THEMA CAP. III. De veterum aureis numis.

SVMMARIA

SVMMARIA

  • 1 Aureus numus apud Roman. quo tẽporetempore fuerit percusus.
  • 2 De aureis numis, quos signari iusserunt Reges Catholici, Fernandus & Elisabeth, eorum́eorumque nepos Carolus inuictißimus.
  • 3 Solidus aureus, cuius mentio fit à Iustiniano, quod pondus habuerit.
  • 4 Solidus, qua ratione sic dictus fuerit. Et inibi de tremißibus & semißibus.
CAPVT III.
1
*AVREVS numus apud Romanos cœpit, post annum sexagesimum secundum, quàm argenteus, teste Plinio libro 33. capit. 3 Nempe anno ab vrbe condita quingentesimo, quadragesimo sexto, ante Christi natale anno ducentesimo duodecimo. Græci itidem numis aureis vsi fuêre: quemadmodum passim constat ex Historicis, Græcisq́;Græcisque authoribus: tametsi Lycurgus numo aureo & argenteo expuncto, ferreũferreum solùm vtendum imperauerit, sicuti Plutarchus scribit in eiusdem Lycurgi vita. Reges autem Catholici Fernandus & Elysabeth anno millesimo, quatercẽtequatercente simo,
2
*nonagesimo septimo, cudi iusserint monetam auream in his regnis ad hanc rationẽrationem, vt ex quolibet marcho percuterentur sexaginta quinq;quinque numi aurei, & tertia alterius numi pars. Sic etenim ex libra auri 12. vnciarum percusi fuêre numi aurei 98. Hi verò numi ex ipsa regia constitutione appellantur Excellentes, eiusq́;eiusque ponderis dupli fuêre. Item signati alij numi aurei, quos Doblones vulgus appellat, & demũdemum alij, qui quinq;quinque decẽdecem, viginti aut quinquaginta numos excellentes penderent: quos sæpissimè & nos vidimus, atq;atque ita cautum extat pragmatica constit. 118. Hac deniq;denique de prehensa horum numismatũnumismatum ponderis ratione, apparet, quemlibet horum numorũnumorum, quos Ducatos dicimus, & qui Excellentes regia l. nuncupantur, drachmalem esse, & ferè habere Atticę drachmę pondus. Nam drachmę Atticæ 64. Marcum efficiunt: 96 Romanam libram 12. vnciarum. Quam ob rem ex aureis his drachmalib. integri ponderis 64. tot detrahuntur grana, quæ efficiunt numũnumum aliũalium, & alterius tertiam partem: sic ex 96. tot grana subtrahuntur, quę duos numos aureos excellẽtesexcellentes cōstituuntconstituunt. DrachmāDrachmam aũtaunt hac in parte intelligo AtticāAtticam, quæ appendit septuaginta duo grana, quæ quidem Attica drachmaduas continet drachmas vulgares, quib aurifices vtuntur. Valet aũtaunt quilibet numus aureus ex his 11. regales argenteos huius regni numos, quorũquorum pręcedenti cap. meminimus, & vltra vnum marauedinũmarauedinum æreũæreum, atq;atque ideò valet CCCLXXV. æreos mara|uedinos. Expendebatur in his Hispaniarum regnis ab hinc decẽdecem, viginti & triginta annis aureus dictus Castellanus, cuius pōderepondere & nunc aurifices, fabriq́;fabrique argentarij vtuntur. Erat verò is numus probi quidẽquidem auri, & pendebat octo tomines, quorũquorum quilibet pendit 12. grana: duoq́;duoque efficiunt scriptulum: Sic sanè numus aureus Castellanus, appendit Atticam drachmam, & scriptulũscriptulum vnũvnum, habetq;habetque sextāsextam vnciæ partem: qua ratione 48. Castellani efficiunt marchum vnum, pondere quidem iusto, & sex vnciāvnciam: quemadmodum ex ipsius numismatis vero pōderepondere satis apparet. Huius numi aurei Castellani valor est planè quatercentorum octuaginta quinque marauedinorũmarauedinorum, quorum in 1. cap. meminimus. Demum Carolus Cæsar HispaniarũHispaniarum Rex percuti iussit aureos numos, qui Coronati, aut Coronæ dicuntur. Hi modò frequentiores sunt, quorum sexaginta octo faciunt marchum, & octo dimidius vnciam: triginta quatuor pẽduntpendunt vncias quatuor, centum & duo efficiunt librālibram Romanam 12. vnciarum. Valor cuiuslibet numi ex his censetur ad tercentum, quinquaginta marauedinos. Deniq;Denique numus hic aureus decẽdecem regales argenteos numos, & decem æreos marauedinos in æstimatione reddit: sicuti statutum est ab ipso Carolo in Pintiano totius regni conuentu anno M. D. 37. l. 104. Habet autem aureus hic numus pondus sexaginta octo granorum, conficiturq́;conficiturque & signatur ex auro non ita puro & precioso, vt est illud, ex quo excellentes aurei numi signabantur. Olim à Romanis numus percusus fuit, qui ex auro signatus simpliciter aureus dicebatur, cuius numi passim mentio fit à Iurisconsultis & vete
3
*ribus Historicis: sed quia ab eisdem traditur plęrunq;plęrunque numus aureus, qui dictus est solidus, nōdumnondum satis constitutum est, imò adhuc controuertitur, an aureus, & solidus eiusdẽeiusdem ponderis & valoris fuerint. Ipse verò post tot egregios authores rem istam breuiter examinabo, rationes vtriusq;vtriusque opinionis & authoritates adducens: ne videar temerè alteram ex his sententiāsententiam elegisse, & vt palàm sit, posse vtranq;vtranque habita ratione temporum verè & constanter asseuerari. Primùm enim illud sit absq;absque controuersia, solidũsolidum aureũaureum, cuius mentio fit à Iustiniano, & alijs paulò ante Cæsarib. sextam fuisse vnciæ partem: atque idẽidem appendere drachmādrachmam AtticāAtticam, & scrupulũscrupulum vnum, quo fit, vt sex solidi efficiant vnciāvnciam, & 72. libram. Quod constat ex Isidoro lib. 16. Etymolog. cap. 14. Constan. Harmeno. lib. 3. epitomes. tit. 7. tex. ad hoc insignis in l. quoties. C. de suscept. & Arca. lib. 10. cuius literāliteram & contextũcontextum subijciāsubijciam ex ipso codice Theodosiano, vt lector percipere possit facillimè, quantum differat à vulgata lectione, & aliqua AccursiũAccursium adnotasse, quæ planè subticuisset, si integram constitutionem legisset. Extat igitur constitutio hæc lib. 12. Cod. Theo. l. 13. tit. de susceptoribus, præpositis & Arcarijs.
Idem A. A. ad Germanianum Com. S. L.
QVOTIESCVNQVE solidi ad largitionum subsidia perferendisunt, non solidi, pro quibus adulterini sæpè subduntur, sed aut idem in massam redacti, si aliundè qui solui potest habere matertam auri obryza dirigatur, pro ea scilicet parte, quam vnusquisvnusquisque defendit: ne diutius vel allecti, vel prosecutores, vel largitionales adulterinos solidos subrogando in compendium suum fiscalia emolumenta conuertant. Illud etiam cautionis adijcimus, vt quotiescunquotiescunque certa summa solidorum pro tituli qualitate debetur, & auri massa transmittitur, in septuaginta duos solidos, libra feratur accepto. & cætera.
Dat. 6. Idus Ianuuarias, Romæ Lupicino, & Iouino Consulibus.
HÆC in Codice Theodosiano nuper typis tradito Ioannis Tillij Angolismensis diligentia & opera: tametsi in Iustiniani Codice tantùm apposita sit vltima huius constitutionis pars: his equidem verbis. Quotiescunq;Quotiescunque certa summa Solidorum pro tituli qualitate debetur, aut auri massa transmittitur, in septuaginta duos solidos libra feratur accepto. Huius constitutionis authores fuêre Valens & Valentinianus Imperatores ac Cæsares. Vnde manifestũmanifestum fit, solidum aureum, sextam fuisse vnciæ partẽpartem: & ideò sex solidos vnciam, septuaginta duos auri libram duodecim vnciarum efficere. Hanc sententiam etiam probātprobant & admittunt, præter Isidorum & Constantinum, Gulielmus Budæus lib. 5. de asse. Georgius Agricola lib. 2. de pondere & temperatura monetarum. & Alciatus lib. 3. Dispunctionum. cap. 9. Solidus autẽautem ideò dictus est, quod nihil illi deesse videatur. Solidum enim antiqui integrum dicebant, secundum Isidorum, & probatur in l. ergò. §. creditoribus. ff. de fideicommiss. libertat. testis item est & Horatius scribens: aut partem solido demere de die. Idemq́;Idemque Nebrissensis adnotauit in iuris ciuilis lexico. Ea verò dictio, de quamodò agimus, etiam aureis conuenit, & in vsum accessit ad discrimen constituendum inter aureos integros, & semisses, ac tremisses: cùm semisses ex dimidia auri parte, tremisses ex tertia constarent: sicuti apparet ex Aelio Lampridio in Alexandri Seueri vita. & in l. iubemus. C. de erogatione militar. annonæ libr. 12. & titulo de veste militari. l. 3. eodem libro. Quo in loco inquiunt Archadius & Honorius. Fortissimis militibus nostris per Illyricum non binos tremisses pro singulis chlamydibus, sed singulos solidos dari præcipimus. Sic Volusius Mætianus de asse, libram integram solidum appellat. Prima, inquit, diuisio solidi, id est, libræ. Ex quibus deducitur, non ex eo dictum fuisse solidum, quia de solido, & puro auro factus fuerit, à soliditate, vt falsò existimat gloss. in l. vnic. C. de veteris numismat. | potestat. libr. 11. Nam & ex his quæ hoc in capite nos adnotabimus, constabit, aureos veteres, & solidos frequentissimè percusos fuisse ex auro mixto, non ex puro & obryzo. Solidus tamen hic numus aureus. 24. siliquas appendit: & ideò octaua eius pars tres habet siliquas: vt probat Antonius Augustinus ex Nouella Græca costitutione. 130. de vsuris nauticis, nondum typis tradita. Etiamsi falso alij contrarium scripserint, quorum error manifestè deprehenditur ex eo, quòd sexta vnciæ pars, quam appendit solidus, constet ex drachma Attica, & scriptulo: drachma verò ex obolis sex, & sic decem & octo siliquis: scriptulum ex duobus obolis, atque ita ex siliquis sex: quemadmodum in capi. præcedenti probauimus, vnde solidus 24. habet siliquas. Hinc tandem fit, vt solidus hic numus aureus, qui sextam habet vnciæ partem, omninò similis sit numo aureo Castellano. Et hoc quidem obtinet quò ad pondus: nam de valore & precio ipsius solidi paulò post in hoc ipso capite dicemus, tametsi hæc ferè iam olim tradiderimus libro 1. Variarum Resolut. capit. 11. Hæc igitur sunt planè accipienda, & absq;absque vlla controuersia de solido aureo, cuius mentio fit in ipsius Iustiniani Codice, & in eiusdem Cæsaris constitutionibus.
Ex §. sequenti.

Ex §. sequenti.

  • 1 Aureus, quòd sexta fuerit vnciæ pars, multis probatur rationibus.
