THEMA CAP. II.

THEMA CAP. II.

De veteribus argenteis numis,

SVMMARIA.

  • 1 Argentei numi, quo tempore primùm Romæ signati.
  • 2 Argentei numi apud Hispanos signati, quibus modò vtimur.
  • 3 Libra vetus diuiditur, & expenditur: & inibi de granis.
  • 4 Marcha pondus, quid sit.
  • 5 Vncia, quot drachmas appendat.
  • 6 Denarius olim cudebatur ex argento puro: quandoque ex misto.
  • 7 Denarij, & quinarij pondus examinatur.
  • 8 De sestertio, libella, & obolo numis argenteis.
  • 9 Siclus argenteus apud Hebræos, cuius ponderis fuerit: & item aureus.
  • 10 Examinatur gloss. in c. Si quis aliquando. §. in Leuitico. de pœniten. distinct. 1.
  • 11 Denarij, & sestertij valor traditur: & intellectus l. vltim. C. de donationibus.
  • 12 Sterlingus, quis numus fuerit.
CAPVT II.
ARGENTEA pecunia Romæ primùm signata est, quinq;quinque annis ante primum bellum Punicum, anno ab vrbe condita 585. Q. Fabio Consule, vt scribit Plinius lib. 33. c. 3. Quo in loco annorum numerus manifestum errorem habet, qui leuis non est, quippè qui centum annos addiderit: atque i
1
*deò legendum est apud Plinium anno ab vrbe condita. 484. is etenim annus. Q. Fabij consulatui conuenit iuxta Chronologiam Henrici Glareani, & Haloandri. constat sanè ex Polibio lib. 1. Solino lib. 1. c. 2. Aulo Gellio lib. 17. c. 21. primum bellum Punicum initium habuisse anno ab vrbe condita 489. Nec quicquam vrget in contrariũcontrarium, quod Paulus Orosius, ac Dionysius alio sub annorũannorum numero initiũinitium primi belli Punici cōstituerintconstituerint: siquidẽsiquidem diuersa tẽporistemporis ratio in paucorũpaucorum annorum numero penes authores sit, cōcordiconcordi sentẽtiasententia huius belli initiũinitium statuẽtesstatuentes intra quingentesimũquingentesimum ab vrbe condita annum: quemadmodum diligẽterdiligenter ꝓbatprobat lo. Vassæus in priori ChronicorũChronicorum Hispanię parte. Sed & Plinij locũlocum mendosum esse admonuerũtadmonuerunt Lud. Viues ad August. de ciuita. Dei li. 2. c. 18. & Henri. Glarea. in d. Chronologia ad TitũTitum LiuiũLiuium. Igitur primus apud Romanos numi argentei vsus contigit anno ante Christi natale Ducentesimo septuagesimoquarto: aut Ducentesimo septuagesimosexto, iuxta varias hac de re opiniones.
Argenteum autem numisma non tantùm apud
2
*Romanos, sed & apud Gręcos, cæterasq́;cæterasque orbis gentes olim in vsu cœpit esse. Apud Hispanos verò moneta argẽteaargentea variè in vsum venit, quod alibi explicabimus: modò etenim tantùm expendemus præsentem argenteam pecuniam, qua vtimur, vt ad eius rationẽrationem Veteres Romanorum argenteos numos excutiamus, eorum valorem tradentes. Et sanè anno Domini. 1497. pragmatica sanctione Regum Catholicorum. l. 118. statutum est, vt ex quolibet marco argenti percutiantur sexaginta septem numi argentei, quos reales vulgus appellat: horum autem quilibet valorem habeat triginta quatuor quadrantum, quos marauedis dicimus. Atque ad eandem rationem iussum est, vt cuderentur argentei minores numi: nempè dimidius argenteus valoris. 17. quadrantum: quem medio real dicimus. Item quartus, quem quartillo appellamus, & est valoris octo quadrantum, & dimidij: sic & octauus, id est, ochauo de real, valoris quatuor quadrantum, & dimidiæ blanchæ. Sed non omnes hi numi argentei modò in vsu sunt. Paucos enim expendimus quartos, & ferè nullos octauos. Frequentissimi sunt ipsi argentei regales integri: item dimidij, Tandem in Hispania, & Messici apud Indos cuduntur Regis Hispaniarum iussu maiores argentei numi, quorum quidam pondus habent duorum argenteorum regalium, quidam quatuor, alij trium, alij octo: & hi vnciales ferè sunt. Qui in Hispania percutiuntur habent altera ex parte insignia Regum Catholicorum: ex altera Hispaniarum, & horum regnorum signa. Qui verò Messici cuduntur altera facie sentum habẽthabent Castellæ, & Legionis: altera quidẽquidem Caroli Regis insignia: duas inquāinquam col. cum tit. Plus vltra.
Cæterùm quo rectiùs veteres numi argentei nostris conferantur, oportet priùs examinare pondera, quibus apud nos fabri argentarij vtuntur, & aurifices in appendendo argento, & auro: atque itidem an ea sint similia his, quibus Romani vtebantur.
Romanorum libra distribuitur in vncias duo decim. Vncia quælibet habet octo drachmas. Drachma tria habet scrupula, quæ grammata dicuntur à Græcis: scriptula rectiùs alij appellant, vt Agricola, & Antonius Augustinus adnotârunt. Scriptulum, seu scrupulum in binos obolos diuiditur. Item Siliquæ, hoc est, ceratia sex scrupulum faciunt. Grana verò quatuor siliquam. Est igitur scrupulum vicesima quarta vnciæ pars: quod & gloss. notat in l. 1. C. de metallarijs libro decimo. Vnde constat, vnciam habere vigintiquatuor scrupula: sicuti tradidêre Antonius Augustinus libro secundo. emendationum cap. 9. Et Nebrissensis in Lexico iuris ciuilis, dictio. scrupulum. Hoc verò in opere non semel, imò passim ipsos fabros argentarios, simpliciter argentarios appellabo, ad faciliorem propositæ materiæ intellectum: non ignarus apud veteres aliam fuisse potiorem huius dictionis significationem: cuius inferiùs mentionem faciemus. Duella constat ex duabus sextulis: Sextula verò sexta pars est vnciæ: & ideò duella erit tertia vnciæ pars.
