THEMA CAPITV. X.

De mandatis regijs ad executionem & obseruationem literarum, quæ vulgò requisitoriæ dicuntur.

SVMMARIA.

  • 1 Iudex secularis, & ecclesiasticus mutuò sibi præstant, & præstare tenentur auxilium, in exequendis mandatis & sententijs.
  • 2 Iudex ecclesiasticus, an poßit mittere in carcerem laicos propria authoritate?
  • 3 Contractus ratione, quando quis poßit vbi cōtraxeritcontraxerit conueniri, latè traditur.
  • 4 Intell. cap. Romana. §. contrahentes. de foro competen. libr. 6.
  • 5 Renunciatio proprij domicilij, quid in contractibus operetur? & deinde solutio in aliquem locum destinata?
  • 6 Iuramentum quid efficiat in hac specie quoad fori renunciationem?
  • 7 Iudex an poßit verbalem citationem intra territorium alterius propria exequi authoritate?
CAPVT X.
NON omnibus iudicibus, quibus cognitio, ac diffinitio alicuius causæ iure competit, licet, nec permissum est, quæ semel diffinierint, executioni mandare, siquidem multa sunt, quæ liberam hanc executionem absq;absque alterius iudicis auxilio, & ministerio possint impedire. Atq;Atque ea ex causa illud obtinuit, vt quoties res ista in discrimẽdiscrimen hoc inciderit, iudex, qui sententiāsententiam tulerit, aut de contractus executione cogniturus est, requirat pro exequenda sua sententia, & cōtractucontractu, iudicem alium, qui personam & bona debitoris capere possit, atq;atque executionem ipsam ad effectũeffectum deducere. Sic etenim iudex ecclesiasticus, vbi censuris iam fuerit vsus aduersus laicos, nec potuerit earum viribus sententiam exequi, requirit pro eius executione iudicem secularem, vt
1
*is captis rebus, & persona ipsius laici condemnati, ecclesiastici sententiam exequatur. text. vbi glos. verb. publicum. sic intelligenda in capit. 1. de officio ordin. & ibi Doctor. præsertim Panorm. Felinus & Alciatus. Oldr. cons. 89. Bal. in l. 1. C. de his qui latron. occulta Matth. de Afflict. in pro œmio constituit. Neapolitan. nu. 54. tex. opt. in c. dilecto. de senten. excommu. in 6. cap. postulasti. de homicid. cap. 2. de maled. ca. principes. 23. q. 5. c. quoniam. de officio ordin. l. episcopale. C. de epis. & cleric. c. vt officium. §. compescendi. de hæreticis in 6.
Ex quo tamen Archi. adnotauit, hoc verum esse in iudice ordinario ecclesiastico, quasi delegatus non possit iudicis secularis auxilium pro executione sententiæ implorare, cùm id speciale sit in iudice delegato ad punitionem hæresum. Hæc verò Archi. opinio falsa est. Nam nihil speciale cautum ex tat in d. §. compescendi. in hoc auxilio à iudice seculari implorando, & ideo etiam iudex ecclesiasticus, ac delegatus poterit auxiliũauxilium iudicis secularis implorare, pro exequenda eius sententia, cum censuris vsus fuerit, nihilq́;nihilque eis profecerit. text. est in huius opinionis non leue argumentum in d. c. dilecto. cuius ad hoc meminit Felin. in c. dilecta. de maiorit. & obed. notant Innocent. Ioan. Andr. & Doct. Communiter in c. significasti. de offi. deleg. vbi Abb. & Dec. atq;atque, item Ioan. Lupi. in ca. per vestras. 2. not. §. sed est pulchra dubitatio. nu. 17. & nouissimè August. Beroius in d. capit. significasti. numer. 24. ver. extra glos. fatentur, hanc opinionem esse COMmunem, quāquam etiam sequuntur Domi. & Francus in dict. §. compescendi. eamq́;eamque passim seruari vidimus.
Eadem ratione, iudex secularis quoties ea necessitas inciderit, poterit implorare iudicis ecclesiastici auxilium pro exequenda eius sententia aduersus eos, in quos ipse non habet coerctionis ius, Authen. sed hodie. C. de adulter. notat Maria. Socin. in cap. cùm sit generale. num. 24. de foro compet. Qua in re illud discrimen erit obseruandum, quòd iudex ecclesiasticus poterit censuris, & spiritualibus pœnis compellere secularem ad auxilium hoc exhibendum. c. 2. de maled. iudex verò secularis non potest cogere ecclesiasticũecclesiasticum, sed debet Metropolitanum adire, atq;atque ab eo petere, quòd inferiorem iudicem ecclesiasticum cogat auxilium seculari exhibere, & præstare ad executionem sententiæ. Sic etenim probant Innoc. Abb. & alij in d. capit. 1. de of. ordina. vbi Alciatus num. 26. & nume. 123. scribit, hanc opinionem COMmunem esse. Idem distinxit Iaso. in l. à Diuo Pio. §. sententiam. ff. de re iudi. num. 16.
