THEMA CAP. XII

THEMA CAP. XII

De petitione hęreditatis expenditur Pauli Iurisconsulti locus forensi exercitationi maximè commodus.

SVMMARIA.

  • 1 Petitio hæreditatis est iudicium vniuersale, & inibi quonam modo proponenda sit?
  • 2 Quæ sit vera ratio, cur petitio hæreditatis non datur contra titulo poßidentem.
  • 3 Petitio hæreditatis datur contra poßidentem titulo acquisito post mortem testatoris.
  • 4 Petitio hæreditatis, an detur contra poßidentem titulo putatiuo.
  • 5 Petitio hæreditatis non datur contra poßidentem titulo acquisito ab eo, qui poterat petitione hæreditatis conueniri.
  • 6 Expenditur vera interpretatio Iurisconsulti in l. 4. ff. de petiti. hæredi.
CAPVT XII.
IVDICIVM hoc petitionis hæreditatis esse vniuersale, scribit Iurisconsul. in l. 1. ff. de rei vendic. in prin. & in l. item videndum. §. vlt. & l. sequen. ff. de pet. hęred. quod licet mixtum sit partim in rem, partim in personam competens. §. quædam actiones. institut. de actionibus l. hæreditatis petitiones. C. de petit. hæred. propriè tamen est in rem, qua ex parte præcipuè ex possessione aduersarij constat. l. sed etsi. §. petitio hæreditatis. ff. de pet. hæreditatis. Idcircò in hoc tendit, vt quis declaretur, ac pronuncietur hæres, ad eumq́ue hære
1
*ditatem, id est vniuersitatem pertinere. l. ex diuerso. §. 1. ff. de rei vendicat. Etenim quatenus de ipsa vniuersali actione tractabitur, ius actoris oportet metiri suo proprio iure, nempè an sit hæres, qua verò ex parte de executione huius iudicij agitur, necessum est, quod officio iudicis actori restituatur, quicquid ex hæreditate reus possidet: sicuti traditur in l. licet. ff. de pet. hæredit. l. 1. §. 1. ff. si pars hæred. petat. Qua ratione satis erit, libellum iudici offerre absque vlla rerum expressa mentione, quo petat quis se pronunciari hæredem defuncti, & ad eum illius hæreditatem pertinere, damnariq́ue aduersarium ad restitutionem omnium rerum ad hæreditatem illam pertinentium. Sic sanè ex varijs Iurisconsultorum locis tradidêre Bartolus, Paulus Castren. & alij in l. 1. ff. de eden. Bart. in dicta lege licet. Abb. in capit. 2. de libel. oblat. numer. 25. & Socin. ibi num. 79. tex. optimus in l. hæreditas. ff. de acquirenda hæreditat. l. non possumus. ff. de petitione hæreditat. Imo. in di|cto c. 2. col. penult. Lanfran. in c. quoniam contra. de probatio. verb. petitiones. colu. 3. regia. l. 26. titu. 2. parte 3. Quamobrem non satis huius actionis vim percepit gloss. in dicto cap. 2. dum scribit, libellum hac in actione ita concipiendum esse. Peto talem hæreditatem. Prius etenim oportet petere, quod pronuncietur hæres Sempronij defuncti. Hoc siquidem in hoc iudicio potissimum est, cui consequitur hęreditatis, & rerum hæreditariarum restitutio, & ideò non rectè petit, qui agens petitione hæreditatis, ipsam hæreditatem petit, nisi prius petierit se pronunciari hęredem, cùm ad hoc detur hoc iudicium, vt per iudicis diffinitionẽdiffinitionem actor hęres pronuncietur.
