EX CAPITE SEQVENTI.

  • 1 Gothi qua ratione, & quo tempore Hispaniarum Imperium obtinuerint?
  • 2 Potestas tẽporalistemporalis, ciuilis́ciuilisque iurisdictio penès ipsam Rempublicam est, & apud eos, quibus ipsa id muneris commiserit, in quo ab Ecclesiastica differt.
  • 3 Romana Respub. omne Imperium in Cæsarem AugustũAugustum, & eius successores transtulit.
  • 4 Regius principatus, vel libera electione populorum, vel hæreditaria Gentilitij primogenij succeßione, moribus aut lege probata iustus omninò censetur.
  • 5 Regnum omnium Rerumpublicarum est præstantißimum.
  • 6 Regia potestas ex Dei, & naturæ ordinatione stabilitur.
  • 7 Castellanum regnum iure Gentilitiæ succeßionis primogenitis defertur.
  • 8 Salica lex apud Gallos. quæ sit?
  • 9 Castellanæ Reipublicæ tota iurisdictio penès Regem est.
  • 10 Castro à Rege alicui concesso, an censeatur concessa iurisdictio: & quid de mero, ac mixto imperio?
Tota ciuilis Castellanæ Reipublicæ potestas, & iurisdictio, qua ratione penès ipsum Regem sit.
CAPVT I.
ROMANIS olim Hispanias obtinentibus, Gothisq́;Gothisque à septentrione totam Europam bello, armis, & industria vastantibus, cùm & tunc Vandali, Alani, & Sueui relictis Gallijs, Hispanias inuasissent, Honorius Imperator, Gothis eorum Rege Radagoso in Fœsulanis montibus occiso, clade insigni ab Stillicone Romanorum duce, & consule af
1
*flictis eiusdem gentis principi Alarico Gallias, Hispaniasq́;Hispaniasque, quas iam penè perdiderat, inito cum Senatu consilio concessit: vti commemorant Paulus Orosius, & Rodericus Toletanus lib. 2. rerum in Hispania gestarum cap. 4. Quo iure, mortuo post euersionem Romanæ vrbis, Consentiæ Alarico, Athaulphus GothorũGothorum Rex misertus calamitatis HispanorũHispanorum, quam à Barbaris patiebāturpatiebantur, auxilium eis impigrè laturus Hispaniam aggreditur, eoq́;eoque intra breue tempus à suis interfecto, ann. Domini quadringentesimo decimo sexto. Post hũchunc Vuallia Gothorum Rex, cum pace Honorio pacta, Vandalos & Alanos penè extinxit, ob easq́;easque res benè gestas ab Imperatore Aquitania, & maxima Narbonensis prouinciæ parte donatus est. Quod Prosper Aquitanicus, & Isidorus testāturtestantur. Idem scribit Rodericus Toletanus cap. 7. Et post eos Paulus Aemilius hoc ipsum asseuerat. Rursus Theodoredus Rex non satis his prouincijs apud Gallias contentus, Hispanias inuasit: cui Turismundus successit, eoq́;eoque à quodam familiari occiso, Theodoricus permissu Imperatoris Hispanias ingressus, primus in eis GothorũGothorum Rex obtinuit Imperium, belloq́;belloque Sueuos domuit, ac paulatim maxima Hispaniarum parte subacta Gothorum genti eas sedes stabilire ita conatus est, vt qui eidem in regno successerunt grauiter ac molestè tulerint, Romanorum nomen adhuc in Hispanijs veteris Imperij, & principatus iura quædam obtinuisse, donec Sisebutus Rex propè annum Domini. DCXV. expulsis profligatisq́ue Romanis Hispaniarum Monarchiam consequutus est. Huic siquidem Regi hoc tribuit Paulus Aemylius lib. 1. de gestis Francorum. Diuus tamen Isidorus, Rodericus Toletanus, & Alfonsus Burgensis, id de Suintilla Rege, Ricaredi primi filio tradidêre, qui cœpit regnare anno Domini. DCXXI. atque ideo apparet, id contigisse circa annũannum Domini. DCXXIII. Nam & S. Isidorus ad annũannum quintum Suintillę Regis Gothorum historiam pro secutus est. Post hæc Gothorum principes Hispaniarum Imperium regio Monarcharum nomine pacatissimum habuerunt ad annum vsque Domini. DCCXIIII. Quo ex proditione Comitis Iuliani Arabes ab Africa Calpen, quæ nunc Gibraltar dicitur, transuecti, cruentissimo prælio ipsis Gothis, eorumq́;eorumque Rege Roderico profligatis totam feré Hispaniam occuparunt. Quo in prælio Gothorum omnis nobilitas cecidit: totaq́;totaque Hispania in ditionem Sarracenorum venit, præter Astures & Cantabros, apud quos Pelagius Fasilæ Cantabriæ ducis filius, nepos Gothorum regis Cindasunthi, animum ad opem patriæ ferendāferendam adijciens, multos Christianos metu hostium latitantes in ordinem coêgit, eosq́;eosque adhortatus alacres admodum ad quoduis subeũsubeum dum pro religione Christiana & patria periculum reddidit, adeoq́;adeoque sibi subditos & obnoxios effecit, vt ab ipsis rex electus, & nominatus, animo inuicto, diuinoq́ue | auxilio cœperit Arabes bello premere, aliquotque vrbibus, & oppidis ita cedere coégerit, vt Reges, qui post eum Hispaniarum sceptrum consequuti sunt, maximis cladibus eos afficientes ab Hispanijs prorsus expulerint. Cui negocio & Catholici Reges Fernandus, ac Elisabeth vltimam, extremamq́ue dedêre operam, dum hoc Granatensi regno armis capto, vrbem hanc multis titulis celebratissimam anno Domini. M. CCCCXCII. in eorum ditionem redactam Christi vexillo præducente ingressi fuêre. Hinc sanè illud ipse deduxerim, Hispanias Monarchiæ, & Regum Imperio subditas fuisse ab hinc fermè mille annis, quibus Reges è Gothorum sanguine progeniti, fœlicissimè Rempublicam istam bello, & pace, datis iustissimis, ac saluberrimis legibus, sub Christiana religione Catholicè tutati sunt. Verum ex aliquot Hispaniarum prouincijs, quæ regna modò appellamus, Castulonensis sese nobis offert, de cuius iurisdictione, & ciuili potestate hoc in capite, agere constituimus, illud equidem tractaturi, quanam ratione sit penes Castellanum Regem ipsa ciuilis potestas, totaq́;totaque huius Reipublicæ iurisdictio, in ferendis legibus, in mero, ac misto Imperio deniq;denique exercenda. Castellam autem prouinciam, Castulonensem diximus, eos secuti, qui ita eam quandoque nominârunt, non ignari, veterem Castellam Barduliam propriùs dici, & ipsos Castellanos Bardulos. Nec tamen hoc quicquam refert quod ad nostrum institutum, cui equidem aptiùs erit aliquot exponere conclusiones, quibus examinatis multa constabunt, quæ huius quęstionis decisioni potissimè suffragātursuffragantur.