Quod si iudex ecclesiasticus sit verus & competens iudex aduersus laicos, deq́;deque eorum criminibus aliquot cognoscere possit, eosq́;eosque punire, non omninò expeditum est, posse eum laicos
2
*capere, & in carcerem mittere. Etenim Oldrad. cons. 86. breui hac de re pręmissa disputatione, non satis explicat, quid sibi iure verius visum fuerit, ac tandem in eam inclinat sententiam, vt existimet, non posse iudicem ecclesiasticum in carcerem proprium mittere, nec capere laicum pro criminis alicuius punitione, quæ ad ipsum pertineat, excepto hæresis crimine, in quo hoc erit & est speciale, & in alijs huic similibus criminibus. c. excommunicamus. in 2. ad finem de hæreti. cap. vt commissi. eo. titu. in 6. & in Clem. 1. eiusdem rubricæ. Huius opinionis ratio, vel ex eo deducitur, quòd sæpissimè in iure sit expressum, quoties ecclesiasticus iudex, de crimine aduersus laicum cognoscit, cuius cognitio ad eum pertineat, post decretas Canonicas censuras, ipsisq́;ipsisque minimè sufficientibus ad coerctionem, tunc auxilium à seculari iudice implorandum esse, quasi non alia sit aduersus laicos iudici ecclesiastico permissa coercendi potestas, quàm quæ censuris constat? ea verò non sufficienti, ministerio iudicis secularis punitio est peragenda, sicuti deducitur ex cap. 1. de off. ordina. cap. postulasti de homicid. cap. cùm C. laicus, de foro comp. l. placet. C. de sacrosanct. eccle. Auth. de mandatis princip. §. si verò canonicum. colla. 3. Quibus & alijs rationibus hanc sententiam latissimè omnium conatur defendere Ioannes Lupi. in d. §. sed est pulchra dubitatio. num. 18. de donat. inter vir. & vxo. idem tenet Anch. in ca. cùm episcopus. de officio ordi. in 6. quam opinionem fatentur COMmunem esse Felin. in capit. significasti. de officio delegat. Aufreri. in repetitio. clemen. 1. de officio ordin. in quæst. 5. & in tracta. de potesta. ecclesiast. super laicos in princip. Felin. tamen loquitur de iudice ecclesiastico delegato, & in ordinario contrarium probare videtur, quod statim latiùs explicabimus. Eandem sententiam aduersus iudices ecclesiasti|cos tenet Anchar. in regu. ea quæ. de reg. iu. in 6. quæst. 11. qui scribit, hanc opinionem COMmunem esse, & idem fatetur Ioan. Andræ. in Specul. tit. de offic. ordin. Hanc & leges regiæ admiserunt, & probârunt sępissimè, præsertim l. 7. tit. 3. lib. 1. & l. 4. tit. 1. lib. 3. ordination. idem statutum est in publicis totius regni comitijs, anno M. D. XXV. Tolet. cap. vlt.
Contrarium planè verius esse censent Domin. & Francus in dicto c. cùm episcopus. idq́;idque multis profectò iuris Pontificij locis, ita passim probatur, vt minimè congruat, ea omnia effugere velle specialis cuiusdam iuris ratione. Nam posse iudicem ecclesiasticum, qui alioqui iure de crimine cognitionem habet, laicum reum capere, & in carcerem mittere, probatur in cap. attendendum. 17. q. 4. cap. contra idolorum. 26. q. 5. cuius ad hoc ipsum meminêre Roma. in Singu. 711. & Felin. in capitul. cùm sit generale. de foro comp. numer. 20. qui hanc opinionem probat. Idem Felin. in d. c. significasti. colum. vltim. latè Aufreri in d. Clemen. 1. q. 5. & in tractat. de potest. eccle. super laicos. in princ. ad cuius quæstionis perfectam resolutionẽresolutionem ipse tria esse obseruanda existimo, ex quibus constabit, quid sit hac in controuersia considerandum.
Primùm, vbi consuetudine legitimè præscripta obtentum esset, quòd iudex ecclesiasticus habens alicuius causæ cognitionem aduersus laicos, posset eosdem capere, ac carceri tradere, vsus hic erit omninò seruandus. Quod Bal. notat in d. capitul significasti. & sequitur eandem opinionem Ioan. Lupi. in d. §. sed est pulchra dubitatio. nume. 26. Atque ita in aliquot Hispaniarum diœcesibus iam diu obtinuit, nec Carolus Cæsar, Rex inuictissimus, hanc consuetudinem tollere, legeq́;legeque propria voluit vsquam improbare, etiamsi sæpius ab eo fuerit petita huius PRAXIS, & vsus abrogatio in publicis totius regni conuentibus, vt apparet ex cap. 117. legũlegum MadriciarũMadriciarum anni M. D. XXVIII. & c. 2. anni XXXIIII.