Ex his satis deduci poterit, quæ sit vera ratio, cur petitio hæreditatis non detur contra titulo possidentem? quod constat in l. regulariter. ff. de petitione hæreditatis. cuius interpretatio
2
*nem explicat Iason in l. 1. colum. 4. C. de inoffi. testa. Idem Ias. in §. actionum. Instit. de actionibus. num. 218. Nam hoc iudicium in hoc tendit, vt actor pronuncietur hæres defuncti, quòd si reus titulum allegauerit, ex quo etiamsi actor hæres sit, nihilominus res petita ad eum non pertinebit, profectò non est, cur iudicium petitionis hæreditatis amplius examinetur, ac potius erit de rei vendicatione agendum. Quo in iudicio actor probare poterit, se dominum esse rei petitæ, quia eius dominium, quod defunctus habuit, in eum fuerit translatum: reus verò negabit actorem vllo iure rei dominium habere. Igitur quo ties non est tractandum, an actor sit hæres, quia hoc reus expressè fatetur, hoc agens, & allegans, rem non esse actoris, nec eius fuisse tempore mortis, cuius hæres actor dicitur, actione reali rei vendicationis, non petitione hæreditatis erit agendum. Idem erit & quoties reus simul duabus vtatur defensionibus: nempè quia negat, actorem dominum esse rei petitæ, vel quia defunctus eius dominium non habuit, nec in eum id transtulit, etiamsi verè sit hæres, vel quia etiamsi defunctus dominus fuerit, non tamen eius sit hæres actor ipse. Nam & in hoc casu, non est agendum, nec tractandum de petitione hæreditatis. Quæ denique datur aduersus eum, qui siue bona, siue mala fide putat se hæredem, & pro hærede possidet. lege regulariter. & lege pro hærede possidet. ff. de pet. hæreditat. Sic sanè hac actione agendum erit, vbi tantùm id exanimandum est, quo ad iudicij diffinitionem, vt missam eius exequutionem faciamus, vter sit defuncti hæres actor, vel reus, vel an actor hoc ius hæredis habeat? Etenim vbi præter quæstionem istam oporteat tractari, an res, de qua controuertitur, ad defunctum pertinuerit, vel ad eius hæredem pertineat, & sic de alio titulo, quam hæreditatis, tunc actione reali, & iudicio rei vendicationis est causa peragenda, siquidem is, qui titulum prętendit, negat aduersario dominium, & ideò rectè tunc competit rei vendication. lex. sed si lege. §. quod autem. ff. de petition. hæreditat. lege hæredes. §. quod pro emptore. ff. famil. erciscun. §. omnium. instit. de action. ad finem. Hanc verò rationem explicuit glossa in lege hæreditatem. C. in quibus casibus cessat longo tempore præscriptio. quæ satis congrua est, licet Bartolus in lege hæreditatis. C. de petition. hæred. Idem in dicta lege pro hæred. Angelus in lege Pomponius. ff. de rei vendication. Imola in lege, si is qui bona. ff. de acquirend. hæred. & alibi passim iuris ciuilis Interpretes ab hac ratione discedentes aliam comminiscuntur. nec satis congruam, nec Iurisconsultorum responsis conuenientem, etiamsi Iason in dicto §. actionum. nume. ducentesimo decimo octauo scribat, eam COMMVNEM esse, ipsamq́ue probauerit. Quid enim obsecro refert ad examinandam litigantium concertationem, & eorum iura expendenda, quod vterque titulum, & possessionem alleget, vt tandem hoc in casu non sit locus petitioni hæreditatis? Nam etsi defunctus possederit, cùm hæc possessio in hæredem non transierit, parum vrget, vt petitio hæreditatis detur contra eum, qui possidet, absque titulo pro possessore: vel cum titulo pro hærede, actor etenim probare debet semper ius, quod in iudicium deduxerit. Et ideò non interest ad dandam actionem hanc, vel illam, quòd titulum alleget, & possessionem: Imò potius erit considerandum, de qua re in iudicio sit examen constituendum, & quid ad iura vtriusque litigatoris expendendum sit, perpensa petitione agentis. Hoc ipsum manifestius apparebit ex his, quæ statim ad apertiorem huius controuersię cognitionẽcognitionem palàm explicabuntur.
