THEMA CAP. IX.

THEMA CAP. IX.

De causarum auocatione, & earum retentione: quę apud curiam quandoquandoque fit.

SVMMARIA.

  • 1 Auocatio causarum quid sit: & cui iure competat?
  • 2 Metropolitanus non potest causam à suffraganeis auocare, nec de ea cognoscere absque appellatione.
  • 3 Auditores regij, nec legatus Romani pontificis non habent ius auocandi causas ab inferioribus.
  • 4 Duces, Comites, & Marchiones non possunt causas auocare à iudicibus ordinarijs.
  • 5 Causa semel ad curiam delata, non redit ad iudicis inferioris cognitionem: & quid vbi appellatio non est iustificata?
  • 6 Retineri potest causæ principalis cognitio in curia principis quandoquandoque ex appellatione quacunque.
  • 7 Auocatio causæ cum decreto irritanti, quid operetur: & quid si fiat motu proprio.
  • 8 Intel. cle. vnicæ. de renũrenun. an ea obtineat in mandato, quod datum est ad præsentandum.
  • 9 Auocatio causæ facta ad alterius petitionem, quonam modo sit intelligenda.
CAPVT IX.
DIXIMVS non semel, causarum, ac litium examen apud regiæ curiæ iudices tractari quo ad appellationem frequentius, quandoq;quandoque tamen, quo ad primam causarum | cognitionem, in quibusdam casibus, quos vulgò curiæ casus appellamus. Nunc verò id in cōtrouersiamcontrouersiam incidit, an curię iudices possint causas & lites corācoram iudicib. inferiorib. pendentes ad eorũeorum tribunal euocare. Aut sanè prohibere iudicib. ne de causis quibusdāquibusdam cognitionẽcognitionem adsumere audeātaudeant, eas in curia tractaturi? ForẽsisForensis eꝗdemequidem vsus aduocationẽaduocationem causarũcausarum appellat hāchanc ꝓhibitionẽprohibitionem, quāquam reuocationẽreuocationem dixit Roma. Pontifex in c. vt nostrum. de app. Et sanè quo faciliùs appareat huius quęstionis solutio, & pręsertim auocationis, ac retentionis discrimen, vtq;vtque possint aliquot hac de re in præsentiarũpræsentiarum adnotari, p̃mittampraemittam libenter quid sit causarum euocatio.
Est etenim euocatio, litis pendentis coràm inferiore ad principem, vel superiorẽsuperiorem absq;absque prouo
1
*catione facta translatio. HācHanc fermè diffinitionẽdiffinitionem tradidit Rebuf. in tracta. de euocatio. q. 2. super leges regias Tomo 1. tametsi aliqua, vel omiserit, vel addiderit, quę ipse nec omittere, nec addere cōstituiconstitui, quippe qui videāvideam diffinitionẽdiffinitionem pręscriptāpręscriptam à nobis optimè deduci ex d. c. vt nostrũnostrum. de ap. & Iurisconsulto in l. iudiciũiudicium soluitur. ff. de iudic. & his, quæ vtrobiq́;vtrobique iuris vtriusq;vtriusque Interpretes scripsêre. Fit autẽautem litis pendentis euocatio propria, siquidẽsiquidem lis, quæ nondũnondum pendet, minimè dicetur euocari c. ad dissoluendũdissoluendum. de despon. impub. l. decem. ff. de verb. ob. tex. in specie ista. in c. ecclesia. in 2. vt lit. penden.
Hoc aũtaunt ius auocandi causas, & lites pendentes non cuilibet iure datur, sed tantùm principi, vel ei, qui liberè potest quacunq;quacunque in parte litis iurisdictionẽiurisdictionem iudicis tollere, & eam reuocare, denique illi, qui iudicare iusserit. Quemadmodum Iurisconsultus fatetur in d. l. iudiciũiudicium soluitur. & probatur in d. c. vt nostrum. Is etenim, qui liberè iudicare iussit, & cui liberũliberum fuit causæ cognitionẽcognitionem huic vel illi cōmitterecommittere, & iurisdictionem dare, poterit eandẽeandem auocare, & quocunq;quocunque in statu causę prohibere, quod iudex ab eo datus de causa illa cognoscat. Princeps igitur auocare potest causas apud inferiora tribunalia pendẽtespendentes, ex causa tamẽtamen id ab eo fieri debet, vt iustè fiat, sicuti Pau. Castr. censet in Auth. qua in ꝓuinciaprouincia. C. vbi de crimin. agi opor. col. 1. ex quib. poterunt deduci aliquot illationes ad huius quęstionis vberiorem cognitionem.
Primò hinc deducitur, episcopum posse auocare causam pendentẽpendentem corācoram eius vicario, quod ita Ioan. Imo. adnotauit in c. pastoralis. col. 2. de offi. ordin. quem sequitur Rebuf. in d. tract. de euocat. q. 5. Huius opi. ea est ratio, quod episcopus solus, & liberè iurisdictionẽiurisdictionem propriam eius vicario commiserit, & ideò cōmissionemcommissionem liberè poterit se reuocare, cùm sit idem tribunal episcopi, & vicarij. c. 2. de consue. in 6. c. Roma. in prin. de appellat. in 6.