Secundò, quoties iudex ecclesiasticus legitimè aduersus laicum criminali iudicio, vel sententiam tulerit, vel cognitionem, & examen culpæ ad punitionem instituerit, iure poterit laicum ipsum capere, & in carcerẽcarcerem mittere, quemadmodum probatur his authoritatibus, quas vltimo loco adduximus, nec video, etiam seclusa quacunq;quacunque consuetudine, contrariam opinionem posse optimè defendi.
Tertiò, illud erit ad hæc omninò notandũnotandum, quod si de executione sententiæ alicuius iudicis ecclesiastici actũactum sit, vt laicus cogatur soluere eam quantitatem. in qua iustè ab eo iudice damnatus ciuili iudicio fuerit, tunc planè non poterit iudex ecclesiasticus, laici bona propria capere authoritate, nec ipsius condemnati personāpersonam ad rei iudicatæ executionem, imò potiùs tenetur auxilium iudicis secularis ad hanc executionem inuocare. Sic deniq;denique sunt accipienda, quæ pro communi opinione adducta fuêre. Nam & leges regiæ, etiam si generaliter hac de re fuerint statutæ, nihilominùs in hunc casum tendere frequentiùs videntur.
Quartò, non est prætermittendũprætermittendum, iudicem ecclesiasticum posse clericos, qui dubio procul sunt ecclesiasticæ iurisdictionis, capere, & in carcerem mittere, quoties eidem hoc iure visum fuerit, etiamsi non habeat in loco temporalem iurisdictionem, nec tenetur ad hoc auxilium brachij secularis implorare, nisi eo casu, quo eius potestas minimè sufficeret ad capiendum clericum maximè rebellem, & contumacem. Hoc probatur in c. cùm episcopus. de offi. ordin. in 6. & est omniũomnium COMmunis opinio, vt interim demirer, quanam ratione Caro. Molin. in consuet. Paris. tit. 1. §. 41. num. 66. scripserit Romani pontificis respōsumresponsum in d. c. cùm episcopus, quo permissum est episcopis, capere propria autoritate clericos delinquẽtesdelinquentes, & in carcerem mittere, solùm obtinere, vbi episcopus habeat temporalem iurisdictionem, atq;atque ideo in his locis, in quibus temporalis iurisdictio non pertinet ad episcopum, non posse vicariũvicarium episcopi, nec ipsum episcopum absq;absque auxilio iudicis secularis, & eius inuocatione clericos delinquentes capere, & in carcerem mittere. Idem probare conatur Iaco. de Bellouiso in rep. c. Romana. §. contrahentes. de for. comp. in 6. num 92. prima oppositione. cuius ipse Carol. nullam mentionem fecit. Etenim admodum falsa est hæc opinio, nec iure defendi potest, etiamsi alioqui soleat disputari, an possit habere familiāfamiliam armatāarmatam ad executionem, & ministeriũministerium iustitiæ, de quo tractauêre latiùs Abb. Felin. Dec. & August. Beroius in d. c. significasti. de offic. deleg.
Sed & apud iudices seculares idem obtinuit, vt possit vnus alterius sentẽtiāsententiam exequi, si pro eius executione fuerit requisitus. text. est hac de re celebratissimus in l. à diuo Pio. §. sententiam. ff. de re iud. regia. l. 2. tit. 27. partit. tertia. Authen. de exhib. reis. §. si verò. & in Auth. vt different. sint iud. §. 1. notatur in cap. Romana. §. contrahentes. de for. compet. in 6. quod si nolit iudex requisitus suum in hoc officium, & auxilium impartiri, cōpellenduscompellendus erit superioris iudicis, aut principis authoritate. Nam ex querela iudicis requirentis, aut priuati cuiuslibet, in cuius vtilitatẽvtilitatem requisitio fit, debet superior iudex compellere iudicem requisitum ad executionem, quod Bartol. & omnes vnanimi consensu adnotauerunt in d. §. sententiam. quo in loco satis probatur iuxta eam lectionem, quæ extat in Florentinis Pandectis, quas opera L. Taurelij nuper in publicum edidit Laurentinus Torrentinus ducalis Typographus. SententiāSententiam (inquit Vlpianus) Romæ dictādictam, etiam in prouincijs posse præsides si hoc iussi fuerint, ad finem persequi Imperator noster, cum patre re|scripsit. Quam lectionem & Iaso. agnoscit