Prima conclusio. Temporalis potestas, ciuilisq́;ciuilisque iurisdictio tota, & suprema penès ipsam Rempublicam est: idcircò is erit princeps tempo
2
*ralis, omnibusq́;omnibusque superior Reipublicæ regimen habiturus, qui ab eadem Republica fuerit electus, & constitutus: quod ex natura rei iure ipso gentium & naturali constat, nisi humanus ipse conuictus pactione aliud induxerit. Huius conclusionis nos obiter meminimus in reg. peccatum, de regul. iur. lib. 6. 2. partic. §. 9. numer. 6. eiusq́;eiusque probatio ex eo constat, quòd ab ipsa natura homines ita instituti sunt: vt, nisi humanus intellectus cœcutiat, planè percipiant lumine naturali, in quauis hominum ciuili societate, quæ ad tutelam generis humani conducit, omninò constituendum esse necessariò gubernatorem quendam, penès quem sit illius societatis regimen, & cura: eumq́;eumque non posse ab alio, quàm ab ipsa societate constitui. Etenim authore Aristotele lib. 1. Polit. cap. 2. Homo animal est omni ape, omniq́;omnique animante gregali ciuilius: atque ideo est homo natura ipsa sociale animal longè magis, quàm apes, formicæ, grues, & eiusmodi genera, quæ gregatim aluntur, gregatimq́;gregatimque se tuentur. At cùm Deus ipse pernaturam dederit rebus singulis facultatẽfacultatem se conseruandi, suisq́;suisque resistendi contrarijs, quantum ad incolumitatem salutis, nec homines facultatem hanc exequi dispersi potuissent, instinctus eisdem adiectus est gregatim viuendi, societatemq́;societatemque ciuilem constituendi: vt adunati alijs alij sufficerent, victumq́;victumque faciliùs complures, quàm singuli compararent, tutiusq́;tutiusque ab incursu ferarum, & hostium degerent. Qua ratione manifestum sit, ciuitatem, id est, ciuilem societatem, natura cōsistereconsistere, hominemq́;hominemque natura esse ciuile animal, eamq́;eamque consociationem boni causa sensim appetere. Prima hæc argumentationis pars potuisset pluribus autoritatibus philosophorum instrui, multisq́;multisque rationibus, ex Aristotele in lib. 1. Polit. Platone in libris de Republica, Cicerone lib. 1. de inuentione, & Patritio lib. 1. de institutione Reipublicæ titu. 3. & tamen cum aliò tendat nostrum hoc institutum, satisfecisse opinabimur, si hæc veluti per transennam obiter ad ꝓpositæpropositæ conclusionis probationem tetigerimus.
Deinde illud constitutissimum est, ciuilem hanc societatem, quam humano generi necessariam diximus, neutiquam potuisse ciuiles homines gubernare, hostes auertere, ac propulsare: & malefactorum audaciam cohibere, nisi magistratibus, principibus, aut rectoribus suam tribueret facultatem, sibiq́;sibique iudices, ac duces constitueret, quibus multitudo ipsa, totiusq́;totiusque congregationis homines subessent, & obedirent. Cùm alioquin ciues ipsi sine ordine & capite, minimè possent ea prouidere, quæ totius communitatis vtilitati expedirent. Igitur constat secũdasecunda pars collectionis, qua diximus, in quauis ciuili societate necessariũnecessarium esse gubernatorẽgubernatorem quẽdamquendam, qui eius curam habeat, reliquosq́;reliquosque ciues in officijs contineat. Hoc Aristoteles cap. 1. & 2. Poli. Et cæteri paulò antè citati probant: huncq́;huncque in scopum tendunt ferè libri omnes ab eodem Aristotele, & alijs de Repub. editi. Apud nos tex. est optimus in cap. in apibus, 7. q. 1. cap, cùm non liceat. de præscrip.
Huius verò ciuilis societatis, & Reipublicæ rector ab alio quàm ab ipsamet Republica constitui non potest iustè, & absque tyrannide. Si quidem ab ipso Deo constitutus non est, nec electus cuilibet ciuili societati immediatè Rex, aut princeps. Saulem equidem, DauidẽDauidem, eiúsque posteros tantùm à Deo iure positiuo, diuino per Prophetas, ore proprio Reges in regno Israelitico electos fuisse, constat ex sacris testimonijs. Præter hos nullus vnquam Rex, aut princeps à Deo immediatè constitutus est: tametsi Deus populum HebræũHebræum ferè quadringentis annis instar regni per vnum gubernauerit: nempe Mosen, & eius successores iudices. Sic Deut. cap. 27. inquit Deus: Cùm dixeris, constituāconstituam super me RegẽRegem, eum cōstituesconstitues, quem dominus Deus tuus elegerit. Cęteris verò gen|tibus Deus ipse ab ipso naturæ iure liberam fecisse videtur potestatem, sibi principes, Reges, & magistratus cōstituendiconstituendi. Ergo quælibet Respublica diuinitùs naturæ lumine erudita ciuilem potestatem, quam habet, potest, & debet in alium, vel alios transferre, qui Regum, principum, Consulum, aut aliorum Magistratuum titulis ipsius communitatis regimen suscipiant. Qui verò esse in societate nequit, aut nihilò indiget propter copiam, is pars ciuitatis non habetur. Itaque aut bestia est, aut Deus. Quibus verbis Aristoteles in dicto capit. 2. vsus est ad huius ciuilis societatis commendationem: omnes etenim homines secundum eum in hanc societatem natura sunt propensi: quam qui primus constituit, is author extitit maximorum bonorum. vt enim homo perfectionem nactus, animantium est optimus: Sic cùm à lege iustitiaq́ue discessit, omnium pessimus habetur. Sed & hanc primam conclusionem palam asserit, ac tenet S. Thom. 1. 2. quæst. 97. articu. 3. ad 3. Eandem probat multis rationibus Alfonsus à Castro lib. 1. de potestate legis pœnalis capitul. 1. versic. postquàm.
Secunda conclusio. Potestas Ecclesiastica in hoc à ciuili, & seculari potestate differt, quòd ea non est immediatè penès totam Rem publicam: sed fuit ab ipso Deo Iesu, Petro, vt principi, & Apostolis cæteris, eorumq́ue successoribus concessa. Probatur hæc assertio. Nam hæc potestas supernaturalis est, in finemq́ue supernaturalem tendit: & ideo iure naturali non potest alicui competere: imò apud illum erit, cui ab ipso Deo supernaturaliter data fuerit: Deus autem summus Iesus Christus humani generis saluator eam Petro vt principi, & cæteris Apostolis, eorumq́ue successorìbus dedit: ergo ea non competit toti Reipublicæ Christianæ, nec penès eam residet, sicuti nos probauimus in dict. regu. peccatum. 2. part. §. 9. nume. 6. ex Caietano. 2. 2. quæst. 1. articu. 10. & in tracta. 2. de potesta. Papæ, & concilij. cap. 1. Hoc ipsum coadiuuatur ex eo, quod cum Christus fuerit vniuersalis redemptor, & Rex vnicus regni cœlorum toto orbe diffusi, potuit, ac potest per vnũvnum Vicarium totum regere orbem, maximè quia sub illo Vicario instituit Patriarchas, Archiepiscopos, aliosq́;aliosque antistites, & sacerdotes: qui afflatu spiritus sancti ministrarent spiritualia. Reges autem quia à suis regnis potestatem recipiunt, non est cur ab vno omnes dependeant, nec id natura fieri posset commodè. Qua ratione hanc item conclusionem probat Dominicus Soto. lib. 4. de iustitia & iure. quæst. 4. articul. 2. eandem repetit Caietan. in 2. parte Apologiæ de potestate Papæ cap. 2. & 9. qui in cap. 10. versicul. ad secundam scribit, Deum ita genus humanum instituisse, vt ad ordinem, & finem naturalem, potestatem communitati dederit, non vni: in ordine autem ad finem supernaturalem, potestatem vni delegauerit, non communitati.
