THEMA CAP. XXVII.

De expensis, & earum condemnatione hoc in capite traduntur multa.

SVMMARIA.

  • 1 Victus condemnatur in expensis victori, etiam si absque dolo, temerè tamen litigauerit, etiam si iuramentum calumniæ præstiterit.
  • 2 Victus, etiam in criminalibus, victori condemnatur in expensis.
  • 3 Expensarum condemnatio est omittenda, vbi victus habuerit iustam litigandi causam.
  • 4 Statutum municipale conueniens iuri Communi, an habeat specialem vim præter ius Commune?
  • 5 Condemnatio expensarum, tunc fieri debet, cùm fuerint petitæ.
  • 6 Expensarum taxatio quo pacto fieri debeat?
CAPVT XXVII.
EXTAT vtriusque Iuris regula, qua instruimur victum esse victori condemnandum in expensis. c. calumniam. de pœnis. ca. olim. in 2. de priuileg. capit. finem litibus. de dolo & contuma. l. properandum. §. sin autem alterutra. C. de iudic. regia. l. 8. tit. 3.
1
*& l. 7. titul. 22. part 3. Quibus in locis ad hanc condemnationem frequẽtiusfrequentius notatur calumnia litigantium, ita quidem, vt hæc malitia causa sit huius condemnationis, quæ in fauorem victoris fit, ad reprimendam litigantiũlitigantium calumniam. Propriè verò calumnia in animo cōsistitconsistit, & ex dolo oritur, eaq́;eaque in hac specie contingit, vt per fraudem aduersarius ne lite vexetur. Et nihilominus huic regulæ locus erit, etiam vbi quis absq;absque dolo, temerè tamen litigauerit, inconsultè quidem, ac nullo adhibito consilio. probat text. in l. eum quem temerè. ff. de iud. & in d. §. sin autem alterutra. notant Pan. & Doctor. in dict. capitu. calumniam. Barto. & alij in dict. §. sin autem alter utra. Lanfranc. in capit. | quoniam contra. de probatio. ver. expensæ. colum. 3. Quid autem sit temeritas, deducitur ex l. 1. in fine. ff. de eo per quem factum erit. capit. nullum. 30. q. 5. vnde constituitur prima declaratio ad præscriptæ regulæ intellectum.
Secunda eadem fermè ratione traditur interpretatio, vt tandem victus victori condemnandus sit in expensis, etiam si ab initio litis iuramentum de calumnia præstiterit. Bartol. & omnes. in d. §. sin autem. Bartol. in l. 1. §. 1. ff. ad Turpi. Bartol. in d. l. eum, quem temerè. Abb. & alij in dict. cap. finem litibus. nume. 21. Socin. in reg. 231. Lanfranc. in dict. verb. expensæ. num. 8. qui asserit, hanc opinionẽopinionem Communem esse: idem fatetur Abb. in dicto capit. calumniam. quam & Totus Mundus sequitur, vt testantur Salice. in l. qui crimen. C. qui accusare non possunt. in fine. & Iason in dicto §. sin autem. num. 11. etiamsi Contrarium probauerit gloss. in dict. cap. finem. & in capitul. in primis. 2. q. 1. & in Auth. de iudicibus. §. oportet. collat. 6. quarum opinio expressim lege regia 7. titul. 22. part. 3. authoritatem iuris habet, quia illic idem statuitur, quod est vsu forensium frequentissimo abrogatum. Nec vidi vnquam hac de re controuerti, imò passim victus arbitrio iudicis condemnatur in expensis, etiam si præstiterit iuramentum de calumnia.
Tertiò hæc ipsa regula obtinet, etiam apud iudicem arbitrum: nam & is condemnat victum victori in expensis. Hostien. in summa tit. de arb. §. qualiter ad effectum. versi. sed nunquid potest. Speculat. eod. titul. de arbitris. §. vltim. versicu. sed cùm. & Iason in dict. §. sin autem. argum. l. 1. ff. de arbitr.
