THEMA CAP. XXXI.

De seculari, & laica iurisdictione in eos clericos, qui prima tantũtantum tonsura sunt insigniti.

SVMMARIA.

  • 1 Clericorum exemptio à potestate iudicis secularis, an sit iure diuino, vel humano instituta?
  • 2 Expenditur text. in cap. futuram. 12. q. 1.
  • 3 Exemptio clericorum potuit à Romano Pontifice iure humano induci, etiam, si non fuerit iure diuino statuta.
  • 4 Exemptio clericorum, & eorum priuilegia quo ad forum & canonem, an poßit tolli vel limitari per Romanum Pontificem?
  • 5 Consuetudo, an poßit hanc exemptionem clericorum restringere?
  • 6 Summus Pontifex iustè potuit priuilegium fori quo ad clericos coniugatos temperare in capitul. vnic. de cleri. coniug. in 6.
  • 7 Clerici coniugati quo ad ciuiles causas subditi sunt iudicibus secularibus.
  • 8 Quæ dicantur vestes clericales? & quid in hoc poßit consuetudo efficere?
  • 9 Clericus coniugatus, an sit cogẽduscogendus soluere gabellas, censum, & alia munera indita per principem secularem?
CAPVT XXXI.
ECclesiasticam & spiritualẽspiritualem potestatẽpotestatem ita à temporali distinctādistinctam esse ac fuisse constat, vt nihil deroget illi, aut detrahat, quominus & diuina DEI Optimi Maximi or|dinatione seculares principes propriam exercere valeant iurisdictionẽiurisdictionem absq;absque vlla veterũveterum canonũcanonum, & conciliorũconciliorum vniuersalium læsione, & iniuria, pręsertim ex eo, quòd & ipse summus ecclesiæ pontifex non semel testatissimũtestatissimum faciat, se minimè velle regiāregiam, ciuilem aut secularẽsecularem perturbare iurisdictionem.
Idcircò cautissimè agendum est ab his, qui vicaria Pontificum, vel Regum vtuntur potestate, ne aduersus eorum principum instituta, quibus ministrare, & subseruire tenentur, alienam vsurpent iurisdictionem: cùm & in hoc potissimè diuinæ maiestati offensa fiat. Nec mihi animus est, quenquam speciali notare culpa: Scio etenim hoc maiori cùm examine, diligentioriq́ue censura, grauioreuè authoritare inquirendum, ac decernendum fore: Tametsi illud inuestigare conabor, quanam ratione sedari iure possint frequentissimæ iudicum ecclesiasticorum, ac rursus ex aduerso laicorum magistratuum querelæ super ea iurisdictione, quæ in primæ tonsuræ clericos exercenda est. Nam hac de re ita passim controuertitur, vt non alienum sit ab huius operis instituto nostrisq;nostrisque conatibus, tractare, quando clerici primæ tonsuræ possint per seculares iudices puniri, si crimẽcrimen aliquod in Reipublicæ, vel alterius offensam commiserint? Quo in articulo multa sunt iuris pontificij, & cæsarei, & regij responsa, quæ videntur quæstionem istam absoluisse, quorum intellectum tractaturi illud necessariũnecessarium esse opinamur, vt perscrutemur, quo nam iure diuino, vel humano clerici fuerint à iudicibus, & iurisdictione seculari exempti. Nam & hinc apparebit, quid iura humana potuerint hac de re statuere, ac diffinire.
Et sanè gloss. in cap. si Imperator. 96. dist. verbo. & discuti. scribit, clericos ante omnem humanam legem iure diuino fuisse, & esse exemptos à iurisdictione seculari. Idem notat gl. illîc ab omnibus recepta in capit. quanquam. de censib. in 6. quam opinionem secuti sunt & omnes in d. c. si Imperator. optimè Card. in rep. c. perpendimus 7. opposi. de senten. excommu. Roman. in singu. 419. Abb. Fel. & Dec. 2. colu. in c. ecclesia Sanct. Mariæ. de constitu. Rota in antiquis. 840. & in antiquioribus 2. titul. de consuetudine Abb. in cap. at si clerici. num. 23. de iudic. Aufrer. in clemen. 1. de officio ordin. versic. ad quæstionem. Eandem sententiam itidem sequuti asserunt communem esse Fel. in cap. 2. colum. 1. de maior. & obed. Rochus Curtius in cap. vlti. de consuetud. folio paruo. 51. colum. 4. Rebuffus in concordatis rub. de protectione. Quorum omnium ea est concors sententia, quòd hæc clericorum exemptio sit omninò iuris diuini, cui perhumanāperhumanam legem derogari non possit. Idem probare conatur Driedonius de libertate Christiana fol. 109.
Huius autem conclusionis probatio à multis locis adsumitur, quorum aliquot ipse prætermittam libentissimè, quia vel pertinent ad leges diuinas veteris testamenti, quæ noua lege, & Christi morte abrogatæ fuerũtfuerunt, vel nihil ad ius diuinũdiuinum attinent, quippè quæ ex humanis referantur legibus, quarum mentio fit in veteris testamenti libris. Adducitur tamẽtamen locus insignis ex testimonio Dauid prophetæ psalm. 104. dicentis. Nolite tangere Christos meos. Quo in loco Deus exemisse videtur à principibus Christos eius: id est, sacerdotes, qui Christi, hoc est, vncti, & consecrati dicuntur. Secundò ad idem adnotari solet locus ex nouo testamẽtotestamento apud Matth. c. 17. vbi Christus, cùm ab eo exigeretur census Petrum interrogat, dicẽsdicens: Reges terrę à quib. accipiũtaccipiunt tributũtributum, à filijs suis, an ab alienis? Cumq́;Cumque Petrus respōdissetrespondisset: ab alienis. Christus collegit conclusionẽconclusionem. Filij ergò liberi sunt. Nè autem eos scandalizemus, vade, & staterem, quem aperto ore piscis inueneris, da eis pro me, & te. Ex hoc etenim loco argumentantur quidam, ChristũChristum exemisse à tributis principum secularium clericos, qui filij eius dicuntur, & qui sub Christo & Petro, qui caput est ecclesiæ, fuerunt significati. Tertiò est ad hoc text. in d. ca. si Imperator. vbi IoañesIoannes Papa testatur, ex diuina institutione clericos non à secularibus principibus, sed ab ipso Romano Pontifice, & ecclesiæ prælatis esse iudicandos. Quartò hoc ipsum & summus Pontifex manifestè asseuerat in d. ca. quanquam. de censibus in 6. scribens, clericos, & eorum res iure diuino eximi à principib. secularibus, & ab eorum tributis, & exactionibus. Quintò his accedit testimonium Constantini Imperatoris, qui præsidens in sancta synodo, quæ apud Nicæam cōgregatacongregata est: cùm querelam quorundam clericorum conspiceret coram se deferendam, ait. Vos à nemine iudicari potestis: quia ad Dei solius iudicium reseruamini: vt refert Gratianus in cap. continua. 11. q. 1. & in cap. futuram. 12. quæst. 1. quem locum ex testimonio Melchiadis Papæ adducit, falsò tamen, vt illîc admonet glo. & constat: quia Melchiades Papa ab Imperatore Maximino martyrio est occisus: & Maximinus Constantinum
2
*præcessit in imperio: vt tradit Platina. Nec enim Melchiades Papa potuit mentionem agere conuersionis Constantini, eiusuè donationis in ecclesiāecclesiam collatæ, nec aliorũaliorum, quæ in d. cap. futurāfuturam. cōmemoranturcommemorantur: cùm post ipsius Melchiadis obitum sub Papa Syluestro contigerint: quemadmodũquemadmodum ex chronicis constat, & probat eleganter Augustinus Eugubinus lib. 2. de donatione Constantini aduersus Vallam pag. 148. & rursus ex testimonio Theophanis pag. 159. QuamobrẽQuamobrem potiùs est asseuerandũasseuerandum text. præcitatũpræcitatum deductũdeductum fuisse ab illo capite, quod de primitiua ecclesia, & munificẽtiamunificentia CōstantiniConstantini Magni habetur primo conciliorũconciliorum tomo, fol. 132. ante edictum Constantini.