Tertia conclusio, Romana Respublica, cùm eius initio reges sibi elegerit, & constituerit, ac demùm in annales consules summam potestatem transtulerit: tandem in Augustum Cæsarem, eiusq́;eiusque successores, Regia lege lata per po
3
*pulum ipsum, ac Romanam communitatem, omne suum Imperium, & potestatem cōtulitcontulit. Huius conclusionis plura sunt quidem testimonia. id enim constat ex l. 1. ff. de consti. princip. l. 2. §. & cum placuisset. ff. de orig. iur. & paulò ante. §. nouissimè. Quo in loco Iurisconsultus testatur, populum Romanum necessitate constrictum summum ius vni principi dedisse, omniumq́;omniumque rerum arbitrium eidem permisisse, vt omnium factionum occasio tolleretur. tùm vt in administratione prouinciarum succentu. riaretur princeps senatui, qui non perinde prouincias omnes regere poterat. Sic Archadius Iurisconsultus scribit, regimẽtaregimenta Reipublicæ ad Imperatores perpetuò translata. l. vnic. ff. de offic. Præfect. præt. & Iustinianus ait in l. 1. §. sed & hoc studiosum. C. de veteri iure enuclean. antiqua lege, quæ regia nuncupabatur, omne ius, omnemq́;omnemque potestatem populi Romani in imperatoriam maiestatem translatam fuisse. Eadem lex appellatur lex Imperij, in l. ex imperfecto. C. de testam. propterea quod de Cæsaris Imperio lata fuerit. Moris autẽautem erat apud Romanos, vt quoties ferenda lex esset, pręsertim de re graui, ea ad populum ferretur: quemadmodum multi tradiderunt, potissimũpotissimum Asconius Pædianus in Oratione pro C. Cornelio, & Budæus in d. l. 2. §. & cùm placuisset. Romulus enim populo Romano hoc ipsum reliquit, ac permisit, vt leges suffragijs per Curias accersitus comprobaret, authore Dionysio, cui & Polybius consentire videtur, dum describit, populum Romanum suo tempore hanc potestatem habuisse. Hinc Curiatæ leges apud Iurisconsultum in dicta l. 2. in princip. Suetonium in Augusto. & Ciceronem in epistolis ad Lentulum. Quæ leges & populares dicuntur ab eodem in orationibus. Ferebantur verò leges istæ conuocato per triginta Curias populo, singulisq́ue Curijs in separata septa constitutis, & sententiam rogatis: vt Zasius in eadem l. 2. adnotauit. Hæc verò lex Regia dicta est, vt quidam existimant, quod per eam ius regnandi deferretur. Sed Ioannes Corasi. lib. 6. miscel. cap. 8. existimat Regiam legem idcircò dictam fuisse, quod ius Regis creandi lege lata Romulus Rex populo Romano concesserit: vt Dionysius & Liuius lib. 1. scripsêre. atq;atque ideo solebātsolebant Tarquinij Seruio Tullo obijcere, quod iniussu populi Romani RegnũRegnum inuasisset. Cum itaq;itaque Augustus à populo Romano creatus fuerit Imperator, in eumq́;eumque vt olim in Reges, translata fuerit Reipublicę potestas, videtur in vsum | reuocata lex illa vetus Romuli, quæ ideo Regia dicta fuit, quid ea ad populum ius creandi Regis pertineret. Ego verò etsi nequaquam contendam, hanc huius nominis, & appellationis rationem veram esse: cùm & Augusti tempore non de Rege, (nomen enim istud maximo erat odio apud Romanos) sed de vno Principe constituendo ageretur: attamen opinor legem à populo Romano latam fuisse tunc de hac potestatis, & Imperij translatione: ac posse eam legem RegiāRegiam dici, quòd ea lata fuerit de vno Principe in Romana Republica designando: vt olim Reges ab ipso populo constituebantur. Ipse quidem Augustus, ne videretur statim veterem Romanæ Reipublicæ statum, & maiestatem euertere: & tyrannide Rempublicam opprimere, Regiam planè potestatem nusquàm vsurpauit. quippe qui sua populo, suaq́ue senatui munia permiserit obire. Sed & Strabo libro 15. testatur, consensu populi translatum fuisse in Augustum ius omne belli, & pacis. Vidi ipse æreum vetustissimum numisma, cuius altera facie imago sculpta erat Augusti his quidem literis: Diuus Augustus: Altera verò Iouis imago cum hoc titulo. CONSENSV SENAT. ET EQ. ORDIN. P. Q. R. Id est consensu Senatus & equestris ordinis, populiq́ue Romani. Ex interpretatione Valerij Probi in libello de literis antiquis. Sic denique Cæsares, vt veteris Romanæ Reipublicæ imaginem referrent, & ne viderentur Imperium inuito populo obtinere, magistratus sæpissimè petebant, qui plebis electione obtinebantur: tametsi omnia fierent libero Cæsarum arbitrio. vnde Tribunitiæ potestatis dignitatem, Pontificatum Maximum, & consulatus affectabant: eorumq́;eorumque numismatis, quorum ipse plura vidi, inscriptũinscriptum est, quot consulatus Cæsaris obtinuerit, & quoties Tribunus plebis fuerit electus.
Quarta conclusio. Ad iusti principatus rationem quæ à libero Reipublicæ, & communitatis consensu deducitur, satis est plebis, vel optimatum suffragijs, aut denique hæreditaria successio
4
*ne iure primogenij gentilitij, Regiam dignitatem deferri. Hæc etenim conclusio duas sortitur partes, vtraque tamen eandem iustitiæ rationem habet, consensum scilicet populi, & Reipublicæ expressum, vel tacitum. Prior tamen pars præmittit, principẽprincipem electione quando que constitui per ipsum populum, aut per optimates, qui populi, ac Reipublicæ, & communitatis nomine consensum omnium in electum sibi Regem præstant. Esset sanè plerunq;plerunque difficillimum, suffragia omnium ciuium & eorum, qui alicuius Reipublicæ partes sunt, à singulis exigere: id circò conuenit, plebis multitudinem per eius optimates negocia publica ita expedire, vt absque tumultibus, & seditiosis contentionibus tutò, & è Republica res ipsa peragatur. Igitur horum optimatum suffragia ea lege censenda sunt, qua omnium ciuium consensus, quem referunt, censeretur. l. item eorum. §. si decuriones. ff. quod cuiusq;cuiusque vniuer. nomi. cap. vlt. de præbend. in 6. Qua ratione septem illi Germaniæ principes, quibus facultas delata est Christiani orbis Imperatorem eligendi, populum ipsum, & Christianam communitatem, quæ ab ipso Imperatore gubernanda est, omninò repræsentant, eiusq́;eiusque vi caria vtuntur potestate, vicesq́;vicesque ea in electione gerunt. Vnde fit, quòd electio Imperatoris ad Septemuiros Germaniæ, vt Collegium, non vt singulos pertineat: quemadmodum optimè probat Lupoldus libro primo de iuribus Romani Imperij ca. 6. Panormit. in cap. venerabilem. col. 4. & ibi Card. in §. verum. de elect. Ioan. Cirier lib. 2. de primogenitura. q. 12. Castaldus in tract. de Imperatore. q. 11. & quæst. 15. Hinc sanè constat, ad iustitiam principatus cuiuslibet satis esse, quòd ipsius societatis consensus per optimates hunc in modum præstitus sit. Tametsi non negauerim, olim Romæ aliter in plebeis comitijs suffragia præstita fuisse ad Consulum electionem, & postea Imperatores, Augustos, ac Cæsares ab exercitu militari electos quando que extitisse: licet hæc electio minimè censeretur iusta, nisi Senatus, Populiq́ue Romani comprobatio accessisset. Reges verò, & Principes ab origine mundi populorum suffragijs creabantur: quod ex Iustino lib. 1. constat, & Cicerone lib. 3. de legib Idem & nos paulò antè ꝓbauimusprobauimus in prima huiusce capitis conclusione. Nec enim ad Regiam maiestatem, & excelsum dignitatis locum ambitio popularis, sed spectata inter bonos virtus ipsa euexit. text. optimus in l. 1. ff. ad le. Iul. de ambitu. c. vnic. in sine de aliena. feu. c. Moyses. 8. q. 1. ex Hieronymo super epistolam Pauli ad Titum. Atq;Atque ita iure ipso naturali & humano, nisi aliud moribus, aut speciali lege à populo lata institutum fuerit. Regum, & principum creandorum ius ad populorum suffragia est omninò referendum. Sensit & hoc Panor. in c. venerabilem. pen. notab. de election. idem Panorm. in cap. intellecto. 2. col. de iureiur. quo in loco cita. glo. not. ad hoc in dict. c. Moyses. eandem adducit ad hoc Ioan. à terra Rubea tract. 1. contra rebelles art. 1. concl. 3. notatq́ue ex 3. reg. cap. 16. & 4. reg. cap. 14. explicat Aluarotus in titul. de feudo. Marchio. colum. 2. Quam ob rem fallitur Ioan. Cirier in tract. de primogenitura lib. 2. quæst. 13. dum existimat, post mundi creationem statim regna & principatus iure sanguinis, & successione hæreditaria delatos fuisse. & deinde multò pòst, donec prohibita fuit in principatibus successio. Etenim si iure ipso naturali potestas Ciuilis penès ipsam Rempublicam erat, & apud eum, quem populi consensus in id munus cōstitueretconstitueret, palàm est | tunc electione, non successione, principatus, & regna delata fuisse. Eadem ratione tollitur opinio glo. in c. deniq;denique. 7. q. 1. verbo, Rege suo. dum probare nititur, Regis silium, iure Regem post patrem futurum.