Quartò eidem regulæ locus erit non tantùm in ciuilibus causis, sed etiam in criminalibus. tex. in d. §. sin autem. adiuncto initio eiusdem le
2
*gis. l. penultim. C. de fructi. & liti. expens. Bartol. in dict. l. 1. in princ. ff. ad Tertul. gloss. in ca. finem. de dolo & contuma. Henri. in dict. cap. calumniam. Iason in dict. §. sin autem. colum. 7. Quorum opinio Communis est, secundũsecundum Aretin. & Felin. in cap. accedens. de accusat. Hipp. in sua practica. §. superest. & in l. patre. ff. de quæstio. num. 18. & Nicellum in concordia glossarum. 47. licet Lanfranc. Oria. in d. c. quoniam contra. verb. expensæ. colum. 1. teneat Contrarium, & disputet latè Anania in d. c. accedens. Est etenim passim receptum, in criminalibus reum victum condemnari in expensis absq;absque vlla fermè exceptione. De expensis ratione contumaciæ factis nulla est dubitatio: nam in his dubiò procul iure fit condemnatio. glo. in cap. cùm dilecti. de dolo, & contu. quæ vltima est. & illic Bald. gloss. item in l. qui crimen. C. qui accusare non possunt. vbi text. hac de re opt.
Quintò, hæc condemnatio expensarum fieri potest, etiam vbi quis fuerit victus per interlocutoriam sententiam. Etenim non expectata diffinitiua pronũciationepronunciatione, iudex poterit condemnare victum in expensis in ipsa interlocutoria sententia. gloss. Abb. & alij in dict. cap. finem litibus. Bald. Salic. & Paul. in l. sancimus. C. de iudic. Iason in dict. §. sin autem alterutra. nume. 19. scribens, hanc opinionem Communem esse. Quòd si iudex velit condemnationem istāistam differre ad diffinitiuam, poterit hoc facere, & si non fuerit appellatum ab interlocutoria, non poterit postea appellari à condemnatione expensarum, quæ ratione interlocutoriæ fit in diffinitiua, secundum Abb. & Dec. in cap. sæpè. cap. vlt. de appellat.
Sextò, condemnatio expensarum tunc iure omittenda est, cùm quis habuit iustam litigandi causam. text. in l. qui solidum. §. etiam. ff. deleg. 2. & illic omnes. gloss. communiter recepta in d. cap. finem litibus. & in d. §. sin autem. latè ibi Iason gloss. in c. sacro. de sentent. excom. & in Auth. de iudicibus. §. oportet. collat. 6. & in c. 1. de electio. in 6. Regia l. 7. tit. 22. part. 3. quamuis in dubio præsumptio sit contra victũvictum, quòd non habuerit iustam litigandi causam. gloss. in dict. c. calumniam. & in Authent. generaliter. C. de episcop. & cler. tenent Bald. Salicet. & Iason in d. §. sin autem alterutra. Bald. & Salicet. in Authent. nouo iure. C. de iudicijs. sensit Abb. in dict. cap. finem litibus. nume. 22. tametsi gloss. ibi. hac in re variauerit. Sed & Panormitan. in dict. capit. calumniam. asseuerat, hanc opinionem Communem esse. Hæc verò sexta declaratio non tantùm procedit in prima instantia, sed & in causa appellationis: nam & in ea non fit condemnatio expensarum aduersus eum, qui habuit iustam causam litigandi: vt notant Abb. & omnes in dict. cap. finem litibus. contra gloss. inibi. Minor tamen causa excusat ab hac condemnatione expensarum in prima instantia, potius quàm in causa appellationis, quemadmodũquemadmodum post alios tradit Dec. in cap. vt debitus. de appellat. num. 21. sicut & minor causa excusat reum, potius quàm actorem: vt idem Dec. scribit in l. qui in alterius. ff. de regul. iuris.
Iudices verò, qui Romæ in Retę prętorio ius reddunt litigantibus, semper condemnātcondemnant victum victori in expensis, etiam si is habuerit iustam litigandi causam, nisi ea iusta causa oriatur ex prima sententia pro eo lata, & secunda sententia pronuncietur ex nouis allegationibus, vel probationibus: vt fatetur Ludo. Gome. in reg. de annali possess. q. 41.