Sicilicus constat ex duabus Drachmis, atque ideò adsumitur pro quarta vnciæ parte. l. liberto. §. filium. ff. de annuis legat quod notant Isidorus libro decimosexto Etymologia. capit. 24. & Antonius August. emendat. capit. 8. Hæc sanè est veteris romanæ libræ ratio, & diuisio præsenti tractatui necessaria: quam deduximus ex Budæo libro primo. de asse. Leonardo Portio in tract. de monetis: Volusio Metiano de asse: Rhemnio Famnio Poeta de ponderibus. Alciato titul. de metallarijs libro cap. 11. Georgio Agricola libro quarto de ponderibus Romanis: à quibus & alij huius rei authores citantur.
Hinc denique illud obiter deduxerim, frumenti grana olim in vsu fuisse ad ponderis iusti rationem. Vnde grana quatuor constituunt siliquāsiliquam: grana viginti quatuor scrupulum: grana verò septuaginta duo drachmam: quod Alciatus fatetur: adnotauit Agricola libro tertio de precio veterum monetarum. Idem ipse rursus probat in libro de restituendis ponderibus, atque mensuris, ex Græco Nicandri interprete, & Serapione, Mauro. Hæc grana Budæus appellat momenta libro tertio de asse. & tamen constat, grana frumenti eo, quòd robusta differant ab inanibus, recentia à vetustis, non esse certa, nec tuta ad iusti ponderis rationem: sicuti docet eleganter ipse Georgius Agricola libro de restituendis ponderibus. Qua ratione Catholici Reges Hispaniarum Fernandus, & Elysabeth anno Millesimo quatercentesimo octuagesimo sexto, pragmatica sanctione. 123. statuerunt, frumenti grana prorsus ab vsu ponderum esse abijcienda: atque grani pondus æquale iuxta rationem vnciæ ex orichalco faciendum, vt legitima, certaq́ue sit iusti ponderis ratio.
Nostri verò fabri argentarij & aurifices, iam diu ex vetustissimo vsu aliam quàm romanæ libræ, ponderis rationem habent: siquidem vtuntur Besse romanæ libræ pro iusto, & summo ferè pondere: quem bessem regiæ leges Marchum appellant: isq́ue in vsu est apud cæteras Christiani orbis gentes, à quibus Marcha Germanico nomine appellatur: quod Budæus libro secundo de asse, Georgius Agricola libro de restituendis ponderibus, & Carolus Molinæ. de contractibus, quæst. 200. nu. 780. non semel fatentur. Habet hæc marcha octo vncias romanæ libræ: quamobrem romana libra proportionem sortitur ad marchum sesquialteram. Erit verò marcha ista selibra nostræ vulgaris libræ decem, & sex vnciarum: quæ quidem libra habet ad Romanam libram proportionem ἐπιτρί τημ. id est, super tertiam. Ea tamen, quæ de marcho diximus, probantur in leg. 1. titul. vigesimoquarto. in ordinationibus Regis Alfonsi XI. Compluti statutis æra. M. CCCLXXXVI. Illud planè receptissimum est apud veteres, ac iuniores, qui de libra romana scripsêre, romanam libram duodecim vncias habuisse, vt hinc mirum sit, Gulielmum Budæum, virum hac in re, vt & in plerisque alijs diligentissimum libro secundo & tertio de asse absque vllo certo authore scripsisse, romanam libram habere vltra duodecim vncias dimidiam, & sic duodecim vncias, & quatuor drachmas: cuius opinionem multis probatissimis testimonijs, & authoritatibus refellit Georgius Agricola libro quarto & quinto de mensuris & ponderibus, exacta ratione deducens, libram romanam à Græca mina, atque ita ab Attica libra in hoc differre, quòd Græca centum drachmarum sit, Romana verò nonaginta sex tantùm drachmas habeat. Eum legito, qui de his multa tradit. Sed & de vncia nostra plerique dubi
5
*târunt, sitnè æqualis vnciæ romanæ. Nam Leonardus Portius, Alciatus, & Budæus scribunt, vnciam, qua vtimur, & vtuntur argentarij, & aurifices, eandem esse cum illa veteri Romanorum vncia. Ab his dissentit Georgius Agricola in libro de restit. ponder. ea ratione, quòd non vna eademq́ue sit vncia apud Christiani orbis gentes. Nos verò quandoque conati sumus rem istam ad iustam ponderis rationem experimentis quibusdam examinare. Ex quibus planè deprehendimus multis coniecturis, vnciam, qua modò Hispani argentarij, & aurifices vtuntur, eiusdem esse ponderis, cuius erat vetus illa Romanorum vncia. Habet enim | nostra vncia octo partes: nempè diuiditur in octo argenteos regales iustissimi ponderis, quibus argentarij, & aurifices ad pondus vtuntur. Quilibet autem argenteus habet duas drachmas minores, quarum quælibet triginta sex grana continet. Sic sanè vncia diuiditur in decem & sex nostras drachmas, quæ veteres octo drachmas efficiunt: cùm vetus drachma habuerit septuaginta duo grana: quæ habent nostræ duæ drachmæ. Atque ideò eiusdem ponderis est vncia vetus Romanorum octo drachmarum, cuius & nostra vncia decem, & sex drachmas continens. His accedit, quòd octaua nostræ vnciæ pars, quæ ad iustum pondus exacta, regalem numum efficit, quo aurifices vtuntur, ita cum denario veteri conuenit, vt planè maioris ponderis denarius sit iuxtà eam proportionem, quę ex denarijs septem non attritis, nec corrosis constituat nostram vnicam, sicut & veterem romanam constituebat: quam nostri octo regales numi iusti ponderis itidem efficiunt. Vnde par est, nostram vnciam veteri romanæ conuenire.
