THEMA CAPIT. V. De iure ac priuilegio reuocandi domum.

SVMMARIA.

  • 1 Ius & priuilegium reuocandi domum, quibus competat: cùm apud iudices curiæ conueniuntur.
  • 2 Legati non habent ius reuocandi domum pro contractibus tempore legationis factis.
  • 3 Quid si Legatus, vel alij simile ius habentes, contraxerint vt aduenæ: an habeant ius reuocandi domum?
  • 4 Priuilegium reuocandi domum non competit his, qui in Curia alios ad iudicium vocauerint.
CAPVT V.
PRINCIPIS. Curia hoc iuris habet, quod quilibet dum in ea est, in ciuilibus apud curiæ iudices poterit conueniri, etiamsi ibi non contraxerit regia. l. 4. & item 5. tit. 3. part. 3. ex eo quidem, quod Regis curia, omnibus sit commune forũforum, & tribunal, quemadmodum de Romana curia dicitur in c. vltim. de foro compe. notat glos. in c. 3. de præb. in 6. ex. c. 2. eod. tit. Sed & de curia principis secularis, idem præmittit Henric. in d. c. vltim. & te
1
*nent expressim Panor. ibi, col. penul. & Socin. num. 63. Bal. Ange. Curt. Iun & Lanc. Dec. in l. 2. §. legatis. ff. de iudic. Quibus est adijciendum, Romam olim dictam fuisse communẽcommunem patriam. l. Roma. ff. ad municip. non ex eo, quod ibi quilibet posset conueniri, sed alia ratione, quam optimè explicuit Andr. Alc. lib. 2. disp. c. 21.
Sæpissimè tamen opponitur ab his, qui apud curiæ iudices conueniuntur priuilegiũpriuilegium reuocandi domum, quod ex præalleg. lege regia competit primum, & deniq;denique his, qui ad curiam accesserunt ex causa necessaria: nempe, vt dominum, quem comitari alioqui tenentur, prosequantur. Item legatis, item missis à municipio, & patria: sicut in d. l. regia ꝓbaturprobatur, ita vt habeat hoc priuilegium locum etiam in legato misso à propria ciuitate, & patria. Bar. Albe. & Doct. in d. §. legatis. Competit idem priuilegiũpriuilegium his, qui ad curiam vocantur causa dicendi testimonij, & his, qui ad prosequendam appellationẽappellationem ab ipsismet propositāpropositam ad curiam accesserunt: item his, qui à Rege vocantur. HorũHorum etenim exemplorum mentio fit in d. l. 2. §. legatis. & in d. l. 4. in hunc sanè modum, vt Iurisconsultus in d. §. legatis. omiserit vocatum à Rege, & addiderit iudicem destinatũdestinatum, aut missum in prouinciam, transeuntem tamen per Romam aut curiam. Non enim poterit hic ibi, nec in ipso loco, vbi iudex est, conueniri: vt notat gl. in d. §. legatis. verb, destinati. Regia verò lex adiecerit missum à municipio, & patria, & eum, qui dominũdominum euntem in curiam sequitur. Etenim hi omnes habent ius reuocandi domũdomum, nec possunt in curia conueniri, cum in ea sint ex causa necessaria. arg. cap. vlt. de dilatio. Missum autem à municipio hoc ius habere intelligo, etiam vbi is missus fuerit, vt sit eius Reipublicæ procurator, secundum Inn. Ioan. Andreas, & Docto. communiter in d. c, vlt. de foro. comp. vt fatetur ibi Marian. Soc. nu. 66. Competit & hoc ius, vt cōstatconstat, non tantùm existentib. in curia ex causa necessaria, sed & his, qui ibi sint ex causa probabili, quæ sit quasi necessaria, vt causa religionis, vel studijs glo. communiter recepta in d. §. legatis. qua de re multa tradit Maria. Soc. in d. c. vltim. num. 62. ex quibus aliquot hoc in loco ad legis regiæ interpretationem adnotabimus.
Primum enim quod dicitur de Legatis est intelligendum, nisi super contractibus tempore lega
2
*tionis ab eisdem factis. Nam pro his non habẽthabent ius reuocandi domum. text. in d. l. 2. §. omnes autem. vers. cæterum. pro alijs autem contractibus ante litigationem, etiāetiam in loco legationis initis, non poterit legatus ibi conueniri, imò habet ius reuocandi domum, sicuti iurisconsultus ibidem respondit. Qua in re aduertere oportet, quod regia lex in omnib. habentibus ius reuocandi domum censet, priuilegium hoc cessare, nec esse admittendũadmittendum, vbi contraxerint hi in eodem loco, & expressim insinuat, tempore, quo ex his causis in eodem loco sunt, & morantur. Ita enim inquit: Pero por qualquier de estas maneras sobre dicas, que viniesse à la corte el demandando, si estando ay vendiere, o comprare, ofiziere otro pleyto qualquier, o tuerto, o fuerca, o danno, o otro yerro fiziesse tenudo es de respōderresponder ay por ello, si gelo demādarẽdemandaren.