Hæc tamen sexta declaratio non est admittenda, quoties expensæ debentur iure actionis. Nam ab his non excusat iusta causa litigandi. glos in dict. §. oportet. quæ singul. est secundum Bald. in cap. breui. de iureiur. & Iasonem in dict. §. sin autem. colum. 2. Est & similis gloss. in l. 3. §. si rem. ff. de leg. 3. quam dixit notab. Iason in §. actionum. de actio. num. 52. commendant Are. | & Alex. in l. venditores. ff. de verb. oblig. tradit latè Hippol. in d. l. patre & marito. ff. de quæst. num. 25. quo fit, vt qui de euictione tenetur ex contractu venditionis, passim condemnetur in expensis, etiam si iustam habuerit litigandi causam.
Idem erit, vbi expensæ debentur ratione contumaciæ: in his etenim fit condemnatio, etiam si contumax habeat iustam litigandi causam. gl. in d. c. finem litibus. in princ. Salic. & Iason in d. §. sin autem. col. 3. quia hæ expensæ debentur propter primam citationem. gl. in c. 1. de dolo, & contu. in 6. & in summa 4. q. 5. notant Lanfranc. in d. c. quoniam contra. num. 33. verb. expensæ. gloss. in c. querelam. de procurat. & illic Abb. idem Abb. & Felin. nu. 15. in d. c. quoniam contra Hipp. in d. l. patre. num. 43. Abb. & Fel. in c. 2. de accu. Quo in loco Fel. existimat, vocatum ad iudicium tribus dilationibus vnica voce datis, & in tertia comparentem non teneri ad expensas primæ, nec secundę dilationis, earúmue ratione factas. Ego tandem opinor, quòd licet iusta causa litigandi non excuset ab expensis, quæ ratione contumaciæ debentur: tamen ab eisdem excusabit iusta causa non comparendi in iudicio ad diem vsq;vsque præfinitam. argum. gloss. in cap. 1. de dolo & contum. in 6. & l. contumacia. & l. quæsitum. ff. de re iudic. & c. querelam. de procurat.
Sunt etiam qui opinẽturopinentur, hanc condemnationem expensarum, quæ fieri debet aduersus temerè litigantes, non esse omittendāomittendam propter iustam litigandi causam, si cum iuris Communis regula conueniat speciale alicuius vrbis statutum,
4
*& municipalis lex, quæ dictet, victum victori condemnandum esse in expensis. Ea siquidem lege victus qui iustam causam habuit litigandi, eisdem in expensis condemnabitur. Huius opinionis authores fuêre. Bar. in d. l. 3. §. si rem. ff. de legat. 3. Abb. in c. vnic. 3. col. de plus petitio. gloss. in Authen. de exhib. reis. ver. causam. quam dixêre singularem esse Cremensis in singul. 121. & Corsetus in singular. ver. pœna. 1. l. 1. quam opinionem fatentur Communem esse Hippol in d. l. patre vel marito. nu. 29. & idem in sing 207. & Ludou. Gom. in cap. 1. num. 218. de constitu. in 6. à quibus alij citantur, qui huic sententiæ accesserunt. Et his suffragatur, quòd statutum seu municipalis lex idem disponens, quodius Commune, addit speciale vinculum, & maiorem vim iuri Communi. textus optimus in cap. 2. de præben. in 6. qui de consuetudine tractat. Eiusq́;Eiusque meminêre plures, maximè Barb in cap. consuluit. de offic. deleg. num. 32. idem in cap. 1. de rescrip. num. 65. notant Bartol. in l. 1. in princip. ff. ad leg. Falc. Bar. in d. §. si rem Abb in c. vltim. de obseruat. ieiunij idem Abb in c. cùm ven ssent. de institutionib. & alij. quorum meminit Gome. in d. cap. 1. num. 220. idem voluit Aretin. in cap. 1. de rescript. Hæc tamen conclusio non probatur in d. cap. 2. cùm consuetudo. cuius illic mentio fit, non sit conformis iuri Communi, quod eo tempore statutum erat, imò contraria: vt constat. Et præterea non est conueniens, nec iure satis receptum, quòd lex à principe statuta, postquam semel recepta fuerit, ex eo speciale vinculum habeat, præter alias leges, quòd sit diu moribus, & consuetudine idem obseruatum. Idcircò aduersus hanc conclusionem Barto. in d. l. 1. ff. ad legem Falcid. tenent inibi Imola, & Alex. in princip. col. penultim. gloss. celebris. verb. facti. quam Ancha. eleganter defendit in dict. capitul. 