Posterior conclusionis pars iustitiæ itidem innititur. Nam si lege à Populo lata, vel ab eo recepta principatus successione hæreditaria, genti cuidam, & familiæ defertur, constat manifestè hunc principatum consensu populi saltem tacito deferri: quemadmodum idem erit, si absq;absque lege scripta, consuetudine, & moribus regna & Imperia Gentilitia successione deferantur: siquidem ea consuetudo consensum populorum, qui ea vsi fuêre, omninò præmittit. c. consuetudo. 1. dist. l. de quibus. ff. de legib. sic denique consuetudine, & plerisq;plerisque in locis lege diu iam recepta Regnum defertur successione & iure primogenituræ Quod glo. sensit in d. cap. Moyses. Panor. in d. c. venerabilem. & in d. c. intellecto. Aluaro. in tit. de feu. Marchię. colum. 2. Anto. Corset. in tract. de potest. & excel. Reg. q. 9. optimus tex. in c. licet. de voto. & in c. grādigrandi. de supp. negl. præla. in 6. c. 1. §. prætereà. de prohib. feud. alie. per Frede. tradit alios allegans Ioannes Cirier. in tract. de primogen. 2. lib. q. 13. & q 14. latissimé omnium Andræ. Tiraquel. in tract. de primogenijs. in ipsa præfatione, quo in loco multa refert, ex quibus apparet, consuetudinem istāistam ferè in toto orbe diu receptam fuisse. Nam & Diuus Hieronymus in Epistola ad Onagrium: & super Genesim enarrans illud, quod est cap. 49. vende mihi primogenita scribit apud Hebræos. Iudaicum regnum olim primogenitis debitum fuisse. quod probatur. 2. Paralip. cap. 21. regnũregnum autem tradidit Ioram, quod esset primogenitus. Eodem iure tradit Iosephus lib. 14. antiquit. cap. 1. iniquum à multis existimatum fuisse, Aristobulum Alexandri regis IudæorũIudæorum silium iuniorem regnare. & Hircanum maiorem, cui propter ætatem Imperium debebatur, priuatum manere. Apud Ægyptios quoque hunc etiam morem fuisse constat, vt primogenitus cæteris anteponeretur in Imperio. Quod liquidò scriptũscriptum est Exodi cap. 11. Media nocte ingrediar in Ægyptum, & morietur omne primogenitũprimogenitum in terra Ægyptiorum à primogenito Pharaonis, qui sedet in solio eius, vsque ad primogenitum ancillæ: ita sanè illum locum Lyranus ibi interpretatur. idipsum & Pausanias lib. 1. ac Iustinus lib. 16. & libro 39. scriptum reliquerunt. Quin & Herodotus in Polihymnia asseuerat, apud vniuersos homines institutum fuisse, vt maximus natu liberorum obtineret principatum: quod & ex nostris tradidêre Baldus in l. ex hoc iure. colum. 2. ff. de iusti. & iur. gloss. Hostien. & Doctor: in d. c. licet. & in cap. grandi. de supplen. negli. prælat. in 6. Alberus in proœmio. ff. §. discipuli. & plerique alij, quorum diligentissimè Tiraquellus meminit in dict. præfatione. nume. 32.
Sed & consuetudinem hanc, qua regna, & principatus successione potiùs, quàm electione primogenitis deferũturdeferuntur, vtilem esse valdè, & Reipublicæ omninò conducere magis quidem, quàm conueniat ipsa principum electio: probat ex multis Ioann. Cirier. libr. 2. de primogenitura quæstio. 14. post Cardinalem à Turrecremata, & Præposi. in dicto cap. Moyses. 8. quæst. 1. Ægidium Romanum libro tertio, de regimine principum. capit. 5. Augustinus de Anchona in tractatu de potestate Ecclesiæ. q. 35. articul. septimo. disputat amplè Buridanus super Aristotelem, tertio libro Politicorum. quæst. 25. Eandem consuetudinem laudat, & scribit optimam esse Ioannes de terra rubea in 1. tracta. contra rebelles. articul. primo. conclus. 4.
Verùm Aristoteles ipse libro tertio Politic. ca. 10. & 11. palàm asserit præstantiùs esse, quod regna suffragijs populorum, eorumq́ue voluntate deferantur, quàm quòd hæreditaria sint. quasi illa sint verè Regia imperia: hæc verò tyrannica, & Herilia, Barbaris gentibus propria. Addit tamen cap. 10. quoddam esse regni genus, quo regna Heroicorum temporum voluntaria, hæreditariaq́;hæreditariaque ex lege continentur. Primi enim voluntate populorum, quos artibus, aut bello demeruissent, seu dispersos in vnum congregassent, vel agros, sedesq́;sedesque ad habitandum tribuissent, Reges fiebant, eademq́;eademque regna posteris hęreditario iure tradebantur. Hæc Aristoteles, à quo libet primũprimum deducere, initio quidem communitatum, & eo tempore, quo homines cœperunt ciuili ratione in vnum conuenire locum, regna electione, non successione delata fuisse. Quod nos paulò antè adnotauimus. Deinde ex eodem apparet, hanc quartam conclusionem maximè probare, & admittere regna hæreditaria, quę tyrannica non sint, nec barbara, sed ab initio, & origine populorum voluntate delata: postea vel expresso, vel tacito consensu eorundem, moribus, vel lege lata facta sint hæreditaria.
Quinta conclusio. Ex tribus Rerumpublicarum speciebus, Aristocratia scilicet, Democratia, &
5
*regno, hoc vltimum omnium est præstantissimum. Huius assertionis author mihi videtur Aristoteles libro tertio Politic. cap. 10. & seq. eamq́;eamque eleganti oratione probat Isocrates de dignitate regni: ex quo multa hac in re, & ex alijs authoribus adducit Ioannes Stobæus in sermone 45. Qui eandem sententiam elegit, eandem potiorem esse censet Plutarchus in libello de tribus Reipublicæ generibus. His admodum suffragatur Plato in libro Ciuili, vel de regno. Et in Dialogo octauo de Republica. Apud Herodotum Darius pulchra oratio|ne contendit, vnius regnum pręstare: siquidem ex plurium etiam optimatum gubernatione, odia, seditiones, cædes oriri, quòd quisq;quisque princeps esse sua sententia, alios vincere optet. Cornelius Tacitus libro 17. pacis interfuisse dicit, omnia in vnum conferri. Etenim commodiùs, ac pacatiùs res per vnum, quàm per multos geritur, & expeditur. text. optimus in l. 3. §. apparet. ff. de admin. tutor. l. 2. §. nouissimè. ff. de orig. iur. vbi Accur. Bald. & Alber. ac post eos Anton. Corset. in tractat. de excellen. regis, quæstion. 74. hanc quintam conclusionem tenent. Ea dem Regia Partitarum lege multis rationibus stabilitur in l. 1. 5. & 7. titulo primo. Partita secunda. plura congerit Patritius titulo tertio de regno, & Regis institutione: idem de institutione Reipublicæ titulo primo. Et ne quis contendat Aristotelem in dicto capitul. 12. libro tertio Politicor. nobis aduersari, ac Aristocraticam RempublicāRempublicam Regiæ prætulisse: illud libenter admoneo, hac in parte nos Regem illum laudibus efferre, qui à senioribus, & probatissimis viris minimè dissentiat, cuncta libera, & absoluta voluntate, ac libidine acturus: imò ab his dum leges condere velit, aliaq́;aliaque in Reipublicæ vtilitatem expedire, sententiam petat, cum his de rebus publicis consultet, ac deliberet. Alioqui facilè princeps vnus, & Rex in tyrannidem labitur, & ideo postponendus erit Aristocratiæ, quæ certis, optimisq́;optimisque legibus instituta, ac temperata fuerit. Igitur cæteris paribus Regia Respublica præferenda est Aristocratiæ. Hæc verò rectè instituta potior erit regiæ potestati, quæ mera, & absoluta sit: quod ipse Aristoteles ostendit ac demonstrat.
