Ego verò, quò ad litis expensas, generaliter video
à quibusdam probari, quòd vbi actor pauper
est, & litigat super bonis, quæ
p̃tenditpraetendit esse
CōmuniaCommunia, vel ad se pertinere, & habet aliquam
ꝓpro
suo iure præsumptionem, illæ sint ei ab aduersario ministrandæ, vt explicant Specul. titu. de
inquisitione. §. vltim. vers. porrò. Aretin. in cap.
si qui testium. de testib. numero 14. & Alciat. de
præsumptio. regul. 3. præsumptio. 9. nu. 9.
Atq;Atque
iuxta hunc sensum posset obtinere, quod paulò ante ex Guidone adnotauimus. Tametsi extra casum Iurisconsulti in dict. §. de inofficioso.
nusquam ipse viderim hoc receptum fuisse, nec
audiuerim apud Hispaniarum regia prætoria.
Nec tamen negauerim, etiam quò ad alimenta
maximam habere æquitatem, quod iurisconsultus tradidit, non tantùm in filijs, & nepotibus, sed in fratribus, alijsq́; successoribus ex testamento non raso, nec cancellato, vel ab intestato, quoties ex aduerso non negatur, bona illa, quæ petuntur, ad mortem
vsq;vsque fuisse à defuncto possessa: vel eorum dominium habuisse
illum, donec mortem obierit, & præter hęc subest non leuis præsumptio pro iure agentis. Ipse memoria teneo, semel in hoc Granatensi prętorio, iudicum interloquutione coactum reum
alimenta dare ad certam
vsq́;vsque quantitatem actori, qui fratris intestati hęreditatem petebat,
quiq́;quique nondum aliquam sententiam in eius fauorem obtinuerat. Secundum, quod Doctores exigere videntur in dic. §. de inofficioso. ad
hæc alimenta præstanda, vim habet à sententia
prima, quam actor obtinuit. Nam licet ab ea
fuerit prouocatum, & ex ea causa suspensus sit
effectus sententiæ ita, vt pro ea non præsumatur vrgenti præsumptione. l. 1. ff. ad
TurpilianũTurpilianum.
cap. venientes. de iureiuran. Authen. de his, qui
ingrediuntur ad appellati. §. illud. c. cùm inter.
de re iudicat. gl. in l. Herennius. §. Caia. ff. de euictioni. tradunt Hostien. Antoni. Ancha. Cardin. & Docto. in cap. in præsentia. de renuntia.
Abb. Felin. latè numero 31. & Dec. num. 32. in ca.
quoniam contra. de probatio. Abb. in capit. tenor. nume. 6. de re iudica. Albert. Brunus in tractat. de forma. folio 83. colum. 2. Curt. consi. 65.
colum. 16. Alexan. in consi. 164. libro 2. Gulielm.
Cassado. decision. vnic. de præsumptio. Alciat.
regu. 3. præsumptio. 9. & præsumptione 22. Rursus Decius in rubri. de appella. colum. 4. & Augusti. Beroius in dicto capitulo, quoniam con|
tra. nu. 228. penès quos lata est examinatio, an
pro sententia pendente appellatione præsumatur: Item quæ sit præsumptio pro illa, quæ
iam transierit in rem iudicatam, quò ad
ordinẽordinem
ꝓcessusprocessus, & quò ad eius iustitiam, nihilominùs
sententia adhuc appellatione pendente, quandam habet præsumptionem iustitiæ, & rectitudinis. Quæ quidem præsumptio aliquot operatur effectus, quorum mentio fit in Clementi.
vnic. de sequestrat. poss & fruct. & in dict. §. de
inofficioso. cuius ratione controuertitur, an sit
locus eidem responso ante primam sententiam, in
primaq́;primaque instantia. Et sanè quidam opinantur idem seruandum fore, vt
deniq;denique alimẽtaalimenta illa sint actori pauperi subministranda, etiamsi is nullam obtinuerit in causa sententiam,
cùm & tunc subsit eadem æquitas,
idemq́;idemque ius
modò aliqua non leuis pro iure agentis adsit
præsumptio. Hæc enim est sententia Rotæ decis. 2. titul. de iudicijs in antiquioribus, & Matthæi de Afflict. decis. 11. qui testatur, ita bis diffinitum fuisse in magno regni Neapolitani prætorio. Idem probat asseuerans, hoc ipsum in regno Franciæ seruari, Rebuffus in leges regias
in dict. rubri. de sentent. prouision. artic. 1. gl. 2.
idem quò ad expensas litis probare conantur
Aretin. & Alciat. post
SpeculatorẽSpeculatorem, quorum paulò ante
mentionẽmentionem fecimus. Non oberit huic opinioni, quam ipse
quandoq;quandoque vidi
receptāreceptam fuisse in hoc regio prætorio, text. in d. §. de inofficioso. Ideò etenim exigitur ibi sententia, quia
filius fuerat testamento patris exhæredatus,
cui sicut non competit Carboniana bonorum
possessio, nec ex ea ius percipiendi alimenta. l.
qui de inofficioso. ff, de inoff. testa. ita nec competit ius petendi ab aduersario alimenta, nec
sumptus litis, donec habeat
sentẽtiamsententiam, ex qua
etiam pendente lite deducatur, & oriatur præsumptio contra
testamẽtumtestamentum patris, quæ aliqua
ex parte elidat præsumptionem illam iure veteri
constantẽconstantem pro patris testamento, siquidem
olim filio à patre ex hæredato, præsumptio quędam aderat pro iusta exhæredationis causa. Et
ideò exhæredatus filius agens de inofficioso,
tenebatur probare testamentum inofficiosum,
& sine causa fuisse
exhæredatũexhæredatum. l. nam & is. §. 1.
vbi gl.
CōmuniterCommuniter recepta. ff. de inoff. testa. Hodie verò diuersa est huius rei causa, cùm pręsumptio maxima sit pro iure filij exhæredati aduersus patris exhęredantis testamentum, qua ratione, nisi hęres probauerit causam
iustāiustam exhæredationis, planè filius obtinebit, sicuti constat
ex gl. in l. vlt. in princ. ff. quod met. cau. & Alcia.
regu. 1. præsum. 16. text. optimus in l. omni modo. C. de inof. testa. & in Auth. vt cùm de appel.
cogno. §. aliud
quoq;quoque capitulum. Igitur his omnibus ad amussim perpensis, minimè dubitare
quisquam poterit, parùm, aut profectò nihil vrgere authoritatem Iurisconsulti in d. §. de inofficios. ad Communis sententiæ probationem. imò dici non temerè potest, etiam ante vllam
sententiam esse admittendum Iurisconsulti responsum. Qua in re oportet exactissimè obseruare
vtriusq́;vtriusque litigatoris iura & pręsumptiones,
vt tandem alimenta dentur à reo actori, quoties vrgentior est pro ipso actore pręsumptio,
quàm pro ipso reo, quod si reo potiùs,
quāquam actori patrocinetur, vt acta causæ, & pręsumptiones, tunc planè non est reus cogendus alimenta, nec litis expensas actori exhibere.