Et tamen ex iurisconsulto ea est interpretatio sumenda, vt in legatis planè procedat, sensus ex contrario, id est, quod habeant ius reuocandi domum, si ante tempus legationis in eo loco contraxerant, in alijs autem cesset hic sensus, cùm minimè sint hoc priuilegio vsuri pro contractibus in eo loco gestis, priusquam ex ea causa in eum locum accesserint. Sic planè loquitur Iurisconsultus secundum glo. ibi communiter receptam verbo cōtraxerintcontraxerint. Est etiāetiam de legato tex. in l. si legationis tempore. ff. de iudic.
Sed & omnes, qui ius habent reuocandi domum ex prædictis causis, illo non possunt vti, quoties conueniantur pro contractibus celebratis, etiam ante causam illam, cuius ratione priuilegium datur, si extra patriam, & prouinciāprouinciam suam contraxerint, quasi pro his Romæ, & in curia possint conueniri, nec habeant ius reuocandi domũdomum, extra quam ipsi contraxerint, atq;atque ideo nulla eis iniuria fiat, siquidem extrà propriam prouinciam in locis contractus conueniri possent, si ibi essent inuenti, nec haberent ius reuocandi domum. tex. est celebris in d. l. 2. §. item si extra. qui notandus est ad intellectum regię legis, in vers. Si estando ay vendiere, vt idem sit, si ante causam huius priuilegij, & priusquam ex ea in curiam venerunt, cōtraxerintcontraxerint in curia, vel alibi extra eorum propriam prouinciam. Nam exceptis legatis cæteri non habent in hac specie ius reuocandi domũdomum, hic est enim Communis sensus omnium Doct. in d. l. 2. §. omnes. & in d. §. item si extra. hunc siquidem intellectum tradit secundo loco glo. quam ibi sequuntur Bar. Bald. Paul. de Cast. & est Communis opinio se|cundum Lancelot. Dec. ibi. idem tenet Maria. Soc. in d. c. vlt. nu 76. Igitur si quis habens priuilegium reuocandi domum, eadem causa priuilegij durante, contraxerit extra propriāpropriam prouinciam, poterit pro hoc cōtractucontractu in curia conueniri, nec habebit ius reuocādireuocandi domum. Hoc probatur, quia idem est pro contractibus ante causam priuilegij conuentis: ergo hoc ipsum seruabitur in his, qui contracti sunt tempore illius causæ, quæ ius alioqui reuocandi domum tribuit. Pro illis verò, quæ & hæc tempore intra prouinciam fecerit, habebit quis ius reuocandi domum. Quia solùm excipiuntur cōtractuscontractus in curia eo tempore celebrati, vel extra ꝓpriampropriam prouinciam, vel in eo loco, vbi quis conuenitur, sicuti notatur in d. §. omnes.
Legatus autẽautem pro contractibus ab eo gestis, etiam Romæ ante legationẽlegationem, non conuenitur Romæ, vt diximus, sed tantùm pro contractibus ab eo Romæ tempore legationis celebratis, aut in Italia. l. cum furiosus. §. vlt. ff. de iud. Qui legationis causa, in quit Pap. Romam venit, ex qualibet causa fideiubere potest cum priuilegio suo, cùm sit in Italia cōtractumcontractum, vti non potest. Hæc legis verba ideo libentiùs retuli, quod glos. ibi communiter approbata, vt fatetur Alb. in d. l. 2. §. omnes. teneat, legatum non habere ius reuocandi domum, tantùm in contractibus tempore legationis Romæ celebratis: pro his verò, quæ in Italia extra Romam cōtraxeritcontraxerit, habere eum ius reuocandi domũdomum, etiamsi tempore legationis contractũcontractum fecerit, quæ quidẽquidem interpretatio dura nimis est, & contraria Iurisconsulto.
Qua ratione ipse opinor, veriorẽveriorem esse opinionem Aldr. quam retulit gl. in d. §. item si extra, vt tandem legatus tempore legationis pro contractibus tunc ab eo Romę. vel in Italia celebratis, possit Romæ conueniri, nec habeat ius reuocandi: non tamen pro his, quæ extra Italiam, etiam extra propriam prouinciāprouinciam tempore legationis, vel antè contraxerit. Hic enim, ni fallor, est planus & apertissimus Iuriscon. sensus.