Sed & illud, quod in eodem ca. futuram. adducitur de Constantino præsidente apud Nicœam synodum, & iudicium in clericos recusante, traditur à Ruffino libr. 10. Historiæ ecclesiasticæ, c. 2. & Sozomeno lib. 2. tripartitæ. c. 2. sic sanè quod in eodem cap. futuram. exponitur: nẽpènempè, Constantinum primum Imperatorem ChristianũChristianum fuisse: vel ex eo falsum est, quòd multò ante M. Iulius Philippus primus omnium Imperatorum Christianus Romæ factus fuerit: sicuti ex Historicis admonet Corasius libr. miscel. 4. c. 23. sed & in lege diui. C. de natur. liber. nequaꝗ̈nequaquam dicitur, primum ImperatorẽImperatorem Christianum fuisse ConstantinũConstantinum, sed eum primum fide Christianorum Romanum munijsse ImperiũImperium: quia ecclesiarum ædificationem permiserit, omnibusque Romani Imperij subditis legem profiteri Christianam, publicè quidẽquidem, quod nemo Cęsarum ante ipsum fecerat: Quo in sensu accipiẽdumaccipiendum est, quod in d. c. futuram. traditur, vt verũverum sit eius testimonium, etiam refragante Corasio. Atq;Atque hæ sunt authoritates, ex quibus receptũreceptum est, non humana lege, sed diuina ordinatione clericos à potestate seculari exemptos esse, simul cum eorum rebus.
Contraria opinio, imò quod clerici lege diuina non sint exempti à iurisdictione, & potestate seculari, nec item eorũeorum res, sed potius humana probare, & tenere conāturconantur Inno. in c. 2. de maiori. & obedient. Petr. Ferrar. in practica, tit. de confessoria. §. plenam. col. 1. Alciat. in c. cum non ab homine. colu. 2. de iudi. Carolus Moli. in additio. ad consilium Alex. 8. libro. 1. Hanc item opinionem multis probat, & asserit veram esse Ioannes à Medina in tractatu de restitutione. q. 15.
Et potissimum hęc sententia constat, primum ex eo, quòd nulla sit euangelicæ legis, & noui testamẽtitestamenti lex, quæ clericos à iurisdictione principum seculariũsecularium exemerit: & ideò dici poterit, eos lege humana exẽptosexemptos esse, cùm non appareat diuina lex, quæ ferè diuina sit, & post Christi aduentũaduentum vim & potestatẽpotestatem habeat, ex qua clerici fuerint cum eorũeorum rebus à iurisdictione principum secularium exempti.
Secundò, quia in primitiua ecclesia clerici, & eorum res iurisdictioni Regum & Imperatorum suberant, vt constat ex multis Imperatorum, etiam Christianorum legibus & constitutionibus latis de personis ipsis, & rebus ecclesiasticis, omniq́ue disciplina ecclesiastica, quæ continentur sub titulis. C. de sacrosanct. ecclesi. De episcopis & clericis, & de episcop. audi. maximè in nouella constitutione 83. vt clerici apud propri. episcop. vbi Iustinianus ad supplicationem episcopi Constantinopolitani dedit clericis priuilegium fori in ciuilibus tantùm, & episcopo non impedito, aliàs & omninò in criminalibus eos reliquit sub iudice seculari. Plures alias hac de re Cæsarum constitutiones refert Carolus Molinæus ad edictum Henrici 2. Gallorum Regis in præfatione, numer. 20. Tametsi opus illud cautissimè sit à Catholicis legendum, siquidem is author multa tradit aduersus ecclesiasticam iurisdictionẽiurisdictionem, quę ipse libentissimè subticuissem, & subticẽdasubticenda esse censerem, ne vel minima ex parte ob peculiares affectus, summæ RomanorũRomanorum PontificũPontificum authoritati præiudiciũpræiudicium fiat. Nam & Remundus Rufus, Apostolicæ sedis aduersus ipsum Carolum Molinæum defensionem edito nuper libello acerrimè suscepit.
Tertiò principalis cōclusioconclusio deducitur ab authoritate Pauli, qui cum videret, causam suāsuam iniquè tractari, ad CæsarẽCæsarem appellauit, à quo eum oportere iudicari dixit. Acto. c. 25.
Quartò, idem manifestè constat ex eodem Paulo ad Romanos capitu. 13. vbi scribit. Omnis anima potestatib. sublimioribus subdita sit. Quo in loco Chrysostomus adnotauit, illîc obedientiam iniungi omnibus, etiamsi quis euangelista sit, aut propheta: cùm ista subiectio pietatem minimè subuertat. Et tamen in eo capite Paulus de secularibus potestatibus tractat præcipuè: vt lector facilimè deprehendere valeat, locum illum satis hanc posteriorem opinionẽopinionem probare. Quæ efficaciùs, quo ad exemptionẽexemptionem à tributis, inibi fulcitur, cùm Apostolus scribat, omnem animam, & sic etiam sacerdotes, subditam esse potestatibus secularibus, & ideò eisdem tributa præstare, & debere. Atque ita diuus Thomas ibidem asserit, iure humano non diuino sacerdotes à tributis exemptos esse.
Quintò, hæc ipsa opinio comprobatur testimonio Petri in prima epistola cap. 2. ita ad omnes, etiam sacerdotes, scribentis. Subditi estote dominis vestris, siue Regi, siue Ducib. ab eo missis. cap. magnum. 11. q. 1. Quibus tandem locis, & testimonijs hæc posterior pars defendi potest non obstantibus his, quæ priori loco tradita fuêre, vt quidam opinantur.
Non enim obstat locus ex authoritate Dauid, apud quem scriptum extat ore prophetico, Nolite tangere Christos meos. quia illud pertinet ad hoc, vt nulla fiat iniuria, nec vis sacerdotib. & clericis: non autem illîc prohibetur iudiciũiudicium principum secularium, in ipsos clericos iuxta iuris ordinem exercendum: cùm & in veteri testamento ante legem euangelicam dubiò procul sacerdotes à principibus secularibus iudicarentur. Nam quamuis dominus inter Leuitas sacerdotes, & alios quo ad officia, & rerum seu terrarum possessionẽpossessionem discrimen constituerit, & voluerit Leuitas, & sacerdotes sacra tractare: attamẽattamen viuente Moyse illius iudicio cæteri omnes tàm qui ex Leui, quāquam qui ex alijs descendebant, erant iudicandi.