Est tamen illud hac in parte admonendum, veteres Romanorum denarios cudi solitos ex pu
6
*ro argento, quod vulgò acendrado dicimus, asque vlla æris mistura: cuius argenti valor, & æstimatio maior est, quam argenti mixti: quod nostri argentarij, & aurifices expendunt: siquidem hoc habet æris, aut stanni misturam secundum eam proportionem, quam ipsi aurifices facilimè dijudicare solent. Sed & veteres Romani postea in cudenda moneta æris octauam partem argento miscuerunt: primusq́ue id fecit Liuius Drusus in tribunatu plebis teste Plinio libro tertio. capit. 3. idem Plinius eodem libro ca. 9. conqueritur, Antonium triumuirum denario miscuisse ferrum. Sic & auro misceri solet argentum aut æs, non tantùm ad cudendam monetam: sed etiam, vt ex eo solidiores, ac fortiores fiant imagines, annuli, & alia, quæ essent admodum mollia, si ex auro puro fierent. Hac tamen in re varios hac ratione tradit numos Georgius Agricola libro primo. de precio metallorum, & monetis, quorum & nos inferiùs mentionem iterum faciemus. Argenteus autem regalis, quo vtuntur ad iusti ponderis rationem argentarij, & aurifices, quiq́ue octaua est vnciæ pars differt ab argenteo numo itidem regali. Nam numus minoris ponderis est, ad expensas quidem, quæ fiunt in cudenda moneta: siquidem ex marcha percutiuntur sexaginta septem numi: & tamen eadem marcha pendet sexaginta quatuor regales argenteos iusti, & legitimi pōderisponderis, quò ad aurifices, & argentarios. Sic denique numus argenteus minor est tricesima secunda parte, quàm ipse iusti ponderis argenteus regalis, quo aurifices vtuntur, & profectò aliquantò pluris, ac ferè tribus granis.
Primum omnium ad vetera numismata intelligenda, quæ ex argento cudebantur, est de de
7
*nario tractandum. Denarius verò est octaua vnciæ pars: siquidem olim ex vncia octo denarij cudebantur: vnde fit, vt drachma Attica, & denarius Romanus eiusdem ponderis fuerint. Hoc probatur authoritate Plinij qui lib. 21. cap. vltim. inquit, Drachma Attica (ferè etenim Attica obseruatione medici vtuntur) denarij argentei habet pondus. Item ex Liuio libro trigesimo quarto. dum scribit, redemptos fuisse mille, & ducentos captiuos, constituto in capita quingentorum denariorum precio: eamq́ue centum talentis stetisse. Constat verò ex Polluce, & alijs, sex drachmarum millia in talento Attico esse: atque ideò manifestum fit, Liuium drachmam, & denarium eodem pondere, eademq́ue æstimatione accepisse. Idem multis alijs testimonijs comprobatur, quibus Latini drachmas Græcas, denarios interpretantur: & eodem iure Græci denarios Latinos in drachmas Græcas transferunt. Sic sententiam istam conantur probare, & ostendere veram esse Leonardus Portius, Budæus libro primo & secundo. de Asse. Andræ. Alciat. libro nono. parerg. 2. capit. Qua ratione, si velimus denarios conferre numis argenteis Castellanis, quo ad pondus, respondendum erit, denarium romanum similem fuisse quantum ad pondus argenteo regali Castellano iustissimi ponderis, quo aurifices vtuntur. Et eadem lege denarius hic erit ferè similis numo argenteo regali Castellano: ac denique tanto maior pondere, quātòquanto maior est argenteus regalis, quo aurifices vtuntur, numo argenteo regali, quem passim expendimus. Vnde valor denarij erit itidem constituendus ad rationem numi argentei regalis & paulò pluris: cum propter iusti ponderis rationem: quia octaua est vnicæ pars, tum propter argentei qualitatem: Tametsi & olim apud Romanos non omnes denarij argenti puri materiam habuerint: nec item eiusdem fuerint, ac legitimi ponderis: quemadmodum statim trademus. Erit igitur iuxta Budęi sententiam denarius Romanus octaua vnciæ pars, & numo argenteo Castellano, qui regalis dicitur, ferè similis pondere, ac valore. Vnde licet denarius apud Romanos valuerit quadraginta quadrantes, non valebit apud nos quadraginta æreos marauedinos: Atque inde consequitur, pluris æstimari apud nos æreum marauedinum, quàm olim fuerit apud Romanos quadrans æstimatus: cùm argenteus numus eiusdem ponderis valuerit apud Romanos quadraginta quadrantes: id est, decem asses: & idem apud nos modò æstimetur triginta quatuor marauedinis, & paulò pluris, ob legitimum argentei denarij pondus: Imò etiamsi denarius constituatur ex argento puro absque vlla mistura, & valorem præsentem considere|mus argenti puri ad rationem duorum mille, & quadringentorum marauedinorum, pro quolibet marcho adhuc denarius ille Romanus ex purissimo argento signatus, erit apud nos æstimandus ferè triginta octo marauedinis. Hæc tandem obseruatio & illud efficit, vt sexaginta quatuor denarij constituant marchum, nonaginta sex libram duodecim vnciarum. Et idem erit dicendum de argenteis regalibus, quibus ad pondus legitimum vtuntur aurifices, quorum quilibet octauam habet vnciæ partem: aut drachmam veterem vnam. Ad rationem istam expendi poterit æstimatio numi argentei veteris, qui dictus est Quinarius: idem & Victoriatus. Hic enim numus pars est dimidia denarij. Item sestertius argenteus numus erat pars quarta denarij. Libella itidem argenteum numisma partem decimam denarij habuit. vicesima denarij pars erat Sembella. quadragesima Teruncius. Qui quidem omnes numi sunt omninò æstimandi ad rationem denarij. Atque ideò constituta prænotata æstimatione, & collatione facta cum numis argenteis Castellanis, faciliùs erit ad rationem ipsius denarij & reliquos numos æstimare.
Verùm aduersus Budæi opinionem quibusdam placuit, denarium Romanum à drachma differre, ita quidem, vt licet drachma sit octaua vnciæ pars, denarius tamen sit septima: qua ratione denarij septem vnciam efficiunt integram. Huius rei testimonium primum adsumitur ex Plinio, qui libro trigesimotertio. capit. 9. inquit, miscuit denario Antonius III vir ferrum miscuit æri: alij è pondere subtrahunt, cùm sit iustum octuaginta quatuor è libris signari. Hæc Plinius. Quòd si libra Romana octuaginta quatuor denarios habuit, palàm est, quamlibet vnciam ex septem denarijs constare. Idem constat testimonio Cornelij Celsi libro quinto. capit. 17. qui hoc ipsum expressim asseuerat, sic & Scribonius Largus in præfatione probat, libram octuaginta quatuor denariorum esse. Sed & authoritate Appiani Alexandrini libro secundo bellorum ciuilium, & Suetonio simul in Iulio Cæsare. Hanc sententiam defendit. Georgius Agricola libro quarto & quinto. de ponderibus, & mensuris. idem repetit in eo libello, quem scripsit aduersus Alciatum de ponderibus. Ad ea verò, quæ Budæus, Portius, & Alciatus tradidêre, respondet, drachmam Atticam Græcum numum fuisse minoris ponderis, quàm denarius Latinus: sed quia drachmæ pondere, & æstimatione admodum similis est Latinus denarius, consueuisse veteres authores Latinos, dum Græcorum libros traducebant, drachmam in denarium vertere: ac rursus Græcos, qui Latinum in Græcam linguam vertebant, denarium drachmam interpretari. Sed & illud certissimum est, vel Plinio authore libro 33. capit. 9. Denarios non semper eiusdem ponderis fuisse: atque ex Tito Liuio libro 44. & Nicandri interprete ostendit Georgius Agricola in libro ad ea, quæ Alciatus, denarium pendere drachmam Atticam cum dimidia: & denique denarium legitimo pondere diminutum leuiorem fuisse: vt tandẽtandem hic denarius fuerit drachmæ æqualis. Idcircò de eo forsan accipienda est Budæi, Alciati, & aliorum sententia: non denario graui, nec illo, qui frequentiùs ex pondere legitimo tractabatur. Etenim post Claudium Cæsarem Imperatores è libra signârunt nonaginta sex denarios, quorũquorum quilibet drachmæ erat æqualis, teste eodem Agricola in libro secundo de pondere monetarum: & in libro ad ea, quæ Alciatus.
Denarium igitur, iuxta ponderis rationem, quam habuit Plinius in dicto cap. 9. existimo fuisse illum, qui apud veteres Romanos iusti ponderis fuerit septimam habens vnciæ partem: qui quidem erit septima ex parte maior drachma Attica, & argenteo regali Castellano, quo aurifices vtuntur ad pondus legitimum. Idcircò huius denarij æstimatio, proportione nostri numi habita, erit ferè quadraginta quadrantum, aut præsentium marauedinorum, si argenti mixti valorem consideremus. Nam hoc argentum & nunc, & olim in vsu est, ac fuit ad numos cudendos: quemadmodum ex Plinio probauimus. Sic denarij Romani quinquaginta sex efficiunt marchum, qui est octo vnciarum: cùm secundum Budæi sententiam drachmæ & denarij sexaginta quatuor efficerent marchum: qua ratione poterit quis facilimè expendere, qua ex parte maior sit denarius hic nostro argenteo regali numo: siquidem tanti ponderis sunt quinquaginta sex denarij, quanti sexaginta septem nostri numi argentei regales, ex quibus constat marcha iuxta regiam constitutionem. Sic etiam deducitur, quota ex parte sit maioris æstimationis denarius Latinus, quàm sit noster numus argenteus. Noster enim numus valet triginta quatuor marauedinos: ille quadraginta. Imò si ad æstimationem argenti puri denarij constituantur, valebit quilibet quadraginta tres quadrantes marauedinos: quod & Flori. Occampi obiter adnotauit li. 5. histo. c. 25. Et hæc quidem dicta sint quo ad denarij numi, & drachmæ legitimum pondus, & æstimationem. Latinus ergo denarius decẽdecem assibus olim fuit æstimatus quemadmodum Plin. & alij passim testantur.
Quinarius, qui & Victoriatus dictus est ab eisdem authoribus, quinque assibus æstimabatur: eritq́ue nostræ pecuniæ æstimationis viginti quadrantum: & sic viginti marauedinorum.
Sestertius numus itidem argenteus erat, quartam habens denarij partem, vt tandem sit nostræ monetę ęstimationis decem marauedinorum. Habuit autem duos asses, & dimidium quo ad valorem, & ita decem quadrantes.
Erat & apud veteres Libella numus argenteus, qui vnius assis ęstimationem habuit, cùm esset decima denarij pars, vt Budęus li. 1. de Asse probat, & testis est M. Varro lib. 4. de lingua Latina. Idem tradit Georgius Agricola lib. 2. de pōderepondere & temperatura monet. Ex Plinio hoc ipsum deducitur libro 33. cap. 3. qua ratione libella numus argenteus quatuor efficit nostros æreos quadrantes. Est & apud Volusium Mætianum alia libella, decima inquam pars sestertij, quæ iuxta sestertij superiùs traditam æstimationem, erit modò vnius quadrantis valore censenda, aut vnius marauedini. Huius item libellæ meminit Georgius Agricola libro 5. de ponderibus Græcis.
