Tertia
cōclusioconclusio. Licitum nihilominus est, numis
*mata vt numismata sunt, & ea ratione, permutare aut
cābirecambire, nonnullo ab alterutra parte
cōcessoconcesso alteri precio. Hæc probatur.
NāNam licet primus & proprius vsus pecuniæ sit ad emendum & vendendum, vt sit alterius rei precium: iuxta l. 1. ff. de contrahend. emptione. Aristotelem libro 1. Politic. capi. 6. & quò ad hanc
partem nulli liceat transgredi eius æstimationem à lege taxatam: est tamen & alter pecuniæ vsus improprius, nempe vt permutetur
pecunia cum pecunia, & ad hoc non habet à
lege taxatam certam quantitatem, nec valorem: vt docent Sanctus Thomas libro 2. de regimine princip. capit. 14. Syluester verb. vsura. 4. quæstione 2. & 3. sic sanè licet proprius
vsus calcei sit ad tegendum pedem: alter tamen eius vsus impro prius est, vt cum alia re
permutetur, sicuti ex eodem Aristotele deducitur in dicto capitulo 6. & capit. 7. Hoc ipsum hac in re & Caietanus adnotauit in tractat. de cambijs capit. 5. deinde commutatio ista pecuniæ admodum vtilis est Reipublicæ,
dum numularius auream pecuniam dat pro
|
minuto argento, aut vice versa minutum
argẽtumargentum pro aurea pecunia. Contingit enim sæpissimè, vtiliores esse alicui minores numos argenteos ad faciliorem vsum, & expensas,
quāquam
aureum numisma: atque itidem alteri erit vtilius numisma aureum ad translationem, quàm
argentei minuti numi. Qua ratione ob faciliorem ac commodiorem vsum, est vtilis valdè
isthæc in Republica permutatio. Ideò mirum
non est, si permittatur, mercedem aliquam dari his, qui labore proprio, & industria paratos
habent numos aureos, & minutos argenteos ad huiusmodi cambia, modò precium hoc
tenue sit, ne fraudibus locus aperiatur. Præsertim constat, hoc licere publicis campsoribus, ministris Reipublicæ, ab
eaq́;eaque constitutis.
His etenim hoc licere asseuerant nostri doctores passim, quorum meminit eos sequutus Laurentius Rodulphus in cap. consuluit. de vsur. in
repetit. quæstio. 26. Ioan. Lupin. in cap. per vestras. notabi. 6. in §. 9. numero 13. de donat. inter
vir. & vxor. Florentinus 2. parte. titu. 1. c. 7. §. 47.
Conradus de contractibus, quæst. 99. quorum
opinio communis est, secundum Syluestrum
verb. vsura 4. §. 7. Qui tamen & si præmittant,
se tractare rem istam quò ad publicos campsores: non tamen negant expressim, idem licere
priuatis personis. Sed Caiet. in tracta. de cambijs, c. 5. in specie asserit, non esse hoc cambium
licitum priuatis, sed tantùm his, qui ab ipsa republica sunt ad id munus electi: cuius
contrariũcontrarium Syluester in d. verb. vsura 4. §. 7. probare mihi visus est, & idem tenet maxima ratione Dominicus Soto in d. q. 2. Etenim si hæc permutatio genere suo pecunia æstimabilis est, vt
cōstatconstat, nihil vrget, cur non sit licita
cuicunq;cuicunque, etiam priuato, quod equidem verum est ex ipsa
natura rei: nisi lex huius cambij vsum priuatis
interdixerit: tunc etenim nemo poterit officium hoc exercêre, nisi is, qui à Republica fuerit
electus: alio qui mortale crimen is
cōmitteretcommitteret,
& teneretur ad
restitutionẽrestitutionem lucri ex ea re percepti: sicuti ipse Domini. Soto probat in d. q. 2.