Secundò constat ex præmissis, Metropolitanum non posse causam auocare ab episcopo eius suffraganeo, cùm Metropolitanus sit iudex, quo ad episcoporum subditos tantùm ex causa ap
2
*pellationis. capitu. Romana. paulò ante citato. Et ideò nisi ad eum appellatum fuerit, non poterit ipse causas tractare inter subditos eorum episcoporum, qui ad eius Metropolim pertinẽtpertinent. id ipsum notatur in cap. pastoralis. de offi. ordin. in c. 1. in princ. de foro compe. in 6. & in c. venerabilibus. in princ. de sentent. excommu. eodem lib. probaturq́;probaturque ea ratione, qua obtentũobtentum est, non habere quem iurisdictionem in subditos eius, qui ei subiectus sit: & ideò licet Episcopus sit subditus Archiepiscopo Metropolita. non ex hoc sequitur, quod Archiepiscopus habeat iurisdictionem inter subditos Episcopi, aliàs quàm per appellationem. Hoc sanè constat ex ratione tex. in l. Modestinus. vbi gl. & Alciat. ff. de ver. signi. Bald. in l. ex placito. C. de rerum permutatio. col. 1. Ludoui. Gome. in regu. de familiaribus. Carpin. q. 14. notant in hac specie Curtius Iunior in consilio secundo, Chassanæ. in consuetudi. Burgun. rubric. 1. §. 4. versi. fui interrogatus. His accedit gl. communiter recepta in ca. 1. verb. agant. de offi. ordi. in 6. quæ scribit, Metropolitanum non posse dare ordines intra diœcesim suffraganeorum, ipsius suffraganei subditis. Idem notat Fel. in dicto c. pastoralis. col. vlt. principij. de offi. ordin. Domini. per tex. ibi in capit. cùm nullus. de tempo. ordin. n 6. nec ipsius Metropolitani subditis, qui non potest solenniter exercere actus pertinentes ad ordinem episcopalem intra alienāalienam diœcesim. glo. insignis in Clementi. vlt. de priuilegijs. verbo. etiam celebrare. Plura quidem possent ad hanc rem in exemplum, & similitudinem adduci ex cap. 1. & capitu. vt litigantes. de offi. ordin. in 6. gl. & ibi Iaso. in l. eum qui. ff. de iurisd. omnium iud. glo. Abb. & Felin. in c. pastoralis. de offi. de leg. num. 6. Felin. in cap. cùm ex officij. nume. 7. de præscript. & in dict. cap. pastoralis. de offic. ordi. Præsertim conducit ad hoc, quod Metropolit. non potest inter episco pi suffraganei subditos de nullitatis causa principaliter absq;absque appellatione cognoscere, sicuti cẽsentcensent Philippus Francus in capitu. dilecto. de appellat. q. 27. Felin. & Deci. in cap. in literis col. vlt. de offi. delegat. Quorum opinio constat, quia iudex, qui non potest adiri per querelam, non equidem poterit de nullitate tractare principaliter absq;absque appellatione. Archid. & Domi. in c. concertationi. super glo. verb. debitum. de appell. in 6. Metropolitanus autem non potest per querelam adiri. c. 1. de offi. legat. Ergo nec poterit is absq;absque appellatiōeappellatione nullitatis causam examinare. Querela verò dicitur, quoties causa defertur ad iudicem absq;absque appellatione, glos. Panor. & alij in c. querelam. de procurato. Corsetus in singularibus. verb. querela. Saltem propriè, licet quandoq; etiam dicatur ipsamet appellatio. gloss. in l. 3. C. quo. & quand. iudex. quandoq;quandoque dicitur criminalis accusatio. gl. in cap. Maximianus. 81. | dist. cuius meminêre Cors. in d. verb. querelam. Fel. in c. querelam. de iureiuran. col. 1. Barb. in c. 1. col. 3. de offi. lega.
Atq;Atque hæc vera esse censeo, quanuis Panor. in dicto capitul. in literis. & in dict. capi. dilecto. probare conetur, & asseueret, Metropolitanum tractare posse inter subditos suffraganeorum, de nullitatis causa principaliter absq;absque appellatione proposita: idq́;idque videtur adnotasse ex Bartol. in l. si expressim. ff. de appellatio. colum. penul. qui scribit, causam nullitatis posse non tantùm examinari apud iudicem, qui sententiam pronunciauit, sed & apud superiorem l. absentem. ff. de appellationi. l. accusatoribus. & ibi gl. C. eod. titu. notatur in l. præses. C. quo. & quando iudex.
Hoc etenim verum est in superiori, qui potest adiri absq;absque appellatione, non autem in eo, qui tantùm est iudex ex appellationis causa: vt probatur in d. c. 1. de offic. legat. Sic deniq;denique Dux Marchio, vel Comes, qui iurisdictionem habet, & superior est ordinarijs iudicibus, quos Alcaldes ordinarios dicimus, non poterit causam nullitatis principaliter tractare super ea lite, quæ semel apud iudicem ordinarium ab ipso populo electum cœpta fuit, cum de hac causa non possit is aliter quàm per appellationẽappellationem cognoscere, quod satis constat, & in hac specie ita probat Petrus Nunius Auendanius in tract. de exequendis mandatis regijs c. 5. num. 4. Igitur Metropolitanus causam apud episcopum sibi subditum pendentem, non poterit auocare, idq́ue expressim tenet Ripa in c. cùm M. de constitu. num. 195.
Tertiò apparet, regios auditores, qui in Pintiana & Granatensi curijs iura litigantibus præuia
3
*causarum cognitione reddunt, non posse causas coràm iudicibus inferioribus pendentes auocare, cùm regulariter non possint hi supremi iudices causas examinare, nisi per appellationem ad eos fuerint delatæ. Imò quoties in quibusdam casibus, prima causarum cognitio curię iudicibus competit, speciatim excipitur, modo apud inferiorem iudicẽiudicem lis minimè pendeat, accepta sit. Sic etenim tradidêre Montagna. & Boer. in tracta. de authorit. magni concilij. Rebuf. in tract. de euocatio. quæsti. 5. nu. 47. qui idem esse cẽsentcensent, quo ad supremum Regis senatum, vt tandem Regis consiliarij non possint lites apud inferiores iudices pendentes auocare absq;absque speciali Regis consensu & decreto. textus optimus in l. solent. §. sicut autem. ibi, non autem debent incōsultoinconsulto principè hoc facere. Fortassis tamen id commissum à principe, videtur supremo eius senatui absq;absque speciali eius consensu qualibet in causa requirendo, ꝓpterpropter tanti concilij authoritatem. Quod in magno Franciæ cōsilioconsilio Boerius notat, in tract. nu. 157. Nec refragatur Petrus Rebuf. qui præscriptam conclusionẽconclusionem de causis non auocandis ꝓbatprobat in parlamẽtisparlamentis, non in magno consilio, nisi magni conciliarij velint euocare causas à ParlamẽtisParlamentis. Hoc enim scribit, eis non permitti, absq;absque speciali regis consensu.