Secundò, non oberit locus apud Matth. c. 17. quia illîc non censentur à Christo omnes sacerdotes, | & clerici liberi, & immunes à tributis: cùm non omnes sacerdotes sint verè filij Regum: sed ex responsione Petri infert Iesus libertatem filiorum Regis ad subintelligendam aliam conclusionem: ergo liber sum ego, qui sum naturalis filius æterni Regis, & omnipotentis, qui vniuersum regit, vt illîc plures interpretes locum illum intellexêre. Quamobrem damnatꝰdamnatus olim fuit error Marsilij Paduani, asseuerantis, Christum soluisse tributum, aut censum illum Didrachmi necessitate obligationis coactum. vt refert Cardinalis à Turre Cremata libro quarto de ecclesia. c. 37. partis 2. ex constitutionibus Ioannis 22.
Tertia verò probatio, atq;atque item quarta parum vrgent, quippe quæ sint intelligendæ iuxta morem in canonibus, & pontificijs constitutionibus obseruantissimum. Nam frequenter dicitur aliquid iure diuino statutum ex eo, quod à veteri lege diuina, aut ab aliqua veteris testamenti authoritate originẽoriginem duxerit: sicuti nos probauimus libro primo, variarum resolutionum. capitu. 17. tractatum de decimis exponẽtesexponentes. Atq;Atque ideò cùm aliquot in locis testamenti veteris constet, sacerdotes ex principum priuilegijs exemptos fuisse à tributis, fit sanè, vt & apud pontificias sanctiones scriptum sit, hanc exemptionem iure diuino, aut lege diuina inductam fuisse: præsertim, quia plerunque dicitur ius diuinũdiuinum, quod in vetustissimis ecclesiæ vniuersalis concilijs, & synodis ad imaginem & imitationem veteris legis fuerit statutum. Quod in dicto capitulo adnotauimus. Nec tamen ex hoc probatur aliquid lege verè diuina, quæ vim hodie & authoritatem habeat, nempè euangelica statutum fuisse. Sed & illud manifestum est, etiamsi propriè sint intelligendi præcitati canones de lege verè diuina, id accipiendum esse quo ad quædam, & quo ad illa, quæ verè, ac propriè spiritualia sint, de quibus statim agemus, sic & illa Constantini publica apud Nicœnam synodũsynodum confessio, est ad hæc referenda: aut beneuolentiæ potiùs principis Christianissimi, quàm verè iuri diuino tribuenda.
Nos tamen omissis aliorum opinionibus, quæ videntur rem istam iuxta rigorem diffinijsse absque vlla congrua distinctione: aliquot conclusiones exponemus, ex quibus, quid verè sit in hoc respondendum, manifestè constabit.
Prima conclusio. In his, quæ verè ac propriè spiritualia, & ecclesiastica sunt, clerici à potestate, & iurisdictione principis secularis iure diuino eximuntur. Hoc probatur: quia potestas ecclesiastica, quæ circa spiritualia versatur, ab ipso Deo est supernaturaliter lege Euangelica instituta, & Petro vt principi, ac cæteris Apostolis eorumq́ue successoribus omninò commissa, non principibus secularibus: vt constat. Ergò principes seculares nullam in his rebus potestatem habent. Qua ratione consequitur, non lege humana, sed diuina clericos in hisce rebus spiritualibus à principibus secularibus exemptos esse. Nam si clerici in his, quę pertinent ad spiritualia, non essent lege diuina exempti, à principibus secularibus: sequeretur, ipsos seculares principes aliquam lege diuina habuisse potestatem spiritualem, & ecclesiasticam: quòd adeò falsum est, vt id fuerit iam diu velut erroneum aduersus Marsilium Paduanum in ecclesia Catholica improbatum. Causæ verò, quæ ex natura sua spirituales sunt, & ad potestatem ecclesiasticam peculiariter pertinent, sunt, quæcunque de ordinibus, gradibus, sacramentis, obseruationibus, alijsq́ue rebus ecclesiasticis quæstiones, & controuersiæ: quicquid denique inter quoscunq;quoscunque Christianos contingens ortum habens ex aliquo, quod specialiter ad ecclesiam, legem, fidemuè Christianam pertineat: quemadmodum doctè tradit Albertus Pighius lib. 4. de ecclesi. Hierarchia. c. 2. colu. 5. Sic sanè omnes rationes, quibus probari potest, clericos à iurisdictione seculari exemptos fuisse iure diuino, ita accipiendæ sunt, vt ad hanc primāprimam conclusionem referantur.
Secunda conclusio. In rebus temporalibus, & in criminibus, quæ spiritualia non attinẽtattinent, clerici & eorum res non sunt iure diuino à iurisdictione principum secularium exempti. Hæc conclusio constat ex his, quæ tradidimus ad probationem posterioris opinionis contra cōmunemcomunem. Atq;Atque ideò, si iure diuino absque humanis constitutionibus res esset examinanda, respondendum foret, in hisce temporalibus nec clericos, nec eorum res à iurisdictione seculari immunes esse. Vnde quia per leges canonicas, & pontificias constitutiones clerici & eorum res regulariter sunt à iurisdictione principũprincipum secularium exemptæ, constituendæ sunt & reliquæ conclusiones.
Tertia conclusio. Potuit nihilominus summus ecclesiæ Pontifex clericos, & eorum res à iurisdictione seculari eximere: Idq́ue conueniens fuit, & est Christianæ Reipublicæ, non tantúm in spiritualibus, quod iure diuino iam erat
3
*institutum, sed & in temporalibus. Huius conclusionis author est Innocent. in c. 2. de maior. & obed. quem alij communiter sequuntur pręsertim Card. in repet. cap. perpendimus. de senten. excommu. opposi. 7. & Aufrer. in clement. 1. de offi. ordinar. versicu. ad quæstionem. Hoc probatur: quia summus Pontifex potestatem habet ferendi leges in his, quæ sunt ecclesiæ regimini, & administrationi cōducibiliaconducibilia: Conducit autem plurimùm, quod ministri ecclesiæ non implicent se negotijs secularibus, secũdæsecundæ ad Timothe. cap. 2. cùm non possint commodè vacare ministerio diuino, si trahi possint, & conueniri apud iudices seculares: Ergo vtile | quidem est, & deniq;denique necessarium ad liberius, & rectius ministrandum ecclesijs, quòd clerici, & eorum res sint à iudicibus secularib. immunes. Pręsertim ex eo, quòd hęc immunitas maximam originem ducat à diuinis veteris testamenti institutionibus, à sanctorũsanctorum patrum testimonijs, à publicisq́;publicisque Imperatorum quorũdamquorundam confessionibus: vt tandem totus ferè orbis Christianus in hanc exemptionem propter publicam vtilitatem consenserit: eaq́;eaque præter summorum pontificum authoritatem hunc tacitum, & expressum quandoque consensum habuerit.