Erit equidem ex prænotatis constituendum agente petitione hæreditatis, vbi verè & propriè iudicium istud tractabitur, non teneri ad probationem dominij rei petitæ, id est, non tenebitur hic actor probare, defunctum do minium illius rei habuisse tempore mortis, sed satis erit, rem illam in eius hæreditate mansisse. tex. celebris in l. & non tantum. ff. de pet. hęr. tradit Bart. in d. l. hæreditatis. & est CōmunisCommunis omniũomnium sententia. Vnde maximè refert, an agatur rei vẽdicationevendicatione, an petitiōepetitione hęreditatis, siquidẽsiquidem agẽsagens actione reali vendicatiōisvendicationis, tenetur probare dominiũdominium, alio qui non obtinebit, extat & aliud non leue discrimẽdiscrimen, nam reus ab actiōeactione rei vẽdicationisvendicationis, poterit se defendere præscriptione temporis viginti, vel decem annorum, à petitione aũtautem hæreditatis non aliter, quàm triginta annorum præscriptiōepræscriptione, quod probatur in d. l. hęred. Ergo non parui refert, an sit iudicium tractandum super petitione hæreditatis, an super rei vendicatione.
Tertiò hinc apparet, qua ratione petitio hæredi|tatis detur contra possidentem pro possessore, & sic contra prædonem. l. regulariter. & l. pro hære de. §. vlt. & l. sequent. ff. de pet. hæred. Etenim cùm reus nullum possessionis titulum allegat, sed tantùm possessionem ipsam, tunc nihil est inquirendum in eo iudicio amplius, quāquam quòd actor sit hæres. Nam à reo possidente pro possessore hoc tacitè. negatur, & quod res manserit, ac relicta fuerit in defũctidefuncti hæreditate, huic equidem examini propriè conuenit hæreditatis pet. Nec tractandum erit de dominio ipsius rei, cum reus non dixerit, se rei petitæ dominum esse, aut dominij titulũtitulum habere, ex eoq́;eoque rem ipsam hactenus possedisse.
Quartò ex his poterit examinari, quod Bald. eleganter scripsit in l. vlt. C. de edi. di. Adr. toll. opposit. 9. dum existimat, petitionem hęreditatis dari contra possidentem titulo, quem tamen acquisiuit post mortem testatoris defuncti, licet ea non detur cōtracontra possidentem titulo ante obitũobitum defuncti, de cuius hæreditate agitur, acquisitio. Hanc opi. Bald. probat ex d. l. vl. vbi cōstatconstat ex vltima illius constitutionis parte, possessorium, cuius inibi mẽtiomentio sit, competere aduersus habentẽhabentem titulũtitulum, & ex eo possidentẽpossidentem, cùm tamen sit iudiciũiudicium illud debilius, quam pet. hære. idcircò illius edicti. iudicium competit contra possidentem, ex titulo acquisito post obitum defuncti, sicut & contra hũchunc cōpeteretcompeteret pet. hæred. Nam alias si petitio hæreditatis non daretur contra hunc possessorem, eodem iure negari deberet possessorium illud iudiciũiudicium, de quo in d. l. vlt. agitur. Sic tandem opinio Bald. admittitur à Barb. in consi. 65. incipit. Clementissimi. lib. 2. qui latè conatur eam defendere. Et tamen contrarium aduersus Bal. probare conatur. Salyc. Alex. Iacob. Pau. Cast. & Ias. in d. l. vlt. ad fin. Idem Ias. in d. §. actionũactionum. nu. 218. & ibi Ange. nu. 68. Alex. in consi. 73. li. 5. qui eādemeandem op. Bald. asseuerat CōmuniCommuni omniũomnium cōsensuconsensu, improbatam esse in consi. 184. & cons. 186. eo. lib. vbiq;vbique Communem hanc opi. sequutus. Sic & Angelus Aret. §. sed istæ. de actionibus. numero 13. fatetur communem opi. quam ipse probat, esse contra Bald. & licet Curt. Iunior, dubius tamen sentauerit sententiam Bald. tueri: nihilominus aduersus Bald. est optimus textus in lege 2. §. vlt. iuncta l. hæreditatis. C. de pet. hæred. Ex quo deducitur discrimen elegans, & insigne, in hac materia inter emptorem hæreditatis, & emptorem rerum singularium. Emptor enim hæreditatis tenetur, ac conueniri poterit pet. hæred. emptor autem rerum singulariũsingularium, actionereali rei vendicatio. Et tamen vt differentia sit apta, præmittendũpræmittendum est, emptorem singularium, post mortem defuncti testatoris emisse, titulũq́;titulumque habuisse, cùm alioqui admodũadmodum incongrua & inepta esset collatio vtriusq;vtriusque emptoris. His accedit text. in leg. etiam. §. 