Quartò hinc iure pontificio probatur, legatum Romani pontificis, non posse causas pendẽtespendentes coràm iudicib. ordinarijs auocare, cum sit locus præuentio ni inter eum, & ordinarios. c. si à sede. de præb. in 6. notant expressim Specu. ti. de legato. §. nunc ostendendum. versic. præmissa. Abb. in c. 1. col. 2. de offi. legat. Domini. in c. 1. in prin. de foro comp. in 6. Ripa in d. c. cùm M. de constitu. num. 195.
Quintò de ducitur in praxi, non posse Duces, Comites, aut Marchiones, aliosùe iurisdictionem
4
*habentes, qui sint inferiores, nec iura principis habeant causas pendentes apud, iudices ordinarios, quos Alcaldes ordinarios appellamus, auocare: quod planè constat ex eo, quod hi iudices ordinarij omninò sunt adeò firmam iurisdictionem habentes, quòd etiamsi ad plebis electionem per ipsum dominum confirmentur, & constituantur, nihilominus liberũliberum ei non est, eorum iurisdictionem impedire, aut tollere. Et ideò ante appellationem ad eum propositam, nequaquam poterit de causis pendentibus coràm iudicibus ordinarijs cognoscere. Authentic. de defensoribus ciuitat. §. nulla. & §. iurisiurandi. Cuius ratione perpensa, sic visum est Paulo Castrensi in l. nemo. C. de iurisdictio. omniũomnium iudic. quem sequitur vir doctissimus Petrus Auendanius in tractatu de exequendis mandatis regijs, capitu. 6. numero 29. idq́;idque apud regia tribunalia est ideò receptum, vt passim auocationes istæ literis sub sigillo Regis decretis, omninò prohibeantur, nisi quibusdam in locis, quorum iurisdictio militaribus ordinibus diui Iacobi Calatrauæ, & Alcantaræ competit: in his etenim certis olim diffinitis casibus, auocatio permissa est, quæ innumeris dedit causam controuersijs, quæstionibus, & querelis frequentissimè ad curiam Regis deferẽdisdeferendis. Quod si Dux, Marchio, vel Comes, aut is qui iurisdictionem habet in oppido, causam auocare velit ab eo iudice, quem ipse solus, & liberè constituit, cuique iurisdictionem propriam commisit in eo exercendam oppido, id poterit facere libenter absque vlla subditorum & iudicis iniuria, quemadmodum tenuerunt Ioan. Montagna. in dic. tracta. de author. consilij, & ibi Nicol. Boerius numer. 158. Angel. in dict. l. iudicium soluitur. ff. de iudic. poteratq́;poteratque multis similibus rationibus hæc sententia confirmari, quāquam & Rebuffus probat in dicto tractat. de euocationibus. q. 5. in princ. quæ sunt omninò distinguenda.
His quidem prænotatis, subsequitur & alia quæstio, cuius examinatio in hoc tendit, vt inquiramus, quotuplex sit auocatio, & quot modis ea fieri rectè possit? Etenim ea duplex est. Fit | enim auocatio causarum quandoq;quandoque expressim. Et hæc expressa dicitur, quoties princeps causam coràm aliquo iudice pendentem ab eodẽeodem auocat: vt probatur in dicto cap. vt nostrum. Quandoque tacitè fit auocatio, nempè: vbi princeps causam coràm iudice ordinario cœptam, alteri scienter delegat & committit. Ex hoc enim videtur eam à iudice ordinario tacitè auocare capitul. cæterùm. de rescripti. capitul. sanè. de officio delegat. capitul. pastoralis. §. vltim. de rescript. Innocentius & alij, præsertim Ripa in capitu. cùm M. de constitutio. num. 198. Rota in nouis. 67. Staphilæus de literis gratiæ, & iustitiæ. pagin. 172. Qua in re sunt aliquot obseruanda, quæ non erunt inutilia his, qui hoc in tractatu exactam adsequi velint cognitionem.
