim auditorem post diem lege regia constitum ad hoc.
Secundò huic opinioni patrocinatur, quòd minor non est restituendus ad opponendum crimina, vel defectus contra electum. gloss. in Clem. 2. verb. grauiora. de procura. Specula. in tit. de in integ. restit. §. quis autem. vers. sed pone. Abb. in d. c. auditis. col. penul. Felin. in c. fraternitatis. de testib. num. 6. Cardin. in Clem. 1. q. 14. de in integ. restit. Fel. in d. c. licet. col. 2. de accusat. Aretin. in l. 1. C. de in integ. rest. Præpo. in c. pen. col. vlt. de desponsat. impuber. Ioan. Lupi. in c. per vestras. §. 26. nu. 9. de donat. int. virum & vxor. Quo fit, vt pari ferè ratione non sit concedenda minori restitutio ad recusationem iudicis proponendam.
Tertiò eidem opinioni accedit regia lex, quæ statuit, minorem non esse restituendum ad opponendum defectus & exceptiones contra testes: sic etenim cautum extat l. 16. inter Madritias constitutiones, quæ satis iure comprobatur ex proximè dictis, vt ipse Ioan. Lupi. adnotauit.
Quartò, ex eo, quòd retractus legalis iure sanguinis, non sit admodum fauorabilis, sed fortassis odiosus: itidem iure regio decisum est, non esse minorem in integrum restituendum ad retrahendum post tempus à lege datum. l. 7. tit. 7. lib. 5. ord. idem iure Gallico probat latè Andr. Tiraquellus de retract. lib. 1. §. 35. gloss. 2. scribens, id inductum fuisse ea ratione, quòd ius hoc retrahendi sit odiosum: tametsi iure Communi non sit neganda in hac specie in integrũintegrum restitutio. c. constitutus. de in integr. restit. quibus adde Ioan. Mauritium in tracta. de in integrum restitutione. c. 290. & c. 398.
Quintò, in eiusdem opinionis probationem adduci & illud poterit, quòd minor non est restituendus ad opponendas exceptiones dilatorias post diem à lege datum ad eas obijciendas. secundum Innoc. in c. coram. de in integr. restit. Card. in Clem. 1. eod. tit. q. 15. Alexand. in additio. ad Bartol. in d. l. 1. §. nunciatio. ff. de noui oper. nuncia. Capicium in Neapol. decisi. 13. Igitur cùm recusatio iudicis sit exceptio dilatoria, vt probat glos. in d. c. pastoralis. cuius nos superius meminimus, videtur quidem, non esse minorẽminorem restituendũrestituendum ad eius propositionem. Huius tamen Innocentianæ opinionis ratio ea est, quòd exceptiones dilatoriæ sint modici præiudicij, & ideo restitutio negari possit. l. scio. ff. de in integ. resti. vt hinc possit lector expendere, quantum ponderis habeat hæc quinta ratio ad quæstionem de recusatione iudicis.
Vidi tamen non semel, sed frequentissimè Contrarium in hoc regio Granatensi prætorio seruatum fuisse, admissosq́;admissosque minores, & ecclesias, aut RempublicāRempublicam beneficio restitutionis in integrum, ad probandas post conclusionem in causa recusationis causas, quæ ante eiusdem litis conclusionem ortę fuerunt. quam opinionem aliquot rationibus comprobat Io. Mauritius in tract. de in integ. restit. c. 253. ex eo potissimum, quòd durum sit coram suspecto iudice litigare. d. l. apertissimi. C. de iudic. Nec minori obesse debet, quòd causam concluserit absque obiectione & recusatione iudicis propter causam, quæ tunc aderat & orta erat ante litis conclusionẽconclusionem, nam hoc inconsultè prætermisisse minor cẽseturcensetur, quód ea in re fuisset diligentius bonus paterfamiliâs versaturus, vt cum semper subsistat eadem suspicionis causa, debeat simili ratione minor restitui. Deniq;Denique hæc posterior opinio receptior est, tametsi multis rationibus prior probari videatur.