Ægyptij primi omnium teste Plinio libro 7. c. 56. regium principatum habuerunt, quippe qui, vt ait Herodotus, nullo temporis momento poterant sine Rege viuere. Apud eos primus regnauit Menes: authores huius rei sunt Herodotus in 2. & Diodorus in primo. à quibus hoc accepit Polydorus lib. 2. de inuentoribus rerum cap. 2. Constat etenim ex sacris Biblijs: Ægyptiorum regnum vetustissimum esse, cùm mentio fiat Genesis capit. 39. Pharaonis: id est, Regis Ægyptij: hoc equidem nomine illi appellabantur: quia ea vox Reges significat: vt Iosephus scribit libr. 8. Antiquit. cap. 6. quo in loco tradit, primum ÆgyptiorũÆgyptiorum Regem Mineum dictum, qui Memphim ædificauit, ac multis annis Abraham præcesserit. Mineum verò intelligit Iosephus eum, quem Menem alij dixêre: cùm & ipse Herodotum citet. Sed & Pharaonum mentio fit Genesis cap. 12. & 13. atq;atque item à Iosepho libro primo antiq. cap. 16. de his lector poterit plura petere ab Eusebio, Beroso, & Manethone: atq;atque item à Ioanne Lucido lib. 5. de temporibus.
Sexta conclusio. Regia potestas, cæterorumq́;cæterorumque principum ciuilis authoritas, non hominum est
6
*inuentum, sed ab ipso Deo per legem naturalem, quæ suæ sempiternæ participatio est, sanctissima fuit ordinatio. Hæc conclusio probatur ex his rationibus, quas in prima huius capitis conclusione nos tradidimus. Ciuilis etenim potestas naturæ & Dei ordinatio est, ad humanum conuictum, & humani generis conseruationem necessaria omninò. Nam etiam si Respublicæ & populi ius habuerint naturali ratione creādicreandi principes, & Reges: quia tamen hoc fecerint diuinitùs eruditæ, publica hæc, ac ciuilis potestas, Dei ordinatio dicitur. Ideo Paulus ad Rom. 13. inquit. Omnis anima potestatibus sublimiotibus subdita sit. Non est enim potestas, nisi à Deo. Quæ autem sunt, à Deo ordinata sunt. Itaq;Itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Et iterum ad Titum 3. Admone illos principibus, & potestatibus subditos esse. Sic & Christus ait ad Pilatum: Non haberes potestatem aduersum me vllam, nisi tibi datũdatum esset desuper. Vnde etsi in primordijs Ecclesiæ omnes fermè principes essent infideles, præcepit nihilominùs Petrus Christianis, primæ Petr. ca. 2. vt subiecti essent omni humanæ creaturæ, propter Dominum: siue regi, inquit, quasi præcellenti. Et Prouer. cap. 8. scriptũscriptum est: Per me reges regnant, & legũlegum conditores iusta decernunt. capit. quo iure. 8. distinct. Authent. de instrument. caut. & fide collat. 6. & in Auth. quomodo opor. Episco. Quibus probatur imperium. & principatum à Deo esse cōstitutaconstituta. Hæc tamen intelligenda sunt in hoc quidem sensu, quod ciuilis potestas à Deo procedat mediatè, quippe quæ ab ipsamet Republica mediante lege naturæ, electione, aut consensu populorum constituatur. Non sic spiritualis potestas: cùm hæc à Deo ipso supernaturaliter immediatè processerit. Nam etsi aliquot reges, nempe Saulem & Dauidem diuino iure positiuo Deus instituerit, præordinauerat tamen iure naturæ, vt alij à Republica eligerentur. Qua ratione Reges à Deo dicuntur potestatem habere. textus optimus in l. 7. titul. 1. part. 2. id circo semel constituta Regia potestate, siue libera populorum, & Reipublicæ electione, siue lege lata, seu moribus in ius successionis hæreditariæ translata, non potest per RempublicāRempublicam Rex regno expoliari, nisi is fuerit in grauissimam tyrannidem lapsus. De quo non satis dignè tractat Corset. in tract. de excell. Regis q. 3. tametsi aliquot authores nominatim citauerit, qui hanc quæstionem attigerunt. Sed hæc principalis sexta assertio probatur diligenter à Dominico Soto lib. 4. de Iustitia & Iure. q. 4. artic. primo. His adde text. optimum in l. 10. titulo 1. ad finem 2. partita.
Septima conclusio. EtiāsiEtiamsi olim in HispaniarũHispaniarum monarchia GothorũGothorum reges non iure primogenituræ, nec gentilitię successionis à Magnatibus, & | pulo, qui regno digni videbantur, eligerentur:
7
*post Arabum tamen, & Maurorum inuasionem, ipso Rege Pelagio mortuo, eius posteri iure hæreditario primogenij, annos iam plus octingentos continenti successione Castellæ RegnũRegnum obtinuerunt, & iustissimè obtinẽtobtinent. Prior huius conclusionis pars constat ex canone 3. concilij Toletani quinti, Si quis, inquit, ad Regiæ maiestatis ambit peruenire fastigia, quem nec electio omnium præficit, nec Gothicę gentis nobilitas ad hunc apicem trahit, sit consortio Catholicorum priuatus, & diuino anathemate condemnatus. Hæc Toletana synodus, quæ satis comprobatur multis Gothicæ historiæ testimonijs. Nam & ipse Pelagius primus post cladem illam insignẽinsignem, ac maximè lugendālugendam Rex, vt vir fortissimus à Gothis, qui apud Cantabros & Astures vastationi Maurorum supererant, princeps eius gentis electus fuit. Sed & posterior pars apparet ex eo, quod statim ferè post Pelagium Castellanæ Reipublicæ regnum ipsis regum primogenitis ad hunc vsq;vsque diem delatum est, & ideò tacitus gentis Gothicæ, & populorum consensus, vbi alia deficerent iura, hoc ius regnandi iustissimum & æquissimum faceret. Sed & lege id ipsum constitutissimum fit, lex quidem. 2. titu. 15. partita secunda tradit de regno Castellæ. Panorm. in consil. 85. libro 1. & de regibus Hispaniarum idem tradidêre Oldradus consi. 94. & seq. Item consil. 231. Albericus in l. donationes, quas. C. de donation. inter virum & vxorem. Cardin. Alexand. in c. ius naturale. colum. 3. 1. distinct. Paulus Castr. in consil. 164. libro 2. Dec. consil. 397. columna 2. & plerique alij, quorum meminit Andræas Tiraquellus in tractatu de primogenijs in ipsa præfatione, numero 4. Qui longè rem istam discutit, totius ferè orbis consuetudines huic similes adducens. Sed & Ioannes Cirier. libro secũdosecundo, de primogenitura. quæstione 13. ad idem ius multa congerit, quæ ad huius legis & consuetudinis iustitiam pertinere videntur. Nam & Franciscus Patritius homo doctus & diligens in hisce rebus perscrutandis libro 9. de Regno, titulo 22. inquit, Ius naturæ exigit, & gentium consuetudo confirmat, vt maximus natu ex filijs mortuo Rege, Regi succedat. Nos item in huius capitis conclusione quarta huius vniuersalis consuetudinis mentionem fecimus. quæ denique iuri naturali in hoc plurimùm conuenit, quod vbi regnum successione, & sanguinis iure obtinendum est, id vni filiorum primogenito, ac natu maximo deferatur. Apud Gallos idem moris diu obtinuit, quemadmodum Titaquel. ipse refert. Ioan. Cirier in dicta quæstion. 13. Ioannes à Terra Rubea in primo tractatu contra rebelles articul. 1. conclusion. 4. & sequent. Petrus lacob. in titulo de success. reg. Franciæ. columna tertia. Andræ. Isernia in cap. 1. §. præterea ducatus. de prohib. feud. alien. per Frede. Dec. consi. 445. Affli. decisi. Neapoli. 119. Oldra. consi. 224. Angelus consi. 287. Cuius origo ad leges Salicas referenda est. Leges autem Salicæ latæ fuerunt sub Pharamondo primo Francorum Rege circa annum Domini 425. & fuerunt Responsa quædam, & iudicia Aulico