Primum sanè adnotari solet: causam semel ad curiam delatam, nusquam exire curiācuriam, nisi à prin
5
*cipe rursus ad iudicem ordinarium remittatur. Huius opinionis vulgò citatur author Bald. in l. si vt proponis. colum. penult. C. quomodo & quando iudex. Cuius in hunc sensum meminêre Ripa in d. c. cùm M. de constitut. num. 198. Dec. consi. 137. num. 3. Iason in l. filiusfamiliâs. §. diui. num. 58. ff. de legat. 1. Idem Iason consi. 98. colum. 1. lib. 4. Dec. rursum. in c. prudentiam. de offic. delegat. §. adijcimus. & in d. c. vt nostrum. colum. 1. Hippolyt. in singul. 301. Ioan. Crottus in l. 1. §. si quis simpliciter. num. 13. de verbo. obligat. Hoc ipsum notat Bald. idem in cap. 1. §. ad hæc. colum. 3. C. de pace iurament. firmand. Philippus Francus in d. cap. vt nostrum. colum. vlt. qui existimat, esse ad hoc textum singularem, in capi. pastoralis. §. prætereà. de offic. ordinar. notat & Ægidius decisione 48. Hæc verò sunt Baldi verba in d. l. si vt proponis. num. 15. Nota quòd causa, quæ semel est in curia Romana, nunquam exibit de curia, nisi princeps deleget vel causam remittat ad ordinarium, quod est notatu dignum: Et hoc facit hæc lex, nam hæc causa redibit ad pręsidem, & præses denuò cōmittitcommittit. & facit de offic. ordina. cap. pastoralis. §. prætereà. hactenùs Baldus, cuius eò libentiùs mentionem feci, quod Iason in l. voluntas. col. vlt. C. de fideicommissis. in hunc sensum eum citauerit, scribens, vide quod decidit Baldus in l. si vt proponis. in 3. colum. post ArchidiaconũArchidiaconum per eum relatum. C. quomo. & quando iudex. Quòd si Papa semel delegauit causam extra curiam Romanam, quæ debebat agitari in curia Romana, licet delegatio non habuerit effectũeffectum, quando delegatus mortuus sit, tamen ex quo semel commisit extra curiam Romanam, poterit à modo ordinarius de illa causa cognoscere, cessante delegato: quod nota, si est verum. Hæc Iason, qui maximè hallucinatur in percipienda Baldi mente, siquidem ipse Baldus hoc tantùm voluit, quòd causa semel delata ad curiam poterit exire curiam, si eam princeps delegauerit, vel remiserit ad ordinarium. Quod autem delegato mortuo, causa ipsa reuertatur ad ordinarium à quo fuerat iam auocata, Baldus nec dixit, nec sensit, imò contrarium probat, dum citat text. in d. c. pastoralis. & expressim tenet paulò ante adducens Archiadiaconi authoritatem, secundum quam ipsemet Bal. in d. §. ad hæc. colum. 3. respondit, causam semel à Romano Pontifice delegatam, non redire ad ordinarium, etiamsi delegatus pronunciet sententiāsententiam, quæ nulla sit. Quam opinionem probârunt De ci. in d. cap. vt nostrum. colum. 1. Roma. in cons. 335. Iacob. de Nigris. in rubr. ff. de offic. eius, cui est mand. iurisd. fol. 4. colum. 2. Ripa in d. c. cùm M. numero 198. Hæc sane dicta sint, vt Baldi sententiam iuxta veram, ac propriam eius mentẽmentem explicemus.
Quin & illud erit memoria repetendum, quod si causa fuerit ad curiam delata, per appellationem ab interlocutoria sententia, ac per Romanum Pontificem delegata, & commissa, sitq́;sitque ꝓnunciatumpronunciatum malè appellatum fuisse, nihilominùs causa nequaquam redit ad ordinarium, imò in ipsa curia expedienda est, vbi fuit decreta commissio appellationis causæ cum toto negotio. Quemadmodum ex stylo & PRAXI curiæ Romanæ respondet Feli. in cap. causam quę de rescript. num. 6. quem sequitur Ioan. Staphile. de literis gratiæ, & iustitiæ. fol. 171. colum. 2. verum quia Felinus testatur hanc forensem & practicam obseruationem esse contrariam iuri Pontificio, oportet expendere quidnam iure ipso esset in hac quæstione dicendum.
Prima conclusio: Causa per appellationem ab interlocutoria ad curiam Romanam delata, & alicui auditori cōmissacommissa, nulla facta negotij principalis mentione, si appellatio pronuncietur iniusta, redit cognitio causæ principalis ad iudicem, à quo fuerat appellatum. Hoc probatur in c. vt debitus. de appellat. c. exhibita. de iudi. Ex quibus hanc conclusionem post alios probat Francus in d. c. vt debitus. numer. 40. super glo. pe. ex qua constat, iudicem ad quem fuerit ab interlocutoria appellatum, teneri eandẽeandem causam remittere ad iudicem, à quo vbi appellatio apparet iniusta. Erit autem hæc remissio necessaria, si iudex in ferior appellationi detulerit. c. cum appellationibus friuolis. de appellationi. in 6. explicant Doctores maximè Francus in dicto capitulo, vt debitus. nume. 42. post gloss. ibi.
Secunda conclusio. Quoties fuerit causa appellationis ab interlocutoria commissa, vnà cum ipso negotio principali, non poterit iudex hic delegatus de causa principali cognoscere, si appellatio minimè iustificetur, iniusteq́;iniusteque sit appellatum. Probatur hæc conclusio ex eo, quòd præscripta commissio hunc intellectum habet, vt iudex hic, tunc de causa principali cognoscat, cum appellatio iusta pronunciabitur, quasi huius | commissionis sit hæc propria conditio, & interpretatio, secundum Ægidium à Bellamera decisio. 419. & seq. Idem de iure respondendũrespondendum esse censent Rotæ iudices decisio. 11. in nouis. Ioan. Staphilę. de literis gratiæ, & iusti. fol. 271. Feli. in dict. cap. causam quæ. de rescript. nume. 6. deducto quidem argumẽtoargumento ex responso Romani Pontificis ibidem. & ex l. 3. ff. de legat. 1. l. non rectè. ff. de fideiussor. notatis per Bart. in l. vxorem. §. testamento. ff. de legat. 3. & in l. hæredes mei. §. cùm ita. ff. ad Trebell. Sed & hanc conclusionem probare mihi videtur Carolus Ruinus in consilio 114. col. 2. libro 4. tametsi Francus in dicto capitu. vt debitus. numer. 40. existimet, per commissionem istam adeò esse auo catam causam à iudice inferiori, vt delegatus possit principalem causam examinare, etiāetiam vbi fuerit friuolè & iniquè appellatũappellatum. Vtiturq́;Vtiturque ad huius opinionis probationem ratione textus in dicto capit. vt nostrum. Cuius superiùs mentionem fecimus.
Tertia conclusio. Commissa, & delegata causa appellationis à principe, etiamsi appellatum fuerit iniustè, poterit iudex hic de causa principali cognoscere, quoties commissio concepta fuit in hunc modum: vt causa appellationis, & ipsum principale negocium fuerint delegata. Etenim copula, Et, quæ huic formulæ commissionis adscribitur, hunc effectum habet, quòd causa principalis videatur cōmissacommissa æquè principaliter, non eo modo, quo iure accedebat appellationis causæ, & eius cognitioni. l. 1. & 2. ff. de pecul. legat. ex quibus hoc deduci potest, & ex his, quæ Barto. notat in l. Titiæ. §. nihil. ff. de legat. 1. Deniq;Denique hanc tertiam conclusionem explicat optimè Carolus Ruinus in consilio 114. lib. 4. col. 2.