1. de constitutionib. libr. 6. text. optimus vbi Panormit. idem notat in cap. 1. de cognat. spirit. & est argumentum ex capit. cum aliquibus. de rescrip. in 6. quam opinionem fatentur Communem esse Felin. in cap. 1. de rescript. numer. 15. & Ioan. Crotus in d. cap. 1. de constitutionib. in 6. colum. penul. qui hac de re latè disputat. Sed & in specie opinionem Bart. in d. §. si rem. quo ad condemnationem expensarum reprobant Matthesilla. nota. 80. Alexand. in l. properandum. §. sin autem. colum. 2. C. de iud. & ibi Iason latius. col. 2. & 3. Bald. in l. terminato. C. de fruct. & liti. expens. & Carolus Molinæus in consil. Alexand. 183. libr. 5. ad finem. Eandemq́; sententiam ipse veriorem esse censeo asseuerans, etiam extante statuto, vel lege municipali, vt victus victori condemnetur in expensis, non esse condemnandum in his eum, qui iustam habuerit litigandi causam. Quod si vera foret opinio Bartol. minimè esset admitdaadmittenda quo ad leges regias, quæ iuris Communis, non statutorum, nec legum municipalium iure censentur. Tunc sanè posset opinio prior obtinere, quando statutum aliquid adderet iuri Communi. Cuius rei exemplum in hac materia traditur, quoties statutum, quòd victus victori condemnetur in expensis, non dirigit verba in ipsum iudicem, sed potius inducit obligationem quandam ipsius victi, aut eam victori tribuit: sic sanè, victus teneatur victori ad expensas, vel victor expensas petat, & obtineat à victo. In hac etenim specie, licet causa iusta excuset victum ab expensis, poterit tamen victor expensas petere à victo, etiam si iudex earum condemnationem omiserit: quasi actionẽactionem victor habeat ad eas petendas, quemadmodũquemadmodum Matthesi. existimat, & post eum idem adnotarunt Alexand. in d l. 1. col. penulti. ff. ad legem Falcid. idem in d. §. sin autem alterutra. Felin. in dict. capitul. 1. de rescript. idem Felin. in cap. significauerunt. de exception. colum. 3. atque ita est hæc quæstio diffinienda. Nec omninò certum est, Bart. opinionem in d. §. si rem. communem esse, cùm constet multos iuris vtriusq;vtriusque Doctores contrariam tenuisse, quorum mentio fit in præcitatis locis.
Septimò, tunc fit cōdemnatiocondemnatio in expensis, cum fue|rint petitæ, alioqui iudex non tenetur victum victori condemnare in expensis. gloss. ordinaria. in capitu. vltim. de rescript. illic communi
5
*ter recepta. notant Abb. & Felin. in capitul. significauerunt. de exception. Alexand. & Iason in dict. §. sin autem alterutra. numer. 30. idem Iason in l. vniuersa. C. de precib. Imperat. offerend. colum. 1. Corset. in singul. verbo, expensæ. & Hippolit. in singul. 684. Iudex verò, si velit, poterit condemnare victum victori in expensis factis post litis contestationem, etiam si non fuerint petitæ. gloss. in dict. capitul. finem litibus. Bartol. & illic alij in l. 4. §. hoc autem iudicium. ff. de damno infect. Dec. in capi. sæpè. de appellat. colum. vltim. Iason in dict. §. sin autem. colum. 9. argum. l. Ædiles. §. sciendum. ff. de ædilit. edict.
uo tamen tradit Iason in dicto §. sin autem alterutra. quæ practicis iure, ac meritò videbuntur dubia. Primùm, quòd sit satis, peti ab actore, vel reo ferri sententiam pro se, vt iudex teneatur condemnare victum in expensis: & id voluit Bald. ibi. Alterum quidem, quòd post latam sententiam eodem die poterit victor petere condemnationem expensarum ex ratione. l. Paulus. in prima. ff. de re iudica. Hæc etenim, sicut nec illud, quod adnotauimus ex glo. in dict. c. finem litibus. non video in praxi recepta fuisse.