His verò libenter adiecerim id, de quo semel scio dubitatum in causa ecclesiastica, quæ per querelam illatę violentiæ à iudice ecclesiastico delata fuit ad hoc regiũregium Granatense prætorium. Etenim iure pontificio, quoties recusatur iudex de causa ipsa recusationis, cognoscunt
5
*iudices quidāquidam arbitri à litigantibus electi, qui si compererint iustè recusari iudicem, non poterit is de causa cognoscere. text. in c. cum speciali. in princ. de appellat. c. si quis contra clericum. de foro competen. c. suspicionis. de offic. deleg. c. iudex ab apostolica. eod. titul. in 6. vbi gloss. & Doct. communiter. atq;atque idem iure Ciuili statutum erat in quodam casu. d. l. apertissimi. C. de iudic. Ea etenim constitutio diffiniuit, arbitros eligendos esse, quoties iudex delegatus recusatur. Sed si causa fuerit delegata pluribus iudicibus cum clausula, quod si non omnes, & vnus ex eis recusetur, non sunt arbitri eligendi ad tractādamtractandam causam recusationis, sed collegæ, qui non recusantur, de eadem poterunt, & debent de causa cognoscere. text. elegans in c. si contra vnum. de offi. deleg. in 6. Quæritur tandem, an idem sit respondendum, vbi causa pluribus iudicibus delegatur cum clausula, & eorum cuilibet. Et sanè quibusdam fortassis videbitur idem propter eandẽeandem rationem, quæ expressa est in d. c. si contra vnum. Siqui|dem ad collegam recusati ratione dictæ clausulæ debet cognitio causæ pertinere: quæ quidem ratio itidem obtinet, quoties causa pluribus committitur cum clausula, & eorum cuilibet. Nam vno ex iudicibus impedito, qui de causa cœperat cognoscere, alter de eadem cognoscere poterit. c. cùm plures. de of. deleg. in 6.
Nos verò contrariam sententiam rationibus aliquot conabimur instruere, imò quòd eligendi sint arbitri: & primò, quia in d. cap. si contra. in specie scribitur, secus esse in alijs iudicibus, qui dati non fuerint cum dicta clausula, quod si non omnes. Hi autem dantur sine illa, vt constat: imo cum alia clausula differenti. Igitur non erit in his iudicibus, de quibus agitur, seruanda eadem responsio.
Secundò est animaduertendum, quòd iudicibus datis cum clausula, & eorum cuilibet, competit iurisdictio in solidũsolidum, nec est necessarium, simul eos de causa cognoscere, nec possunt simul eam examinare: siquidem vnus tantùm ex eis potest de causa cognoscere, idcircò dum iste impeditus non est, cæteri non possunt causam ipsam tractare, quia carent iurisdictione. Ergo non poterit vti iurisdictione quo ad recusationem: quia non dum apparet, alium impeditum esse, qui verè cœperat iurisdictionem exercere. Quod si semel pronunciatum fuerit, iudicem illum esse suspectum, tunc poterit alius iudex ex collegis causam ipsam examinare. dict. cap. cùm plures.
Tertiò ad idem conducit plurimum maxima ratio discriminis. Nam in priori clausula omnes iurisdictionem habent, & ideò mirum non est, quòd de vnius recusatione cognoscant cæteri: In posteriori autem non habent omnes iurisdictionem ab initio actualem, sed tātùmtantum is qui ea vti cœperat.
Quartò, in casu prioris clausulæ omnes simul in eodem loco de causa cognoscunt, ideò cum simul procedant, par est, & congruum, quòd ad recusationem collegæ non nominentur arbitri. At in posteriori clausula sæpè contingit, iudices esse diuersorum locorum, atq;atque ea ratione esset maximum inconueniens. Quòd si iudex SalmanticẽsisSalmanticensis delegatus recusaretur, esset huius recusationis causa deferenda ad collegam, qui esset Toleti, aut Zamoræ.
Quintò, & aliud accedit argumentum ab absurdo & inconuenienti, quòd si dentur tres iudices cum clausula, & eorum cuilibet, & recusetur vnus, esset maximum discrimen quis ex collegis tractaturus sit recusationis causam, cùm vnus posset eam examinare, & fortassis vellet quilibet ea vti iurisdictione: ac item qui literas obtinuit, vellet eligere vnum iudicem, eiusq́;eiusque aduersarius alium. Quod si dixeris hanc electionem pertinere ad eum, qui iudices delegatos impetrauit, nihilominus facilimè alter electum iudicem recusaret, vnde sequeretur maximũmaximum discrimen litis, quæ dilatio esset apud alterum litigantem facilima.
Deinde & sextò, collega electus ad recusationis causam, dubio procul pronunciaret iudicem recusatum suspectum esse, vt solus ipse cognosceret de causa, cuius cognitio alioꝗalioquod ad ipsum non pertineret. Quòd videtur non omninò conueniens iuris, & iustitiæ executioni. Sic deniq;denique hæc opinio probari posset, quæ tamen adhuc dubia videbitur quibusdāquibusdam, qui re diligentiùs examinata, poterũtpoterunt dexterius hanc quæstionem diffinire.
Loading...