Obolus apud Græcos numus fuit argenteus, qui erat sexta pars Atticæ drachmæ. Scribit etenim Plutarchus in Lysandro, apud prius seculum sicomninò habuisse, vt numorum loco ferreis vterentur virgulis, id est, obelicis, plærisq;plærisque & æreis, à quibus hoc etiam tempore numerum obolos vocari certum est, & obolos sex vnāvnam conficere drachmam, quia tot manus ipsa complecteretur. Ergo ex Plutarcho apparet, obolum sextam fuisse drachmæ partem, quod ex Plinio libro 21. cap. vltim. adnotârunt Budæus lib. 5. de Asse, & Georgius Agricola libro 2. de pondere & temperat. monet. Idem lib. 5. de ponderibus Græcis hoc ipsum docet ex Polluce, Suida, & Xenophonte: quamobrem obolus valet sex ferè nostros marauedinos. Obolum autem olim dictum fuisse Phollen, testis est Suidas in dictione, Phollis. & in dictione, Cermata. vtiturq́;vtiturque ea dictione diuus Augustinus libro vltimo de ciuitate Dei. cap. 8. vbi Ludouicus Viues & Alciatus ad 12. librum C. hoc adnotârunt. Obolus ergò sex nostros valet marauedinos, semiobolus tres, triobolus decem & octo. Nostri verò aurifices appellant Tomin, quem nos obolum diximus, idq́;idque obtinet, quò ad ponderis rationem: nam tomin non est numus.
Apud Hebræos erat olim in vsu numus argente
9
*us, dictus à Iosepho Siclus, ab ipsis Hebræis Sicel: quæ dictio & pondus significat auri, vel argenti, quod ipse numus appendit, nempe quatuor Atticas drachmas, authore Ioseph. libro 3. Antiquit. cap. 10. & lib. 7. de bello Iudaico cap. 26. & Hieronymo libro 1. Capit. 4. commentariorum in Ezechielem. Idem ipse Hieronymus probat in traditionibus Hebraicis super Genesim capit. 24. atq;atque ideò hoc pondus, aut numus continet viginti quatuor Græcos obolos: Hebræos autem obolos habet viginti, sicuti cōstatconstat Leuitici capit. 27. Exodi capit. 30. & Numerorum capit. 3. Hebræus verò obolus maior erat obolo Attico quinta parte. Nam viginti quatuor oboli Attici efficiebātefficiebant siclum sanctuarij, quẽquem efficiunt viginti Hebræi oboli. Cautum etenim erat lege veteri, cuius mentio fit in dict. c. 30. Numerorum, sicli partem dimidiam domino offerendam esse: qua ratione à Cæsare Augusto, procurante Iudæam Cyreno Præside id tributum Iudæis indictum est, vt singulis annis quilibet binas drachmas solueret: atque ideò Matthæi capit. 7. didrachmus censetur numus ille, qui pro tributo à Iudæis Cæsari reddebatur. Quod & Budæus explicat lib. 5. de Asse. Sed & Iosephus scribit in lib. 7. de bello Iudaico, capit. 26. à Vespasiano Cæsare stipendium Iudæis indictum, vt vbicunque degerent, binas drachmas inferret quisque in capitolium ita, vt ante Hierosolymorum templo pendebant: quo in loco palàm Iosephus probat, dimidiũdimidium siclũsiclum, quem Iudæi tẽplotemplo pendebant olim ex lege, cuius mentio fit in dict. cap. 30. nu. didrachmum fuisse, & ideò siclus integer erit quatuor drachmarum. Idem siclus ab eodem Iosepho simpliciter dictus est argenteus lib. 9. antiq. cap. 2. Alibi idem Iosephus siclum interpretatur planè, ac vertit. lib. 7. capit. 9. Et hæc de siclo sanctuarij, cùm de eo expressim agatur in locis ex veteri testamento paulò ante adductis: siquidem siclus sanctuarij à vulgari siclo, quo in commutationibus Hebræi vtebantur, in hoc distinguitur, quòd siclus sanctuarij quatuor, siclus verò vulgaris duas drachmas pẽdebatpendebat, quemadmodum ex magistro Salomone adnotauit Georg. Agricola lib. 2. de pondere monetarum. Et probat Carolus Moli. in tract. de contractib. q. 100. nume. 795. Ex quibus sit satis, siclum sanctuarij quatuor appendisse drachmas Atticas, & viginti obolos Hebræos: quod & idem Agric. tradiderat lib. 2. de externis ponderibus, qui scribit, Obolum istum Hebræum dictum fuisse Gera. QuamobrẽQuamobrem multa poterunt deduci non omninò vulgaria in huius rei, & numi examine, quæ subseruient, & plurimum conducent ad multarum authoritatum interpretationem.
Primùm constat, staterem numum, cuius meminit Matthæus capit. 17. censendum esse ponderis & valoris quatuor Atticarum drachmarum, deniq;denique sicli sanctuarij, cùm is soluendus esset pro Christo et Petro, & quilibet Cęsari soluturus esset didrachmũdidrachmum, id est, numum duarum drachmarum, dimidiũdimidium nempe siclum sanctuarij & ingrum siclum vulgarẽvulgarem HebręorũHebręorum. Qui quidẽquidem numus cum duas habeat ponderis drachmas, cōuenitconuenit quò ad pondus & æstimationẽæstimationem ferè duobus numis regalib. argenteis, quib. modò vtimur ex constitutione Regum Catholicorum: Deniq;Denique similis omninò est duobus argenteis regalibus legitimi ponderis, quorum rationem aurifices, & vascularij obseruant, sic didrachmus erat quarta vnciæ pars, & eius ponderis numus argenteus.