  • 2 Rursus traditur, aureum à solido differre, & quartam efficere vnciæ partem.
  • 3 Quæ fuerit hactenus auri ad argentum, argentiue ad aurum proportio.
  • 4 Auri bonitas traditur, & qua ratione cognosci ea poßit.
  • 5 Aurum obryzum, quid.
  • 6 Argenti bonitas itidem distinguitur.
  • 7 Argentum postulatum, quid.
§. Primus.
DE aureo sanè quidam opinantur, eum numum pondere similem fuisse solido, atq;atque ideò sextam fuisse vnciæ partem. Hæc sententia placuit aduersus Budæum Aemilio Ferreto institu. de pœna temerè litig. Antonio Augustino libr. 2. emendat. c. 9. Eandem probat, veriorem ac certiorem esse censet Ioan. Arce ab Otalora olim in hoc Granatensi Prætorio regius consiliarius, qui nunc Pintiæ eodẽeodem munere fungitur, vir equidem ob singularem eius eruditionem ab omnibus, sed à me præ cęteris suspiciendus. Is inquam in eleganti opere, quod de nobilitate Hispana publicum fecit, parte 2. c. 4. scribit, solidum & aureum idem esse, nec pondere, nec valore differre. Horum authorum rationes exponam, vt facilius deprehendi possit, quò tendat huius controuersiæ status.
Prima eorum ratio adsumitur ex d. l. quoties. qua constat, numum aureum, qui solidus dictus est, sextam fuisse vnciæ partem. Idem probatur authoritate Isidori & Constantini Harmenopuli, quorum modò meminimus. Igitur satis apparet, aureum numum apud veteres & IuriscōsultosIurisconsultos sextam fuisse vnciæ partem, & sic omninò similem extitisse solido pondere quidem, & item numo aureo Castellano.
Secunda ratio adducitur ex l. vnic. C. de collat. æris. lib. 10. Ea etenim constitutione quilibet aureus solidus æstimatur vicenis libris ęris, id est, interprete Antonio Augustino centum viginti sestertijs. Sed si solidus minoris ponderis esset, quàm aureus, verisimile non fit, eum pluris æstimari, cùm aureus centũcentum tantùm sestertijs fuerit æstimatus. Consequitur ergo, cùm constet de solidi certo pondere, idem pondus & aureum habuisse.
Tertiò idem probatur in l. si verò. §. Prætor ait. ff. de his, qui deiecer. vel effud. pœna etenim ibi statuta est iure Pandectarum decem solidorũsolidorum, quæ per Iustinianum expressim traditur nomine decem aureorum. in §. item is. vers. cui similis est. instit. de oblig. quæ ex quasi malefic. nascunt. Ex quibus duo libet adnotare. Primum apud Iurisconsultos in Pandectarum libris mẽtionemmentionem fieri solidorum: quæ itidem fit in l. quia vulgò. ff. de ædilit. edict. Secundum, promiscuè à Iurisconsultis, & Iustiniano accipi solidos, & aureos, vt idem omninò sint.
Quartò, hoc ipsum stabilitur ex l. 1. in princip. ff. de his, qui deiec. vel effu. quo in loco pœna constituitur quinquaginta aureorum, quam sub eadem quantitate, & eodem aureorum nomine repetit Iustinianus in dicto §. item is. versic. ob hominem. Vt hinc planè constet, Iustinianum veterem aureorum monetam minimè mutasse, sed manifesto argumento comprobasse, eam solido parem esse, cùm in eadem materia, quæ per veteres leges tradita fuerit sub promiscuo aureorum & solidorum vsu, ipsemet quandoq́;quandoque solidorũsolidorum, quandoq́;quandoque aureorũaureorum mentionẽmentionem fecerit.
Quintò idem probare conantur ex eo, quòd Iustini. in §. vlti. instit. de pœn. temerè liti. pœnam à Iurisconsultis quinquaginta aureorum numero statutam in l. si libertus. ff. de in ius voc. l. 2. l. in eum. & l. vlti. ff. in ius vocat. vt eant. quinquaginta solidorum nomine expressit.
Sextò constat, à solido aureum non differre, nec pondere, nec valore, ex regia l. 7. tit. 18. part. 1. vbi aduersus occidentem Episcopum, presbyterum, aut Diaconum pœna solidorum statuta est sub certo numero: cùm idem numorũnumorum numerus videatur sub aureorum nomine iure cōmunicommuni diffiniri pro eiusdẽeiusdem criminis pœna. c. qui sub diaconum. 17. quæst. 4.
Septimò hoc ipsum probari potest, quia in quibusdam regijs constitutionibus mentio solidorum fit in his casibus, in quibus apud ipsos Iurisconsultos aureorum nomen exponitur. Nam & aurei, quorum meminère Iurisconsulti in l. 1. §. 1. & §. 2. ff. de sepulch. viol. solidi nominantur in l. 1. & 2. lib. 4. fori.
Octauò eadem opinio comprobatur authoritate Accursij. Bart. & doct. in d. l. quoties. & in l. quicunque. C. de seruis fugitiu. Abb. & Felin. in capit. conquerente. de offic. ord. quorum, & aliorum communi consensu decisum extat, aureum Iurisconsultorum, & solidum Iustiniani eiusdem valoris, & ponderis fuisse. Nonò & his rationibus ipse aliam adijcio, certò sciens quantùm ea sit roboris habitura. Etenim cùm regiæ partitarum leges plerunquè, ac frequentissimè aureos, & solidos veterum Iurisconsultorum, & Iustiniani in eandem monetam Hispaniarum transtulerint, satis est probabile, doctissimos illos viros, qui Partitarum operi strenuam dedêre operam, planè existim asse, eiusdem ponderis, & valoris, aureum, & solidum fuisse. Verùm ex contrario alijs visum est, aureum veterem à solido Codicis Iustiniani differre proportione sescupla, ita quidem, vt aureus sit sescuplo maior pondere ipso quidem
2
*solido. atque ideò quatuor aurei vnciam efficiunt: quadraginta octo auri Libram duodecim vnicarum: triginta duo marchum octo vnciarum. Sic etenim censent, & opinantur Gulielmus Budæus libro tertio. & rursus libro quinto de Asse. Leonardus Portius libro primo de monetis, & ponderibus. Alcia. libr. 3. dispunct. capit. 9. Georgius Agricola lib. 2 de pondere, & temporat. monet. quorum sententia multis probari potest. Primò ex ipsismet numis aureis veteribus, quorum viginti quatuor testatur Budæus in d. libr. 3. expendisse, atque ex iusti ponderis examine deprehendisse, ipsos appendere sex auri vncias. Scribit tamen aureis viginti quatuor addidisse duas drachmas, & grana quædam, ex quibus perduxit rem ad æquilibrium. Sic factum est, vt viginti quatuor aureis duæ ad iustum & exactum pondus deficerent drachmæ. Idq́ue mirum non est ob eorum vetustatem, ex qua consumpti, & corrosi aliqua ex parte fuêre. Igitur huius doctissimi viri diligentia probabiliùs est, aureum quartam fuisse vnciæ partem: cum viginti quatuor sex vncias appenderint, duabus propter vetustatem eorum deficientibus drachmis. Secundò ad hoc ipsum & locus Plinij conducit lib. 33. c. 3. Etenim ex emendatione Leonardi Portij, Agricolæ, & aliorum ita is scripsit. Aureus numus post annum sexagesimum secundum percussus est, quam argenteus, ita vt scrupulum valeret sestertijs vicenis, quod efficit in libras ratione sestertiorum, qui tunc erāterant. V. DCCLX. sestertios. Post hæc placuit, quadraginta duo signari ex auri libris, paulatimq́;paulatimque principes imminuere pondus, minutissimè verò ad 48. Hæc Plinius, ex quo apparet, aureos quatuor vnciam fecisse, & ætate ipsius Plinij ex auri libra romana percussos fuisse aureos quadraginta octo. Tertiò his accedit Iulij Pollucis authoritas, is etenim libro 4. de vocabulis ad Commodum Cæsarem inquit, Aureus numus duas drachmas Atticas habebat. Vnde par est vt quemadmodum denarius romanus ferè drachmalis pondere fuerit: ita & aureus romanus duas drachmas habuerit: vnde manifestum fit aureo quartam fuisse vnciæ partem: cum vncia ex octo drachmis constet. Erit igitur hic aureus romanus iuxta pondus istud similis ferè habita ratione ponderis aureo numo duplo, quem vulgus Doblon appellat. Est enim duplus hic numus aureus ponderis ferè duarum drachmarum: siquidem dupli aurei Castellani, quos cudi iusserunt Reges Catholici Fernandus, & Elysabeth, triginta duo efficiunt marchum addito alterius dupli aurei Besse, aut duobus adiectis tremissibus: atque ideò quatuor ex his vnciam ferè constituunt. Quartò ad hanc rem diligentiùs expendendāexpendendam oportet prænotare, aureum illum veterem, qui absque vlla controuersia viginti quinque denarios argenteos valuit, si is foret solido similis, ita vt drachmam, & scrupulum appenderet, maximè dissimilem constituere proportionem, & analogiam auri ad argentum, multumq́ue diuersam ab ea, quæ Cæsarum temporibus, & multò antè Romæ habita fuerit. Qua de re illud est constituendum, quod olim cùm
3
*Romæ fuit auri penuria, authore Plinio, ea fuit proportio auri ad argentum, quæ est quindecim ad vnum: drachma etenim auri quindecim argenti drachmis æstimabatur. Erat ergo quindecuplex auri ad argentum analogia, seu æstimationis proportio. quod palam deducitur ex Plinio, qui libro trigesimotertio. capit. 3. scribit, scrupulum auri vicenos sestertios valuisse: sed viginti sestertij quindecim argenti scrupulos continebant: nempè appendebant quinque drachmas, aut denarios, quorum quilibet, si denarius omninò drachmæ similis est, tria scrupula pendit: igitur ex Plinio deducitur, tunc auri ad argentum esse proportionem quindecuplam, atque ita Budęus Plinij locum libro tertio de asse inducit, & interpretatur. Deinde apparet, Romæ vnam auri partem decem argenti partibus aliquando æstimatam fuisse. Cuius rei testis est Liuius lib. 38. agens de conditionibus pacis, ad quas Aetoli conuenerant cum Romanis, inquit enim: de pecuniæ summa, quam penderent, pensionibusq́ue eius nihil ex eo, quod cum consule conuenerat, mutatum, pro argento si aurum dare mallent, dare conuenit, dum pro argenteis decem aureus vnus valeret. Idem & Iulius Pollux libro 9. de | vocabulis ad CōmodũCommodum affirmat ex Mænandri comœdia, quæ depositum apud argentarium dicitur. Huius loci Budæus, & Georgius Agricola meminêre. Et licèt Carolus Molinæus. de contractibus quæst. 