Sed si quis expensarum condemnationem petierit, eaq́;eaque fuerit à iudice omissa, non poterit appellare victor ab omissa condemnatione expensarum. l. vltim. C. quando prouocare non est necesse. Quæ tunc obtinet, cùm aduersarius appellat à sententia: quia si victus non appellauerit, potest victor à sententia prouocare, qua ex parte omissa fuit condemnatio expensarum, vt eas obtineat: quemadmodum ex d. l. vltim. adnotârunt eius reationem obseruantes Antonin. Abb. & omnes in capit. significauerunt. de exceptio. & idem erit, quoties appellat victus à sententia, in eo, in quo ipsi præiudicat, non in alijs: tunc etenim eadẽeadem ratione, cùm appellatio non suspendat sentẽtiamsententiam, nec deferat causam ad iudicem appellationis quo ad omissam condemnationem expensarum, quæ ipsi victo vtilis est, non contraria: sicut Panormit. & Felin. colum. 2. asseuerant in dict. c. significauerunt. idem Abb. in capitul. cùm Ioannes. colum. vltim. de fide instrumen. poterit victor ea ex causa prouocare.
Cæterùm hæc vera sunt, vbi omissa fuit expensarum condemnatio, quia iudex non videtur ab eis absoluere victum, quod notauimus in c. 25. num. 6. Attamen, si iudex in sententia absoluerit expressè ab expensis, tunc sanè necessaria est appellatio victoris, alioqui transiret quo ad expensas sententia in rem iudicatam, etiāetiam aduersario simpliciter appellante, atq;atque ideò permissa est in hac specie appellatio à sententia ratione expensarum, nec locum habet d. l. vltim. sicuti probare conantur contra Panor. ibi Ant. Imol. & Felin. colum. 2. in d. c. significauerunt. authoritate illius c. iuncta interpretatione gl. 2. idem Imol. in vlt. de except. colum. vltim.
Sed & vera sunt in expensis, quæ officio tantùm iudicis mercenario petuntur, quasi secus sit in expensis, quæ iure actionis debentur: has etenim poterit victor petere, etiam lata sententia, quæ transierit in rem iudicatam, & omiserit expensarum condemnationem. text. optimus in l. 4. C. depositi. notant Imol. & Roma. in l. si tertius. §. Celsus. ff. de aqua pluuia arcend. sensit gloss. magna in capitul. finem litibus. de dolo & contuma. cuius conclusionis exemplum patet in expensis, quæ debentur ex contractu, & verè sunt conuentionales. Item, vt quidam opinantur, idem erit in expensis, quæ debentur ratione contumaciæ. Siquidem expensæ ratione victoriæ, siue fuerint factæ ante litem contestatam, siue post, debentur officio iudicis. Quæ verò causa contumaciæ fiunt ante litis contestationem, debentur actionis iure, quæ autem postea factæ fuerint officio iudicis, secundum communem in d. cap. finem litibus. & Ripam in d. §. hoc autem iudicium. numer. 82. atq;atque ita est intelligenda gloss. magna in eodem c. finem litibus. quæ asseuerat, expensas factas ante litis contestationem iure actionis deberi.
Octauò est omninò hac in re obseruandum, expensas, in quibus victus victori condemnatur, taxandas esse à iudice secundum qualitatem
6
*litigantium ex proprio quidẽquidem arbitrio, vt tandem præmissa taxatione victor iuramentum præstet, se verè impendisse quantitatem illam, quæ per iudicem fuerit diffinita. gloss. magna in dicto capitulo finem litibus. & in capit. 1. §. 2. de electio. in sexto glos. in c. dilecti. de fo. competenti. & inibi Panormitan. & Doct. tex. optimus in capit. olim. de iniur. Abb. in cap. vltim. de his, quæ vi metúsue causa fiunt. Iason in l. si quando. C. vnde vi. num. 20. post alios, quorum ipse meminit. idem probat regia lex 1. tit. 18. libr. 3. ordi. Nam cùm hoc iuramentum sit de veritate, non de affectione, oportet præcedere iudicis moderamen ipsum iuramentum, & hæc de iudicialibus expensis: nam de extraiudicialibus qualiter probari debeant, tractant gloss. & Doctor. in dict. capit. dilecti. glos. in l. vnic. verb. subtilitatem, & illic latè Rebuffus. C. de sentent. quæ pro eo, quod interest.
Loading...