in d. §. sententiam. col. 1. Quamobrem passim ad regia Hispaniarum prætoria querelæ deferuntur iudicum inferiorum negligentiam, aut contumaciācontumaciam incusantes ex eo, quod aliorum iudicum requirentium sententias, aut mandata de contractibus exequendis, mandare executioni prętermittunt. Quibus tandem querelis exanimatis, ac visis literis requisitorijs, statim summaria cognitione, nomine regio mandata decernuntur ipsis iudicibus requisitis, quibus equidem mandatis præcipitur, quod iudicum requirentium sententias exequantur, eorúmue mandata de contractibus exequendis rebus & personis debitorum captis, iuxtaleges regias tradāttradant executioni. Quandoq;Quandoque autem iudex hic, qui requisitus noluit requirenti auxilium impartiri, condemnatur in expensis arbitrio auditorum, idq́;idque frequenter fit cùm aliqua culpa non immunis à dolo, & malicia in iudice præsumitur. Quod si iudex requisitus iustè proprium officium, & auxilium negauerit, minimè admittitur aduersus eum querela ad effectum decernendi regias literas, quibus eidem præcipiatur requirentis iudicis sententiam exequi, imò hoc ipsũipsum expressim denegatur, quod statim ad finem huius capitis apertius probabitur. Atq;Atque ideò nunc oportet expendere, quando iudices ab alijs requisiti, teneantur ministerium, & auxilium exhibere in sententijs, & contractib. exequendis. Extat sanè iuris vtriusq;vtriusque regula, qua constat, non posse quem ratione contractus conueniri apud iudicem illius loci, vbi contraxerit, nisi ibidem inueniatur. tex. celebris in d. c. Romana. §. contrahentes. de foro compet. in 6. quo in loco, &
3
*in cap. vlt. de for. compe. idem omnes tenent, & probant. Huic etiam conclusioni accesserunt Accur. & alij in l. hæres absens. §. 1. ff. de iud. latè Sal. in Authen. si verò. col. vlt. C. de adulter. Ias. in l. 1. col. 2. ff. de eo, quod cer. loc. ex quo multa deduci possunt, quæ sunt huic tractatui admodum oportuna.
Primum hinc perpendi poterit, quod Anto. But. scribit in d. c. vlt. nume. 15. de foro comp. asseuerans, quod iudex loci contractus possit requirere iudicem eius loci, vbi habitat, quod contraxit, vt contrahentem citet, & iubeat ad iudicẽiudicem contractus accedere actori responsurum super cōtractꝰcontractus actiōeactione. Nam authore Butrio, iudex requisitꝰrequisitus hoc facere tenebitur, & si fuerit cōtumaxcontumax, ipse citatus, poterit iudex loci cōtractuscontractus de causa tractare vsq;vsque ad eius definitionem ac sententiāsententiam aduersus illũillum pronunciare. Huic opinioni accedit Panor. in c. vlt. nu. 36.
Ego planè cẽseocenseo eam falsam esse, quod si vera foret, satis manifestè cessaret communis omniũomnium adnotatio, & ipsa responsio Romani Pontificis in d. §. contrahentes. cum facilimè iudex loci contractus, esset huius causę iudex cōpetenscompetens, possetq́;possetque eam per sententiam diffinire, & in ea procedere, licet ipse qui contraxit non inueniatur in loco contractus. qua ratione opinor hanc sentẽtiamsententiam Anto. & Abb. esse contrariācontrariam decisioni pontificiæ, quæ in d. §. contrahentes. tradita est. Sic sanè Dec. in c. 1. de iud. num. 23. ver. secundo hæc limitatio, ab his authoribus discedit, & de eorum opi. dubitat Fel. in d. cap. vlt. num. 21. de for. compe. tametsi potiùs inclinet in Anton. conclusionẽconclusionem, eamq́;eamque videatur probare. quod Mar. Soc. in specie facit in c. dilecti. de for. comp. nu. 25. ad fi. Ripa tamen in d. ca. 1. de iud. nu. 66. scribit, hanc opin. Anto. Communi iudicio improbari, licet ipse eam sequatur, quoties iudex domicilij, non refragatur huic cognitioni. Mihi ꝓfectòprofectò placet, satis esse, quod ipse reus nolit apud hunc iudicem litigare, imò erit omninò nulla, etiam ipso tacente huius causæ cognitio, modo nec tacitè, nec expressè consenserit iurisdictioni.