100. nume. 779. existim et parùm cautè Liuij locum ad rem istam ad duci, opinor ipse optimè hoc ex eo probari: cum sit vero simile, de aureo, & argenteo eiusdem ponderis actum fuisse. Herodotus autem in Thalia vnum auri talentum taxauit tredecim argenti talentis. Romæ verò Sergij Galbæ temporibus vna auri portio æstimata fuit argenti portionibus duodecim, & dimidia: quod ex Tranquillo, & Cornelio Tacito in hunc modum deducit Georgius Agricola. Scribit enim Suetonius TrāquillusTranquillus in Othone Siluio. Nullo igitur officio, aut ambitionis in quemquāquemquam genere omisso, quoties cœna principem acciperet, aureos excubanti cohorti viritim diuidebat. De eadem quoque largitione ita loquitur Tacitus, eo paulatim progressu, vt per speciem conuiuij, quoties Galba apud Othonem epularetur, cohorti excubias agenti viritim centenos diuideret. Nam cùm centum numi sestertij efficiant quinque & viginti denarios, & aureus duorum denariorum pondus habeat, vna quidem auri pars, argenti partibus duodecim & dimidia æstimata fuisse videtur. Hipparchus apud Platonem apertè asseuerat, vnam auri portionem esse precium duodecim argenti portionum. Sic etenim constat ex Platonis dialogo, cui titulus Hipparchus, vel de lucri cupiditate. Deinde Vespasiani temporibus, vnam auri portionem, argenti portionibus duodecim æstimatam à Romanis fuisse, deducitur ex Plinio, qui libro 19. capitul. 1. Proximus, inquit, Byssino, mulierum maximè delicijs circa Elin in Achaia genito, quaternus denarijs scriptula eius permutata quondam, vt auri. Habent enim quatuor denarij pondus duodecim scrupulorũscrupulorum, seu scriptulorũscriptulorum. Eritq́ue paulò maior auri ad argentum proportio, si denarium maiorem drachma constituamus, nempè si septem denarij efficiant vnciam, quæ constat ex viginti quatuor scrupulis, tunc sanè quatuor denarij pondus habebũthabebunt ferè quatuordecim scrupulorum: atque ideò auri ad argẽtumargentum proportio hæc erit constituẽdaconstituenda, vt vna pars auri ferè quatuordecim argenti partibus sit æstimanda. Sic denique tempore illo, quo Romæ solidus sextularis erat, auri portio vna, quatuordecim argenti portionibus æstimabatur: quem ad modum ex l. 1. C. de argẽtiargenti precio. lib. 10. de ducitur: & adnotârunt Caro lus Molinæ. de contracti. quæstio. 100. nu. 779. Anto. Augustinus lib. 2. emenda. c. 8. Hoc ipsum & multò antè obtinuerat, vt ex Plinio modò probauimus, & ex Suetonio, ac Tacito paulò antè citatis idem obseruandum erit, si ex septẽseptem denarijs vnciāvnciam, & ex duabus drachmis aureum veterem constituamus: siquidem viginti octo drachmæ, & aliꝗdaliquod plus cōstentconstent ex viginti quinque denarijs. Fit igitur satis manifestum, olim Romæ tempore, quo solidus erat in vsu ex sexta vnciæ parte, & item eo, quo aureus publica percudebatur authoritate, auri ad argentũargentum eam fuisse proportionem, quæ est vnius ad quatuor decim. Quod si hæc vera sunt, nec vnquāvnquam pluris fuerit aurũaurum Romæ æstimatũæstimatum, quāquam ad rationẽrationem vnius pro quindecim argenti partibus, fieri non potest: nec est verosimile, aureũaureum pẽdentẽpendentem drachmādrachmam, & scrupulũscrupulum, & sic similẽsimilem pondere Iustiniani solido, valuisse viginti quinq;quinque denarios argenteos: cum esset tũctunc ea proportio auri ad argentũargentum, quæ est vnius pro vndeuiginti, quod nullibi legi, & si diligenter inquisierim. Et hæc quidẽquidem si denarius pōderepondere drachmę similis cōstituaturconstituatur. Quod si denarius Plinio authore, septima est vnciæ pars: multò maior erit auri ad argentũargentum æstimationis analogia, & proportio, quia vna pars auri æstiman da est vna & viginti argenti partibus. Hanc sanè rationẽrationem ipse quandoq́;quandoque probaui pro Budæi, Leonardi portij, & aliorũaliorum sententia, quāquam vlteriùs exponam illud primùm præfatus, minimè controuersum esse, apud veteres aureum viginti quinque denarios valuisse, quod minimè negant Ant. August. & Ferretus: idemque nos inferiùs euidenter ostendemus. Nostra verò ætate vna quidem auri pars vndecim argenti partibus, aliquando duo decim æstimatur, & pluris ob auri inopiāinopiam, vel eius ęstimationẽęstimationem ex eo contingentem, quod aurum sit purum absque vlla argenti, vel æris mistura. Hæc aũtaunt tam varia æstimatio auri, præter rationem illam, quæ ab eius inopia sumitur, poterit contingere ex ipsius auri, vel argẽtiargenti qualitate. Hæc tandẽtandem qualitas inde constat, quòd quantò purius est ipsum aurum, vel argentum: tantò est maioris æstimationis: sic & minoris æstimandum erit,
4
*si mistum sit alterius metalli maiori portioni. Auri etenim bonitas in vigintiquatuor caractis indicaturæ pro ratione marchi consummatur. Nostri siquidem aurifices & argẽtarijargentarij fabri ad legẽlegem, & bonitatẽbonitatem auri indicandam & deprehendendam vtuntur caractis, quam dictionem à Ceratio, verbo Græco deflexêre. Est enim Ceratium minuti ponderis vocabulum à grano siliquæ ductum, qui fructus est arboris prædulcis digitorum hominis longitudine, & pollicis latitudine. nos Hispani Garrouas dicimus: intus sunt grana, quæ ceratra dicuntur nomine cum fructibus communicato. Sic Columela li. 3. Siliquam, inquit, Græcam quidam ceratiũceratium appellant. Hac tamen in parte ceratium non ad pondus veteris ceratij, aut siliquæ referendum est, sed ad auri indicaturam: quod & Budæus admonet libro 3. de asse. Nam aurifices Marchum diuidunt in viginti quatuor caracta, quæ vulgò Quilates vocamus: cuilibet autem vnciæ conueniunt tria caracta: aut tres | quilates, qua ratione cùm dicimus, oro de. 24. quilates, intelligimus aurum purum, & obryzum, quod nullam habet mixturam alterius metalli, nec argẽtiargenti, nec æris. Hinc sanè fit, quòd aurum illud est omninò purum, quod totum legitimum vnciæ, vel marchæ pondus, id est, in marcho. 24. caracta, habet ex vero auro, nullo admixto metallo, nec argento, necære. Quòd si marchæ auri sit admixta vicesima quarta æris, vel argenti pars, dicetur aurum istud viginti trium caractorum: nos dicemus vulgari sermone, oro de. 23. quilates. Sic si in auri marcha sit duodecima portio argenti, vel æris, dicetur aurum hoc viginti duorum caractorum, id est, oro de. 22. quilates. Hanc verò auri bonitatem facilimè deprehendunt aurifices, lydio lapide aurum probantes. Nam & Plinius libro 33. cap. 8. de eodem lapide lydio tractans inquit. His coticulis periti cùm è vena, vt lima rapiunt experimentum, protinus dicunt, quantum auri sit in ea, quantum argenti, vel æris: scrupulati differentia mirabili ratione non fallente. Hæc Plinius, qui scrupulum dixit, quod nos quilate dicimus. Hæc tamen Castellana dictio quo ad pondus quatuor habet grana vulgaria. Hinc ergò planè intelligitur constitutio Regum Catholicorum, cuius in hoc capite meminimus, dum iubet, aureos numos, quos excellentes appellat, ex auro percuti, quod aurum sit de ley. de. 23. quilates, y tres quartos. Est enim hoc aurum non omninò purum, sed quod habet argenti, vel ęris admixtam nonagesimam sextam partem: sic habet aurum istud æris, vel argenti quartāquartam vnius caracti partem in auri marcho vel in octo vncijs. Eadem ratione constat intellectus ad l. 104. Caroli Cæsaris, Hispaniarum Regis anno. 37. Pintiæ latam, qua constitutum est, vt numi aurei percutiantur, & hi Coronæ dicantur, ex auro quidem. 22. caractorum, id est, de. 22. quilates. Habet enim hoc aurum in quolibet marcho duodecimam argenti vel æris ad mistam portionem: & sic vnius vnciæ duas partes è tribus. Dicitur aurum istud apud latinos duo & vicenarium: quia duodecima parte ab auro purissimo deficiat, & habeat viginti duo caracta. Eodem sermè modo aurum dicitur vicenarium quod est viginti caractorum. Et item aurum duodeuicenarium, quod habet. 18. caracta: & id differt à purissimo quarta parte: quemadmodum Budæus diligentissimè explicat libro tertio de asse scribens, vasa rarò ex auro purissimo fieri: ideò, quòd illud aurum vsuram non fert, nec attrectationem sine magno intertrimento, idcircò consultò temperatur. Et idem fit in anulis, catellis, spirisq́ue, & mundo muliebri, ne facilè frangatur, aut torqueatur. testatur & ipse Budæus, apud Gallos numos aureos percuti ex auro, quod vno tantum seratio deficiat in ipsa iudicatura: cùm constet ex viginti tribus caractis. Sed & hinc aperitur sensus Suetonij Tranquilli, qui in Cæsare scribit ca. 54. in Gallia sana, templaq́ue Deum donis referta expilauit, vrbes diruit sæpiùs ob prædam, quàm ob delictum: vnde factum, vt auro abundaret, ternisq́ue milibus numum promercale in Italia, prouincijsq́ue diuideret. Etenim ex hoc Suetonij loco manifestum fit, auri libram æstimatam fuisse ad rationem fere vnius auri partis pro argenti octo partibus: cùm de sestertijs numis sit Suetonius intelligendus: vnde coniectare possumus, aurum illud, nempè vascularium, fuisse duodeuicenarium, & à purissimo auro quarta parte deficere, vt tandem fuerit aurum de. 18. quilates, quod & ipse Budæus admonet. Hæc quidem de auro puro adnotauimus, & de mixto: aurum verò purissimum passim obryzum vocatur: atque inde obryzati so
5