8
*rum, qui oriundi erant à Salijs Alpinis Populis: vt censet Balduinus in prolegomenis pagina 101. de lege Salica ita scribit Paulus Æmilius de gestis Francorum in Philippo Longo. legis Salicæ verba hæc itidem recitans. In terram Salicam mulieres ne succedant. Terram Salicam, regnum, Franciamq́;Franciamque interpretabantur. Salios Francorum gentem fuisse Ammianus Marcellinus refert, Iuliani Augusti, qui res in Gallia gessit, Comes, ac suorum temporum scriptor. Hæc Paulus Æmilius libr. 8. qui & Saliorum meminit paulò post in Caroli Pulchri vita. idem in lib. 2. sub Carolo Magno tradit, Salios Francos initio dictos fuisse à Sala flumine, qui prope Albim labitur. Locus Marcellini est lib. 17. Quibus, inquit, paratis petit primos omnium Francos, eos videlicet, quos consuetudo Salios appellauit, ausos olim in Romano solo apud Toxiandriam locum habitacula sibi sigere prælicenter. Beatus Rhenanus lib. 2. Germanicarum, leges aliquot Francorum refert, & inquit, ipsi Franci nunc Salicam legem, nunc GombetāGombetam pręferebant. Salici Franci maius priuilegium habebāthabebant. Nam hi solidum duo decim denariorum pro multa soluebant. Si Frisius, aut Saxo offendisset Salicum Francum quadraginta denariorum solido multabatur. hactenus Rhenanus. Ioannes Ferrarius in lege 2. ff. de regu. iuris. Legem Salicam ex eo dictam existimat, quod Pharamondus Salicus eam tulerit. Pharamondum verò Salicum appellat ex eo, quòd Francis, qui Salij dicti fuerunt, iussa dederit. Eandem interpretationem probat Carolus Molinæus in consue. Parisi. titulo primo §. 26. Rursus & Beatus Rhenanus libro 1. rerum Germanicarum Claudiani locum, Stiliconem effusè laudantis exponens ex prima panegyri.
Rhenum́Rhenumque minacem
Cornibus infractis adeo mitescere cogis.
Vt Salius iam rura colat.
Inquit, à Poeta Sali nomine Francum intelligi ex Ammiano Marcellino, licet in vulgatis codicibus pro Salius, Sueuus indoctè substitutus fuerit. & addit: Vna sanè præstans Francorum natio Salingos à Sala fluuio se nuncupârunt. Hæc ipse. Sic & Andre. Alcia. lib. 2. dispunct. cap. 22. legem Salicam dictam esse scribit à Salijs, qui & Franci fuerũtfuerunt. vnde & Sidonius Apollinaris. Salius pede, falce Gelonus.
Ex quibus ipse censeo, legem Salicam dictam fuisse à Salijs, quos itidem opinor Francorum fuisse nationem, & gentẽgentem quandam apud eos nobilitate, prudentia, & virtute præstantiorem cæteris Franconiæ populis. Legis etiam Salicæ mentio fit in cap. 1. de filijs natis ex matri. | ad Morganat. contracto. Quamobrem etsi de lege Salica, quæ fœminas à regni successione exclusit, latè & optimè disputauerit Pyrrhus post Aurelianenses consuetudines, eius tamen originem visus est ignorasse, etiam si cautè de eius initio dixerit, Pharamondum prius accitis procerib. nec citra maturum cōsiliumconsilium Salicam legem tulisse, vt ab optimis legibus sanctissima regni auspicia captaret: quam vel à sale, rectaq́;recetaque ratione, vel à Salica terra, vel à Salijs Sacerdotibus, id est, à genero sis, sapientibusq́;sapientibusque viris conditam, vel vndecunque libet Salicam veteres, & nos eorum legib. adscripti, nominamus. Sic & Guaguinus libr. 1. scribit Pharamundum quatuor ex Sycambris spectatos proceres selegisse, qui populo legẽlegem ferrent: Vsugastum, LosogastũLosogastum, Sologastum, & VilogastũVilogastum, eosdemq́;eosdemque legẽlegem tulisse, cōmunicommuni gentis & procerum authoritate fretos: eamq́;eamque à Pharamundo promulgatam à loco, vbi condita fuit, dictam fuisse Salicam.
Octaua conclusio. In Castellana Republica tota ciuilis potestas, & iurisdictio penes ipsum solum Regem est, ab eoq́ue deriuatur in alios.
9
*Hoc planè cuilibet manifestum erit, si diligenti vsus collectione perceperit ex ꝓximèproximè traditis, ciuilem potestatem, & iurisdictionem, quæ iure ipso naturali, & gentium penes Rempublicam, id est, apud ipsam populorũpopulorum & hominum societatem existit: in hoc regni Castellani principatu, vel expresso, vel tacito Reipublicæ totius consensu ab initio electione, deinde obseruatissima ab octingẽtisoctingentis annis cōsuetudineconsuetudine gentilitiæ successionis, ac primo genij iure translatam esse. Sed & legibus Regijs hæc eadẽeadem cōclusioconclusio constat, videlicet. l. 2. 5. 6. 7. & 8. titu. 1. parti. 2. l. 18. titulo 4. l. 18, 19. & 20. titulo 23. partic. 3. rursus l. 9. titulo 4. eadem partic. l. 4. titulo primo, libro 2. l. 1. tit. 1. libr. 3. ordinat. Iure autem communi RomanorũRomanorum, idem apparet authoritate l. 1. ff. de constit. princip. & his omnibus, quæ ad probationem tertiæ conclusionis tradidimus. Tandem multa hoc in loco missa faciam, vel ex eo, quod cōstitutissimumconstitutissimum sit, quid hac in parte asseuerauimus: cum eius rei causa prænotatas cōclusionesconclusiones hoc in capite instruxerimus. Sed & hanc conclusionem multis comprobat, & diligentissimè extendit Petrus Nunius Aduendanius in tracta. de mandatis regijs exequendis. capit. 1. Primum ex his deducitur adeò esse certum, totātotam ciuilem potestatẽpotestatem & iurisdictionem apud Regem esse, ab eoq́ue in singulis totius regni ciuitatibus, villis, castris & oppidis exercendam fore, vt qui dixerit, se iurisdictionẽiurisdictionem aliquam habere aliquo in loco, ciuitate, vel villa exercendam, id planè optimè probare debeat, si velit obtinere: alioqui succumbet ex sola præsumptione iuris, quæ Regi omninò suffragatur: quemadmodum probatur l. 4. titul. 1. libr. 2. l. 1. titu. 1. & l. vltim. titul. 13. lib. 3. ordinat. l. 2. & 3. titul. 1. partic. 2. capitul. 1. & ibi Bald. quæ sint regalia. text. in Authen. de defensorib. ciuita. l. deprecatio. ff. ad legem Rhod. de iact. notant Ioa. Lup. in c. per vestras. de donati. inter virum & vxorem. 2. notabi. §. 1. nu. 43. Roderic. Suares alleg. 7. col. 2. tex. optimus in c. cùm personæ. de priuil. num. 6. Bald. in titu. de pace Constant. in princip. col. 6. Matth. Afflict. in consti. Neapolitanis. q. 6. præludiorum. Idem post Iserni. inibi quæst. 3. nos item id probauimus in reg. possessor. §. 3. statim citando.
