Sed & tertiò principaliter ex dicta constitutione
Alex. constat elegans, ac noua in hac quęstione
conclusio ad hoc
quidẽquidem, quòd licet is, qui post
commissum crimen ordinem ecclesiasticum
acceperit, possit per iudicem secularem puniri
quo ad rerum, & bonorum condemnationem,
non tamen quo ad corporis pœnam iuxta communem doctorum sententiam ex iure veteri
deductam: hodie tamen authoritate dictæ con
*stitutionis clericus, qui
eũeum assumpserit
ordinẽordinem
post crimem commissum, poterit à iudice seculari puniri, etiam corporalibus pœnis: quia
tempore commissi criminis nec tonsura, nec
vestibus vtebatur clericalibus. Sic sanè nouam
istam conclusionem à constitutione Alex. deduxit doctissimus Auendanius in tracta. demand. exequendis c. 22. nu. 7. Ego verò satis dubius sum hac de re, quippè qui opiner,
summũsummum
Pontificem nihil voluisse mutare circa clericos
illos, qui post delictum commissum ecclesiasticum ordinem acceperint: cùm de his tantùm
tractauerit, qui tempore delicti tenebantur iure Pontificio tonsura, & vestibus clericalibus
vti. esset enim satis à re proposita, & petita omninò alienum, tonsuram, & vestes clericales
exigere in his, qui essent verè laici, nullo
quidẽquidem
ordine ecclesiastico insigniti. Nam de his, qui
laici erant, cùm crimen fuit perpetratum, nihil
est petitum à summo Pontifice, nec ab eodem
responsum, aut decretum. Si quidem hi non
tenebantur tunc, nec poterant tonsura simul,
& vestibus clericalibus vti:
eosq́;eosque voluerit summus Pontifex culpa notare ad amittendum fori priuilegium, qui tenebantur, tonsura & vestibus clericalibus vti: vt constat ex ipsius constitutionis serie. vnde sequitur, quòd si quis fuerit prima donatus tonsura, quam & vestes clericales nusquam demiserit, & tamen intra tres
menses à die
tōsurætonsuræ crimen aliquod commiserit: non erit per iudicem secularem puniendus
ex eo, quòd quatuor
mẽsibmensib. ante
crimẽcrimen cōmissumcommissum tonsura, & vestibus
nōnon fuerit vsus clericalibus. Nec iudex secularis ius habet puniendi
hunc propter Alexandri constitutionem: cùm
illa tantùm afficiat, & complectatur illos, qui
culpa notari possunt: quippè qui nec tonsura,
nec vestibus vsi fuerint clericalibus tempore
commissi criminis, & proximis quatuor mensibus: non autem illos, qui culpa hac in re omninò carent: quia non tenebantur vel tempore
delicti commissi, vel quatuor proximis mensibus tonsura, & vestibus vti, nondum eo tempore ecclesiasticum ordinem habentes. Quod
si ratio viri doctissimi esset admittenda, necessariò esset à iudice seculari puniendus is, qui
tribus, aut duobus mensibus ante delictum,
acceperit ordinem primæ tonsuræ, qua, & vestibus fuerit legitimè vsus post eius adsumptionem: non tamen anteà, & sic quatuor mensibus ante commissum crimen, quod mihi nec
placet, nec videtur iure probari posse. Quam
ob rem censeo, nihil noui posse deduci ab illa
constitutione Alexandri 6. crica illos, qui post
delictum fuerint promoti ad primæ tonsuræ
gradum. Idcircò eorum ius, & exemptio à iudice seculari erit examinanda his rationibus,
& authoritatibus, quibus examinari, & expediri poterat ante prædictam constitutionem.
Qua in re, licet multa sint ab alijs tradita, nos
pro facili huius quæstionis cognitione aliquot
explicabimus conclusiones.