sic lege regia 1. tit. 8. lib. 5. ordin. interdictum est
officium istud priuatis, & omnibus, nisi in curia principis habentibus ab eo specialem commissionem & licentiam: in alijs verò ciuitatibus & locis permittitur his, qui à collegio Decurionum fuerint nominati & electi. Hac sanè
ratione dicti sunt ab initio Campsores hi, qui
paratas habebant pecunias ad permutandum
minores pro maioribus, & vice versa maiores
pro minoribus seruata compensationis æqualitate. Habuit verò hęc dictio originem à verbo:
Cambio, id est permuto: & inde vetera illa:
cāpsicampsi, campsum, & campso, campsas: eadem significatione authore Prisciano li. x. c. 2. qui ex Ennio citat. Leucatem campsant, id est
permutātpermutant.
tradit Andr. Tiraquellus lib. 1. de retractu. §. 30.
in princi. inde campsores. Cambium autem dictio non est à Latinis recepta: tametsi vtatur eadem libri feudorum author in c. 1. §. si quis dominus, quo tempo. miles. & in c. 1. §. cùm autem. de contro. inuestit. vbi Bald. notat, Cambium esse permutationem non tantùm speciei
ad speciem, quæ propriè est permutatio: sed &
speciei ad genus: vt domus
cũcum frumento, & etiam generis ad genus: notat Iason in l. 1. colum.
vlti. ff. de rerum permuta. sic & regia
PartitarũPartitarum
lex. 1. titul. 6. parti. 5. permutationem cambium
appellat. Illa verò merces, quæ campsori datur
pro permutatione pecuniarum, dicta est à Græ
cis Collybus: & inde campsores Collybistæ:
quod Budæus adnotauit in l. vltim. ff. de pignorat. action. Dicti etiam fuêre Numularij.
Sed & argentarij, qui trapezitæ, & mensularij
appellantur, non tantùm pecuniarum permutationi dedêre operam maiorem: siquidem
simul negociationem exercebant. Nam pecunias custodiendas accipiebant,
propriasq́;propriasque
& alienas fœnori dabant. Vnde apud Plautum
argentarius pro fœneratore accipitur. His solebant in publico ad longum tempus tabernæ locari. l. qui tabernas argentarias. ff. de
cōtrahendcontrahend. emption. quo in loco labitur Accursius, dum interpretatur argentarias tabernas,
in quibus argentum venditur. Iidem argentarij mensas publicas & officinas Romæ in foro habebant propè Castoris ædem, ex Plauto in Gurgulione: in Persa & in Asinaria. Terentio item in Phormione. Qua ratione argentarij foro cedere dicebantur, cùm tabernis, id est, mensis suis cedentes, aliò fugientes
habitatum migrabant, fallebantq́ue creditores: quod Iongiùs explicat Gulielmus Budæus in l. si hominem. ff. deposi. §. quoties. vbi Iurisconsultus huius loquutionis meminit. Dicti etiam fuêre argentarij collectarij à colligendis numis in l. quisquis. C. si cert. petat. vti explicat Alciatus in libro 4. dispunctio. capitul.
22. ex Suida. Horum autem argentariorum officium & ministerium causam publicam habebat. l. argentarius. in princip. ff. de edendo.
Nam & alij rationes conficiebant, ad quarum
fidem recurrebatur. l. Prætor ait. cum l. sequen.
ff. de edendo. notat & de his aliqua Carol. Molinæ. de contractibus. numero 59. Ad propositam ab initio quæstionem rursus accedens illud ex multis adnotabo præ maxima authoritate text. in capitul. quanto. de iureiurando.