Secundò hinc deducitur, siclum, quem diximus apud Latinos quartam fuisse vnciæ partem, re & nomine similem censeri Hebræorum siclo vulgari.
Tertiò ex hoc sicli pondere, & æstimatione poterit perpendi, cur septuaginta interpretes Numeror. cap. 3. & Exodi. cap. 38. siclum interpretentur didrachmum, cùm locus ille palàm tractet de siclo sanctuarij, quem ex authoritate Iosephi, Hieronymi & aliorum constat, quatuor drachmas appendisse. Existimârunt enim septuaginta interpretes, siclũsiclum sanctuarij, & vulgarem pares fuisse pondere, & vtrunq;vtrunque duarum drachmarum pondus tantùm habuisse, vt tandem siclus etiam sanctuarij fuerit pōderisponderis duarum drachmarum. Eandem sententiam sequitur, et probat Epiphanius Salaminis vrbis Cypri Episcopus, cognomento Magnus, alioqui Constantiæ pręsul: nam & Salaminita dicta est, qui omniũomnium tàm ponderũponderum grauitatem, quàm capacitatem mensurarum, quæ sunt apud septuaginta interpretes, & Euangelistas explicat: cuius tamen opinionem tradito vero sicli sanctuarij pondere improbat Georgius Agric. lib. 2. de externis ponderib. Habet etenim siclus sanctuarij pondus drachmarum quatuor Atticarum.
Quartò eadem ratione facillimum erit examinari pondus Armillarum aurearũaurearum, quib. seruus Isaac donauit Rebecham. Pendebant enim duæ illæ armillæ siclos decem. Gen. c. 24. Nam si locus hic de siclo sanctuarij sit accipiendus, pondus duarũduarum armillarum erit censendũcensendum iuxta quadraginta Atticas drachmas, vel quinq;quinque vnciarum, aut deniq;denique quadraginta numorũnumorum aureorum, quos ex constitutione Regum Catholicorum signatos simplices Ducatos appellamus. Quòd si de siclis vulgarib. intellexerimus locũlocum præcitatum, pondus armillarũarmillarum erit 20. drachmarum Atticarum: atq;atque ideò 20. numorum aureorũaureorum, quos diximus Ducatos simplices. Hieronymus tandẽtandem in traditionibus Hebraicis super dict. ca. 24. locum illum de siclo sanctuarij palàm intellexit. Nam & hic frequentissimus est in sacra veteris testamenti Historia.
Quintò ad eiusdem loci congruam interpretationem est idem obseruandum, pondus inaurium, quas idem seruus Isaac Rebechæ donauit, inquit enim tex. sacer. protulit vir inaures aureas appendentes siclos duos. Vnde apparet, vtranq;vtranque in aurẽaurem siclos duos appẽdisseappendisse, id est, octo drachmales aureos, quib. vtimur, & quos simplices ducatos appellamus: deniq;denique vnciāvnciam auri. Et hæc iuxta vulgarem editionẽeditionem, & valorem sicli sanctuarij, cum pondus inaurium secundũsecundum vulgariũvulgarium siclorum rationẽrationem esset 4. drachmarum, atque ita 4. aureorum drachmalium, quibus nos Castellani vtimur. Quòd si æditio illa sit obseruādaobseruanda, quę ex Hebręo sermone traditur in hunc modum: protulit inauream aurem, dimidium sicli pondus eius: quemadmodum D. Hieronymus traduxisse videtur, & probant Eugubinus, ac Georgius Agric. lib. 3. de precio veterum monetarum, admodum differt inaurium pondus: siquidẽsiquidem est censendum ac reducendum ad duas drachmas Atticas habita ratione sicli sanctuarij. Quo fit, vt Aloysius Lippomanus in Catena super Genesim. c. 24. existimet, septuaginta interpretes non discre pare in eius loci translatione ab Hebręis dicentib. inaurem aureāauream fuisse ponderis, semissis, vel dimidij sicli, etiam sanctuarij, si apud interpretes septuaginta exponatur & adsumatur, ἀνὰ δραχμὴν distributiuè, vt sit sensus, quòd quælibet inauris erat ponderis vnius drachmæ. Sic etenim vtraq;vtraque inauris erit ponderis dimidij sicli sanctuarij: nempe duarũduarum drachmarum. Cui rationi accedit, quòd septuaginta interpretes sanctuarij siclum semper & vbiq; didrachmum interpretantur quemadmodum superiùs probauimus, & manifestum fit, Nume. cap. 3. & Exod. c. 38. idcircò existimantes cum Hebręis, vtranq;vtranque inaurem appendisse siclũsiclum sanctuarij, & earum quamlibet dimidium sicli, interpretati fuerunt distributiuè, cuiuslibet inauris pōduspondus esse censendum ad rationẽrationem vnius drachmæ, & ita dimidij sicli sanctuarij. Sic sanè fallitur doctissimus Eugubinus dum in d. c. 24. miratur, quod septuaginta interpretes siclum verterint drachmādrachmam: siquidem ipsi septuaginta interpretes non interpretāturinterpretantur, siclum drachmādrachmam esse, cum vbiq;vbique eum didrachmũdidrachmum esse censuerint, sed existimârunt, Hebræos cuiuslibet inauris pondus tradidisse ad rationẽrationem dimidij sicli, quem interpretes cōstitueruntconstituerunt integrũintegrum ex duab. drachmis, & dimidium ex vna tantùm drachma.