Secundò ex vera huius rei cognitione, apparet ꝓpriusproprius intellectus & interpretatio ad tex. in d. §. contrahentes. Etenim fieri debet distinctio, an qui contraxit habeat bona in loco contractus, vel his careat possidens bona in loco domici
4
*lij, & habitatiōishabitationis. priori etenim casu, iudex loci contractus, præmissa legitima citatione, & ipso contrahente contumace, poterit mittere actorem in possessionem bonorum, quæ reus in eo loco contractus habet, & ad hunc effectum in hoc casu, iudex loci contractus erit competẽscompetens, quippe qui reo legitimè citato & comparente, cognoscet de causa vsq;vsque ad diffinitiuam sentẽtiamsententiam: eo verò contumace, procedere iure optimo poterit ad missionem in possessionem bonorum ex primo decreto. Hoc equidem operatur possessio bonorũbonorum, quam habet reus in loco, vbi contraxerat. Atq;Atque hæc est prior pars text. in d. §. contrahentes. Idemq́;Idemque erit, quo ad secundũsecundum decretum, quemadmodum ex vera illius decisionis ratione deducitur, cùm omnia hæc tendant ad bona, quæ sunt in loco contractus. Nihilominus Paulus Cast. in d. §. 1. l. hæres absens. num. 2. & 5. satis vrgenti ratione probat, non posse in hoc casu secundum decretum decerni, cum ad hoc requiratur propria cōtumaciacontumacia, quæ minimè contingit in eo, qui non tenetur se apud illum iudicem defendere. Idem asserit Iacob. de Bellouis. in d. §. contrahentes. num. 129. Atq;Atque ita est intelligendus Iurisconsulti locus in l. Titium. §. 1. ff. de administr. tuto. à quo potuit deduci prior pars huius responsi. in d. §. contrahentes, posteriori casu, quoties non habet bona, qui contraxit in loco contractus, sed in loco domicilj, tunc iuxta Communem opinionẽopinionem omnium in d. §. contrahentes. & in d. l. hæres absens. §. 1. etiamsi non possit iudex loci cōtractuscontractus de causa ipsa cognoscere, nec eam propria sententia diffinire, nec sit locus remissioni, poterit tamen, vbi reus citatus latitat in loco domicilij, decernere missionem in possessionẽpossessionem bo|norum ex primo decreto, & super eius executione requirere iudicẽiudicem illius loci, in quo sunt, & existunt bona. Hæc enim est CōmunisCommunis interpretatio tex. in d. §. contrahentes. quæ videtur planè illi responso admodum conuenire.
Tertiò subinfertur, non rectè Pontificium responsum intellexisse eos, qui ab eo adnotârunt, in contractibus locum fore remissioni ad iudicẽiudicem loci contractus, quoties qui contraxit latitat, nec habet bona in loco, vbi contraxit. Etenim non est hæc opinio consona decisioni Romani Pontificis in d. §. contrahentes. Imò ab ea prorsus abhorret. Idcircò licet Bart. in d. l. hæres absens. §. 1. eam probasse videatur, Paulus Castre. Ange. Iacobinus, & Lancelotus ibi contrariam potius probant, iuxta interpretationem d. §. contrahentes. quam proxima illatione explicuimus, quæ frequentissimo Doctorum omnium consensu recipitur. Quanuis quidam non satis quęstionem istam intellexerint, asseuerantes, propter maximam rei cōtumaciamcontumaciam, esse in contractibus locum remissioni, ex authoritate Bald. in l. consentaneum. C. quo. & qua. iudex. 8. notabil. qui hoc non asseruit, nec scripsit: quẽadmodumquemadmodum admonent Lancelot. Dec. in d. l. hęres absens. §. primo. & Ripa in d. cap. 1. de iudic. num. 66.
Quartò, illud præmissis aptè conuenit, quod omnium calculis probatum extat, nempe locum fore remissioni ad locũlocum, in quo quis priuatim, vel publicè administrationem exercuit, cum agatur de reddendis rationibus. text. optim. in d. l. hæres absens. §. 1. l. 1. & ibi gl. & omnes. C. vbi de ratio cinijs agi oporteat, notant omnes in d. l. hæres absens. §. 1. præsertim Paul. de Cast. & iuniores & in d. c. vlt. de foro comp. & in cap. 1. de iudic.
Quintò, hinc colligitur, quodvsus forensis passim admisit. Nam locus est remissioni in contractibus, & ad iudicem loci contractus est remissio facienda omninò, vbi qui contraxit, se submise rit foro illius loci, & proprij domicilij foro expressim renunciauerit. gl. celebratissima in l. 1. ff. si quis in ius voca. non ierit. quam omnes in
5
*ibi secuti sunt, & maxima cum laude, & honoris præfatione in d. l. hæres absens. §. 1. præsertim Pau. nu. 8. Iaco. Lancel. Dec. & alij, ac pręter hos Iacob. de Bellouis. in d. §. contrahentes. nu. 94. & ibi Francus post alios. Panor. nu. 37. Feli. nu. 22. in c. vlt. de foro compet. vbi Anto. & Cardi. idem Panor. nu. 18. & 22. Dec. numer. 23. Ripa. num. 65. Augustus Beroius. num. 196. Alciat. nu. 52. in cap. 1. de iudic. multa Iason & Curtius Iunior in dic. l. 1. ff. si quis in ius vocat. non ier. nu. 6. Bald. in l. cùm Archimedoram. C. vt in posses. legat. Baldus idem in c. prætereà. de offic. delegat. Roma. in Singul. 283. Ias. in l. 1. ff. de eo quod cert. loc. Marian. Soc. in c. dilecti. num. 39. de foro compe. qui tamen asserit, fortè Contrariam sententiam esse veriorem, & tamen gl. multi sequuti sunt, quorum opinio dubio procul Communis est.