*lidi dicuntur in l. Vniuersos. C. de veter. numismatis potest. & in l. 1. C. de oblatione votorum li. 12. qui ex purissimo auro fuerint signati. Plin. ad hæc li. 33. c. 3. Auri, inquit, experimẽtoexperimento ignis est, vt simili colore rubeat, quo ignis, atq;atque ipsum obryzũobryzum vocant. Sic & ad bonitatẽbonitatem auri, & ad eius pondus examinandũexaminandum iubet lex cōstituiconstitui publicũpublicum iudicem, quem, ZygostatẽZygostatem appellat: nos CōtrasteContraste dicimus. l. 2. C. de ponderatori. & auri illatione lib. 10. Olim Romæ lege lata à Mario Gratidiano statutus est ludus, id est schola, probandi numismatis, vt ægrè fallere possent numi adulteratores, teste Plinio lib. 33. c. 9. Commemorat ad hæc Georgius Angli. l. 1. de precio metallorum. Darium Regem Persarum, cùm cuperet tale monimentum sui relinquere, quale nullus Rex reliquisset, ex auro, quod quàm fieri potuit, purissimum ex coxit, numos percusisse, qui Darici vocati sunt. Daricus autem hic numus pendebat duas drachmas: vnde similis erat duplo aureo numo, quem percuti iusserunt Reges Catholici Fernandus, & Elysabeth: quẽadmodumquemadmodum ex dicto pondere constat: quod proprium huius Darici numismatis fuisse ex Xenophonte, & Aristophanis interprete docet idem Agric. lib. 2. de pondere, & tẽperattemperat. monet. aduersus Budæum, qui existimat, DaricũDaricum octo drachmarum pondus habuisse. Erat ergò Daricus pondere similis aureo romano iuxta posteriorem sententiam: habebatq́;habebatque ex altera parte imaginẽimaginem Darij, ex altera Sagittarium incisum, authore Plutarcho in vita Artaxerxis. Tyberius item Imperator, qui Iustino successit, Chilpericum Regem Francorum aliquot puris aureis ad eum missis donauit: quorum quilibet libram pendebat, & altera cuiusq́;cuiusque pars exprimebat imaginem Imperatoris cum hac inscriptione: Tyberij Constantini perpetui Augusti: altera currum quadrigatũquadrigatum, cui in sidebat auriga cum hac præclara in scriptione: Gloria Romanorum. cuius rei meminit Georgius Agricola lib. 1. de precio metallorum: atq;atque item Sabellicus Aeneade 8. libr. 5. Sed & Paulus Aemylius de | rebus Francorum li. 1. idem scribit adijciens, hos numos fuisse quinquaginta: tametsi non scripserit, eos fuisse ex auro purissimo signatos. AurũAurum verò hoc purissimum obryzũobryzum vocatur, quasi ophirizũophirizum, aut ophirisiũophirisium authore Hieronymo ab Ophir insula Aethiopiæ, vnde purissimum aduehebatur. Latini autem & pro obryzo obrussam dixêre: vt Seneca Epistola 13. hæc, inquit, est eius obrussa: id est summa bonitas: vt interpretatur Andræ. Alciatus li. 5. Parergon. c. 9. Qui etiam censet, hinc deduci prouerbiũprouerbium, ad obrussam: id est ad summum perfectionis: quo Cicero in Bruto vtitur. Expurgandus est, inquit, sermo, & adhibenda ad obrussam ratio, quæ mutari non potest. Aurei item numi obryzati meminit Agathias Historicus. Locus sanè diui Hieronymi, cuius simpliciter Alciatus meminit, est, ni fallor, in Commentarijs in Hieremiam li. 2. c. 10. super illa verba: Argentum inuolutum, siue productum de Tharsis affertur: aurũaurum de ophaz, opus artificis, & manus ærarij. Hieronymus ita inquit: septem nominibus apud Hebræos appellatur aurum, quorũquorum vnum ophaz dicitur: quod nos dicere possumus obryzum. Idem adnotauit doctissimus Beroaldus apud SuetoniũSuetonium in Nerone c. 44. ex Fortunato interprete ecclesiasticarum dictionum. Quæ tamen verba minimè probant, Hieronymum voluisse obryzum aurum inde deducere, quasi ophirisium ab Ophir. Nam & si dixerit, aurum ex Ophir propter eius summam bonitatem posse dici à Latinis obryzum, non tamen significat, obryzum dictum ab Ophir, qua si ophirisium. Potuit sanè obryzum dici quasi ἄβρυζον id est syncerum, delicatumq́ue. Dictio autem, obrussa, agnoscitur ab Erasmo in adnotationibus ad Senecam ex ratione auri obryzi. Apud Ciceronem in Bruto vulgata lectio hæc est. Expurgandus est sermo, & adhibenda quàm obtrusa ratio, quæ mutari non potest. Sed & Petrus Victorius in adnotationibus, obrussam ex veteri codice agnoscit existimans, in vtraque lectione subesse mendum. Fit & auri obryzi mentio Danielis c. 10. vbi Hieronymus ex aquila, aurum Ophaz interpretatur. Suetonius item in Nerone c. 44. eiusdem auri obryzi mentionem fecit.
Argenti lex, & bonitas non ex caractis, sed ex denarijs, & granis à fabris argẽtarijsargentarijs distinguitur. Accipitur enim hic denarius non ad pondus,
6
*sed potiùs ad bonitatem. Idcircò est duo decima pars integræ, seu totius puritatis materiæ cuius libet massæ: vt explicat eleganter Carolus Molin. de contractibus, quæstio 100. num. 182. & 189. Nos tamen ad marchum in praxi denarios hos deducemus: si quidem marcha habet duodecim denarios, quorum quilibet diuiditur in grana 23. Summa igitur bonitas in argento ea est, vt marchus quilibet habeat duodecim denarios argenti: atque ita marchus totus erit argenti puri, quod nullam habet æris, aut stanni mixturam. Quod si marcha habuerit duodecimam partem æris mistam argento, tunc argentum hoc erit vndecim denariorum: quia duo decimus denarius non argẽtiargenti, sed æris est, alteriúsue metalli. Sic sanè constitutio regia in Pragmaticis dum statuit, numos argenteos esse cudendos ex argento, que sea de ley de onze dineros, y quatro granos, est ita intelligenda, vt numi argentei percutiantur ex argento, cui tantùm mixta sit ęris, aut alterius metalli pars duodecima minus sexta parte: atque ita vnius denarij quinque partes ex ipsius denarij sex: denique habet argentum hoc misturam alterius metalli ad rationem decimæ quartæ partis, & paulò pluris. Quilibet igitur marchus huius legis & bonitatis habet alterius metalli quatuor Atticas drachmas, & ferè dimidiam, vel semunciam, & plus: nempè dimidiam fermè Atticam drachmam. Hanc verò rationem bonitatis auri, & argenti præter Budæum, & Carolum Molinæum tradidit optimè Albertus Brunus in tracta. de augmento, & diminutione conclusione vltima. Ex argento purissimo numos percussit Ariandes, quem Cambyses Aegypto præfecerat. quaro Herodo ti etiam temporibus argentum Ariandicum fuit purissimum: meminit huius numismatis Georgius Agricola li. 1. de precio metallorum. Romani verò denarij, etiam qui tempore Consulum percussi fuêre, non sunt ex puro argento confecti. Si quidem æris habent partem octauam, quàm Liuius Drusus Tribu
7
*nus plebis miscuit argento, qui ab Imperatoribus signati sunt, maiorem habent æris portionem: quod eleganter, ac diligentissimè tradit Georg. Agricola lib. 2. de ponderib. & temperatura monet. qui & in d. li. 1. de precio metallorum, & monetis, vtranque rationes adducit, an expediat reipublicæ, numos ex auro, vel argento purissimos percuti: an potiùs vtile sit, auro, & argento misceri æris partem aliquam ad numismata cudenda. Ipse vidi multos Cæsarum denarios argenteos, quorum aliquot signati videbantur ex argento, cui mixta erat decima, vel duodecima æris pars: aliquot autem ex minoris bonitatis materia, nempè ex argento, cui fuerit mixta sexta, vel quinta æris pars. Nec diffiteor apud Romanos, & Græcos, vt & apud Hispanos varias ob causas sæpissimè ex reipublicæ instituto, rem istam numariam mutationem in argenti, & auri materia accepisse. Denique in auro, & argento ratio iudicaturæ communis est, vt quod excoctissimum sit, vel aurum, vel argentum, id sit à mixtura alterius metalli purgatissimum. Argentum purissimum, quod nos Hispani Acendrado dicimus, à Latinis Pustulatum nuncupatur ex authoritate Suetonij in Nerone c. 44. & IuriscōsultiIurisconsulti in l. in naue Saupheli. ff. loca. quo in loco Budæus hoc adnotauit, & Philip. Beroal dus ad Suetonium in d. cap. 44. Catellianus | Cotta in dictione. Argentum. Hoc ipsum Aulus Gellius appellat li. 6. c. 5. argentum purum, putum. Qua de re multa tradidere Alciatus li. 6. Parer. c. 4. Carolus Molin. in tract. de contractibus q. 100. num. 785. & Stephanus Forcatulus in Necyomantia iuris dialogo 6. Quibus non omninò placet dictio Pustulatum apud Suetonium, nec apud Iurisconsultum, apud quem in Pandectis Florentinis legitur, Pusulatum. Sed à multis proditum est, aurum, & argẽtumargentum non posse ita excoqui, quin aliquāaliquam habeat, etiam summa diligentia excoctum, alterius metalli portionem. Secundum hos in auro est summa bonitas ad quartum, & vicesimum ceratium ad quadrantem absolutum: id est, vt quadrans tantùm ceratij in tota massa, aut marcho æreus sit, aut argenteus. Sic equidem aurum illud, cuius meminit præcitata regia constitutio, erit iuxta hanc rationem purissimum, & obryzum. Argentum autem ex hoc illud erit purgatissimum, cui tantùm mistus est alterius metalli denarij quadrans; nempè quadragesima octaua totius massæ pars. Verùm Guliel. Budæus lib. 3. de asse. consentiens huic opinioni veterum, & asseuerans, aurum, & argentum ad præscriptam bonitatem summũsummum censeri: nihilominùs ex iudicio, & testimonio peritorum huius seculi probat, argentum ita decoqui posse, vt nihil penitùs præter merum argẽtumargentum supersit: aurum verò adeò posse igni purgari, vt ad bonitatem absolutam, & summam non sit in eo ęris, aut argenti quicquàm præter decimam sextam vnius caracti portionem. Et sanè huic auro, vt verè sit viginti quatuor caractorum, de 24. quilates solum deficit vnius caracti decima sexta pars: nempè totius massæ portio trecentesima octuagesima quarta. Quæ omnia ideò hoc in loco adduximus, quòd existimemus fore necessaria, aut saltem vtilia esse ad cognitionem eius rei, quam hoc in opusculo tractandam suscepimus. Scribit & præter hæc Plinius libro 33. cap. 4. Omni auro inest argentum vario pondere, alibi dena, alibi nona, alibi octaua parte. In vno tantùm Galliæ metallo, quod vocant Albicratense, tricesima sexta portio inuenitur, ideò cæteris præest. Hactenùs Plinius. His ergò rationibus probari poterit Budæi, & aliorum sententia, quæ asserit, & diffiniuit, aureum veterum Romanorum quartam fuisse vnciæ partem, & à solido, ac numo aureo Iustiniani, & aliorum Cæsarum sescupla proportione distingui.
Ex §. sequenti.

Ex §. sequenti.

  • 1. Aureus apud Romanos non fuit semper eiusdem ponderis, nec eiusdem bonitatis: quamuis multo tempore fuerit quarta vnciæ pars.
  • 2. Aureus, quo tempore fuerit diminutus ad sextam vnciæ partem.
  • 3 Aureus dictus est solidus, etiam eo tempore, quo erat quarta vnciæ pars.
  • 4 Intellectus l. vnic. C. de collat. æris lib. 10.
  • 5 Solidi æstimatio, & valor.
  • 6 Intellectus l. vnic. C. de argenti. precio lib. 10.
  • 7 Intellectus cap. qui subdiaconum. 17. quæstio 1. 2.
  • 8 Argentei Turonenses, qui fuerint? Et intellectus clemen. 2. de magistris.
  • 9 Intellectus cap. Conquerente. de officio ordinarij.
  • 10 Siliquam Accursius falsò solidum interpretatur: & qui nos solidos decem.
  • 11 Solidi aurei in sacris Biblijs & inibi de Siclis aureis.
  • 12 Stater aureus vbique.
§. Secundus.
NON me latet, rem hanc difficilem esse: cùm & in ea viri diligentissimi in varias ierint sentẽtiassententias, quarum modò mentionem fecimus: conabor tamen quibusdam expositis assertionibus huius quæstionis nodum pro viribus explicare: vt hinc constitutissimum sit, habita ratione temporum vtranque sententiāsententiam defendi posse.