Sed adhuc discrimen cōstatconstat, si Hebræi de siclo sanctuarij, & ponderis quatuor drachmarum intellexerunt locum illum, etiamsi vtriusq;vtriusque inauris pōduspondus fuerit ab eis significatum ex dimidio siclo, quia septuaginta interpretes siclum integrum solent cōstituereconstituere ex duab. drachmis. Hebręi verò ex quatuor. Sic multò maior est differentia, si dixerimus, ab Hebręis pondus cuiuslibet inauris ad dimidium siclum cōstitutumconstitutum: nam vtraq;vtraque inauris erit quatuor drachmarum ex pōderepondere integri sicli sanctuarij. Qua ratione vt Aloysij Lipponiani sententiāsententiam probemus, oportet dimidiũdimidium siclum apud Hebręos accipere pro pondere cuiuslibet inauris, & de siclo duarũduarum drachmarum intelligere. Etenim tunc iuxta interpretes septuaginta quælibet inauris appendebat drachmam vnāvnam, & secundum Hebręos dimidiũdimidium siclum. Quòd si dixeris, Hebræorum codicẽcodicem intelligendum fore de siclo sanctuarij quatuor drachmarum, & vtriusq;vtriusque inauris pondus ab eis significatum ex dimidio siclo: tunc interpretes septuaginta notari possent ex hoc, quod dimidium siclum duabus appenderint drachmis, quo pōderepondere ipsi censere soleant integrum siclũsiclum. Editio verò vulgaris, & quæ ab Ecclesia Catholica cōstitutissimāconstitutissimam habet authoritatem, vt conueniat ęditioni Hebraicæ, quæ pondus significauit sicli dimidij, erit intelligenda de siclo vulgari: vt tandẽtandem quælibet inauris ex Codice Hebræorum appenderit dimidium sicli sanctuarij quatuor | drachmarum. & vtraq;vtraque integrum siclum, sicq́;sicque quatuor drachmas, vel duos siclos vulgares, quorum quilibet didrachmus erat.
Sextò hinc planè deducitur, sibi non constare doctissimum Eugubium, qui Leuit. cap. 27. scribit, siclum apud Hebræos esse quasi sestertium masculini generis apud Latinos. Est enim hîc manifestus error. Nam siclus, etiamsi eis esset vnius drachmę, haberet ferè quatuor sestertios Latinos, & multò plures, si is duas drachmas aut quatuor pendebat.
Septimò apparet inde, an certum sit, quod diuus Hieronymus in d. c. 24. Genes. tradit, scribens, siclum Hebræum esse vnciam, & vnciam vnam pendere. Idem asserit Isidorus lib. 16. Etymolo. cap. 24. Nam hoc incertum fit vel ex eo, quod idem Hieronymus fatetur, siclũsiclum pendere quatuor drachmas, & tamen vncia constat ex octo drachmis. Vnde verius dixissent hi authores, siclum esse semunciam. Quod ex authoritate Isidori tradit Anto. August. lib. 2. emendationum, c. 8. cùm ipse Isidorus asserat, siclum vnciāvnciam esse. Igitur vtcunq;vtcunque sit siclus sanctuarij, quatuor Atticas drachmas appendit, & ideò semuncia est.
Octauò expendi poterit ex his numus ille, cuius mentio fit apud Xenophontem libr. 1. de Cyri ascẽsuascensu ad Babylonem. Is enim dictus est Siglus, & vt ex eodem Xenophonte deducitur, pendit septem obolos Atticos, & dimidium. Sed & Hesychius tradit, siglũsiglum numũnumum esse Persium, aut Sardianicum, & valere octo obolos Atticos: pendit ergò hic numus drachmam vnam, & tertiam alterius partem. Idem probat Agricola libro 2. de pondere monetar.
Nonò hinc erit examinanda gl. in c si quis aliquādoaliquando. §. in Leuit. de pœna. dist. 1. vbi mentio fit sicli Hebraici. Ioannes etenim Theutonicus hęc confinxit carmina.
Tres siclos obolus, obolos tres drachma, sed octo
Vncia fert drachmas, duodena dat vncia libram.
Siclus habet drachmas septem obolo minus vno.
Hæc sanè carmina parùm sibi constant. Nam si obolus habet tres siclos, fieri non potest, quòd siclus habeat septem drachmas obolo minus vno. Idcircò Anton. Augustin. in d. lib. 2. emendatio. c. 8. doctè & diligenter probat, primum carmen aliter legendum esse, ita equidem.
Tres siliquas obolus, obolos sex drachma.
Item admonet, siclum viginti pẽderependere obolos Hebræos, quod nos paulò ante probauimus. Superest tamen adhuc error: etenim si ex Anton. August. legendũlegendum est in primo carmine, obolos sex drachma, qua ratione fieri potest, vt siclus habeat septem drachmas vno dempto ex his drachmis obolo? haberet siquidẽsiquidem siclus quadraginta et vnũvnum obolos, quod satis refragatur eidẽeidem Anton. August. atq;atque ideò nec ipse sibi constat. Nos verò arbitramur, authorem horũhorum carminũcarminum non satis percepisse rationem, & vim huius numismatis, nec item intellexisse drachmæ pondus: tametsi primum carmen, vt & alia conueniant, sit ita legendum.
Tres siliquas obolus, obolos sex drachma.