Quarta conclusio. Iudex, cui est à principe facta commissio causæ appellationis, & principalis coniunctim, vel diuisim, habet omninò cognitionem negocij principalis, etiamsi appellatio pronuncietur iniusta, Hoc constat ex eo, quod princeps his verbis videatur causæ ipsius principalis cognitionem principaliter delegare, & committere, ac deniq;denique à priori iudice auocare, licet appellatio iniusta sit. Atq;Atque ita tenet Carol. Ruinus in d. consil. 114. lib. 4. col. vlt.
Quinta conclusio. Iudex delegatus, cui est commissa causa appellationis, poterit absq;absque noua commissione cognoscere de causa principali, si appellatio fuerit iustificata. Nam & responsio summi pontificis in capit. vt debitus, non tantùm obtinet in iudice appellationis ordinario, sed & in iudice delegato, cùm eadem sit vbiq;vbique ratio. Atq;Atque ita sensit gloss. in c. ex tenore. de foro compet. ver. terminetis. Idem expressim tenent Anto. Abb. & Imol. in dict. ca. vt debitus. vbi Dec. num. 23. & Francus nu. 43. ac Fel. in d. c. causam quæ de rescrip. num. 6. fatentur hanc opinionem COMMVNEM esse, quæ mihi verior videtur, tametsi Francus conetur eam improbare. Quod ante eum tentauit Ægidius à Bellamera decisio. 419. priorem tamen opinionem, quæ frequentior est, etiam probârunt Innocen. Henri. & Ægidius à Bellame. in dict. cap. vt debitus. num. 47. & glos. vlt. in cap. vltim. 2. q. 6. Nam in ordinario iudice, cui competit cognitio causæ per appellationem ad eum deuolutæ, nemo vsquam dubitauit, siquidem is potest iustificata appellatione, causam principalem examinare: quemadmodum expeditum est in d. cap. vt debitus. ac notatur in c. 1. de foro comp. in 6. in prin. Quibus quidem prænotatis oportet adscribere, quòd PRAXIS curiæ Romanę admiserit. Nam vbi appellatum est ab interlocutoria, & commissa fuerit causa appellationis cum negocio principali, etiamsi appellatio pronuncietur iniqua, & iniustè fuerit appellatum, nihilominùs cognitio causæ principalis manet apud eundem iudicem delegatum. Sic enim testantur receptum esse Fel. Staphilæus paulò antè citati. Atq;Atque præter hos hoc constat ex Ægi. à Bellame. decis. 37. & dec. Rotæ 11. in nouis. Cuius meminit Pau. de Castr. in l. eos. C. de appellat. Quod si causa appellationis simpliciter commissa fuerit, nulla facta mentione causæ principalis, tunc licet iudex hic delegatus, qui pronũciauitpronunciauit appellationem iniustam, & malè appellatum fuisse, non possit de principali causa cognoscere, ipsa tamen causa nequaquam redit ad priorẽpriorem iudicem à quo fuit appellatum: Imò manet in curia, vt ibidem examinetur, & diffiniatur ex noua, & speciali summi pontificis delegatione, quemad modũmodum ipse deduci opinor ex præcitatis authoribus, & Rotæ dec. 116. & 321, in nouis. & 612. in antiq. Bellamera decis. 129. & 520. Illud sanè non est prætermittendum, cùm id maximè huic congruat tractatui, & sæpissimè incidat in vsus forensis exercitationem, quod vbi quis ab interlocutoria sententia iudicis inferioris, appella
6
*uerit ad curiam, & is statim priusquam tractetur de iustitia, & rectitudine appellationis, petat totius negocij examen aduocari, & retineri apud Curiæ iudices, solet planè id fieri, negociumq́;negociumque ipsum à iudicibus curię retinetur ad diffinitiuam cognitionem, præstito ab appellante iuramento, quo asseuerat, nullānullam se habere spem consequendi iustitiam apud iudicem inferiorem. Hanc conclusionem PRAXIS recepit, & in specie ista tenent Rotæ iudices decis. 42. in nouis Panor. nu. 6. Imola & Francus nu. 6. c. Nicolao. de appel. Dec. in c. interposita. §. 1. eodẽeodem titu. Ioan. Staph. de literis gratiæ, & iustitię. folio 172. quod minimè licet iudici inferiori, qui de causa appellationis cognoscendi ius habet: non enim poterit ex causa appellationis ab interlocutoria, nisi ea fuerit iustificata, retinere cognitionem negocij principalis, nec de eo poterit tractare, etiam ex cōsensuconsensu litigantium. | c. 1. de for. compet. in vj. quamuis sit legatus, & deniq;denique iudex qui possit adiri per viam querelę, secundum Car. & Dec. in c. vt debitus. de appellat. num. 26. Domi. & Francum in d. c. 1. qui tenent, legatum non posse omissa iustificatione appellationis ab interlocutoria cognoscere de negocio principali, etiam ex consensu vtriusq;vtriusque litigantis, quasi decisio Romani pontificis in c. 1. de appellat. in 6. sit specialis in ipsomet principe. quod & Domi. ibi probat contra glos. in d. c. 1. de foro. compet. in 6. verbo prætermisso. quam sequũtursequuntur ibi Inno. Host. & Abb. col. penult. Præpo. col. 14. & rursus Francus sibi parum constans in d. c. vt debitus. ad fi. asseuerantes: posse legatum non iustificata causa appellationis, & omissa eius iustificatione cognoscere de ipso negocio principali, ex consensu vtriusq;vtrisuque litigantis, quod ipse minimè probari posse iure opinor. Nam etsi Legatus possit per querelam adiri absq;absque appellatione, id obtinet, vbi causa nondum pendebat coram iudice ordinario, quo quidem casu legatus non potest causæ illius cognitionem auocare, nec de ea cognoscere, nisi per appellationem à diffinitiua, vel ab interlocutoria fuerit ad eum iure deuoluta: sicuti hoc in capite superiùs adnotauimus: Iure verò deuolutio, non fit, nisi appellatio ab interloquutoria iustificetur, quemadmodũquemadmodum probatur in d. cap. vt debitus. & in cap. 1. de appellat. in 6.