Hęc autem exemptio clericorum quo ad fori priuilegium multis in locis probatur, sed potissimè in c. at si clerici. c. clerici. & c. qualiter. de iudic. c. 2. de foro compet. ca. continua. & multis illius quæstionis capitibus. 11. q. 1. l. vlt. tit. 2. lib. 16. codicis Theodosiani. & plerisque illius tituli constitutionibus ante Iustinianum latis l. 57. titu. 6. part. 1. l. 6. titulo 3. libr. 1. ordinat. De quare latissimè tractauerunt iuris canonici interpretes in præcitatis locis: & præter eos Aufreri. in repet. Clement. 1. de offi. ordinarij. Gulielmus Benedict. in c. Raynutius. de testam. verb. & vxorem. in 2. nu. 322. & nu. 410. Carolus lib. 2. Regalium Franciæ. ca 17. Chassa. in consuetud. Burg. rubr. 1. §. 5. versi. Archidiaconus. nu. 44 & Rupellanus lib. 1. forensium Institutionum ca. 34. Nicolaus Boerius decisione 69. Eadem exemptio quo ad tributa, & censum constat expressim in c. quanquam. de censib. in 6. ca. non minus. de immuni. eccle. traditur latè ibidem, & per Doctor. in l. placet. & in l. ad instructionem. C. de sacro. ecclesi. in c. si tributum. 11. q 1. Abb. in c vlt. de vita & honest. clericorũclericorum. Fel. nu. 76. & alij in c. ecclesia. de constit. Ripa libr. 2. responsorum cap. 22. Chassanæ. in consuetu. Burgund. rub. 1. §. 4. nu. 17. Aufrer. in Clem. 1. de offi. ordina. reg. 2. fallent. 27. Driedonius de libert. Christiana pag. 109. & 198. Ioan. Mauricius post Bart. in repet. l. vnic. C. vbi mulier. & in quo loco fol. 45. & pluribus sequen. Regia lex hac de re optima in l. 1. titu. 3. libro 1. ordinat. l. 51. & 54. titul. 6. part. 1. l. præsbyteros, C. de episcopis & clericis.
Quarta cōclusioconclusio. Quanuis exemptio clericorum à iurisdictione iure seculari tantùm humano sit inducta, princeps tamen secularis, vtcunq;vtcunque summus sit, non poterit huic immunitati, aut exemptioni proprijs legibus, propriauè authoritate derogare. Hæc conclusio multis probari poterat, sed præcipuè probatur ex his, quæ proxima in conclusione adnotauimus. Nam si ad Romanum Pontificem, vt summum ecclesiæ rectorem iure pertinet, clericos eximere à potestate seculari: & ea exemptio ab eo est ob publicam ecclesiasticæ Reipublicæ vtilitatem instituta, planè consequitur, non posse hanc exemptionem ab alio, quàm ab eodẽeodem pontifice reuocari, cúm omnes seculares principes sint in spiritualibus, & ecclesiasticis rebus summo pontifici inferiores, non superiores, nec æquales, & ideò legem superioris potestatem eam ferendi habentis tollere non possunt. Deinde cùm tota Respublica Christiana, & ipsimet principes seculares, in hanc exemptionem consenserint, eam minimè poterunt reuocare. Quod probatur ex his, quæ notantur in c. noui. de iudic. Et prætereà hæc reuocatio maximè fieret contra ecclesiasticam libertatem: vt constat. Igitur fieri non potest à principibus secularibus. secundum ea, quæ traduntur in capit. nouerint. de senten. excommu. in cap. ecclesia. de constitut. & c. vlt. de reb. ecclesi.
Ex his sanè conclusionibus multa possent deduci, & disputari, quæ iustum profectò volumen exigerent, & postularent. Potissimum tamen aliquot hoc in loco tractare conabimur, quæ sint huiusce tractatus resolutioni conducibilia.
PrimũPrimum etenim sese nobis obtulit Cardinalis sententia in c. perpendimus. de senten. excom. in repe. opposi. 7. qui expressim probat, & asseuerat, summum Pontificem non posse tollere clericorum exemptionem à iurisdictione seculari quo ad omnes clericos, & quo ad omnes causas in vniuersum: licet optimè possit eam exemptionem quoad quosdam clericos, vel quo ad quasdam causas reuocare: Sicuti & potest priuilegiũpriuilegium canōiscanonis in vniuersum abrogare. HācHanc opinionem Card. sequitur Fel. in c. 2. de maior. & obed. colum. 1. Bartho. Chassa. in consuetud. Burgund. rubr. 1. §. 5. versi. Archid. num. 47. Aufrer. in clem. 1. de offi. ord. reg. prima. Ex quibus constat, iure tantùm humano pontificio, non diuino, statutum esse, quòd clericum percutiens sit excommunicatus ea excommunicatione, à qua non possit per aliũalium, quàm per Romanum Pontificem absolui. Quod verum est, nec negari potest: siquidem Innocentius 2. in concilio Lateranensi primus eam constitutionem edidit, quæ extat apud Gratianum. 17. q. 3. cap. si quis suadente. vt constat ex Platina & Philippo Bergomate in supplemento Chronicorum. Vnde in cap. non dubium. de senten. ex commun. ea constitutio concilio tribuitur, tametsi apud Gratianum ipsi tantùm Innocentio 2. fuerit adscripta. Nec tamẽtamen ex hoc certum esse existimo, quod Card. scribit. Nam etiamsi possit Romanus Pontifex cum Cardinalium consilio canonis illius censuram tollere, quia iure humano fuerit indita: nihilominus illius censuræ abrogatio Reipublicæ Christianæ cōueniensconueniens non est, nec expedit illi honori, qui clericorum ordini iure debetur: vnde si Papa canonem hunc tolleret, pro cul dubiò existimarem à censura excommunicationis liberum illum, qui clericum percusserit: etiam si sum|mum ipsum Pontificem à culpa, & peccato minimè excusarem. Nam quanuis mutatio legum humanarum, quæ vim & potestatem à voluntate, & consensu principis accipiunt, commissa sit libero arbitrio principum, ita quidem vt cessante voluntate legislatoris, legem ipsam reuocantis, cesset ipsius legis potestas: Attamen vt princeps ipse sit immunis à culpa, peccato, & iniuria, quæ Reipublicæ fit, necessaria est regulariter causa, quæ legis mutationem ac reuocatiōemreuocationem iustificet: cùm teneatur princeps eas leges ferre, promulgare nouas, & veteres omninò seruare illæsas, quæ maximè necessariæ sint, vel vtiles ad optimũoptimum Reipublicæ regimẽregimen, eius tutelātutelam, & conseruationẽconseruationem, sicuti nos adnotauimus in c. Alma mater. de senten excom. in 6. secunda relectionis parte in princ. Quamobrem non omninò hac in parte accesserim Cardinali.
Sed & dum ipse præmittit, exemptionem clericorum à foro seculari iure diuino fuisse institutāinstitutam, & concedit, posse summum Pontificem quosdam clericos, aut quasdam clericorum causas ab hoc legis diuinæ instituto eximere, non satis sibi constat: quia si illi clerici, aut illæ clericorum causæ iure diuino sunt à foro seculari immunes, non potest summus Pontifex illam immunitatem tollere absq;absque læsione iuris diuini, quæ nec in vniuersum, nec in vlla sui parte tolli potest à principe humano: tametsi possit per summum Pontificem declarari, quod nos satis probauimus in epitome in 4. librum Decretalium. 2. parte. c. 6. §. 9. & lib. 3. variar. resolut. c. 6. nu. 9. Sed quia superiùs asseuerauimus, hāchanc fori emptionem clericis iure tantùm humano competere, non diuino: conclusionẽconclusionem Card. eius ratione omissa probamus ex ea deducentes, non posse summũsummum Pontificem hanc exemptionem clericis à foro seculari cōpetentemcompetentem in vniuersum tollere. Esset enim hæc abrogatio maximè iniuriosa ordini, & statui clericali, & sacerdotali, nimisq́;nimisque ministeria diuina perturbaret, funditus euertens sacrosanctam illam sacerdotum, & ministrorum Dei maiestatem, à tot Cæsaribus, Regibus, & Principibus pluribus priuilegijs ab initio & exordio militantis ecclesiæ hactenùs communitam, & ornatam: Atq;Atque ita eandem opinionem Cardi. sequitur Iacobatius in tracta. de concilijs lib 10. arti. 6. col. 2. Illud tamen ex eodem Cardinali, & sequacibus palàm admittimus, & probamus: nempè summũsummum Pontificem posse iustè, & sanctè, quoties id visum fuerit expedire Christianæ Reipublicæ, temporali, & spirituali, hanc exemptionẽexemptionem à foro seculari clericis iure humano datādatam limitare, ac restringere, vel quòad quosdam clericos, vel quò ad quasdāquasdam causas. Probatur etenim hoc ea ratione: quia hęc exemptio iure humano iustis ex causis data est: & ideò poterit ex publica vtilitate restringi, certisuè limitibus distingui, ne quid in perniciem communitatis concessum esse videatur. Hoc verò cōstabitconstabit amplius ex his quę in sequentib. corolarijs, & illationibus tradentur ad huiusce quæstionis vberiorem cognitionem.