Secundò hinc apparet, posse in his castellæ regnis iurisdictionem alicui Nobili competere, & ab eo in aliquo territorio, aut villa, vel oppido exerceri speciali iure, priuilegij, videlicet à principe concessi, vel præscriptionis, iuxta leges Regias vim, & authoritatẽauthoritatem obtinentis. Etenim de iurisdictione, quod ea possit vsucapione, & præscriptione adquiri, nos latè probauimus in relectione reg. possessor. de regul. iuris in 6. 2. parte. §. 3. vbi ostendimus, posse iurisdictionem simplicem, merum & mistum ImperiũImperium præscriptione adquiri, etiāetiam lege Regia: modò semper excepta sit apud RegẽRegem suprema illa iurisdictio, quæ verè Regia est, & ad RegẽRegem querelas & appellantium causas, vt ad summú principem defert. Hæc siquidem præscriptio cùm à Regia lege vim capiat, ipsius itidem cōsensuconsensu principis, saltem tacito, iurisdictionem tribuit: idcirco & hæc iurisdictio pręscriptione adquisita ab ipso Rege deriuatur. Tertiò deducitur inde, posse à Rege speciali priuilegio, & tit. iurisdictionem, merum ac mistum Imperium alicui concedi in aliqua ciuitate, villa vel oppido aut territorio exercendum. Quod multis constat, & maximè in legibus Regijs, quæ ad huius octauæ cōclusionisconclusionis probationem fuêre adductæ. Cuius equidem rei indagandæ causa subijciam aliquot conclusiones, quas aptissimè præcedentib. conuenire non temerè sum opinatus.
Nona conclusio. CōcessoConcesso castro, territorium & iurisdictio, quæ castro annexa sub dominio disponentis erant tempore concessionis, data itidem censetur. Huius opinionis authores sunt Bald. in cap. 1. de capita. qui curi. vendi. col. 3. & col. vltim. idem in l. cum multa. C. de bonis, quę
10
*liber. & in l. 1. §. in initio. colu. 1. vbi Bar. in §. cum vrbem. ff. de officio Præf. vrb. Ancha. in reg. accessorium. de reg. iur. in 6. in fine. 3. q. principal. Corset. in tractat. de excell. Regis. quæstio. 5. Paulus Castrens. consilio 406. colum. 2. libro 2. Bartolus in l. inter eos. ff. de acquirendo rerum dom. sensit. Innocentius in capitu. cùm ad sedem. de restitu. spoliat. & in capit. ex literis. de iure patron. vbi Hostien. Ioan. And. & alij ex ea decisione idem videntur collegisse. Est ad hoc tex. elegans in dicto § cùm vrbem. Nam etiam si inibi tractetur de simplici commissione iurisdictionis facta ob vtilitatem publicam, & ad Reipublicæ regimen: omnium tamen consensu idem traditur in concessione, quæ à prin|cipe fit, priuilegij, venditionis, aut beneficij titulo, propter eandem rationẽrationem ex eo deductam, quòd hæc omnia Castro adhærent, & accessoria sunt. Idem probant Roder. Suares in d. allegat. 7. colum. 3. & 4. Carol. Molinæ. in consuet. Parisi. titul. 1. §. 1. gloss. 5. nume. 47. Paul. Parisien. consilio 9. libro 1. numero 16. ex quibus ipse opinor hanc esse communem opinionem: quæ obtinet, & in hunc sensum, vt etiāetiam merũmerum, ac mistum ImperiũImperium ex ceptis Regalibus in hanc concessionem veniant. Quemadmodum in specie tenent Bart. in d. §. cùm vrbẽvrbem. idem in l. si quando. in prima. C. de bonis vacant. lib. 10. Bald. in dict. l. cum multa. Carol. Molinæ. & Parisien. ac Roderic. Suares paulò antè citati: imò & omnes, quibus hæc nona conclusio placet, ad extensionem istam optimè possunt adduci. sed & Feli. in ca. quod sedes. de offic. ordi. hoc ipsum sequitur. notant Doctor. in l. vlti. ff. de constitu. princip. maximè Bald. & Alberic. Oldra. consil. 252. Ludouic. Roman. consil. 444. multi quos refert, & sequitur Alexander in l. 1. numero 33. ff. de iurisdictione omnium iudicum. Nec oberunt huic conclusioni, quæ solent adduci de iurisdictionis concessione: nam vt in hac disputatione congrua fiat distinctio, & tollantur multa, quæ solent eam difficilem reddere, sequentem exponam cōclusionemconclusionem, illud præmittens, iurisdictionem, & mistum Imperium alicui ciuitati, Castro, vel oppido adhærere, non tantùm cùm ea exercenda sunt ab ipsomet populo, seu à magistratibus eiusdem: sed & cùm iurisdictio, merũmerum & mixtum Imperium saltẽsaltem materialiter & passiuè ciuitati accessoria sunt ibidem ab alio exercenda, vt ipsius loci domino, & principe immediato, qui illius populi, & cōmunitatiscommunitatis nomine Imperio, & iurisdictione, vtitur. Quasi secus sit dicendum, quoties alicui castro iurisdictio plena passiuè accessoria est, vt alterius communitatis membro, cui castrum illud subditur, vt capiti, & à quo regitur ac gubernatur. Quod ipse censeo Bart. sensisse in d. l. inter. ff. de acquiren. rerum domi. simul & in l. 1. ad finem. ff. de iurisdictio. omnium iudic. Caro. Molinæus in dict. glo. 5. num. 45. & 48. Sic sanè vulgò dicimus, hoc castrum habet iurisdictionem, cùm nulli communitati, aut ciuitati subitum est, quò ad primāprimam causarum criminalium, & ciuilium cognitionem: tametsi hæc ipsa iurisdictio exercẽdaexercenda sit per Regium præfectũpræfectum, aut sanè per aliquem nobilem, Ducem, Comitem, aut Marchionem, qui eiusdẽeiusdem loci dominus sit.
Decima conclusio. Concesso castro, cui nulla adhæret iurisdictio, nec merum, nec mistum Imperium (quia quantum ad hæc ciuitati, villæ: vel comitatui subijcitur) non censetur vlla translata iurisdictio, etiam si princeps, qui concedit, eam, vt princeps alio qui habeat ibidem. Hanc assertionem probamus ex eo, quod iurisdictio hæc in specie minimè adhæreat rei concessæ, nec ei accessoria sit: atq;atque ideò manet hoc castrum, sub iurisdictione illius ciuitatis, cui prius adhærebat: censeturq́;censeturque quantum ad proprietatem absq;absque iurisdictione concessum. Qua ratione, qui obtinet CastrũCastrum intra fines, & limites alicuius ciuitatis territorium habentis, nisi probet à principe, expressim sibi fuisse illius castri iurisdictionem cōcessamconcessam, nequaquam, quò ad eam obtinebit, sed erit castri dominus, quo ad proprietatem: cùm nihil habeat commune proprietas prædiorum cum iurisdictione: sicuti ipse tradidi in regul. peccatum. de regul. iur. libr. 6. 2. parte. §. 9. nume. 8. ex Socino consil. 15. & consi. 95. col. 4. libr. 3. & eodem in l. 1. nu. 27. ff. de acquiren. possessio. l. 10. titulo 29. parti. 2. l. 4. 5. & 9. titulo 28. parti 3. Denique in specie hanc decimam conclusionem deduximus ex Bald. in l. à procuratore. C. mandat. & in rubri. ff. de rer. diuisi. colum. 3. & in capit. vnico. §. vlt. quib. mod. feud. ami. & ibi Aluarot. eodem. Bal. consilio 238. libro quarto. Oldrad. consil. 176. Roman. consilio 444. Bartolus in consilio 39. & in l. 1. ad finem atq;atque ibidem Curtio Iuniore. col. vlt. ff. de iurisdictione omni. iud. qui asserit, hanc opinionem cōmunemcommunem esse, quam etiam sensêre Iason consil. 146. lib. 2. in quinto fundamento secundæ partis. Bald. in capitu. 1. de capit. qui curi. vendi. & in capitul. 1. numero 2. de feudo Marchiæ. Gulielm. Bene. in capitu. Raynutius. de testament. verbo. & vxorem nomine Adelasiam. 2. decisione. numero 307. Carolus Molinæus in d. gl. 5. nu. 45.