Hinc deniq;denique poterit facillimè percipi, si præmissa fuerint mente repetita, duplicem esse causarũcausarum auocationem, expressam quidem, & tacitam. Expressa verò aduocatio hoc habet speciale, vt quicquid ab inferiori iudice actum fuerit post ipsam auocationem, nullum sit ipso iure, licet iudex ipse nondum cognitionẽcognitionem habuerit auocationis, & fuerit eius prorsus inscius, & ignarus, quoties auocatio fit motu proprio principis. Sic etenim probare conantur Abb. in cap. cùm M. de constit. numer. 33. & ibi Dec. colum. vlt. Abb. Imol. & Dec. in c. cæterùm. de rescrip. nu. 7. & pleriq;plerique alij, quorum meminit asserens: hanc opinionem COMMVNEM esse Rebuf. super leges regias. tit. de euocationibus, nu. 18. Idem asseuerat Ripa in d. c. cùm M. nu. 196. qui adeò perplexis, & confusis Doctorum allegationibus vtuntur, vt mihi vtile visum sit distinctiùs aliquot in huius quæstionis resolutionẽresolutionem conclusiones exponere, quibus possit eius expedita cognitio haberi.
Prima conclusio. Auocatio causæ facta cum decreto irritātiirritanti, hanc vim obtinet, vt acta iudicis
7
*inferioris post illam, etiam ignorantis, sint omninò nulla. Probatur hæc ex eo, quòd clausula decreti irritantis (sic enim vulgò dicitur) ignorantes, & inscios prohibitione afficit. gloss. ibi communiter recepta in c. 1. verb. referri. de conces. præb. in vj. tex. opt. in c. dudum. §. considerantes. Et in capit. pe. de præb. in vj. & in cap. si postquāpostquam. eo. tit. gl. in c. si eo tempore. ver. ignoranter. de electio. in vj. Card. in Clem. 1. q. 18. de election. Anton. Imol. & Fel. col. 4. in cap. 2. de constit. Notatur in cap. si beneficia. de præben. in vj. ex iunioribus idem tradidêre Ioan. Crot. in capit. 2. 1. limitatione ad 3. nota. de constitut. in 6. idem in l. omnes populi. ff. de iustit. & iur. col. 26. Ex ea in cap. 2. num. 50. de constitu. Ioan. Staphilæus de literis grat. & iusti. fol. 41. In specie autẽautem huius conclusionis primæ, authores sunt Panor. Imol. Feli. nu. 18. & Dec. num. 6. in cap. cæterùm. de rescrip. Ripa in dict. cap. cùm M. num. 196. Abb. in cap. audita. de resti. spolia. Domi. in cap. 1. §. ex parte. de concessio. præbend. libr. 6. Ex quibus deducitur manifestè idem esse, siue clausula ista fuerit apposita motu proprio, siue ad petitionem alicuius, qui literas à principe impetrauit. Sic etenim conclusionem istam Panormit. & alij quorum modò meminimus, intellexêre. Quod si is cuius causa, & in cuius fauorem causæ auocatio fiat, ea nolit vti: aut eidem renunciauerit, valet, quod à iudice factum fuerit, non obstante decreto, quod irrita decernit in contrarium acta, secundum Domin. in cap. 1. d. §. ex parte. col. penult. quem sequi videntur Fel. & Dec. in d. c. cæterùm. Quorum opinio satis comprobatur ex his, quæ ipse tradidi in c. quamuis pactum. de pactis in 6. 2. parte. §. 2. num. 6. Quo in loco probare conatus sum, posse quem renunciare his, quæ in eius fauorem inducta sint, licet his accesserit principis decretum, quo acta in contrariũcontrarium irrita decernuntur. Deinde constat principis voluntas, quæ in hoc tendit, vt huius decreti vis remittatur, si eidem renunciauerit, qui id à principe in propriũproprium fauorem obtinuit. Eadem voluntas præsumenda est in legis conditore ad hunc effectum, vt lex ab eo lata, non liget ignorantes, nec eos prohibitione, præcepto, aut pœna afficiat. Siquidem optimus princeps in id debet, ac tenetur leges ab eo latas dirigere, quod magis sit iustitiæ consonũconsonum. Et ideo præsumendum erit, quod ipse nequaquānequaquam voluerit propria lege eius inscios & ignaros afficere, quoties ea ignorantia culpa caret, licet decretum hoc, cuius modò vim tractamus, legi adiecerit. Hanc opinionem iure veriorem esse censent Cardin. in dicta Clemen. 1. quæst. 18. de electio. Ioan. Crottus in dicta l. omnes populi. colum. 26. & in dicto capitul. 2. prima limitatione sub 3. nota. & Andræas ab exea in cap. 2. de constitutio. num. 50. eleganter Ludo. Roma. in consil. 330. col. 5. qui pluribus rationibus nititur hanc sententiam probare, non tantùm quoad pœnam legis, sed etiāetiam quoad actus vim, quæ minimè tollitur per legem præscriptam, donec tempus accesserit, quo in vniuersum lex obligat, & eius ignorantia culpam aliquāaliquam præmittere videtur. De quo dubitat Fel. in d. c. 2. num. 7. limitatione. 4. Est ta|men pro Romani sententia optima glos. in d. cap. 2. verb. dispendijs, quæ illum text. intelligit etiāetiam quoad vim illius actus, qui fit ex ignorantia iusta legis humanæ.