Quòd verò diximus de legato, & alijs simile ius habentibus, posse nempe eos in curia conueniri, si ibi contraxerint, id obtinet, & est intelligendum, etiamsi vt aduenæ contraxerint. gl. in
3
*d. §. legatis. verb. contraxerint, quam sequitur ibi Paul. Castren. glos. idem tenet in l. hæres absens. §. proinde. verb. quotquot. ff. de iudi. quāquam ibi probârunt Bart. Alb. Paul. Fulgos. nu. 6. Lan. Dec. Curt. Iunior. nu. 9. notat Maria. Soc. in d. c. vlt. de foro comp. nu. 76. ex ea ratione, quòd contrahens vt aduena in eo loco, vbi alia ex causa, quàm ratione contractus forum sortitur, poterit ibi conueniri, si fuerit in eodẽeodem loco inuentus. glos. Communiter recepta in cap. Romana. §. nec etiam suffraganeorum. de foro competen. in 6. propter duplex vinculum, quod in hoc casu datur, & contingit. Idcircò quod modò notauimus satis iure probari videtur, & idem tenet Iacob. in d. §. omnes. Licet Ang. in d. l. hæres absens. §. 1. CONtrarium probare velit sentiens: legatum Romæ contrahentem vt aduenam, non posse Romæ, nec in curia conueniri, sed habere ius reuocandi domum. Ex quibus constat verus sensus Accur. in dict. verb. quotquot. voluit enim, quòd sicut legatus cōtrahenscontrahens, Romæ tempore legationis, etiāetiam vt aduena, potest ibi conueniri, quia Roma commune est domicilium, nec habet ius reuocandi domum: ita & fortiori ratione quilibet non legatus, Romæ vt aduena contrahens, ibi poterit conueniri, nec habebit ius reuocandi domum. Sic etenim sensum gloss. explicârunt Lanc. Dec. & Curt. Iun. ibi. Licet Bart. non satis percipiens, quid gloss. voluerit, eius partem falsam esse dixerit.
Quid ergo, si contractus sit factus in eo loco, vbi aliàs quàm ratione contractus, ipse cōtrahenscontrahens non sortitur forum, & tamen contrahit non vt aduena, sed habens per gulam, & armarium, an possit vti priuilegio reuocādireuocandi domum, ne conueniatur in eo loco, vbi est ex causa necessaria vel quasi necessaria? Et Paul. Castr. in d. §. omnes. num. 3. existimat, quòd in hoc casu habeat locum priuilegium reuocandi domum. Idem sensit glo. in d. §. legatis. verb. destinati. Not. & Iacob. in d. §. omnes. licet gl. in verb. contraxerint, sentire videatur contrarium, dum excludit ab examine causæ, locum contractus ab aduena facti, cui non cohæret aliud domicilij ius, quasi admittat locum contractus facti ab habente per gulam: Mihi profectò multum arridet, ac placet Pauli opinio.
His equidem libenter ipse adiecerim, posse pro contractibus celebratis eo tempore, quo causa priuilegij tractatur, non tantùm alios, sed & legatos in eo loco, vbi contraxerint, conueniri, quamuis vt aduenæ conuentionem fecerint, & nulla alia ratione, quàm cōtractuscontractus, legati ibi forum sortiantur, modò nondum à loco contractus finita legatione discesserint.
Cæterùm quoad appellantem, cuius mentio fit, in d. l. 2. §. legatis. & quoad legatum, & alios, si
4
*agant in curia extra causam appellationis, aliosq́;aliosque ad iudiciũiudicium vocauerint, inquit iurisconsultus, quod cogentur & alijs respondere, nec obtinebunt priuilegium reuocandi domum. tex. in d. l. 2. §. sed si agant. quem Accurs. ibi ita interpretatur, vt non tantùm teneantur respondere his, aduersus quos egerint, sed & omnibus. Sic enim inquit Iurisconsultus: compellũturcompelluntur se aduersus omnes defendere, quem intellectũintellectum ibidem sequuntur Alb. Ang. Paul. Fulg. & Iacob. à sancto Georgio. Inno. & Mari. Soc. in d. c. vlt. de foro comp. nu. 75. ex quibus constat, hanc opinionẽopinionem esse magis COMmunem. Poterit tamen locus hic aliter intelligi, vt teneantur legati se defendere aduersus omnes, contra quos ipsi egerint, ita quidẽquidem non tenebũturtenebuntur omnib. respon|dere, sed his solum, aduersus quos ipsi egerint, quosq́;quosque in iudicium vocauerint, quemadmodũquemadmodum antiquiores quidam ab Accursio citati in d. §. sed si agant. responsum illud intellexêre, & præter eos Iacob. de Rauenna. Butrig. & Nicolaus, quorum meminit Alberic. Gulielmus item de Cuneo, & Din. quos Paulus Castrensis retulit, quorum opinio planè probatur regia lege in dicta lege 4. titulo 3. partic. 3. quæ erit apud nos omninò seruanda.
Loading...