Sextò subdiducitur, idem esse, vbi qui contraxit, in certo loco soluere promisit, & proprio foro renunciauit. Nam etiamsi in loco destinatæ solutionis non inueniatur, erit nihilominus causæ huius examinatio, & cognitio, remittenda ad iudicem loci, in quem fuit destinata solutio. Hoc enim omnes fatentur, qui proximāproximam cōclusionemconclusionem secuti sunt. Constat enim locum destinatæ solutionis parem, & similẽsimilem esse hac in re loco contractus, cum inibi contraxisse quis videatur, quo solutionẽsolutionem destinauit. l. contraxisse. ff. de actio. & oblig. l. TitiũTitium. §. tutores. ff. de admi. tut. gl. cōmunitercommuniter recepta in c. Roma. §. nec etiam. de foro comp. in 6. Notant omnes in d. c. vlt. de foro comp. Bal. Bart. & alij in l. si conuenerit. ff. de iurisd. om. iud. tradit Petrus Gerar. in singu. 6. sed & quæstionẽquæstionem istam, qua tractatur, an in loco solutionis destinatæ quis possit, vt in loco contractus conueniri? latè examinant Bart. & alij in d. l. si conuenerit. & in d. ca. 1. de iud. & in d. l. hæres absens. §. proinde. & §. vlt. est etiam textus insignis in ca. dilecti. de foro competen.
Septimò, vt semel susceptam prouinciam minimè destituam, non verebor amplius rem istam expendere, perpensa paulò diligentius vera ratione, qua præmissa probari solent. Nam vbi quis haberet ex priuilegio speciali forum aliud pręter illud, quod iure Communi eidem competebat, quidam existimârunt priuilegij forensis renunciationem esse intelligendam, quoad illud forum, quod priuilegio, & iure speciali datur eidem, non tamen quoad forum sibi iure cōmunicommuni proprium, vt tandem non obstante hac renuntiatiōerenuntiatione, possit debitor effugere remissionem causæ ad locum contractus, & petere causam ipsam examinari in foro iuris Communis, cui non videtur renuntiasse, argumẽtoargumento deducto ex l. si domus. ff. de seruit. vrb. præd. Sic sanè visum est Ias. in d. l. 1. ff. si quis in ius voca. non ierit. num. 9. & Deci. in d. c. 1. num. 23. de iudi. Quibus difficilimè accesserim, quippe qui planè percipiam ex hac opinione prorsus euerti, quod omnium consensu, & PRAXI iam diu receptũreceptum extat. Fori etenim præscriptio, & exceptio, quæ iuxta Communem sententiāsententiam hac renuntiatiōerenuntiatione tollitur, illa dubio procul est, quæ ex CōmuniCommuni iure cōpetitcompetit. Nam quid quidam calũnianturcalumniantur, renuntiationẽrenuntiationem istāistam non posse intelligi, quoad forũforum iuris cōmuniscommunis, quia fit hæc renuntiatio in hunc modũmodum, renũtiorenuntio priuilegio fori, forũforum autem iure communi competens verè dici non potest priuilegio cōpeterecompetere, facili profectò ratione tollitur, si illud cautè obseruauerimus, priuilegium fori, hac in parte non adsumi pro foro, quod ex iure speciali datum sit alicui, sed pro illa fori p̃scritioneprescriptione, quę ex regula iuris Communis deducitur, qua cautũcautum extat, reum esse in proprio domicilio conueniendum, sicuti palàm probatur | ex Iurisconsulto in d. l. 1. ff. si quis in ius voc. non ierit. Deinde illud non leui coniectura constat, hanc scilicet renuntiationem in hoc tendere, & ad hoc fieri, vt in ipso loco cōtractuscontractus, cui submissio fit, de huiusmodi controuersia, volente actore, tractetur. Nam & renuntiatio hac ex causa contractui adscribitur, Baldo authore in cap. prætereà. de offi. deleg. & in l. cùm Archimedoram. C. vt in poss. legator. Igitur parum refert, quod reo competant duo, vel tria tribunalia iure communi, vel speciali priuilegio, cum actore volente sit causa examinanda in loco contractus, non apud alia tribunalia, atq;atque ita huius opinionis, quæ mihi olim placuerat, author, ac defensor est Boschus Codechanus in rep. d. c. 1. de iudic. Fol. 14. col. 4.
Octauò ab eadem radice procedit quod Panorm. scribit in d. c. vlt. de for. compet. num. 37. asseuerans, prædictam renuntiationem minimè valere, si ea facta sit à clerico absq;absque proprij iudicis, & episcopi consensu. c. significasti. de foro comp. quo expressim deciditur, non posse clericum consentire absq;absque episcopi consensu in alterius iudicis iurisdictionem, qua ratione sequuntur hanc Abbatis opinionem Feli. in d. c. vlt. nu. 22. Iacobinus in d. l. hæres absens. §. 1. col. 2. Dec. in d. c. 1. de iud. num. 23. & ibi Fel. num. 6. Quorum opinio mihi omninò placet, cùm in hac specie fiat ab ipso clerico expressa renuntiatio proprij tribunalis, & cōsentiatconsentiat ipse expressim in alienũalienum iudicem. Quod fieri iure non potest, & ideò hæc sententia maxima ratione fulcitur, & tenenda erit, quanuis Mari. Soc. in d. cap. dilecti. nu. 39. & Ripa in d. cap. 1. de iud. nume. 68. contrarium tenuerint.