1. ff. de pet. hæred. vbi datur petitio hæreditatis, contra emptorem hæreditatis in quibusdam casibus, quę semper danda foret, si vera esset Bald. sententia. cum hic titulum post mortem defuncti acquisierit. Sic & aduersus opin. Bald. vrget ratio, quam adduximus ad probandam iuris regulam, quæ docet, petitionem hæreditatis non esse dandam contra titulo possidentem. Is etenim qui titulo possidet, siue eum habuerit ante obitum defuncti, siue post eius mortem, non negat actorem esse hæredem, sed contendit, eum etiamsi hęres sit, non esse dominũdominum rei petitæ, & in hoc titulũtitulum allegat. Et ideò agendum erit de dominio rei, an sit penes actorem, vel reum, non de ea quęstione, an actor hæres sit per sententiam pronunciandus. Quod quidem iudicium actione reali, & sic rei vendicationis erit definiendum, quemadmodum paulò antè probauimus, sed & contra Bald. est optima glossa in leg penul. & vlt. ff. pro legato. Nec suffragatur Baldo text. in d. l. vlt. qui iuxta glossam ibi verb. Principalem. Ita est intelligendus, vt cùm petitio hæreditatis detur contra titulo possidentem, tunc ea excludatur decem annorum præscriptione, ac quoties detur contra possidentem pro hærede, vel pro possessore, tollatur triginta annorum tempore, quam interpretationem sequuntur Bar. Cyn. & Alex. ibi quæ tamen ex eo non placet, quòd rursus in idem incidamus dubium, cur detur inibi petitio hæreditatis, seu interdictũinterdictum illud contra titulo possidentẽpossidentem. Quamobrem ipse aliter accipio quod in d. l. vlt. decisum extat. & fateor, interdictum illud possessorium dari cōtracontra titulo possidentem, etiamsi petitio hæreditatis minimè tunc daretur, nec video, qua ratione possit congruè deduci argumentatio ista, non datur petitio hæreditatis: ergò nec interdictum possessorium. Cùm hæc sint duo iudicia admodum distincta, nempe iudiciũiudicium proprietatis, & possessionis, l. naturaliter. §, nihil commune. ff. de acquirenda possessione. Imò hic argumentationis modus facilimè resoluitur, ex lege, is qui destinauit. ff. de rei vendicat. & his quæ notantur per Bartolum in lege, in rem alienam. ff. de pignoribus columna 3. sic etenim in dicta lege vlt. detur illud interdictum possessorium contra titulo possidentem, non ex hoc sequitur dari contra eundem petitionem hæreditatis, quam interpretationem Alexander lōgiuslongius probat in dicto consilio 73. libro 5. Et probatur, quia iudicium illud possessorium, quo ad summariam cognitionem, datur pro bonis quæ defunctus tempore mortis possidebat, nec impeditur eius cognitio, etiamsi à reo allegetur & probetur titulꝰtitulus simul cum possessione, tametsi actor non obtinebit in eo iudicio, si ex summaria vtrinque recepta probatione constiterit, vel defunctum eam rem, non possedisse tempore mortis, vel reum eius dominium habere, etiāsietiamsi possessio tempore mortis, penes defũctumdefunctum fuerit, quemadmodum in d. l. | vlt. omnes frequentiori consensu tradidêre. At in petitione hęreditatis iudicium impeditur, si probetur titulus, qui verè sufficiens est ad translationem dominij, vel vsu capiendi conditionem, iuxta ea, quæ notantur in d. lege vlt. C. de edict. diui. Adrian. tollen. per Alexandrum & Ias. columna vlt. Nam licet ipse Alexan. & Iaso. & idem Iaso. in d. §. actionum. num ero 222. asseuerent, Communi opi. receptum esse, quòd licet titulus putatiuus alioqui sufficiat ad vsu