Secundò, ex præmissa resolutione constat, quid possit consuetudo circa exemptionem istam clericorum à foro seculari. Nam tex. in c. cleric. de iudic. tradit, non valere consuetudinem, quod
5
*clerici in criminalibus apud secularem iudicẽiudicem conueniantur. Quo in loco glo. idem generaliter respondisse videtur, cōsiderataconsiderata ratione ipsa, qua vtitur: & idem illîc Panormitan. & Docto. notant Rota in antiq. 840. & 2. in antiquiorib. titu. de consuetud. Rochus Curt. in c. vltim de consuetud. folio paruo 39. & item 51. colum. 4. etiamsi consuetudo sit immemorialis. Quorum omnium ea est potissima ratio, quod hæc exemptio fuerit instituta iure diuino, cui nulla consuetudo derogare potest, iuxta textum in dict. capit. vlti. Hæc verò ratio non est omninò certa, imò in plerisque casibus falsa, vt probauimus, & ideò dubia est opinio communis: præsertim quia consuetudo mixta procedens à tacito consensu clericorum & laicorum maximam vim habet, etiam in his, quæ ecclesiastica sunt: quemadmodum adnotârunt glossa & Doctor. in capitu. vir autem. de secund. nup. textus optimus, & illîc Abb. in capitu. cùm venissent. de eo qui mittit. in possess. caus. rei seruand. & in capit. cùm causa. de re iudic. tractat Rochus in d. cap. vl. de consue. folio paruo 67. colum. 2.
Quamobrem etiamsi existimem, non posse consuetudinem tollere hanc exemptionem clericorum, nec ita restringere, ac limitare: vt inde maximè clericis, & ordini ecclesiastico iniuria fiat, grauissimumque immineat præiudicium ex eo, quòd ministri Dei passim ad forum seculare inuiti trahantur, opinor tamen aliquot in casibus posse per consuetudinem legitimè præscriptam exemptionem istam restringi, ac limitari. Iuris etenim est positiui & humani immunitas hæc, & ideò nisi ea ex parte, qua dedecus imminet ordini ecclesiastico, & graue damnum infertur quieti, ac trāquillitatitranquillitati ministrorum Dei, poterit restringi consuetudine legitimè præscripta, quæ procedat à tacito consensu clericorum, & laicorum simul.
Qua ratione consuetudo Anglorum, apud quos clerici quicunque, etiam coniugati in sacris cōstituticonstituti coram iudice seculari litigare coguntur super actionibus realibus, mixtis, & personalibus tātùmtantum, mihi non satis iusta, & rationabilis videtur: nisi moderamen aliquod publica institutione ad iustitiæ modũmodum obtinuerit: & ideò meritò à iuris pontificij professoribus reprobatur: vti eam improbant Rotæ iudices in d. decisi. 840. in antiquis. & dec. 2. in antiq. Hæc siquidẽsiquidem | consuetudo multùm impedit clericos, ac retrahit à ministerio cultus diuini, cùm passim cogantur quacunq;quacunque ex causa coram secularibus iudicibus actoribus respondere. Non ita iniqua est, imò fortassis aliquot ex causis admittenda, nec admittenda, nec admodùm improbanda, etiamsi iuxta sacrorum canonum rigorem aliud respondendum foret, consuetudo illa, qua Galli absq;absque vlla retractatione vtuntur, secundum quam clerici in actionibus realibus conueniuntur coram iudicibus secularibus, vt testantur IoāIoan. Faber in d. §. vlt. col. 2. insti. de satisdat. Aufrerius in clemen. 1. de offi. ord. regul. 2. num. 5. & Gulielmus Benedictus in c. Raynutius. de testamen. verb. & vxorem. in 2. numero 322. Boerius decisi. 69. num. 20. & Andræ. Tiraquel. in lib. 1. de retract. §. 32. gloss. 1. numer. 81. & pleriq;plerique alij. Non enim audeo forensem istum Gallorum vsum, & praxim vtiq;vtique damnare, etiāetiam si apud Hispanos nusꝗ̈nusquam viderim opinionem istāistam admitti, siquidem clerici, etiam in realib. actionib. apud iudicẽiudicem ecclesiasticum non secularem conueniuntur.
Tertiò illud est obseruandum, quod etiamsi exẽptioexemptio clericorum à foro seculari, & eius potestate ac iurisdictione foret secundum CommunẽCommunem opinionem iure diuino inducta, id obtineret quo ad sacerdotes, diaconos, & subdiaconos, atq;atque itidem clericos primæ tonsurę, qui tamen actu ministerio diuino vacarent, & ecclesiæ ꝓpriumproprium exercentes officiuum seruirent, ac ministrarent. Illi etenim clerici prima tantùm tōsuratonsura donati, qui solo nomine clerici sunt, nulli ecclesiæ, nec ecclesiastico ministerio seruiẽtesseruientes, quiq́;quique nihil à laicis differunt, non videntur à seculari iurisdictione exempti, nec immunes ex illo iure diuino, quod hāchanc exemptionem concessit illis clericis, qui vel sacris sint ordinibus in signiti, vel ministerio ecclesiastico seruiant & vacauerint. Tametsi & hos primæ tonsuræ clericos iura pontificia decreuerint exemptos fore à iurisdictione principum secularium, quẽadmodumquemadmodum constat ex notatis in c. vnic. de cler. coniuga. in 6. & in l. præsbyteros. C. de episco. & cleri. Imo & Ioannes Bernardus episcopus Calaguritanus in pract. crimin. c. 90. ad finem, in distinctè censet, primæ tonsuræ clericos iure tātùmtantum humano, non diuino à potestate seculari fuisse exẽptosexemptos. & idẽidem notat Carol. Mol. in Alex. consi. 8. col. 1.
Quartò deducitur ex his, posse facilius RomanũRomanum Pontificem exemptionem istam clericorum à iurisdictione seculari restringere, ac limitare circa primæ tonsuræ clericos, quam erga clericos in sacris constitutos, quamuis in vtrisque
6
*iure tantùm humano statuta fuerit hæc clericorum exemptio. Hoc corolarium probatur ex his, quæ proximè diximus, cum clerici primæ tonsuræ ferè nullum ministerium ecclesiasticum exerceant, & prætereà, quia prima tonsura potiùs est gradus quidam ad cæteros ordines, quam ordo verè ecclesiasticus, & propriè, sicuti & nos adnotauimus in ca. quia nos. de testam. nu. 3. & 4.
Quintò hinc apparet, summum pontificem iustè quidem potuisse hanc clericorum exemptionem à iurisdictione seculari, circa primæ tonsuræ clericos coniugatos certis quibusdam temperare, ac restringere limitibus, qui tradũturtraduntur in d. c. vnic. de cleric. coniuga. in 6. Hæc etenim exemptio iuris est humani, non diuini. Et licet iure diuino foret inducta, potuisset Papa illud ius diuinum ita interpretari, vt clericus coniugatus non aliter hac immunitate gauderet, quam si tonsuram, & vestes, quæ sunc clericorum insignia, detulerit. Æquissima profectò est Pontificia constitutio, cùm alioqui clerici coniugati nullo fungantur in Republica ecclesiastica ministerio, imò sint ab eo separati, quippè qui vxorem acceperint. c. Ioannes. de cleri. coniug. Quòd si liberè & indistinctè clerici coniugati essent à potestate seculari exempti, maximam haberent immunitatem, & ex ea licentiam, atq;atque audaciam multa committendi scelera, & delicta: nec essent clerici ad alium finem, & effectum, quàm vt immunes essent à potestate seculari, liberiq́;liberique & exempti, quo possent tutè absq;absque metu iustæ punitionis multis dare operam criminibus in Rei publicæ perniciẽperniciem, arma, & seculares, laicasuè deferentes vestes, mille negotijs secularibus impliciti. Hoc præsertim tempore, quo tanta clericis primæ tonsuræ, qui minimè ecclesiasticis ministerijs, & officijs funguntur, delinquendi occasio datur ex eo, quòd à iudicibus ecclesiasticis etiam ob homicidium voluntarium, leuissimè puniantur, & benignè absq;absque vllis compedibus, & carceribus ante punitionẽpunitionem tractentur, grauissima, & maxima pœna digni, qua essent omninò lege iustitiæ ab ipsis ecclesiasticis iudicibus iuxta canonicas sanctiones puniendi. Idcircò Bonifa. 8. æquissimè constitutionem præcitatāpræcitatam edidit, ex qua decisum extat, clericos primæ tonsuræ coniugatos tunc priuilegio fori, & canonici gaudere, cùm vnicam, & virginem vxorem acceperint, tonsuram, & vestes honestas, ac clericis conuenientes detulerint, etiamsi Speculator in tractatu de concilio, parte secunda ca. 4. scripserit, constitutionem istam reuocandāreuocandam fore à concilio vniuersali, quia fuerit aduersus libertatem ecclesiasticam promulgata. Atque ideò magis è Republica esse Christiana, quòd clerici coniugati absque vlla distinctione immunitates habeant veteribus canonibus, & legibus clericis concessas, quod ipse minimè crediderim. licet Ioan. Monachus in d. c. vnic. doleat, constitutionem illam editam fuisse: cùm & illîc Ioannes Andræ. 3. colum. scribat. querelas principum secularium iustam dedisse causam eius editioni. Nec omninò adsentiar Iaco|bo à Bello visu, seu potiùs Iordano Bretio in repetit. §. contrahentes. de foro competen. in 6. qui. num. 90. prima oppositione censet, clericos coniugatos, etiāetiam si tonsi, & vestibus induti honestis, & clericalibus incedant, quò ad omnia subditos esse iudicibus secularibus, non obstante constitutione prædicta: quæ tantùm erit secundũsecundum eum obseruanda in his prouincijs: quæ fuerint quò ad temporalem iurisdictionem Romano Pontifici subiectæ.
His ita prænotatis operæ pretium me facturum opinor, si ad vsum forensem, & praxim aliquot tradidero huius, de clericis primæ tōsurętonsurę coniugatis, constitutionis, interpretationes, quò expeditior sit eius intellectus.
Prima igitur cōstituiturconstituitur interpretatio, vt ea constitutio intelligenda sit in causis criminalibus: cùm in ciuilibus clerici coniugati non sint exempti à iurisdictione iudicis secularis: imò coram ipso sint conueniendi, etiam si tonsuram & vestes deferant clericales. Sic etenim voluêre Ioan. Andræas. Domin. Anchar. & Banchelius in dict. capitu. vni. Lapus allegat. 118. Cardina & Imola in cap. ex parte. colum. 1. de cleri. coniug. Montal. in leg. 25. titu. 9. partit. prima, & est Communis opinio, etiam si idem Lapus allegat. 41. & Francus in dict. cap. vnic. contrarium probare conentur ex verbis illius constitutionis: dum in ea expressim decisum extat, clericum coniugatum cum vnica, & virgine tonsuram, & vestes clericales deferentem, non esse trahendum ad iudicem secularem criminaliter, nec ciuiliter. Et tamen verus sensus in hoc constat, quòd clericus hic coniugatus pro criminibus, & in criminalibus causis non conueniatur coram iudice seculari, nec criminaliter nec ciuiliter, id est, etiam si pro crimine ciuiliter agatur: Atque hæc est communis, & manifesta huius textus interpretatio: etiam si non desint, qui aliter præcitata verba interpretentur, ita quidem, vt etiam in ciuilibus clerici coniugati, quo ad carceres, & ipsorum capturam, liberi sint á iurisdictione seculari. Nam licet possit iudex secularis de causa ciuili cognoscere, & eam diffinire, non tamẽtamen poterit clericũclericum coniugatum capere, & in carcerẽcarcerem pro executione detrudere, si ipse clericus ea seruauerit, & fecerit, quæ in dicta Bonifacij 8. constitutione continentur: Quod pręter alios placet Ancha. in dict. c. vnic. & Ripæ in lib. 1. responso. c. 13. col. 3. quæ quidem opinio cōmuniscommunis est, & in hunc sensum intelligitur, vt iudex secularis in canonis excōmunicationemexcommunicationem incidat, si clericũclericum coniugatũconiugatum in hisce causis in carcerem miserit, secũdumsecundum Montaluum in d. l. 25. Qui tamẽtamen cōtrariumcontrarium probat, & iure quidẽquidem, (ni fallor). clerici etenim coniugati hæc duo tantũtantum priuilegia non obstante matrimonio retinent, scilicet priuilegium fori, quò ad criminalia, & priuilegium canonis: vt in dict. c. vnic. expressim probatur vnde in ciuilibus nullānullam habet fori præscriptionem, nec priuilegium: imo manet in his sub potestate iudicis secularis, qui minimè incidet in excōmunicationemexcommunicationem canonis ex eo, quod licitè clericum sibi subditum in carcerem ad executionem contractus, sententiæ vel alterius ciuilis rei causa miserit. Atque ita passim apud Hispanos absque vlla controuersia in causis ciuilibus clerici coniugati, vbi hoc iuris, & iustitiæ ministerium exegerit, à iudicibus secularibus capiuntur, & detruduntur in carcerem.