Nonò ex prox imè traditis apparet, aliud dicẽdũdicendum fore, vbi clericus in locum aliquem destinaret solutionem, & in eodem postea inueniretur, posset etenim apud huius loci tribunal conueniri, ratione illius solutionis in eum locum destinatæ, etiamsi absq;absque consensu episcopi contraxisset, & solutionem destinaret. Nam hæc prorogatio iurisdictionis, non fit solum ex consensu ipsius cōtrahentiscontrahentis, sed & à lege, eiusq́;eiusque authoritate inducitur. tex. elegans in d. c. dilecti. Ex quo hoc ipsum adnotârunt pleriq;plerique, præsertim in hac specie Rip. in d. c. 1. nu. 68. & ibi Boschus Codechanus, aduersus Philippum DeciũDecium. qui num. 23. contrariam sententiam conatus est defendere.
Decimò, si quis in certo loco contraxerit, & apud eius tribunal ꝓmiseritpromiserit præstito iuramẽtoiuramento, se responsurũresponsurum agenti ex illo cōtractucontractu, absq;absque alia fori renuntiatione, locus erit remissioni huius causæ ad locum istũistum cōtractuscontractus, quemadmodũquemadmodum existimârunt Ang. Pau. Castr. & Iaco. in d. l. hæres absens. §. Roma. in singul. 283. Mar. Soc. in d. ca. dilecti. de foro comp. num. 39. Ias. in l. 1. ff. de eo quod certo loco. col. 2. Fel. in c. vlt. de for. cōpcomp. numer. 22. Curt. Iunior post alios in d. lege 1. ff. si quis in ius vocat. non ierit. Ripa numer. 66. & August. Beroius. numer. 196. in d. cap. 1. de iudi. ex authoritate textus in Authen. de exhibend. reis. §. si verò. colla. 5. & in Authen. ei, qui iurat. C. de bon. author. iu. possi. Quibus in locis nequaquam hoc probatur. Idcircò erit hęc cōclusioconclusio, etiamsi communis sit, cautè intelligenda, vt planè admittẽdaadmittenda non sit, quoties cōtractuscontractus ipse iuramento præstito, fuerit confirmatus, nec iuramentum accesserit promissioni factæ de respondendo, & litigādolitigando apud iudicem illius loci, in quo contraxit, is, qui iuramentum ad maiorem contractus vim adiecit.
Vndecimò, ex his, quæ proximè tradidimus, illud superest, quod vbi quis absq;absque renuntiatione, & iuramento promiserit, se responsurum apud tribunal loci contractus, tunc non erit locus remissioni, sed poterit, qui contraxit, in loco contractus conueniri, si ibi fuerit inuentus, quod si in eo loco inuentus non sit, non tenebitur super eo contractu apud iudicem loci contractus respondere. Quemadmodum omnes fateri videntur, qui rem istam diligentissimè ex aminârunt. Nec quicquam vrget in contrarium, quod notat Dec. in d. cap. 1. num. 23. ex Panor. ibidem num. 20. de eo, qui promisit certo in loco respōdererespondere, vel quo cunque in loco, potest enim ibidẽibidem conueniri, Nam quicquid Dec. senserit hęc Panorm. sententia est intelligenda, si qui contraxerit, in eo loco, in quo respondere promisit, inueniatur, censetur enim ibi contraxisse, sicuti Panorm. ipse, & Paulus Castr. in l. si conuenerit. ff. de iurisd. omn. iud. nume. 5. fatentur, & ideò, qui simpliciter respondere promisit, certo in loco, non poterit apud tribunal illius conueniri, nec in iudicium vocari, nisi inibi fuerit inuentus. Quod est in hoc tractatu potissimè considerandum, ne facile detur in contractibus remissioni locus.
Duodecimò, vbi quis soluere certo in loco promisit, & in eo se præsentare, ad eum locum remissio fiet, quoties de promissa solutione tractabitur. Sic etenim censet Bal. in d. l. cum Archimedoram. C. vt in pos. lega. nu. 6. ex argumẽtoargumento tex. in l. fideius. §. pe. ff. qui satisd. cogant. quam opin. sequuntur Ias. in l. si conuenerit. ff. de iurisdict. omn. iud. nume. 41. Curt. Iun. in d. l. 1. nu. 9. ff. si quis in ius voc. non ier. Dec. in c. 1. de iud. nu. 23. & ibi Rip. nu. 66. Fel. in c. vlt. de for. compe. num. 22.