*numismata expensis publicis esse cudenda,
nec pluris fore æstimanda, quàm materia ipsa
absque publico caractere æstimaretur. Hanc
sententiam probat gloss. in dicta l. 1. ff. de contrahend. emption. Bartol. in l. Paulus. ff. de solutio. 2. columna. Item Bartolus in l. qui falsam.
ff. de falsis, & in l. 1. §. vltim. ff. de auro & argen.
legat. cuius opinionem Communem esse asseuerat Curtius Iunior in l. 2. §. mutui. numero 12.
ff. si certum petat. vbi Bartolus eandem opi|
nionem probat, & tenet, quam etiam sequuntur Matthæ. Afflict. decisio. 90. & Petr. Velluga, in speculo principum, titul. de mutatione
monetæ, numer. 7. Nihilominùs contrariam
exponimus conclusionem, qua constanter asserimus, posse principem in cudendis numis
eam obseruare legem, vt aliquid lucri percipiat pro ratione expensarum, quæ fiunt in ipsa
moneta signanda. Non enim tenetur princeps proprijs expensis numos percutere. Idcircò poterit à principe numismatum precium
taxari vltra ipsius materiæ
æstimationẽæstimationem: quod
consuetudo iamdiu toto in orbe Christiano
recepit, secundum Innocen. Abba. num. 11. Imol. colum. 4. & ibi docto. in dict. cap. quanto. de iureiurand. Imol. in dict. l. Paulus. ff. de
solutioni. imò & de hac consuetudine Bartol. ipse testatur in dict. l. 2. §. mutui. ac Martinus Laudens. in tract. de monetis. column. 1.
Petrus Vellu. in dict. numer. 7. Boerius decisio. 327. numero 3. & Albertus Brunus in tractat. de augmen. & diminuti. conclusione vltima. colum. 1. qui eandem approbat, vbi lucrum id sit exiguum. Ego verò hac in re non
video, admodùm vrgere contra principes text.
in dicto capitul. quanto. potuit enim in ea specie detrimentum in numismate contigisse eo
pacto, vt præter valorem materiæ, & modum
legitimum expensarum precium foret constitutum, quod illicitum est: deinde consultius est, numismata expensis publicis percuti & eundem habere valorem, quem ipsa
habet materia: & tamen consuetudinem, cuius paulò antè meminimus: non ita contrariam iuri opinamur, vt admittenda non sit. Ea
etenim principes ipsos excusabit omninò.
Sic in his regnis apparet ex pragmaticis constitutionibus, quarum in primis huius operis
capitibus mentionem fecimus, consuetudinem istam planè seruari in numis argenteis, &
aureis: tametsi modò ob auri penuriam pluris æstimemus, & faciamus aurei numismatis
materiam, quàm numus ipse lege regia sit
æstimatus: atque ita hanc sententiam, quam
recepit
cōsuetudoconsuetudo,
crebriorẽcrebriorem esse asserit Carolus Molinæ. de contractibus, quæstio. 100.
numer. 798. quam probare videtur Gabriel
in 4. sentent. decisio. 15. quæstio. 9. col. 2. quin
& idem Innocent. Abb. & alij in dicto capitul. quanto. hoc principi licere arbitrantur
vltra expensas necessarias, quæ fiunt in cudendis numis, si ipse princeps sit in aliqua inopia
constitutus. Nam ad subueniendum publicæ
necessitati, publicisq́ue impensis, poterit pluris monetam æstimare, quàm numismatum
materia æstimetur. Imó & hoc ipsum quandoque vtile reipublicæ est, ne pecunia aurea, vel
argentea extra regnum aut extrà prouinciam
exportetur, quemadmodum admonent ipse
Innocen. & Guid. Pap. in dict. cap. quanto. colum. 3. constat sanè ex constitutionibus
Henrici Regis secundi, & Ioannis primi, ob
publicas necessitates ab ipsis Regibus numismatum precia augmentum accepisse. Sed &
consensu populi, aut ciuitatum regni, etiam
absque publica inopia poterit idem princeps
efficere, secundum Innocent. Panor. & alios
in dict. capitul. quanto. Romæ itidem hoc factum olim fuisse ob publicam inopiam ab ipso senatu, testatur Plinius lib. 33. cap. 3. Hinc
denique poterit & alteri quæstioni respon
*deri: an princeps possit mutare pecuniæ valorem, & æstimationem? qua in re Aristoteles
in quit libr. 1. Politico. cap. 6. & 5. Ethico. capitul. 5. esse in potestate reipublicæ & principis,
numismata semel signata mutare, & reddere
ac efficere inutilia. Mutata siquidem voluntate vtentium numis, vt numum valere nolint,
ipse numus, vt numus est, inutilis efficitur. Hic
enim est sensus Aristotelis, tametsi Michael Ephesius in dict. capitul. 5. aliter interpretetur
locum illum: scilicet ex vsu permutationis. Ita
equidem inquit, Nam si voluerimus ea, quæ
habemus dare, & quæ non habemus accipere, inutilis prorsus vsus numi euadet: ipse
tamẽtamen
opinor, non esse hunc sensum proprium Aristotelis, sed eum, quem modò tradidimus.