1
*Prima conclusio. Aureus apud Romanos non semper eiusdem ponderis fuit, nec eiusdem bonitatis. Prior assertionis pars constat ex authoritate Plinij lib. 33. cap. 3. cuius verba proximo §. retulimus. Nec hoc poterit negari, nisi ab eo, qui Plinium nusquàm legerit. idem tradidêre Leonardus Portius lib. 1. de sestertio. Budæus lib. 3. de asse. & Georgius Agricola lib. 1. de monetis, & precio metallorum. Posterior verò pars itidem ab eisdem probatur: cum ex eis appareat, à Principibus Romanis auro numismatico duodecimam partem argenti, vel æris, quandoq́ue maiorem, quandoq́ue minorem mistam fuisse: quemadmodum & hodiè fit. His accedit Pomponius Iurisconsultus in l. numismatum. ff. de vsufr. ita enim inquit, Numismatum aureorum, vel argenteorum veterum, quibus pro gemmis vti solent, vsusfructus legare potest.
Secunda conclusio. Aureus Romanorum multo quidem tempore fuit quarta vnciæ pars. Hæc deducitur ex Plinio in d. ca. 3. eius etenim tempore, & sic sub Cæsaribus Vespasiano, & Tito aureus hoc ponderis habuit, vt quarta fuerit vnciæ pars. Idem constat ex Numismatis à Budæo appensis ad vsque tempora M. Antonini Philosophi, Aurelij, & Seueri. Iulius item Pollux, qui ad Commodum Cæsarem de rerũrerum vocabulis scripsit, testis est, & aureum quartam fuisse vnciæ partem. Sunt & Aureliani Imperatoris aurei quidam, qui duos denarios appendunt, quorum aliquot hodie extant: vt commemorat Georgius Agricola lib. 2. de pondere, & temperat. monet.
Tertia conclusio. Aureus Romanus sub Constantino Imperatore, aut sub Iuliano ita pon|dere diminutus est, vt sextāsextam effecerit vnciæ partem. Hanc propositionem multis sanè coniecturis, & fortassis certis testimonijs probare quis poterit, si consideret, proximè constitutas conclusiones veras esse. Etenim sub Cæsaribus, qui hos præcesserunt, aureus quarta fuit vnciæ pars, ab his verò Imperatoribus vt sexta vnciæ pars iudicatur, & expenditur: Igitur constat, horum Cæsarum Imperio aureorum pondus diminutum fuisse. Quod & Georgius Agricola itidem asseuerat in d. lib. 2. Idem deducitur ex aureorum precio habita analogia, & proportione aurei ad argenteos numos: sicuti proximo paragrapho quarta ratione colligebamus. quamobrem satis certum fit, olim sub consulibus, & denique sub Cæsaribus ante Constantinum aureum fuisse quartam vnciæ partem.
3
*Quarta conclusio. Aureus etiam eo tempore, quo quartam appendit vnciæ partem, dictus est solidus, tunc primum: cùm Alexander Seuerus Imperator ex aureo tremisses, & semisses percuti iussit. Ad huius assertionis probationem Aelij Lampridij verbis vtar, qui in AlexādroAlexandro Seuero ita scribit. Vectigalia publica in id contraxit, vt qui decem aureos sub Heliogabalo præstiterant, tertiam partem aurei præstarent hoc est tricesimam partem. Tuncq́;Tuncque primũprimum semisses aureorum formati sunt. tunc etiam cum ad tertiam partem aurei vectigal decidisset, tremisses, dicente Alexandro, etiam quartarios futuros, quod minùs non posset: quos quidem iam formatos in moneta detinuit expectans, vt si vectigal contrahere potuisset, & eosdem ederet. Sed cum non potuisset per publicas necessitates, conflari eos iussit, & tremisses tantum solidosq́ue formari, formas binarias, ternarias, & quaternarias, & denarias etiam, atque ampliùs vsque ad bilibres quoque, & centenas, quas Heliogabalus inuenerat, resolui præcepit, nec in vsu cuiusquācuiusquam versari: atq;atque ex eo his materiæ nomẽnomen inditũinditum est, cùm diceret, plus largiendi hanc esse Imperatori causam, si cum multos solidos minores dare possit, dans decem, vel ampliùs vna forma triginta, & quinquaginta, & centum dare cogeretur. Hæc Lampridius, à quo libet deducere, aureos, quorum quilibet appendebat quartam vnciæ partem, solidos ex eo dictos fuisse, quòd integri aurei essent, non semisses, nec tremisses, quod tunc primum percussi fuêre: Semisses quidẽquidem ex dimidia aurei parte, tremisses ex tertia. Sed & sub Alexandro Seuero, aureum etiam habuisse quartam vnciæ partem, constat ex proxima cōclusioneconclusione, & ex his quæ ad eius intellectum adduximus. Item deducitur ex eodem Lampridio, aureos veteres tunc ex ea ratione solidos dici cœptos Nam & hac dictione iuxta significationem istam antè id temporis apud Latinæ linguæ authores rarus fuerat vsus. Aureos verò duarum drachmarum ideò minores solidos appellat Lampridius, quòd distinguerẽturdistinguerentur ab his, quos binarios: id est quatuor drachmarum: ternarios sex drachmarum: quaternarios octo: denarios viginti: Bilibres centum nonaginta duarum: centenarios ducentarum drachmarũdrachmarum Heliogabalus cudi fecerat. Sic Vlpianus, qui sub hoc Cæsare Alexandro floruit, in l. quod vulgò. ff. de Aedili. edict. in l. Si verò. §. Prætor ait. ff. de his, qui deiecer. vel effude. Prætorum, & Aedilium vetera edicta referens, pro aureis solidos apposuit, ex eo forsan, quòd & si eius dictionis non fuerit apud veteres frequens vsus, vsi tamen ea quandoque fuerint veteres Prætores, & Aediles: vel ex ea ratione, quòd Iurisconsultus ipse dictionem tunc in vsum deductam veteri substituerit: cùm frequentior sit mentio aureorum in ipsis veterum Prætorum, & Aedilium edictis. Eadem ratione, & ipso quidem tempore, quo aureus, siue solidus sextāsextam appendebat vnciæ partem, percussi fuêre aurei numi semisses, & tremisses. Tremissis autem numus aureus tertiam pẽdebatpendebat soli di partem, ita, vt solidus ex tribus tremissibus constaret, tremissis verò ex octo siliquis. Fit mentio de tremissibus in l. 3. C. de milit. veste. & in l. iubemus. C. de erog. mil. anno. lib. 12. & in Nouella. 28. & 29. Sed & de solidis aureis Iustiniani, & de tremissibus expressim meminêre Gothorum inclyti Reges, qui apud Hispanos leges olim tulêre ante Roderici Regis calamitatem: vt patet ex Foro Iuzgo maximè lib. 7. l. vltim. & lib. 8. titul. 4. contextus etenim latinus illarum legum solidi aurei passim meminit, item & tremissis numi, eum expendens ad tertiam solidi aurei partem. Extant sanè leges istæ, & nunc eo quidem sermone, atque idiomate, quo fuêre olim scriptæ, nempè latino, & rursus è regione Hispano, quo tunc Gothi vtebantur, quo & nunc paululum antiquatis nouatisq́ue dictionibus, vtimur.
Quinta cōclusioconclusio ex præmissis hunc in modum deducitur, Quamuis aureus à solido, nec re, nec nomine in effectu differat, nec vsquam ei dissimilis fuerit numus: tamen hic sub Consulibus, & Cæsaribus ferè ad Constantinum vsque maior pondere fuit, quàm qui sub Constantino, & successorib. fuerit posteà signatus Hæc ideò probatur, quòd iam dixerimus, aureum, etiam ponderis duarum drachmarum, & qui quartam habet vnciæ partem, dictum esse solidum. Deinde quia numus hic, qui olim appendit quartam vnciæ partem, posteà sub Constantino, & Iustiniano sexta suit vnciæ pars. Qua ratione nos lib. 1. Variarum resolutionum. cap. 11. asseruimus, & nunc constanter asserimus, aureum veterum Iurisconsultorum ab aureo codicis Theodosiani & Iustiniani ex eo differre, quòd aureus ille vetus quarta fuerit vnciæ pars: aureus autem, vel solidus Iustiniani, & aliorum Cæsarum, qui à Constantino imperium obtinuêre, sextam tantùm appenderit | vnciæ partem. Atque ideò rem istam obiter tetigisse videntur, qui discrimen hoc hac in controuersia nondum constituêre. Superest nunc his satisfacere rationibus, quæ pro contraria sententia fuêre adductæ. Non enim obstat textus in d. l. quoties. C. de susceptor. præp. & arcar. ea siquidem constitutio edita fuit à Valentiniano & Valente Cæsaribus, vt constat ex libro 12 Codicis Theodosiani tit. 6. quo tempore aureus vel solidus iam erat pondere diminutus, maximeq́;maximeque à veteri dissimilis, quippe qui sexta esset vnciæ pars. Errant ergo, qui eam cōstitutionemconstitutionem Alexandro Seuero, vel Iustiniano tribuendam esse censent. Non igitur quidquam nostram opinionem diuellit, quod ibidem solidus sexta vnciæ pars censeatur: sicut Isidorus, & alij scripsêre.
Secunda ratio ab Antonio Augustino collecta ex
4
*l. vnic. C. de collat. æris. libro 10. non admodum vrget, quod ostendere conabimur, prius statuentes rationem ipsius inductionis, qua vir ille doctissimus vtitur. Is etenim existimat, ab eadem constitutione libras æris viginti solido vno æstimari, atque ideò solidum valere centum viginti sestertios: cùm quælibet æris libra efficiat viginti quatuor asses semunciales, ex quibus constituitur valor sex sestertiorum ad rationem quatuor assium pro quolibet sestertio: Vnde deducitur, solidum ea lege valuisse centum viginti sestertios, & sic triginta denarios. Hinc sanè Antonius August. existimat, solidum eius fuisse ponderis, cuius fuerit aureus, cùm tanti sit valoris, imò pluris æstimetur. Posset equidem pluris hęc inductio fieri, si vtamur lectione, secundum quam dict. l. vnic. legitur in C. Theodosiano libro 11. titul. 22. l. 2. his equidem verbis.
Arcadius & Honorius, A. A. Hilario.
Aeris precia, quæ à prouincialibus postulantur, ita exigi volumus, vt pro viginti quinque libris æris solidus à possessore reddatur. Dat. V. Calen. Ianuar. Mediolani. Arcad. IIII. & Honorio III. A. A. & Conss.