Decimotertiò, idem erit, cùm quis soluere promisit, debitam pecuniæ quantitatem in certo loco, & tempore, nempe in nũdinisnundinis quibusdam. Nam etsi eo in loco nundinarum tempore non inueniatur, poterit ibidem conueniri, ad eumq́ue locum remissio facienda est. Quemadmodum visum est Baldo in capitul. 1. colu. 3. de milit. vas. qui contumax est. Cuius sententiam probare videntur Iason in d. l. si conuenerit. nume. 42. Deci. & Ripa in d. cap. 1. de iudic. & inibi | Alciat. numer. 51. Curt. Iuni. in d. l. 1. nu. 10. fraus siquidem à promittente committitur, si ad diem, & locum constitutum non soluerit, & soluturus debitum quantitatem accesserit, idcircò præsens iudicatur, vt ille, qui dolo desijt possidere. l. is qui dolo. & l. sin autẽautem. §. 1. ff. de rei vendic. qua quidem ratione obtentum est, quod in hac specie fiat remissio ad locum, in quẽquem fuerit solutio destinata.
Cæterùm vbi causa est examinanda in loco contractus, vel solutionis destinatę, iudex illius loci non poterit, etiam verbali citatione, vocare
7
*ad iudiciũiudicium ipsum reum, extra ipsius territoriũterritorium commorantem, quod probatur in Clemen. pastoralis. de re iudicat. §. desiperet. l. vlt. ff. de iuris. om. iud. licet vtrunq;vtrunque territorium sub eiusdẽeiusdem principis imperio esset, sicuti post variam disputationem responderunt, & probant Iacob. de Bellouis. in repe. §. contrahentes. de foro compe. in 6. nu. 131. Ioan. Faber. in §. vlt. instit. de pœna teme. litigant. Saly. in l. omnes. §. executori. C. de epis. & cle. Fel. in c. vlt. col. 1. & 2. de for. cōpecompe. Mar. Soc. in c. postulasti. eo. ti. nume. 13. quicquid alij fuerint opinati. Quam ob rem iudex loci contractus, debet requirere iudicem domicilij, vt faciat citari, & reuocari ad tribunal contractus ipsummet reum. Sic etenim visum est præcitatis authoribus, idq́;idque Praxis forensis recepit hactenus, & in specie adnotauit Feli. d. c. vlt. nu. 22. versi. tertiò fallit, quicquid alij hac in quæstione scripserint. Eadem ratione, si contractus paratam habeat executionem, ea executio peti poterit apud iudicem loci contractus, ad quem causæ remissio fieri iuxta pręmis sam resolutionem debet, & ea fieri debet ad requisitionem publicam, & solennem huius iudicis per iudicem ipsius loci, vbi reus domicilium habet, eritq́;eritque iudex hic requisitus executor eius sententiæ, & decreti, quod iudex prior super executione contractus pronunciauerit. quemadmodum & in executione latæ sententiæ fieri debet. l. à Diuo Pio. §. sententiam. ff. de re iudicat. Quod si iudex requisitus nolit exequi decretum iudicis requirentis, nec eius precibus consentire, eius superior est omninò interpellandus, ab eoq́;eoque petendum est, quod cogat iudicem requisitum exequi ea decreta, quę illi iudex requirens destinauerit. Hoc etenim constat ex d. §. sententiam Romę iuxta literam Codicis Florentini, in quo legitur, si hoc iussi fuerint. Est & optimus text. in c. nullus. de iure patro. l. si tutor pupillo. ff. de Auth. tutor. notat Fel. in d. c. vlt. de foro comp. col. 3. & 4. post glo. in cle. pastoralis. verb. de more. & ibi Imola & alij de sentent. & re iudicat. Salycetus in Auth si verò. C. de adulter. Anania in d. c. 1. de raptor. nume. 8. Socin. in c. postulasti. de foro compet. num. 14. Boerius decisione. 29. colum. 1. Sic passim ad regia, & suprema tribunalia deferuntur querelæ aduersus iudices requisitos, qui nolunt exequi decreta requirentium: ac tandem secundum ius & eam distinctionem, quam hac de re præmisimus hoc in capite, dantur regiæ literæ, quibus præcipitur iudicibus requisitis, quòd sententias, & mandata, ac decreta iudicũiudicum requirentium exequantur, quod paulò ante nu. 2. adnotauimus.
Qua in controuersia duo præsertim considerantur: primum an casus, de quo agitur eiusmodi sit, vt iudex requirens sit proprius, & competẽscompetens ad ipsius causę cognitionem. Secundum, quod ab hoc deducitur, an sit remissio facienda ad iudicem requirentem, & an is iudex ritè, & rectè requisierit, nempe ipsis in literis, quibus requirit, contractum inserens, ex quo pateat ius cognitionis legitimæ. Quæ quidem Praxis in ciuilibus, & criminalibus obtinet, atq;atque ideò statim de remissione, quæ in criminalibus fieri debet, agemus.
Loading...