Primùm, quod paulò ante itidem dicebamus, maximum extat huius praxis fundamentum ad
eius iustitiam com probandam ex eo, quòd
idẽidem
fiat apud Gallos, &
plerasq́;plerasque Christiani nomi
*nis gentes. Nam sicuti apud Hispanos potestas legatorum, seu nunciorum apostolicæ sedis examinatur, vt admoneri possint à summo
Regis prætorio, quibus vti conueniat dispensationibus & commissionib. ne quid fiat in Reipublicæ dispendium,
cũcum plerunq;plerunque nuncij apostolici exteri sint, nec satis nouerint, quæ sunt
omnino
præcauẽdapræcauenda, nec falsis precibus, & suggestionibus decipiantur. Ita & idem fieri solet
apud Gallos, teste Carol. Molin. in reg. cancel.
de in firmis resignantib. nu. 139. ita enim inquit
de regno Franciæ. In quo nec legatus quidem
Papæ, siue lateralis, siue missus, quidquam authoritate papali exequi potest in regno, nisi
prius permissionem expressam à Rege obtinuerit, homologatam à supremo tribunali Regio, in quo Legatus vult aliquid exequi: nec in
terris regni, quæ nuper adhuc erant in possessione Regis Franciæ, sine consensu Comitis
Flandriæ, vt vidi per programma Caroli 5. Imperatoris, qui ibi idem ius
cōseruatconseruat: cuius programmatis exemplar habeo, sub data. 13. die
Maij. anno M. D. xxxj. Hactenus Molin. ex quo
apparet, non
tantũtantum in Hispania, sed in Flandria
& apud Gallos hoc ipsum frequentissimè fieri.
Sic etiam in his regnis multis in casibus, & negocijs, literæ apostolicæ ante
executionẽexecutionem earũearum
ad regia mittuntur auditoria, & tribunalia: idq́ue fit ex regio decreto, vt illîc examinentur,
ne quid fiat. & obtineatur falsis precibus, & importunis suggestionib. à summo Pontifice aduersus regni,
Regumq́;Regumque Hispaniarum priuilegia, & apostolicas concessiones: Denique ne li|
teræ summi ecclesiæ præsulis contra publicam spiritualis, ecclesiasticæ, & temporalis huius prouinciæ
vtilitatẽvtilitatem præter ipsius
concedẽtisconcedentis voluntatẽvoluntatem, & consensum executioni
mandẽturmandentur. Etenim & alij Christiani orbis principes
eodẽeodem iure vtuntur & hactenus vsi fuêre,
quẽadmodũquemadmodum manifestum fit ex testimonio Ioan. Driedonij, viri & moribus, & sacræ Theologiæ professione insignis. Is (inquam) in libr. 1. de libertate
Christiana, pag. 183. distinguens, aliudesse, potestatem secularem absolutè mandare aut constituere, ne
quisꝗ̈quisquam pareat literis apostol. iustitiam,
aut
gratiāmgratiam concernentib. aliud verò esse, potestatem secularem mandare, aut constituere, vt
sine suo beneplacito & examine nemo pareat
huiusmodi literis, nec executioni mandet easdem. Primum quidem improbat:
secundũsecundum verò admittit his sanè verbis.
SecundũSecundum aũtaunt videtur posse fieri
absq;absque contemptu potestatis ecclesiasticæ &
absq;absque iniuria, & tędio, aut grauamine, seu pro iudicio ecclesiasticæ libertatis, &
sanctæ sedis apostolicæ, vel literarum
eiusdẽeiusdem.
Potest etenim
cōtingerecontingere,
ꝙquod princeps quispiam
aut ex priuilegio, seu
cōmissionecommissione Papę hoc faciat, sicuti Caro. Imper. habuit ex priuilegio Synodi, ne sine suo
cōsensuconsensu consecraretur, vel institueretur episcopus, aut ex causa rationabili
secundũsecundum congruam loci, &
tẽporistemporis ad sic
statuẽdumstatuendum atq;atque mandandũmandandum moueatur, propter abusus tollendos, ne
p̃ficianturpraeficiantur extranei, aut non
idonei, qui vel per nimiam
importunitatẽimportunitatem,
falsasq́;falsasque suggestiones literas apostolicas impetrârunt, vel impetratis abuti volunt ad oppressiones
pauperũpauperum, qui alio qui sub prætextu
literarũliterarum
apostolicarũapostolicarum longis litib.
grauibusq́;grauibusque sumptib.
vexari possent, non
ꝙquod potestas secularis velit sibi aut iudicium ecclesiasticarum
rerũrerum vsurpare,
aut viros idoneos authoritate apostolica institutos impedire, aut super illorum idoneitate
iudicium sumere, sed
ꝙquod velit ad
ædificationẽædificationem
Reipublicæ statum ecclesiasticum promouere.
Hæc Driedonius.