Ita enim fit, vt siclus habeat septem drachmas obolo minus vno, id est, viginti obolos, quos licet Hebræos verè siclus habet. Hic dubiò procul est huius autoris sensus, etiamsi plurimum ab scopo errauerit, dum drachmam effecerit trium obolorum, & ipsa verè sex obolos appendat. Sic etiāetiam decipitur, dum viginti obolos Gręcos ex his, quos drachma Græca pendit, tribuit siclo, qui viginti quatuor Græcos obolos pẽditpendit: deinde siclum existimat habere septem drachmas: cùm omniũomnium sententia maior siclus, qui dicitur sanctuarij, ponderis sit quatuor drachmarum. Cęterùm, licet ea, quæ de ponde
11
*re denarij, ac sestertij scripsimus, ita recepta fuerint, vt inde possimus horum numismatum valorem ad nostrānostram argenteāargenteam monetam conferre absq;absque insigni æstimationis, & precij errore: de valore tamen, quem hi numi apud veteres habuerint, maxima est controuersia. Nam & si ab initio denarius decem valuerit asses, & quinarius quinq;quinque, sestertius duos & dimidium: sunt planè qui existiment, paulò post valorem istum mutatum fuisse, & denarium æstimatũæstimatum esse decem & sex assibus, quinarium octo, sestertium quatuor. Hoc enim apparet ex Plinio lib. 33. c. 3. qui id cōtigissecontigisse scribit Hannibale vrgente Rem pub. Q. Fabio Maximo dictatore. Eiusdem sententiæ authores sunt Volusius Mætianus in li. de Asse. Et Vitruuius libro 3. de Architectura. quorum authoritatem secutus Antoni. Augustin. lib. 2. emendationum. c. 7. à Budæi & aliorum sententia discedit. Huius opinioni accedit locus insignis apud Cornelium TacitũTacitum li. 1. quo in loco, vbi agitur de seditione PānonicaPannonica, conqueritur Pannonicus miles, quòd decem asses, non denarium acciperet: constat igitur apud TacitũTacitum denariũdenarium pluris quāquam decem assium æstimari. Nam & ex Plinio in d. c. 3. apparet, in stipendio militari semper denarium decem assib. æstimatũæstimatum fuisse, & idcircò decem asses militi dari solitos pro denario, qui erat diurnum stipendium. Sed & Plinius ipse palàm asseuerat, eius ætate denarium æstimari decem & sex assib. & sestertium quatuor. Volusius item Mætianus in d. li. de Asse, qui Iurisconsultus fuit, & floruit sub Antonino Pio, Hadriano & Antonino Philosopho, manifestè, & eo tempore hanc fuisse horum numismatum æstimationem scribit, vt hinc satis probatum esse videatur aduersus Budæum & alios, quę fuerit vera sestertij, ac denarij æstimatio. Sic sanè intelligenda est Iustiniani Cæsaris constitutio in l. vlt. C. de dona. Verba (inquit) superflua, quæ in donationibus poni solebātsolebant: id est, sestertij numi vnius, assium quatuor, penitus esse reijcienda censemus. Etenim ad interpretationem sestertij, ne quis ea verba intelligeret de sestertio neutrius gene|ris, adiectum est assium quatuor, cuius valoris erat sestertius secundum Mætianum. Quæ quidem interpretatio placet Antonio Augustino. Cui libenter addiderim illa verba (sestertij vnius) in donationibus: ideò esse superflua, quòd cùm verè donatio fieret, simulatè vnius numi precium apponebatur, vt videretur venditio, quæ vnius numi precio apposito ficta iudicabatur. l. Si quis antè conduxerit. ff. de acquir. poss. & ex Suetonio in Cæsare, & Valerio Maximo li. 5. adnotauit Budæus lib. 1. de Asse Et in rub. ff. de in diem adiectione. Vtcunq;Vtcunque tamẽtamen sit, etiamsi à Budæo Mætianum sequuti discedamus, iterum admoneo, non esse admodum incertāincertam denarij, & sestertij æstimationẽæstimationem ad nostræ pecuniæ rationem & pondus, ex quo certa poterit constitui & diffiniri æstimatio. Sed & illud planè cōstabitconstabit ad Hannibalis tempus, & Q. Fabij Maximi dictaturādictaturam denariũdenarium decem assibus ęstimatum fuisse, sestertiumq́;sestertiumque duobus, & dimidio: tametsi postea contigerit maior horũhorum numismatum ęstimatio. Quòd si quis adhuc sequi Budæi sententiāsententiam velit, ac existimet, frequentiorem fuisse in Repub. Romana denarij æstimationem ad rationem decem assium, & sestertij ad rationẽrationem duorum & dimidij: deniq;denique Mętiani æstimationem opinetur temporariātemporariam fuisse, habet profectò graues authores Varronem lib. 4. de verbo. origine. Priscianum libr. 6. & Sextum Pompeium, qui censent, denariũdenarium decẽdecem asses valuisse, quinarium quinq;quinque. sestertium duos & dimidium: tametsi admodum vrgeant authores in contrarium citati, ex quib. apparet, hanc æstimationem fuisse receptam ad Q. Fabij dictaturam, & post eam denarium pluribus assibus æstimatum esse. Fortassis, vt & hoc obiter adnotemus, argẽteiargentei, quibus Christus diuenditus est, non erant denarij, sed numi didrachmi: vt censet Budæus li. 5. de Asse. ex numo quodāquodam illorũillorum, qui apud Gallos in sacrario ecclesiæ cuiusdam maxima cum veneratione seruatur. Sic sanè erant illi numi sicli vulgares Hebræorum. Fit deinde
12
*mentio aliquot in locis Sterlingorum quorundam: erat verò Sterlingus numus argenteus Anglicus ex vicesima sexta parte vnciæ: nam viginti sex numi argentei Sterlingi vnciam pendebant authore Virgilio Polydoro in historia Anglica. libro 16. dictus autem est hic numus, vt idem author tradit, sterlingus, quod Sturnus auis, Anglicè Sterling. Vulgò Stornino, in altera parte numi esset impressa. Erit igitur quilibet sterlingus paulò maior sestertio Romanorum: siquidem viginti octo sestertij vnciam apud Romanos efficiebant, quam apud Anglos itidem constituunt viginti sex Sterlingi: atque ideò erit sterlingus tertia nostri numi regalis argentei pars: aut numus paulò minor tertia Castellani argentei parte. Horum sterlingorum mentio fit in capit. constitutis. de procurat. & in cap. 3. De arbitris.
Loading...