Secunda conclusio. Expressa causæ auocatio, absque decreto facta, motu tamen proprio, reddit omninò nullum, quicquid post illam actum fuerit à iudice inferiori, etiam ignorante. Hanc opinionẽopinionem tenent Panor. in d. c. cum M. de constitu. col. vltim. Imo. in c. cæterùm. & in c. cùm contingat. ad fin. de rescrip. Franc. nu. 8. in cap. vt nostrum. de appellat. ex illius responsi ratione. Dominic. in consi. 47. quasi hæc sit maxima vis huius clausulæ, motu proprio, Quam sententiam scribit COMmunem esse Petrus Rebuf. super leges regias tit. de euocatio. q. 3. numer. 19. adducens ad hoc Francum in d. c. vt nostrum. qui tamen hoc minimè asseuerat. Et licet Ripa in d. c. cùm M. nume. 196. videri possit quibusdam asserere, hanc opinionem communem esse. Ego existimo aliam conclusionem, cuius statim mentionem agemus, ipsum communẽcommunem fecisse, sed & falsam esse hanc secundam assertionem, ipse nequaquam dubitauerim, cum nullibi in iure tantus huius motus proprij effectus ꝓbeturprobetur. Sed & pleriq;plerique viri doctissimi contrarium tenuerunt, præsertim Anton. Abb. col. pen. Fel. & Dec. in d. c. cæterùm. Inno. in c. 1. de conces. præbend. in 6. Præpo. in d. c. vt nostrum. col. vlt. Petr. Rebuf. in d. quæst. 3. ex quibus necessaria est scientia huius auocationis, quoad iudicem inferiorem, vt nullum sit, quod postea ipse iudex fecerit, quæ quidem opinio maxima ratione fulcitur, quemadmodum apparet authoritate Iurisconsulti in l. si fortè. ff. de officio præsidis. cuius meminêre Roma. in singul. 58. & 572. Fel. in d. c. cæterùm. nu. 11. Dec. in c. si duobus. nu. 12. de appel. Iurisdictio etenim semel data, & competens alicui, non censetur ab eo reuocata, donec ipse habuerit reuocationis cognitionem, & scientiam. Quamuis in specie Iurisconsulti in dict. l. si fortè. alia est ratio congruentior, quòd præses, qui datus est successor, & si hoc sciat, vti potest iurisdictione, & potestate, donec successor prouinciam fuerit ingressus, sicuti notatur in l. meminisse. ff. de offi. proconsul. Nihilominùs multa sunt, quæ huic opinioni suffragantur, & persuadere possunt, scientiam reuocationis fore necessariam. capit. 2. de off. deleg. l. hæc autem. §. non defendit. ff. quibus ex caus. in poss. eatur. notat Bald. in l. falsus. C. de furtis. Sic Ludouic. Roma. in dictis Singularibus asserit, collationem beneficij factam à vicario episcopi reuocato, qui eius reuocationis erat ignarus, validam esse. Cuius opinio comprobatur authoritate Calderi. consil. 4. titul. de offic. legat. Dec. in cap. si duobus. numer. 12. Felin. in dict. capit. cæterùm. nume. 11. Chosmæ in Pragmat Sanctio. titul. de collationib. §. idem voluit, verbo, vicario. gloss. optima in l. tribunus. ff. de testam. milit. Ias. in l. more maiorum. num. 8. ff. de iurisdictio. omn. iudi. Notat præter hos satis in specie Rebuf. in tract. de beneficijs. titul. de simonia in resignatione. num. 34. & de publicandis resignationibus. glos. 18. num. 19. quicquid Francus scripserit in cap. dudum. de prębend. in vj. Sufficit tamen in hoc casu scientia simplex reuocationis, absque literarum præsentatione. Quod Felin. expressim notat, & omnes præcitati sentire videntur, maximè Cald. in dict. cons. 4. Idem Rebuf. in tract. de beneficijs. in tit. de forma vicariat. num. 210. quem omninò legito. Et BoeriũBoerium decis. 347. col. penul. est & ad hoc text. optim. in Clem. vnica de renunciatione.
Igitur ex prædictis illud superest, quòd reuocatio iurisdictionis, etiamsi motu proprio fiat, non habet effectum, donec ipse, cuius reuocatur potestas, eiusdem reuocationis habuerit scientiāscientiam. quod item probatur in c. 1. §. ex parte. de concess. præbend. in 6. quo in loco. §. adijciebatur. adnotatum est, hanc regulam non esse admittendam, vbi reuocatio fieret propter delictum, hoc etenim casu ipso iure, absq;absque vlla scientia, etiam ignorante ipso, cui data erat iurisdictio, tollitur omninò eadem, & ab ipso prorsus aufertur. Sic sanè probatur in d. §. adijciatur. quẽquem ad hoc commendârunt Roma. in Singul. 58. Felin. in dict. cap. cæterùm. num. 24. Barba. in capit. nollentes. 3. colum. de officio. legat. Ioan. de Selua. in tractat. de beneficio. 3. part. quæst. 16. colum. 1. Ioann. Bertach. in tractat. de episc. libr. 4. 7. part. quæst. 31. notat Innocent. in capitul. qualiter. in 2. de accusat. optima gloss. in capitul. proposuit de conces. præbend. verbo. vacare. Cuius meminêre Felin. in dict. ca. cæterùm. numer. 24. & Cardinal. in consil. 114. incipit Frater Benedi. Huic opinioni accedit glos. elegans in dict. Clem. vnica, de renunciat. verb: spontè. quæ illam decisionem intellexit, vbi mandatum ad renunciationem beneficij fuisset datum sponte, quasi scientia reuocationis necessaria non sit, quoties mandatum datum sit per vim & metum, in odium sanè & pœnam illius, qui metum intulit. Quam interpretationem probârunt inibi Abb. & Selua in dict. quæstion. 16. Nec id mirum videri debet, cùm mandatũmandatum ad renunciationẽrenunciationem beneficij debeat esse liberum, vt & ipsamet renunciatio. cap. procurator. de elect. in 6. tradit Cardin. in d. Clemen. vnica, quæst. 4.