Hinc vides, Lector candide, iuxta Antonij Augustin. rationem, vnum solidum aureum æstimari centum quinquaginta sestertijs, deniq;denique triginta septem denarijs. Quam æstimationẽæstimationem maximè iniquam esse satis constat, si legitima proportio auri ad argentũargentum obseruetur: Idcircò non possum ipse mihi persuadere, solidum aureum tanti vnquāvnquam æstimatũæstimatum fuisse, vt triginta septem argenti denarios valuerit: id etenim nec memini, me alicubi legisse, nec Budæus, Alciatus, Leonard. Portius, Agricola, ipséue Antonius August. tantæ æstimationis mentionem fecêre. Nam & si solidus, vel aureus quarta fuerit vnciæ pars, ac duas appenderet drachmas, si tanti æstimaretur, esset proportio auri ad argẽtumargentum ad rationem vnius pro decem & octo partibus. Quòd si solidus constituatur ex sexta vnciæ parte, vt ad d. l. vnic. constituendus est: profectò esset hæc proportio ad rationem vnius portionis auri pro viginti & octo argenti portionibus. Quod adeò absurdum est, vt facilimè refelli queat. Sed etsi lectionem communem admittamus, quæ vulgò recepta est, & authoritatem publicam habet, minimè permittāpermittam, nec cōcedamconcedam, ex d. l. vni. adno tari, solidũsolidum vnũvnum valuisse tempore illo centum & viginti sestertios, id est, triginta denarios. Non enim est credendum, aurũaurum eo tempore, quo maiorem habuit æris, aut argenti portionem, quàm olim habuerit, pluris tunc, quāquam olim æstimari, cùm eius esset in Italia penuria. Præsertim hæc æstimatio admittenda non est, vel ex eo, quòd multũmultum dissimilis sit, & iniqua proportio auri ad argentũargentum sic sanè non verebor asserere, solidum aureum sub Arcadio & Honorio Cæsaribus nequaquānequaquam tanti fuisse valoris, quanti ipse Anto. Augustin. inductione diligenti opinatur.
Ipse verò coniecturis quibusdam, & his à iustitiæ rectitudine deriuatis contendam, solidum au
5
*reum tertia parte veteris aurei diminutum, itidem & tertia æstimationis, ac precij parte à veteri deficere: qua ratione cùm vetus ille aureus valuerit viginti quinq;quinque denarios argenteos, solidus Iustiniani, & aliorum Cæsarum à CōstantinoConstantino, erit æstimandus denarijs argenteis ferè decem & septem: hæc enim æstimatio congruit proportioni auri ad argentum, quæ eo tempore iusta censebatur, sicuti nos superiùs tradidimus. Et probatur in l. 1. C. de argenti. pre. lib. 10. vbi libra argenti, quæ constat ex octuaginta quatuor denarijs, quinq;quinque aureis solidis ęstimatur. Eandem opinionem probauimus lib. 1. variar. resolut. cap. 11. quo in loco deduximus Iustiniani solidũsolidum ad hunc, quem modò exponimus, valorem. Cæterùm quod aureus olim habuerit hanc æstimationem centum sestertiorum, aut viginti quinque denariorum, tradidêre Gulielmus Budæus, Alciatus, Georgius Agricola, & alij hanc rem tractantes, nec negat ipse Antonius Augustinus. Sed & hoc manifestum fit ex Tranquillo, in Othone & Cornelio Tacito, quorum superiùs meminimus, ad probandam eius ætatis proporitonem auri ad argentum. Idem & Leonardus Portius palàm & apertè asseuerat. Nam & tot doctissimorum virorum sententia, qua valor aurei constitutus est ad centum sestertios, etiam cùm erat quarta vnciæ pars: omninò euerteretur ex dict. l. vnic. si Antonij Augustini interpretatio foret admittenda, cùm ex ea aureus æstimandus sit centum viginti sestertijs numis: & tamen erat tunc aureus ponderis eius, quod cōstatconstat ex sexta vnciæ parte: Idcircò ipse, ni fallor, existimarem, certiùs esse, Cæsares ipsos Arcadium & Honorium in tributis exigendis à prouincialibus, quamlibet æris libram minoris æstimasse, quàm ea redacta ad nu|mos æreos publica authoritate percusos Romæ æstimaretur. Idq́ue factum est, ac fieri potuit, vt prouinciales minùs grauarentur in exactione tributorum, & inuitarentur ad soluendum aurum pro ære, si de æris exacta æstimatione aliquid ea ratione remitteretur. Item quia vilior erat æstimatio æris in prouincijs, quàm Romæ & in Italia. Ex quibus statutum est, vt in tributorum exactione, ærísque collatione satis esset, pro viginti æris libris aureum solidum conferri. Qui quidem solidus æstimationis erat decem, ac septem denariorum: quia sextam vnciæ partem pendebat: atque ita pro qualibet æris libra soluebantur sestertij tres, & ferè dimidius, secundum ea, quæ paulò ante adnotauimus.
Huic interpretationi, quam ad dict. l. vnic. adduximus, accedit & altera constitutio in l. vnic. C.
6
*de argenti precio. lib. 10. qua statutum est, in publicis pensitationibus posse pro qualibet argẽtiargenti libra quinque solidos aureos solui. Et est hęc constitutio Imperatorum Arcadij & Honorij ad Eutychianum præfectum prætorio, extatq́ue in Codice Theodosiano libro 13. titul. 2. Nam si solidus quilibet æstimaretur sestertijs centum aut centum viginti, & sic viginti quinque denarijs aut triginta: vt censet Antonius August. esset profectò iniqua commutatio, & iniuriosa his, qui tributa soluere tenentur, cùm pro octuaginta quatuor denarijs, ex quibus argenti constat libra, soluerent ipsi centum viginti quinque denarios, quos efficiunt quinque aurei solidi: aut sanè centum quinquaginta denarios iuxta ipsius Antonij Augustini æstimationem. Quòd si solidus quilibet constans ex sexta vnciæ parte, æstimetur, vt æstimari debet, decem & septem denarijs ferè, tũctunc planè constat, quinque solidos efficere octuaginta quatuor denarios, ex quibus libra argenti conficitur. Hæc ergò Cæsarum constitutio ita intellecta plurimum iuuat eam æstimationem, quam nos constituimus ad solidum aureum, cuius mentio fit in Codicibus Theodosiano, & Iustinianæo, ex quo, ni fallor, secunda ratio tollitur.
Tertia ratio non oberit nostræ opinioni, si exactè considerentur conclusiones, quas hoc in §. constituimus. Non enim negamus, solidum aureum cuius à Iustiniano mentio fit, sextam esse vnciæ partem, aureum verò veterem quartam fuisse vnciæ partem constanter asseueramus. Iustinianus autem, vt moris est apud legislatores, cùm vellet veterum Senatusconsultorum, Prætorum & Iurisconsultorum responsa lege noua confirmare aut interpretari, monetam, & numos priorum legum, aureos quidem aut solidos, sui temporis numis aureis exposuit, & significauit, licet pondere fuerint diminuti. Liberum enim est hoc legislatori. Voluit sanè Iustinianus deinceps pœnas legum antiquarum expendendas esse ad rationem numorum, quibus eius principatu Romani vtebantur. Probatur hoc apud eundem Iustinianum in §. sed nostra. Institut. de succes. liber. vbi agens ipse Imperator de libertis Centenarijs Papiam legem referens, quæ de centũcentum mille sestertijs loquebatur, eius quantitatem ad centum aureos deducens, ita scribit, vt pro mille sestertijs vnus aureus computetur. Non enim voluit Iustinianus, mille sestertios vnius aurei tantùm æstimationem efficere, id quidem falsum esset, siue accipiamus aureum veteris ponderis, siue solidum Iustiniani, qui est sexta vnciæ pars: sed veterem summam ad minorem deduxit. Vt tandem centenarius libertus olim ex lege Papia centum sestertia in bonis habens, hodie dicatur is, qui centum solidos habuerit aureos ex Iustiniani constitutionibus. Atque ita locum illum Iustiniani explicârunt Enguinarius Baro ibi Budæus libr. 2. de asse. Alciat. libro 3. dispunct. c. 9. Antonius Augustin. libro 2. emendatio. cap. 7. Sic regia Partitarum lex 10. titul. 22. part. 4. eum esse censet libertum centenarium, qui habeat in bonis cẽtumcentum aureos marauedinos, quos ipse interpretor numos aureos, nostra ferè ætate dictos Castellanos, & similes aureo solido Iustiniani, qui sextam appendit vnciæ partem.
Quarta ratio eodem iure tollitur, siquidem leges veteres, quò ad pœnam aureorum veterum reducuntur ad nouos aureos, seu solidos, qui sub Iustiniano Cæsare expendebantur.
Quinta contrariæ opinionis probatio eandem adsequitur solutionem. Nam Iurisconsultorum responsa intelligenda sunt de veteribus aureis, quorum quilibet quartam habuit vnciæ partem. Decisio verò Iustiniani est accipienda de solidis, & aureis eius temporis, quorum quilibet sextam appendebat vnciæ partem. Hîc tamen ex hoc sequitur, aureum veterem, & eum, qui sub Iustiniano percutiebatur, eiusdem ponderis fuisse: Siquidem pœnāpœnam veterem aureorum, cùm hi non essent tunc in vsu, nec eius ponderis percuterentur, transtulit Iustinian. in aureos, & solidos minoris ponderis, qui tunc percutebantur, & publicè signati expendebantur. Sic sanè nos fatemur tex. in dict. §. vltim. inst. de pœn. teme. litig. esse intelligẽdumintelligendum de solidis, quorum quilibet sexta erat vnciæ pars. Nec in libro primo variar. resoluti. cap. 11. contrarium scripsimus: imò nec vsquam mente cogitauimus, quippe qui palàm & apertissimè aureum veterem distinxerimus à solido Iustiniani, cuius est præcitata decisio, & Iustiniani solidum non semel sextam vnciæ partem fecerimus.
Sexta ratio poterat profectò vrgere aliquantulũaliquantulum, si in d. c. qui subdiaconum, mentio facta fuisset de aureis, cùm in lege regia Partitarum eadem decisio sermone Hispano sub mentione, & no|mine solidorum expressa fuerit. Etenim tunc probaretur, aureum & solidum idem esse, & hos numos eiusdem ponderis fuisse. At cùm in d. c. Qui subdiaconum. de solidis mentio fiat: sicuti & in d. l. regia, nullo quidem modo probatur illîc, aureum, & solidum eiusdem ponderis fuisse. Pręsertim, quia fortassis hæc inductio ad aureos non pertinet, nec ad solidos Iustiniani. Nam solidi, quorũquorum in hac specie mentio fit in d. c. qui subdiaconũsubdiaconum. aurei non erant sed argentei, nec erant tanti valoris & precij, quanti
7
*censentur solidi aurei Iustiniani, & aliorũaliorum Cæsarum, quorum constitutiones referuntur in Codicibus Theodosiano & Iustinianæo. Ad hoc verò probandum summè adnotandũadnotandum est, Gratianum in d. c. qui subdiaconum. 17. q. 4. decretum illud adsumpsisse ex Iuonis Carnotensis decretorum libro, qui & id deduxerat ex libro 5. capitularium. Sicuti constat ex lib. 8. Iuonis. tit. de eo qui clericum interfecit.
Liber autem Capitularium, vt & hoc obiter explicemus, cùm à Gratiano sæpè fiat eius mentio, continebat leges quasdam à Carolo Magno latas de rebus ecclesiasticis, vt inquit Franci. Balduinus in prolegomenis, pag. 120. Huius libri seriem & rationem diligentissimè expendit Carolus Molinæ. in commentarijs ad edictum Regis Gallorum Henrici Secundi, pagina 5. vbi inquit, seipsum librum hunc legisse, & Angesisum Abbatem quatuor libellos quodam certo ordine distinxisse ex capitularibus Caroli Magni, Ludouici Pij, & Lotharij, quorum duobus primis leges de rebus ecclesiasticis refert. Idem scribit Rhenanus in adnotatio. ad Tertullianum libro de Corona militis. Hoc ipsum palàm asseuerat Trithemius de scriptoribus eccles. qui testatur, hos Angesisi libros seipsum legisse & vidisse.