4
*capionem, non tamen impedit iudicium petitionis hæreditatis. Quam opi. tenent gl. in d. l. vlt. C. de edict. diui. Adrian. tollen. ad finem. & ibi Bald. 15. opposit. Iacob. & Fulgosius colum. vlt. rursus idem Ias. in l. 1. C. de in offi. testament. numer. 10. gloss. & Bartolus. in lege Iulianus. in prin. ff. quibus ex causis maior. glos. in lege 1. in prin. & ibi Bartolus. ff. quorum bonorum. & gl. in lege hæreditatem. C. in quibus causis cessat longi temp. præscrip. Et eandem opi. sequatur, & existimet Communem esse Curt. Iun. in d. l. vlt. num. 21. ipse verò contrariam sententiam veriorem esse opinor, & ideò arbitror, iudicium petitionis hæreditatis impediri, si reus possideat titulo singulari, qui propter iustum errorem sufficiat ad vsu capionem rei petitæ. Hanc sententiam primum mihi satis probat text. in lege. nec vllam. §. 1. ff. de pet. hære. ex quo deducitur, petitionem hæreditatis dari contra eum, qui titulo possideat, modo titulus is accedat ad titulum pro possessore, quia omninò mala fides ab ipso reo allegatur, qui verè non alia ex causa possidet, quàm quod sciens, rem alienam esse, & à se ipso mala fide, titulo prorsus nullo possideri, ipsam habeat occupatam. Igitur quo ties hæc exceptio deficiat. & reus rem petitam bona fide possideat, titulumq́;titulumque habeat sufficientem ad vsucapionem, ita quidem, vt iusto errore ductus existimet, rẽrem ad se pertinere, tunc planè regulam sequemur, quæ dictat, petitionem hæreditatis non dari contra titulo possidentem. Secundò vrget amplius & hic Iurisconsulti locus. Nam is dicitur pro possessore possidere, qui vt prædo possidet. text. opt. in l. pro hærede. §. vlt. & lege. nec vllam. in prin. ff. de pet. hæred. Sed titulus inualidus, & nullus, tunc non impedit petitionem hæreditatis, cum eo dem iure censetur, quo titulus pro possessore, sicuti probatur in d. lege. nec vllam. §. 1. ergò cùm titulus sufficiens ad vsucapionem, non constituat possessorem prædonem, nec possit dici titulus pro possessore, impediet ex regula iuris, petitionem hæreditatis. Tertiò, vt quorũdamquorundam rationem excutiamus, oportet animaduertere, ita à Iurisconsulto in d. lege. nec vllam. §. 1. requiri in possessore scientiam iniusti tituli, vt nequaquam possit congruè dici per sensum à contrario inibi probari, petitionem hæreditatis non dari contrà possidentem eo titulo, qui sufficiens erat ad vsucapionem. Etenim Iurisconsultus ter requirens in breui responso, sciẽtiamscientiam iniusti tituli, & sic malam fidem, non leui iudicio id requirit responsurus idem, si possessor ignorantiam habuisset iniqui tituli, sed seriò id exigit, vt planè contrarium respōsurusresponsurus esset, imò iam ipse respōditrespondit, vbi possessor ignorāsignorans foret, ea quidem ignorantia, quæ non impediret vsucapionem. Quartò, nostram hanc sentẽtiamsententiam apertissimè tenet gl. in d. lege. nec vllam. §. 1. verb. sciens. gl. item in lege pen. & vlt. ff. pro lega. Quas expressim admisêre Alex. Angel. Aret. Ias. & alij. qui aduersus Baldi opinio. scripsêre, quam hac in parte examinamus. Eandem assertionem, quam & nos probamus, probauerunt Cynus colum. 1. & Corne. colum. vlt. in d. l. vlt. C. de edict. diui Adr. toll. Paulus Castren. in d. lege. nec vllam. §. 1. Nec video quid constanter vrgeat in contrarium, cùm Bart. post gl. in d. lege Iulianus. tractauerit de titulo vniuersali, qui etiāetiam si verus esset, non im pediret agi, nec tractari iudicium petitionis hæreditatis. