Nec tantum Acron, & Badius in hoc fuêre decepti: sed & ipsi lyncei adnotatores, verùm post
hæc quæ de sestertio diximus, oportet & de
talento agere. Græci enim vsi fuêre hoc vocabulo ad pondus, & ad numismatum
numerũnumerum
significandum, variaq́ue fuêre talenta: sed omnia
propemodũpropemodum ad
vnāvnam formulam. siquidem
*talentum sexaginta minas
appẽditappendit cuiusq́;cuiusque gẽtisgentis:
atq́;atque ideò sicuti minæ
pōduspondus alibi maius est:
ita & talentum ipsum, quod ex Iulio Polluce
lib. 9. de rerum vocabulis explicant Budæus li.
4. de Asse. & Georgius Agricola libro 5. de
pōderibusponderibus Græcis.
QuorũQuorum sententias summatim
hîc referam, ad æstimationem talenti constituendam ex numis, aut ponderibus Castellani
principatus. Talentum igitur Atticum minus
sexaginta minas Atticas appendebat: quarum
quælibet centum Atticas drachmas continebat: & ideò talentum Atticum minus valet sex
millia drachmarum Atticarum ex
ArgẽtoArgento. Hoc
constat ex Polluce, Festo, Fannio, & alijs, quos
hac in re diligentissimè adducit Agricola, nec
dissentit Budæus. Appendit ergò hoc
talentũtalentum
sex mille numos regales argenteos iustissimi
ponderis, quibus aurifices. & fabri argentarij
vtuntur: & quorum octo iustam efficiunt vnciam apud nos, sic & hac ratione idem
talentũtalentum
appendit nonaginta tres nostros marchos, &
sex vncias. Est & talentum Atticum maius,
quod est octogenarium, & habet proportionem ad talentum minus
tertiariātertiariam. Sic etenim
appendit, & valet octuaginta libras centum
drachmarum, aut octo drachmarum millia, secundum Budæum & Agricolam, qui in hoc
cōueniuntconueniunt. qua ratione talentum
AtticũAtticum maius
appẽditappendit idem quod minus, & tertiam alterius
minoris partem, denique continet octo millia
regalium argenteorum iustissimi
pōderisponderis, quibus passim hac in republica vtuntur argenti
ponderatores. Talentum Euboicum Festus
scribit appendere quatuor millia denariorum latinorum. Cuius loci meminêre Budæus lib.
2. de Asse. & Agricola lib. 2. de
pōderepondere monet.
ideò æstimabitur hoc talentum æreis nostris
marauedinis
cẽtumcentum sexaginta millibus. Quòd
si Budæi opinio de similitudine drachmarum
& denariorum admittenda sit, hoc talentum
appendet quatuor mille argenteos regales numos iustissimi ponderis ex numis Castellanis:
attamẽattamen si denarius septima ex parte maior est
ipsa drachma, tunc erit septima pars quatuor
mille argenteorum adijcienda. Qua in re sunt
illa repetenda, quæ de denario, & drachma superiùs scripsimus. Sed
idẽidem Agricola, & Budæus
lib. 4. de Asse. ex Herodoto censent, talentum
Euboicum esse minus Attico talento minori
tribus minis, & quadrante, minus autem hîc
intelligo libras centenarias. Sic sanè talentum
istud Euboicum appendit quinquaginta sex
libras centenarias & septuaginta
quinq;quinque Atticas drachmas: qua ratione iuxta computationem istam continet talentum istud
quinq;quinque mille, sexcentas, & septuaginta
quinq;quinque drachmas
Atticas, & sic nostros
totidẽtotidem argenteos numos
regales iustissimi ponderis, quorum octo efficiunt vnciam integram: vnde proximè accedit
hoc talentum Euboicum ad talentum
AtticũAtticum
minus: atque ideò maxima subest suspicio,
non satis certam esse Festi hac de re
sententiāsententiam:
aut eius codices vulgò in denariorum numero vitiatos circumferri. Talentum Aeginæum
decem millia drachmarum appendebat, authore Polluce in dicto libro decimonono,
quẽquem
Budæus, & Agricola ad huius rei cognitionem testem adducunt: ideò appendit hoc talentum centum libras centenarias: ex nostris
numis, & ponderibus habet decem millia regalium argenteorum iustissimi ponderis, quorum octo integram vnciam appendunt. Babylonium talentum eisdem authoribus valuit
septem millia drachmarum: totidemq́ue apud
nos valebit regales argenteos numos iustissimi ponderis. Quam ob rem poterit lector
hîc repetere, quæ de his regalibus argenteis
numis superiùs capitul. 2. tractauimus. vt facilimè talenta omnia possit nostris numis æstimare. Syrium Talentum appendit, & valet
mille quingentas drachmas Atticas: atque
ideò
totidẽtotidem numos argenteos regales iustissimi ponderis, quibus in Hispania
vtũturvtuntur aurifices, & fabri argentarij: quorumq́ue nos sæpissimè mentionem fecimus. Aegyptium autem
Talentum appendit octuaginta libras Romanas, teste Plinio libro 33. capitul. 3. Drachmas
verò Atticas ad rationem nonaginta sex drachmarum pro qualibet libra, habet hoc talentum drachmas septem mille, sex centas, octuaginta, totidemq́ue numos argenteos iustissimi ponderis, quibus in his regnis vtimur, quorumq́ue octo vnciam integram efficiunt. Denique appendit hoc talentum centum & vi|