Sed & in hac specie, quam tractamus, Burchardus Vuormatien. episco. libr. 6. decre. ca. 5. refert ex concilio apud Theodonis villam habito. cap. 3. Decretum quoddam, quo misericors admodum & benigna censetur pœna prædicta per Carolum Magnum in capitularibus statuta, & ideò ea ibidem augetur, vt pro homicidio subdiacono episcopo soluantur pro compositione 400. solidi, pro homicidio diaconi. 600. solidi, pro homicidio presbyteri. 900. pro homicidio episcopi duo mille, & 700. Rursus idem Burchar. c. 6. adducit decretum Concilij Prouincialis Triburiens. quo eadem augetur pœna, aut pecunia pro compositione soluenda Episcopo, saltem quò ad homicidium presbyteri & episcopi. Nam pro homicidio presbyteri episcopo soluendi sunt mille & ducenti solidi. pro homicidio autem episcopi triplex redditur hęc compositio, nempe soluuntur termille & sexcenti solidi.
Hinc ipse cōijcioconijcio aliquot rationibus, hos solidos non esse aureos, nec similes his, quorum meminerit Iustinianus. Primùm, quòd annis ferè tercentum post Iustinianum tam varia Imperij Romani mutatione non est admodum veritati consonum, eosdem aureos solidos percuti publicè, & expendi. Deinde quia in concilio præcitato apud villāvillam Theonis misericors admodũadmodum existimatur punitio capitularium Caroli Magni, quæ certè non esset, quò ad pecuniariam cōpositionemcompositionem, si solidi illi aurei, & veteres censerentur, maximè quia præter aliam iudicij secularis punitionem, pecunia in dictis canonib. definita pro compositione soluitur episcopo, vt homicida ad pœnitentiāpœnitentiam, & absolutionẽabsolutionem admittatur. qua ex causa satis grauis est pecunię definitę solutio, etiamsi de solidis argenteis intelligatur. Et prætereà cùm capitularia Caroli Magni de numis Gallicis & Germanicis sint intelligenda, non conuenit ratio aureorũaureorum solidorum Iustiniani apud eas gentes, quæ tũctunc maxima ex parte ab Imperio Cæsarum, qui CōstantinopoliConstantinopoli sedẽsedem habuerant, ad Francorum reges & alios desciuerant. Sed & in legib. Salicis, quæ apud Francos veteres admodum & antiquæ censentur, mentio fit solidorum, quorum valor & precium ex denarijs æstimabatur, authore Rhenano lib. 2. rerum GermanicarũGermanicarum: quo in loco distinguitur solidus duodecim denariorũdenariorum à solido quadraginta denariorũdenariorum. Ex Gallicis aũtaunt numis solidos ipse Turonicos, aut Turonenses memini me expẽdisseexpendisse apud BudæũBudæum lib. 5. de Asse, hac habita ratione, vt quilibet solidus Turonensis, qui ex argento & ære mistis, vt conijcio, percusus est, valeat 12. denarios Turonenses. Septem autem solidi Turonenses à Budęo ęstimantur didrachmo veteri: & sic duobus argẽteisargenteis denarijs RomanorũRomanorum, quia Budęus denariũdenarium & drachmādrachmam idem esse semper censuit. Hic igitur solidus Turonensis ęstimari poterit apud nos tertia vnius argentei numi Regalis parte, deniq;denique paulò minus, nempe ex eo, quod iuxta Budęi sententiāsententiam septem hi solidi efficiant apud Gallos æstimationem duarum drachmarum, quæ apud nos cōstantconstant ex duob. iustissimi ponderis argenteis, quib. aurifices & fabri argentarij vtuntur ad pondus, quorũquorum quilibet aliqua ex parte maior est numo argenteo regali, quẽquem in commutationib. expendimus. Vnde perpendere licebit, quemlibet ex ijs solidis Turonensib. valere nostros æreos vulgares marauedinos decem. Denarius verò Turonensis minoris valoris est, quāquam noster hic numus æreus, marauedinus vulgò dictus. Quamobrem poterit non temerè ad hos solidos Turonenses deduci decisio à Gratiano ex capitularib. tradita in d. c. qui subdiaconũsubdiaconum. Forsan & ad eosdẽeosdem referenda est cōpositiocompositio, quæ solutis certis solidis iniũgituriniungitur in cap. cùm deuotissimam. 12. q. 2. Ex epistola Gregorij Papæ. 33. libro 4. ad Constantiam Reginam Gallię. Cuius item meminit Burchardus lib. 11. c. 2. Percusi etiāetiam olim fuêre Turo|nis numi argentei, dicti Turonenses argentei, quorum mentio fit in Cle. 2. de magiste. ad cōstituendumconstituendum modum expensarum & sumptuũsumptuum, qui fieri solebant in dignitate doctorali suscipienda. Hi numi variè quidem ab interpretibus æstimantur: sed in extrauag. prima de sensibus inter communes §. porrò, ita examinantur, vt duodecim argentei Turonenses efficiant Florenum Florentinum aureum. Hic tamen Florenus Florentinus aureus maior videtur octaua ex parte Floreno Aragonio ex l. 62. Henrici re
8
*gis 2. Tauri statuta æra 1407. At Florenus Aragonius octo ferè valet argenteos numos regales Castellanos. Ex quo, & ex his, quæ simul tradidêre Bart. in l. Paul. ff. de solut. col. 1. & Alciat. lib. 3. dispunct. ca. 9. poterit Florenus prædictus Florentinus nouem argenteis numis Regalib. Castellanis æstimari. Sic sanè argenteus Turonensis, cuius mentio fit in d. clem. 2. erit minor ferè quarta ex parte numo argenteo regali Castellano, qui drachmam argenti appendit: Qua ratione vndecim ferme argentei Turonenses efficiunt vnam argẽtiargenti integram vnciam: & ideò quilibet Turonensis argenteus æstimabitur viginti quinq;quinque nostris æreis marauedinis. Idcircò Panor. in d. cle. 2. tria millia TuronensiũTuronensium argenteorum, de quib. illîc traditur, ad ducentos & quinquaginta Florenos de camera deducit, existimans, hanc esse veram illorum æstimationem. QuāQuam ob rem iuxta illam constitutionem nemo poterit in doctorali gradu & honore adipiscendo expendere vltra ducentos simplices aureos, & ducatos Castellę, quorũquorum quilibet vndecim numis argenteis regalibus æstimatur.
Quòd si quis solidos capitularium Caroli Magni, de quibus in dict. cap. qui subdiaconum. interpretari velit argenteos Turonenses, non admodum refragabor. Nam & tũctunc satis sufficiens erit compositio.
Solidi autem quorum mentio fit in c. vlt. de rerũrerum permut. non sunt ad solidos Iustiniani, nec ad aureos veterum Romanorum referendi, sed ad solidos Vngaricos argenteos, Vt opinor, qui percusi fuêre regis Vngarię authoritate: & ideò in d. cap. vlt. solidi regales dicuntur, vt inde non temerè opinemur, eos numos non esse veteres Romanorum, nec Imperatorum authoritate, imò regia fuisse percusos.
De his solidis, qui referuntur in c. cōquerenteconquerente. de offic. ordin. maior est dubitatio. Siquidem glo. in c. placuit. 10. q. 3. scribit, solidos illos pares esse, & similes aureis, & solidis Iustiniani. Quod mihi multis ex causis placet.
Primò, quia Bracharense consilium secundum, in quo statuitur, Episcopos nomine cathedratici non posse exigere vltra duos solidos à qualibet ecclesia. c. placuit modò citatum. celebratum fuit sub rege Sueuorum Theodemiro, & rege GothorũGothorum Athanagildo, anno Domini. D. LXIIII. vt constat ex diuo Isidoro in Historia Sueuorum & Gothorum: vt interim & obiter admoneam lectorem in libro CōciliorumConciliorum, qui vulgò circumfertur, tempus celebrati huius concilij Bracharensis vitio erratum esse. Est enim inibi ita scriptum. Anno secundo Regis Ariamiri Aera. DCX. sub Honorio Papa 1. Est equidem ita legendũlegendum: Anno Secundi Regis Theodomiri Æra. DC II. sub Ioanne Papa Tertio. Cuius rei testis est diuus Isidorus, isq́;isque maximæ authoritatis author illis tẽporibustemporibus proximus, qui in historia Sueuorum scribit, TheodomirũTheodomirum cœpisse regnare anno Domini DLXIII. Et cum eius Regis secundo anno congregatum fuerit hoc Bracharense Concilium secundum, apparet, eius certum tempus tribuendum esse anno Domini. DLXIIII. Æræ. DCII. quo tempore summum Pontificatum obtinebat Ioannes 3. Nam Honorius electus est multò post anno quidem Domini. DCXXII. Hoc aũtaunt Bracharense concilium iuxta hanc rationem planè contigit Iustiniani Cæsaris ætate: & ideò mirum non est, quòd ad eius numos, id est, ad solidos aureos referatur.
Secundò, quia hæc eadem decisio de duobus solidis ab Episcopo exigendis pro iure cathedratici traditur à Gratiano in cap. inter cætera. 10. q. 3. Ex concilio Toletano quarto, seu potius ex concilio Toletano septimo, capitu. 4. vt admonuit Antonius Demochares, quod concilium celebratum est anno Domini. DC. 46. quo tempore, ac postea Reges Gothorum vtebantur proprijs in legib. & constitutionibus solido aureo Romanorum, quemadmodũquemadmodum iam semel admonuimus, & modò iterũiterum admonemus ex Foro Iuzgo lib. 7. cap. vlt. & lib. 8. tit. 4.
Tertiò ex eo in hanc accessimus sententiāsententiam, quòd sub Iustiniano Pelagius Papa primus paulò ante hoc Bracharense concilium statuerat, duos tantùm solidos exigendos esse ab Episcopo iure cathedratici: vt apparet ex cap. illud. & capit. vlti. 10. q. 3. De quo est sane constituendum, eum intellexisse de solidis aureis, quibus eo tempore Romani, apud quos summum agebat pontificem, vtebantur, & de quibus leges tunc latæ, ab Imperatorib. erant intelligendę. Quod non latuit virum illum doctissimum Martinum Bracharensem Episcopum, qui huic præfuit secundo Bracharensi concilio, quiq;quique à Pelagij Papæ decreto canonem concilij deduxit.
Septima ratio ad leges Fori Castellani pertinet, quarum authoritas pendet ab vsu & praxi, iuxta quam varia semper fuit in hoc regno solidorũsolidorum æstimatio. Sed & apud leges istas hac in specie nihil aliud legimus, quàm quòd pœna legibus Romanorum statuta sub aureorum mentione, sit item repetita sub eadem solidorũsolidorum quantitate: quod & Iustinianus fecit, & fecêre viri illi doctissimi, qui Partitarum leges Alfonsi decimi iussu & authoritate concinnârunt. Nec tamẽtamen id opinioni Budæi refragatur, quemadmo|dum superiùs adnotauimus, & statim repetemus. Præsertim, quia regia lex Partitarum. 12. tit. 9. part. 7. dum leges illas de sepulchro violato refert, non appellauit aureos Iurisconsultorum solidos, sed marauedinos aureos, lex autem 14. tit. 13. par. 1. statuit, non minoris æstimādamæstimandam iniuriam sepulchri violati, quàm centum marchis, cum de centum aureis hoc ipsum dixerit lex 3. ff. de sepulchro violato. & d. l. 12. titu. 9. part. 7. quod discutere conabimur inferiùs.