Qua ratione in huiusmodi specie, vt transferatur iurisdictio, necessarium est, eam speciali concessione transferri, sicuti omnib. præcitatis visum est Imò quibusdam placuit in facto, & hypothesi huius decimæ conclusionis, concessa iurisdictione expressim, simplicem tantùm iurisdictionem, non merum, nec mistum Imperium, concessam censeri. Huius sententiæ ex iunioribus author est Carolus Molinæus in dict. gl. 5. numero 48. ex eo, quòd in generali mandato, ac multò fortius in noua, ac perpetua cōcessioneconcessione in proprietatem non venit merum, nec mistum ImperiũImperium, nisi expressim, & specialiter dicatur. l. 1. in princ. ff. de offic. eius, cui manda. est iurisd. igitur etiāetiam concessa iurisdictione, non venit in concessionem merum, nec mistum Imperium. Huic opinioni suffragatur, quòd concesso castro cum iurisdictione, non cẽsenturcensentur concessa merum, nec mistum Imperium, quemadmodum ex rationibus præmissis, & alijs. adnotârunt Iason nume. 10. & Curt. Iun. numero 40. in l. Imperium. ff. de iurisd. omnium iud. His accedit, quòd simpliciter cōcessaconcessa iurisdictione, non venit in cōcessionemconcessionem merum, nec mistum Imperium secundùm Salycet. in l. placet. colu. 12. C. de peda. iud. Baldus in cap. quarto. colu. penultima de iudic. Angel. in dict. l. Imperium. col. 2. quorum opinio communis est: vt testatur | Curt. Iunior. in dict. l. Imperium. nume. 42. & idem in l. 1. ff. de offic. eius, cui manda. est iurisdict. nu. 53. quo in loco omnium latissimè disputat hanc quæstionem Alex. nu. 66.
Ipse verò multis authorum allegationibus prætermissis, ne longiùs quàm initio cōstitueramconstitueram, progrediatur huius controuersiæ resolutio, ac pręsertim ex eo, quod apud Alexandrum & Iasonem satis obuiæ sint vtriusque partis rationes, vtar breui quadāquadam distinctione specierum, quò apertiùs constet, quonāquonam in sensu, quæ modò adduximus, fuerint accipienda.
Primùm etenim, cùm in specie, & casu decimæ conclusionis à principe concessio fit alicuius Castri, cuius iurisdictio passiua penès ipsum principem concedentem actiuè residet, ac manet saltem ad liberam eius dispositionem: quia princeps summus est, adhæret tamen alicui comitatui, vel ciuitati, à quibus non sine eorum aliqua læsione minimè potest segregari, tunc sanè non censetur iurisdictio concessa concesso castro, nisi specialiter transferatur. At de mero Imperio concessa iurisdictione & de misto controuertitur Iasone, Curtio Iuniore, & Carolo Molinæo negantibus, merum aut mistũmistum Imperium transferri: nos obseruanda esse censemus verba concessionis, vt inde possit deprehendi voluntas principis concedentis. probat hoc text. celebris in l. 2. titulo 9. lib. quinto. ordi. Etenim si is omnimo dam iurisdictionem concessit, merum, ac mistum Imperium concessisse videbitur. gl. insignis in Clemen. vnica. de foro competen. verb. omnimodam, quam multi faciunt Panormitan. & Imola ibi post alios. Felin. in dict. capitul. quod sedem. de offic. ordina. Idem Felin. in capitu. conquestus. de foro competen. Iason in dict. l. Imperium. nume. 12. Et plerique alij existimantes idem esse respondendum, vbi similibus verbis princeps vsus fuerit. quod explicat Paulus Parisien. in dict. consilio 9. libro primo. At vbi similiter castrum cum iurisdictione concessum fit in eadem specie, & casu decimæ conclusionis, nihilominùs mihi probabilius est, & merum, ac mistum imperium concessum esse, quod materia subiecta aliquantulum dictat, & tenent Felinus in dict. capitul. quod sedem. Deci. in capitul. licet causam. de probation. colum. prima pract. Ferar. in actione confessoria pro seruitute, super verbo, Plenam, tametsi res ista sit maximè dubia propter illud præiudicium, quod fit ciuitati, vel comitatui, cui castrum adhæret, vel accedebat antè concessionem. cui rationi rursus oberunt authoritates, quas de commissa simpliciter iurisdictione paulò post adducemus.
Secundò, vbi conceditur cum iurisdictione castrum, cui principaliter adhæret iurisdictio plena cum mero, & misto Imperio, sicuti proposita est nonæ conclusionis hypothesis, planè merum, & mistum Imperium ex illa simplici cōcessioneconcessione iurisdictionis trāsferunturtransferentur. Quemadmodum constat ex his Authoribus, quorum in dicta nona conclusione meminimus: qui ita eandem sententiam tenuêre, maximè Oldrad. Roma. Alexand. Alberic. & alij, de quibus Iason in d. l. Imperium. nu. 11. inquit, omnes hanc in sententiam cōsensisseconsensisse, nec refragantur Curti. Iunior in d. l. Imperium. & Carol. Molinæ. in d. gl. 5. imò palàm hoc ipsum fateri videntur.
Tertiò, constat hoc idem respondendũrespondendum esse, cùm concessio à principe fit alicuius castri, cui iurisdictio, merum & mistum Imperium adhærent, iuxta nonam conclusionẽconclusionem. Nam & tunc omnia hæc in concessionẽconcessionem venire ibidẽibidem probauimus.
Quartò, & regulariter, cōcessaconcessa iurisdictione etiam absque concessione castri, & alicui commissa, itidẽitidem merum, & mistũmistum Imperium in eandẽeandem concessionẽconcessionem & cōmissionemcommissionem venire, ex eo quod cōcessioconcessio iurisdictionis fauorabilis sit. l. 3. §. vlti. ff. de offi. præf. & ibi Bal. cōstanterconstanter asseueramus frequentiori Authorum, & interpretum consensu receptũreceptum esse: modò non subsit aliqua ratio, quę strictam suadeat interpretationem, hoc et .n. probatur ex Auth. de defenso. ciuit. §. iusiurandi. iuncta gl. colla. 3. glo. cōmunitercommuniter recepta, & ibi Bar. 3. q. in d. l. ImperiũImperium. Sic sanè hanc opinionem tenent Abb. in dict. capi. quod sedem. Alexand. in consilio 35. lib. 4. idem in l. 1. ff. de offici. eius cui manda. est iurisdict. nu. 66. & est communis opinio, sicuti asseuerant eam sequuti Dec. in d. l. Imperium. num. 27. Alciat. in d. c. quod sedem. num. 38. idem sensim fatetur Iason in d. l. Imperium. num. 12. & sequ. Eandem sententiam sequitur Deci. in c. licet causam. de proba. col. 1. tametsi Iason, contrariam defendere conetur, & asserant communem esse Curti. Iunior in dict. l. Imperium. nume. 42. idem in l. 1. ff. de offic. eius cui manda. est iurisdict. nume. 53. quem omninò legito. nu. 50. aduersus Baldum in capit. 4. de iudic. col. 2. extat & de concessione iurisdictionis optima Boerij decisio. 227. quæ multa hoc in tractatu cōpendiocompendio quodam exponit.
Loading...