Secundò, hæc Bonifacij decisio est ita examinanda, & intelligenda, vt non sit satis clerico coniugato, vnam tantũtantum deferre vestem clericalem, si alias vestes sit indutus inhonestas, & seculares. Cum sit necessarium, clericos coniugatos ad hæc priuilegia obtinenda, vestes omnes induere clericales, & honestas: illas saltem, quæ facilè videri possunt. QuemadmodũQuemadmodum exdictione pluralis numeri probatur in dict. cap. vnic. secundum Domini. & Doct. inibi. text. optim. in cap. si iudex laicus. de sent. excommu. not. decisio Tolosana & illîc Aufreri. q. 252 & 227. quibus ad del. 16. titu. de los per lados. libr. 1. ordinat. & quæ tradentur in ca. sequenti.
Tertiò, vt locus sit huic constitutioni, de clericis coniugatis, duo sunt ab eisdem clericis probanda. primum, quod tonsuram, secundum quòd & vestes detulerint clericales: quemadmodum, in d. cap. vnic. apparet, ac notat Rota in nouis. 202. Bald. in l. si qua per calumniam. C. de epis. & cleri. & Guido Papæ quæ. 138. Imola in cap. Ioannes, de cle. coniugat. num. 3. & Car. in d. cap. perpendimus. vlt. opposi. & prætereà necessarium est, quòd probent, vxorẽvxorem vnicam & virginem duxisse, vt illic respondetur: quanuis in hoc vltimo non ita præcisam exegerint probationem: cum vnicũvnicum tantum matrimonium, & fœmina virgo præsumatur: nisi contrarium probatum fuerit.
Quartò, illud est obseruandum, quónam modo diffiniri valeat, ac certis limitib. pręscribi, quod de vestibus clericalibus in dicta constitutione continetur. Nam in c. pen. de vit. & hones. cler. & in clem. 13. eo titul. etiam si quædam vestes clericis fuerint interdictæ, non tamen est satis cautum, nec omninò diffinitum, quæ vestes sint honestæ & verè clericales: idcircò glos. illic communiter probata in d. c. pen. verb. de auratis. respondet, eas censeri clericis vestes honestas, quæ communi vsu fuerint admissæ ea in prouincia. Vt tandem non dicatur clericus indecoris vestibus indutus, qui iuxta regionis consuetudinem, vsum, & morem vestitus incedat. Hoc ipsum in hac specie probat Alexan. in consil. 149. num. 12. lib. 6. idem consil. 8. col. vlt. libr. 1. gloss. insignis, in c. si quis virorum. 30. dist. ad idem optima gloss. in cle. 1. ver. secularis. de elect. & gloss. in summa. 24. q. 1. notant Card. in d. cle. 2. ad finem, Abb. in c. 1. de apo|stat. Rochus in c. vl. de consu. folio par. 18. c. 2. & 50. co. 4. tex. optimus in c. Io. de cler. cōiugatconiugat.
Quæ quidem opinio potest multifariam intelligi, & accipi. Primum etenim quibusdam fortassis placebit, satis esse, quòd clerici coniugati his vtantur vestibus, quibus cæteri laici, & seculares, qui vxores habent, secundum communem regionis vsum vtuntur. Hoc veró non sufficit ad hoc, vt sit locus priuilegijs, quæ in d. cap. vnic. commemorantur. vt expressim asserit Fulgosi. in consi. 224. colũcolum. 1. Atque ideò illîc idem author existimat, illam consuetudinem sufficere, quæ legitimè præscripta induxerit, clericos coniugatos priuilegium fori habere, etiam si vestibus non vtantur clericalibus, nec tonsuram deferant. idem probant & sequuntur Rochus Curtius in d. c. vlt. de consuetudi. fol. 51. col. 1. Albertinus in cap. 1. de hæred. in 6. q. 13. ver. Septima declaratio. nu. 19. & Chassanæus in consuetud. Burgundiæ rub. 1. §. 5. vers. Archidiaconus. nu. 59. Atque ita intelligi poterit quod Alexand. & alij adnotarunt, quamuis eorum proprius, ac verus sensus sit in hunc modum deducendus, vt possit satisfieri canonibus, ad effectum, quòd clerici coniugati priuilegium fori & canonis retineant, & habeant, si ipsi illis vestibus vtantur, quibus ex consuetudine & vsu regionis honestè vtuntur eiusdem qualitatis, & conditionis homines: nempè clerici primæ tonsuræ coniugati. Nam cùm ius canonicum secundum communem minimè diffiniuerit vestium qualitatem, & modum, potuit consuetudo diffinire, quæ vestes censeantur clericis coniugatis honestæ, cum illud sit constitutissimum, non omninò, nec præcisè illis vestibus vti debere, quibus indui debeant clerici in sacris ordinibus constituti, vel in minoribus, ecclesiastico tamen ministerio vacantes: quod sensit summus Pontifex in d. ca. Ioannes. de cleric. coniug. Scio tamen, & sæpissimè certis testimonijs cōpertumcompertum habui, à multis iudicibus ecclesiasticis pronunciatũpronunciatum fusse, clericos coniugatos, qui en sibus, armis, & vestibus omninò laicis vsi, & induti fuêre cōmunitercommuniter, & nihil ab omninò laicis differentes, nec adhuc ipsa tōsuratonsura, gaudere priuilegio fori, & ea ex causa iudices seculares inhibitionibus non satis canonicis & censuris minimè iustis passim adeò grauari, & lædi, vt non temerè possimus asseuerare, hoc ecclesiasticos iudices nihil censere propriùs iurisdictionis ecclesiasticæ, quam meros laicos, & sceleratissimos homines, in graue reipublicæ dispendiũdispendium, & diuinæ, atq;atque humanæ iustitię lęsionẽlęsionem, à iudicibus secularibus eximire. Quod quāquam iustè, sanctè, ac piè id fiat, viderint ipsi, qui tot sacris canonibus obstantibus maximāmaximam laicis, qui nullo ecclesiastico ministerio vacant, delinquendi licentiālicentiam præbere satagũtsatagunt: pręsertim post Alex. 6. constitutionẽconstitutionem, cuius mentionem in capite sequenti facturi sumus
Quintò potissimũpotissimum est adnotandum, clericos cōiugatosconiugatos non ex hoc amittere fori priuilegium, quòd semel aut aliquādoaliquando tonsurātonsuram & vestes clericales dimiserint, modò tẽporetempore delicti tōsitonsi fuerint, & vestibus clericalibus induti, Non etenim aliqua canonica constitutione statutũstatutum est, priuilegiũpriuilegium hoc ea ex causa prorsùs amitti, si tempore cōmissicommissi criminis, aut alio in specie requisito, tōsurātonsuram, & vestes clericales deferātdeferant clerici: quasi eo tantùm priuẽturpriuentur tẽporetempore his priuilegijs, quo vestes, & tōsurātonsuram dimiserint: sicuti respōderuntresponderunt Io. And. & illîc omnes in d. c. Io. & idẽidem in d. c. vnic. de cler. con. in 6. quorũquorum opinio cōmuniscommunis est, vt eam secutus asserit Alex. in cōscons. 8. lib. 1. & cōscons. 149. li. 6. Hip in sin. 480. authoritate tex. in cle. 1. & ibi gl. verb. quādiuquamdiu. de vita, & honest. cleri. Idem probatur expressim ex Alex. 6. constitutione, quæ inter huius Regni sanctiones est memorabilis. Nam ex ea satis est, quòd clerici primæ tōsurætonsuræ, vestibus & tonsura vtantur tẽporetempore commissi criminis, & quatuor mensibus proximis fuerint vsi. Ergò si antè quatuor menses à tempore cōmissicommissi criminis vestes dimiserint, & tonsuram, non amittunt clerici priuilegiũpriuilegium fori: Sic sanè clericus coniugatus, qui tẽporetempore commissi criminis tonsuram & vestes deferebat, non erit priuatus hoc fori priuilegio, etiāetiam si post delictũdelictum commissum vestes dimiserit, nec tonsura vtatur: quemadmodum ex mente omnium Alex. respondet indictis consilijs. Eadem ferè ratione clericus coniugatus, qui tamen vnicam vxorem, virginemq́;virginemque acceperit, ea mortua, & matrimonio soluto, consequitur, & habet omnia priuilegia, quæ clerici primæ tonsuræ non coniugati iurè habent, & obtinent, secundum Abb. in c. clericus. in 2. de vita, & honesta. cle. cuius opinionem ferè vnanimi sententia probant omnes in d. cap. vnic. de cleri. coniug. in 6.