Octauæ rationi responsurus illud profectò præfabor, me multum in qualibet dubia concertatione Accurs. Bart. Bald. & huiusce classis authoribus tribuere, quoties de perscrutando vero Iurisconsultorum sensu, aut de cognitione earum dictionum, quę huius nostræ professionis propriæ & peculiares censentur, agendum sit. At vbi de veterũveterum latinarum dictionũdictionum interpretatione tractetur, existimo non ita certam esse eorum authoritatem. Temporis siquidem vitium fuit, non ita propriè ab his authoribus aliquot Latinæ linguæ dictiones acceptas fuisse. Idcircò cum hac in parte tractemus de veterum numismatũnumismatum pondere & ęstimatione, potius credendum erit Gręcæ & Latinę linguę eius temporis vetustissimis scriptoribus, & nostræ ætatis hominib. qui magno cum labore collatis veterib. numis rem istam diligentissimè explicârunt. Quòd si quis de verborum significatione credendũcredendum omninò Accursio, Bart. & alijs censuerit, planè percipiet ex Budæo, Alciato, Nebricensi, Antonio Augusti. & his similibus, quòd passim errores illi necesse sit probet, & admittat. Quis enim, vt interim alia omittamus, credet Accursio? qui in l. vnic. C. de argenti precio lib. 10. quinos solidos aureos in collatione pro
10
*singulis argenti libris soluendos decem interpretatur, maximo & ferè puerili errore ad intellectum ipsius constitutionis plurimũplurimum conducẽteconducente, cum illîc quinq;quinque potius solidi fuerint intelligẽdiintelligendi. In eundem errorem labuntur ipse Accursius in l. nam & si fur. §. vlti. ff. si cert. petat. in l. si ita stipulatus fuero, si Titius. in princ. ff. de verbo. oblig. in l. vt agendi. C. de cursu publico. in l. qui textrini. C. de murilegulis. li. 11. in l. sciendum. ff. de l. Idem Accurs. in Proœmio Digest. verb. denarum. & in l. stipulatio ista. §. Eum qui ita. ff. de verb. obligat. Alberic. & Iaso. in l. vltim. ff. de in ius voc. Bart. in d. §. Eum qui ita. quo in loco scribit, etiam in legibus pœnalibus dena viginti significare: quod adeò manifestum esse censet, vt nulla indigeat benigniori interpretatione. Sic sanè Bar. lege lata, vt bini digiti amputentur falsi crimen committenti, facilimè iudicaret, quatuor digitos illi fore amputandos. Qua ratione ob errorem grauissimũgrauissimum in re ferè elementaria, quis contra legem duos amitteret digitos? Quis item obsecro ferat? hac in re præiudicium facere opinionẽopinionem Accur. in l. vnic. C. de imponen. lucra. descript. quem illîc perperāperperam Pyrrhus sequitur, dum siliquam solidum interpretatur: cum siliqua sit solidi vicesima quarta pars: sicuti ex adnotatis superiùs deducitur, atq;atque in specie probant Budæus lib. 5. de Asse. Idem in l. qua vulgò. ff. de ædili. edict. Alciatus in l. frumenta. ff. de verb. signi. Ant. August. lib. 2. emenda. c. 8. & c. 9. Georgius Agricola lib. 5. de ponderibus. Etenim cùm solidus habeat drachmam vnam, & scrupulum, planè constat, siliquāsiliquam, quæ est sexta scrupuli pars, esse vicesimam quartam solidi partem. Nam & drachma decem & octo siliquas appendit, & sic tria scrupula. Idem explicat eleganter Carolus Mol. de contractibus. q. 1. nu. 64. & 68. hoc ipsum & Isidorus scripsit, cuius mentionem fecit idẽidem Accur. in auth. nullum credito. agrico. colla. 5. verb. SolidũSolidum. vt hinc magis miremur viso eo authore, Accursium toties hallucinatum fuisse. Ex quibus itidem intelliges, quanti sit æstimādaæstimanda siliqua aurea in authent. Sed hodie. C. de epis. & cler. & in authen. de sanctissimis episcopis. §. Sportularum. erit equidem vicesima quarta pars aurei numi Castellani, cuius speciali hoc nomine superiùs meminimus: atque ideò siliqua numus aureus æstimabitur nostris viginti æreis marauedinis. Hæc longiùs adduximus, quam ab initio constitueramus, vt admoneremus, numismatum, & veterum LatinarũLatinarum dictionum interpretationem non ab Accursio, & eius adseclis, sed ab alijs probatissimis authoribus petendāpetendam esse. Cui rei & negocio egregiam dedêre operāoperam, quò ad iuris ciuilis libros, Guliel. Budæus, Alciatus, Zasius, & noster Nebrissensis, & Antonius Augustinus, atq;atque alij plæriq;plærique.
Nona ratio facilimè tollitur: siquidem viri illi doctissimi, qui Partitarum leges edidêre, sequuti Iustinianum, eiusq́;eiusque constitutiones, quibus solidus sexta vnciæ pars censetur, omnes veteres aureos absq;absque vllo discrimine pares fuisse solidis Iustiniani existimârunt. Atq;Atque ideò veteres leges, & Iurisconsultorum responsa, quibus mentio aureorum facta est, ad monetam deduxere eandem, nempe ad aureos marauedinos. Vnde non magis obstant PartitarũPartitarum leges, quàm Iustiniani responsa. Nam etiamsi conditores legũlegum regiarum notānotam habuissent distinctionẽdistinctionem veterũveterum aureorum ab his, quorũquorum meminit Iustinianus: attamẽattamen videntur veteres aureos in huius regni numos itidẽitidem aureos tunc vsui publico percusos cōmutassecommutasse: quemadmodũquemadmodum fecit ipse Iusti. Quòd si viri illi eruditissimi opinati sunt, eiusdẽeiusdem ponderis fuisse veteres aureos & Iustiniani solidos, seruabimus in hoc regno eorum sentẽtiamsententiam regia authoritate diffinitam in iudicijs, & alijs actionib. non tamen inde certum erit, aureũaureum veterem sextam, vt Iustiniani solidum, fuisse vnciæ partem. Cùm harum legum authoritas extra Castellæ Regnum minimè sit admittenda, nec ex ea iure possimus Budæum, Portium, Alciatum & Agricolam conuincere.
Non tamen prætermittam in hoc ipso libello aliam regiarum legum interpretationem quantum ad numismatum æstimationem distinctius tradere, quippe qui videam, operę precium me facturum, si huic negocio operam qualemcunque præstiterim: vel in hoc, vt doctiores ansam hinc capiant, rem istam non admodum vulgò cognitam in publicam vtilitatem diligẽtiusdiligentius tradendi & examinandi. Igitur oportet Iurisconsultorum veterum responsa, & Iustiniani constitutiones, aliorumq́;aliorumque Cęsarum, constituta ratione temporũtemporum omninò distinguere ad propriam, ac verāveram aureorum & solidorum æstimationẽæstimationem. Sic Budæus lib. 5. de Asse. hanc aureorum & solidorum differentiam testatur, se deprehendisse appensis aureis numismatis Cæsarum ab Augusto Octauiano ad CōmodumCommodum, & Mamæam Alexandri Seueri matrem, quæ quartam appendebant vncię partẽpartem: rursus aureis numis Constantini Magni, Iuliani Magnentij, & Iustiniani, quorum pondus sextam efficiebat vnciæ partem. De aureis item solidis mentio fit
11
*in sacra scriptura. primo Paralipomenon c. 29. Polliciti sunt itaq;itaque principes familiarum, & pro ceres tribuum Israël, Tribuni quoq;quoque & Centuriones, dederuntq́;dederuntque in opera domus Domini auri talenta quinque millia, & solidos decem millia de eadem re tractans Iosephus libro 7. antiq. c. 15. inquit, Oblata sunt auri quidem talenta quinque millia, & stateres decem millia. Etenim qui solidi in sacris Biblijs dicuntur, à Iosepho stateres appellantur, vt planè intelligamus, solidos istos aureos fuisse quatuor drachmarum, nempe siclos Hebræos sanctuarij, de quibus superiùs in c. 2. latiorem mentionem fecimus. Nam licet Atticus stater didrachmus fuerit: frequentius tamen stater non tàm numus est, quàm pondus quatuor drachmarũdrachmarum, quod ex Cleopatra, Epiphanio, Hieronymo, & Hesychio adnotauit Georgius Agricola lib. 2. de externis ponderibus. Idem probat Budæus lib. 4. & 5. de Asse.
Solidus igitur hic sacrorum Bibliorum erit quatuor drachmarum, & idem qui ab Hebræis siclus dicitur: Atq;Atque ideò stater hic seu solidus aureus appendit nostros quatuor aureos drachmales ferè, quos Ducados senzillos dicimus. Stater verò & argenteus & aureus fuit: cùm certũcertum pondus, & sæpè eius ponderis numum significet. Erat & olim aureus numus stater Cræsius dictus, cuius pondus par erat numo aureo,
12
*& stateri Darico, quem duas drachmas habuisse, superiùs ostendimus. Cræsius igitur aureus duarum drachmarum Atticarum pondus habuit: sicuti ex Aristophanis interprete probat Georgius Agricola libr. 2. de pondere monet. Qua ratione Cræsius hic par erit aureo veerit Romanorum, & aureo nostro duplo: quem vulgus Doblon appellat. Stater item Cyricenus aureus numus erat, qui valebat viginti octo drachmas Atticas argenteas, vt apparet ex Demosthenis oratione ad Phormionem: idcircò habita proportione auri ad argentum probari videtur, aureum istum appendisse duas drachmas, & dimidiādimidiam, ac fortassè plus ad rationem vnius drachmæ auri pro decem argenti, quod ferè Budæus, & Agricola fatentur. Eiusdem ferè ponderis erant aurei, seu stateres Macedonici, & Regum, qui Alexandro Magno successerunt: vt idem Agricola censet libr. 2. de pondere monetar. Budæus tamen lib. 5. de Asse testatur, se vidisse numum aureum Lysimachi Regis, quem non potuit appendere, & tamen suspicatur, eum quatuor drachmarũdrachmarum pondus habuisse. Illud sanè prætermittendum non est, quandoq́;quandoque aureum staterem quò ad pondus quatuor drachmarum, dictum esse eiusdẽeiusdem ponderis numisma. Quin & Minæ, hoc est libræ pondus, dictum fuisse staterem, scribit Iulius Pollux de rerum vocabulis, vt quidam interpretantur. Ipse verò censeo, minam & libræ, & numi nomen fuisse, atq;atque ideò apud Pollucem, mina, vt numus, stater dicitur: quod Ludouic. Cælius adnotauit libro 6. lection. antiq. cap. 2. Qua ratione stater aureus minam æquabat, & vterq; numus erat. Sic & Iosephus lib. 2. antiq. cap. 3. argenteos numos, quorum mentio fit Genesis cap. 37. minas appellat intelligens, vt opinor, stateres argenteos quatuor drachmarum, & sic sanctuarij siclos Hebræos.
Loading...