Mutatio verò pecuniæ, si fiat ex consensu populi, erit planè licita, vtcunq́ue fiat: cum accedat consensus eorum, quibus præiudicium ex
ea mutatione fit: quod fatentur Hostien. in titul. de censi. §. ex quibus. Innoc. & docto. in d.
c. quanto. Albert. Brunus in tracta. de augmen.
conclu. vlt. col. 2. qui expressim admittunt mutationem monetæ, vt licitam, quoties ea fit ex
iusta causa: nempè quia materia
numismatũnumismatum
facta est vilior, vel preciosior communi hominum æstimatione: vel quia non habet
iustāiustam æstimationem seruata proportione materiæ, ex
qua ipsa constat. quod & Andr. Isern. scribit in
c. 1. quæ sint regal. num. 18. & seq. qui num. 24.
etiam probat, licere principibus precium monetæ augere
tẽporetempore publicæ necessitatis: modò ea cessante fiat subditis restitutio damni illati ab ipso principe, qui posset id restituere.
Quòd si mutatio monetæ fiat absque iusta causa pro principum libidine, id est omninò
illicitũillicitum secundum omnes, quos modo citauimus.
quamobrẽquamobrem dũdum Ioan. Fab. in prin. insti. qui. mod.
tolli. obli. & Boerius decisione. 327. num. 6. scribunt, posse principem absque consensu populi mutare monetam, est intelligendum, modò fiat ex iusta causa, vel absque populi præiudicio. Qua ratione S. Tho. in tract. de regi. princip. lib. 2. ca. 13. admonet principes, ne numismata pro libidine propria mutent. De eadem
re multa tradit Caro. Moli. de
cōtracontra. q. 92. & 93.
qui num. 696. conatur improbare communem
modum loquendi:
dũdum pecuniæ bonitas distinguitur in extrinsecam, & intrinsecam: bonitas
|
enim intrinseca dicitur substantia ipsa metallorum tàm in bonitate, quàm in quantitate,
seu pondere: bonitas verò extrinseca appellatur valor imposititius: vt scribunt omnes in dicta l. Paulus. ff. de solutioni. & in l. cùm quid. ff.
si cert. peta. & in dicto capit. quanto. Etenim
existimat Carolus, bonitatem intrinsecam pecuniæ esse publicam illam æstimationem, &
valorem imposititium: quia est eius propria,
specifica, substantialis & formalis bonitas, & essentia, quæ dat ei esse, qua sublata, publica videlicet approbatione remota, desinit esse pecunia. l. eleganter. §. qui reprobos. ff. de pignorati. actio. l. Iulianus. §. si quis. ff. ad exhiben.
bonitas autem extrinseca secundum eum dicitur ipsa numorum materia: scribitq́ue is author, ita loquutos fuisse olim Azonem, Iacob.
de Bellovis. Odofred. ac Cyn. in l. in minorum.
colum. 4. C. in quib. cau. in
integrũintegrum restitutio
non est necessar. Et tamen ad intellectum eorum, quæ in hac materia tractantur, obseruandus est communis dicendi modus: quem
etiāetiam
sequitur Albertus Brunus in dict. conclus. vlti.
col. 5.