ginti marchos argenti. Rhodium Talentum,
authore Festo lib. 5. valuit quatuor mille, &
quingentos denarios, iuxta quam rationem
poterit à nobis æstimari centum octuaginta
milibus quadrantum, seu marauedinorum,
quibus ex ære vtimur, & de quibus in huius operis capitulo primo tractauimus. Ego verò,
quod & Agricola sensit, hos Festi denarios
drachmas esse interpretor Atticas: & ideò hoc
Talentum æstimabitur apud nos quatuor mille, & quingentis argenteis numis regalibus
iustissimi ponderis: eorumq́ue ratione constabit facilimè huius talenti æstimatio. Siculum
Talentum vetus quatuor, & viginti minas: id
est libras centenarias valuit. nouum verò duodecim, authore Suida, cuius & Agricola meminit lib. 2. de pondere monet. Vetus ergò
appẽditappendit bis mille, &
quadringẽtasquadringentas Atticas drachmas: totidemq́ue nostros
argẽteosargenteos numos regales iustissimi ponderis: libras romanas viginti
quinq;quinque, marchos verò, quibus vtimur, triginta septem, &
dimidiũdimidium. Idcircò poterit facilimè
constitui pondus, & valor talenti Siculi noui:
cùm id dimidia ex parte sit minus talento Siculo veteri. Hæc sanè ita
cōstituendaconstituenda sunt, si apud
SuidāSuidam legamus minas, aut minas. Budæus
etenim lib. 4. de Asse. non minas sed numos legendum esse apud Suidam censet ex Iulio Polluce li. 9. de rerum vocabulis, cuius authoritate opinatur, Talentum Siculum maius, & vetus senas drachmas valuisse: nouum ternas: &
quia Budæus in ea est
sentẽtiasententia, vt
denariũdenarium parẽparem
faciat drachmæ Atticæ, & Pollucem de numis
sestertiolis intelligit, planè significat, istud talentum vetus æstimari sex denarijs latinis, nouum verò tribus, atque ideò erit satis facilis, &
diuersa huius talenti æstimatio. Talentum Byzantium apud Vitruuium li. 10. cap. 31. centum
viginti romanas libras habet. Huius meminêre Budæus li. 2. de Asse. & Agricola lib. 2. de externis ponderibus, qua ratione huius talenti
pondus constat ex vndecim mille, quingentis,
ac viginti drachmis: aut sanè ex centum octuaginta marchis, quorum quilibet
appẽditappendit octo
vncias: vt non semel admonuimus. Apud Hebręos talenti
pōduspondus duplex fuit.
TalentũTalentum equidẽequidem sanctuarij,
ꝙquod pendebat centum minas Hebræas: &
talentũtalentum congregationis, quod quinquaginta:
vtrunq;vtrunque autem dictum est eorum lingua Cicar. de talento sanctuarij est ad hoc examen testimonium Ioseph. lib. 3. antiquit. ca. 7.
qui hoc ipsum expressim explicat.
idẽidem probat
Georgius Agricola lib. 2. de externis ponderi.
quo in loco. quod diximus de talento Hebręo
minori deducit ex cap. 38. Exo. & ex magistro
Salomone: quælibet autem mina Hebræa pendebat sexaginta siclos,
quorũquorum quilibet quatuor
efficit. & habet Atticas drachmas: atque ideò
quælibet libra Hebręa, siue mina
appẽditappendit duas
libras romanas, ac dimidiam: quod Iosephus asserit libr. 14. antiquit. capitul. 12. qua quidem
perpensa ratione
talẽtumtalentum Hebręum maius
cōplectiturcomplectitur viginti quatuor millia drachmarum
Atticarum,
totidemq;totidemque nostros ex argento regles iusti ponderis numos. Minus
autẽautem talentũtalentum
Hebræum
appẽditappendit duodecim millia drachmarum,
totidemq;totidemque numos argenteos. Atq́ue hæc
de talento Hebræo ex Agricola diximus: tametsi Budæus libro 4. de Asse. diuersam rationem hac in re sequatur. Sed & hæc obtinent
quò ad Hebræum talentum, pondus significans. Erat etenim & talentum non
pōduspondus, sed
numus aureus apud Hebræos, qui siclum
appẽdebatappendebat: ita quidem talentum vbi non pro pondere, sed pro numo aureo apponitur,
siclũsiclum significat: idest, staterem aureum quatuor drachmarum: quod Budæus lib. 4. de Asse. probat Authoritate Eupolemi, cuius mentio fit ab Eusebio lib. 9. de præparat. Euangeli. c. 4. Deinde
adducit
PollucẽPollucem, qui lib. 9. scribit: valebat autem talentum auri tres aureos Atticos: argenti
verò sexaginta minas Atticas. Aureus autem
Atticus valuit duas drachmas auri, quas
appẽdebatappendebat, quod idem Pollux scripsit. Sed & Homerus libro 23. Iliados. talentum auri pro summa non magna posuit. His accedit quod de
Siculo talento paulò ante dicebamus: vt hinc
constet, talentum non tantùm pondus significasse: sed & numum non multi valoris, nec
summæ. Hoc & præter Pollucem Festus adnotauit scribens, Alexandrinum talentum valuisse duodecim denarios, seu drachmas. Neapolitanum sex: Syracusanum tres: Rheginum victoriatum, & sic quinarium vnum. Idem & Agricola obseruat libro secundo, de pondere &
temperat. monet. Atque hæc de Talentorum
ratione, ex qua expendi potest Plutarchi locus
in vita Pauli Aemilij, dum is inquit. Tuberoni
genero argenteam phialam quinque talentorum pondo largitus est.