Sextò, eadem priuilegia quæ in dict. cap. vnic. cōcessaconcessa clericis coniugatis, tonsis quidem, & clericalibus vestibus amictis, etiam conueniunt his clericis coniugatis, qui negotiationi operam dant: Cum his coniugatis licita videatur quædam honesta victus causa negociatio, quāuisquamuis alioqui clericis alijs sit interdicta: arg. cap. Ioannes de cleric. coniugat. Atque ita notant Francus in dict. cap. vnic. col. 3. & Alex. in dict. cons. 8. colu. vlt. lib. 1. tametsi Ioan. Imolensis in dict. cap. Ioannes col. 2. contrarium probare conetur.
Septimò hęc omnia sunt sic ad amussim intelligẽdaintelligenda, vt constet, clericos coniugatos cum vnica, & virgine, tonsura, & vestibus clericalibus vtentes, tantum hæc duo fori, & canonis priuilegia
9
*obtinere: quo ad reliqua verò clericorum priuilegia laicos omninò censeri. text. est sing. & ibi gloss. communiter recepta verbo. cæteris. in dict. cap. vni. de cleri. coniug. in 6. vbi Francus multa cōmemoratcommemorat priuilegia, quæ clericis coniugatis iure negantur, cùm alioqui clericis sint | non coniugatis concessa. Idem fecêre Card. in Clement. 1. de vit. & honest. cler. Aufrerius in Clemen. 1. de offic. ord. nota. 3. Domini. in capitul. 1. de offic. vicar. lib. 6. col. vltim. & Paulus Parisius in consil. 40. num. 20. lib. 4. præsertim clericis coniugatis, etiam cum vnica & virgine, & qui vestibus, ac tonsura vtantur, iure negatur priuilegium immunitatis, quo ad gabellas, munera secularia, indictiones, collectas, aliáue quæuis regalia obsequia, censum, & his similia. Nam hæc subire tenentur hi clerici, sicuti subeunt & præstant omninò laici. Quod in specie adnotârunt glo. memorabilis in dict. capit. vnic. verb. in cæteris. & ibi omnes. Panormit. in capitul. ex parte. de cleric. coniugat. Guido Papæ quæstione. 383. Bertachinus in tract. de Gabellis. 7.. part. num. 12. Angelus in Authen. de Monachis. §. penultim. Ioannes Mauricius in repetit. l. vni. C. quo loco mulier. munera subire soleant. lib. 10. pag. 75. quorũquorum opinio Communis est, & ab omnibus probatur in d. cap. ex parte. atque item lege regia. l. 23. tit. 4. li. ordi. & l. 23. tit. 3. lib. 1. ord. quibus quidem legibus constat diffinitum esse, quòd clerici primę tonsuræ non coniugati liberi sint & immunes ab omnibus subsidijs, censibus, ac tributis, & indictis, à quibus clerici in sacris constituti liberi censentur. Quam opinionem iure probant Guido Papæ, & alij authores modò citati. Et est CōmunisCommunis opinio atq;atque intellectus, ad omnes iuris canonici constitutiones, quibus clerici eximuntur ab his muneribus secularibus personalibus quidem, & mixtis. Hoc ipsum poterit probari multis locis vtriusq;vtriusque iuris, in quibus appellatione clericorum continentur & clerici primæ tonsuræ, de quibus agere nunc omittam: Traditur etenim in capitu. clerici. de iud. & in rubr. de vita & honestate clericorum, per Dec. in c. 2. de præbend. textus elegans in hac specie in l. presbyteros. C. de episco. & cle. Sunt tamen qui opinentur, hanc cōclusionemconclusionem admittendam fore, cùm clerici primæ tonsurę probam & honestam viuendi rationem sectentur, saltem vestes, & tonsuram non dimittentes, quod deducere videntur ex Innocentio in c. 1. de apostat. Thomas Parpalias in repetitio. l. placet. C. de sacrosanct. eccle. Ioan. Mauritius in d. l. vni. pag. 73. tenet idem Guido Papæ. qu. 381. Nam, vt refert Matth. Afflict. in constitutio. Neapolit. rub. 3. num. 13. Carolus 2. Neapolis Rex per constitutionem regiam idem visus est statuisse, ita iura pontificia interpretatus. Quæ quidem interpretatio non est fortassis à mente iuris canonici aliena hisce pręsertim temporibus, quibus tot clerici primæ tonsuræ absque tonsura, & vestibus passim vagantur, moribus, & vitæ honestate à cęteris laicis minimè distincti, imò propter priuilegia peccandi licentia ipsis multò peiores, in maximum Christianæ Reipublicæ dispendium, potissimùm hac in re, cùm alij laici sint horum clericorum onera subituri, quod illis satis graue & molestum est, quippè quibus constet, hos clericos primæ tōsurætonsuræ, qui ad his oneribus immunes esse cōtenduntcontendunt, nec vestibus, nec tonsura clericos esse, nec alicui ecclesiastico ministerio uacare, nec id ipsum vel minima ex parte cogitantes.
Vnde cùm hæc exemptio iure sit tantum humano instituta, plurimum poterit circa eius vim, & vsum consuetudo legitimè præscripta: maximè non erit eius quæuis interpretatio reipublicæ conueniens abijcienda, cum de muneribus agatur, quæ mixta sunt, & ratione rerum temporalium personis quò ad census, & pecuniæ contributionẽcontributionem indicuntur. Etiam si iuxta iuris canonici rigorem clerici primæ tonsuræ non sint priuandi hoc priuilegio, ex eo, quòd tonsuram, & vestes dimiserint, nisi prius tertiò moniti in hanc inciderint contumaciam: sicuti notat Imola in cap. vlt. col. 1. de vita, & honestate clerico. & idem probat regia lex 13. tit. 3. libro primo ordinationum. sufficeret tamen ea monitio, quæ fit per publicationem constitutionis Alexandrinæ, cuius statim cap. sequen. mentio fiet. Vidi semel regias literas in hoc decretas, vt clerici primæ tonsuræ etiam non coniugati, cogantur soluere decimam partem pretij, quo res proprias, etiāetiam seclusa mercimonij, & negotiationis causa, vendiderint. Quod ius Alcauala Hispani, alij Gabellam appellant. cùm tamẽtamen ius Pontificium in dicto capitulo quanquam. de censibus. in sexto, non minùs hanc exactionem, quam alias in clericorum rebus, & personis prohibuerit. Vnde fateri oportet, posse multum in hisce immunitatibus consuetudinem.
Loading...