Illud verò obiter admonendum esse constitui ad huius quæstionis vberiorem cognitionẽcognitionem, quod Paulus Castren. in consil. 361. dubio. 4. libr. 1. existimat, non esse admittendum responsum
8
*Romani Pontificis in dict. Clem. vnica, in mandato, quod datum fuerit ad præsentationem alicuius clerici, aut generaliter ad præsentandum ex causa iurispatronatus. Nam secundum eum reuocatio mandati, habet vim omninò, | etiamsi non habuerit eius scientiam ille, cui datum erat mandatum. Huius opinionis probatio à Paulo Castrensi instruitur ex regula quadam, quam modò prætermittam, quippe qui eam alioqui non admodum negauerim. Hanc Pauli sententiam expressim sequitur Aymon consil. 76. sensit Felin. in capitul. cùm contingat. de rescript. nume. 9. dum refert illud Pauli consilium, vt existimat Lambertinus in tract de iure patronat. 2. libro. parti. prima quæst. 4. articul. 14. Ego verò, etsi videam AymonẽAymonem Crauetam in dicto consil. 76. hanc Pauli Castrensis opinionem probasse, minimè, ni fallor, coactum eius quæstionis, & controuersiæ decisione, quam eo in responso probare conabatur, cum ad eius veritatem necessaria non foret conclusio Pauli. Attamen negare contendam, à Felino eandem nec expressè, nec tacitè receptam fuisse. Aliud etenim ex Paulo ipse deduxit, quod nequaquam vrget ad præsentis quæstionis veritatem. Deinde existimo falsum esse: quod Paulus tradidit asseuerans, decisionem Pontificiam dictæ Clementi. vnicæ, non obtinere in mandato ad præsentandum: non enim video vllam discriminis rationem, quæ congrua sit. Sic & ipse Lambertinus opinatur, esse necessarium, quod saltem prælatus, aut is, cui præsentatio exhibenda est, habeat reuocationis scientiāscientiam ante institutionem, in quo ipse planè videtur à Paulo discedere, cum hoc ipsum sit, quod summus pontifex in d. Clem. vnica. respondit. Tandem Petrus Rebuf. in tracta. de beneficijs. in dicta forma vicariatus. num. 214. opinionem Pauli de Castro falsam esse censet.
Tertia conclusio. Quoties reuocatio iurisdictionis & auocatio causæ motu proprio fit, & si non afficiat ignorantem, satis tamen erit, absque solenni reuocationis exhibitione, quod iudex ipse vndecunq;vndecunque certam habeat reuocationis cognitionem. Hanc opinionem facilimè admittent, qui præcedentem conclusionem probârunt. Sed eam etiam sequitur, & probat Felin. in dicto capit. cæterùm. num. 11. & nu. 17. vbi Dec. num. 7. post Anto. & Abb. ibi qui & hoc ipsum tenuerunt.
Quarta conclusio. Reuocatio iurisdictionis cum expressa causę auocatione facta ad alicuius petitionem, hanc habet conditionẽconditionem, si qui impetrauit & obtinuit illāillam, voluerit ea vti: vnde non tollitur iurisdictio à iudice inferiori, donec fuerit per impetrantem reuocatio eidem obiecta, & exhibita. Probatur hæc in cap. audita. de restitut. spoliat. vbi Abb. idem tenent Innocen. Anton. Abb. Cardin. & Felin. in d. capit. cæterùm. Quorum opinio COMmunis est, vt fatetur Ripa. in dicto cap. cùm M. nume. 196. Sed quod in hoc casu sufficiat, iudicem inferiorem, cuius iurisdictio reuocatur, huius reuocationis scientiam habere, conāturconantur iure defendere Domin. in d. consil. 47. Imol. & Dec. in d. cap. cæterùm. num. 8. vbi Dec. hoc ex ratione tradita per Imol. deducit additq́; Ripa. in d. num. 196. hanc posteriorem opinionem receptam esse, apud curiam Romanam, vt tandem aliud sit, concedi à summo Pontifice impetranti secundum rescriptum, & secundos iudices simpliciter, aliud reuocari priorum iudicum iurisdictionem, ab eisq́;eisque auocari causam. Cùm in hoc posteriori casu, ex authoritate cap. vt nostrum. possit defendi, & probari, quod sufficiat scientia huius reuocationis, vt iudex non valeat vlterius de causa cognoscere, nec tractare.
Nihilominùs nos opinamur priorem sententiam veriorem esse, eamq́;eamque magis conuenire Reipublicæ vtilitati, ne illusio fiat facilimè causarum, litiumq́;litiumque diffinitionibus. Hoc ipsum deducitur ex c. gratum. de offic. deleg. cap. super eo. in 2. de appell. vbi Præpo. notab. vlt. Archi. in cap. is qui. de procurat. in 6. Bald. in l. mandatum. col. penult. C. mandat. Idem Bald. in l. 1. C. vt lite pendent. Dec. cens. 295. col. 2. Nec Imol. in d. cap. cæterùm. huic quartæ conclusioni aduersatur, imò eam expressim probat.
Quinta conclusio. Quamuis per literas posteriores, quibus priorum mentio fit, tacitè reuocetur priorum iudicum iurisdictio, & potestas: attamen valet quicquid ab eis actũactum fuerit, etiāetiam post cognitionem reuocationis, donec fuerint posteriores literæ ab ipso impetrante iudicibus oppositæ, & exhibitæ. Huius conclusionis probatio deducitur ab omnibus ex d. cap. audita. Et est COMMVNIS omnium resolutio in dict. cap. cæterùm. Atque hæc dicta sint pro huius capitis breui quadam examinatione.
Loading...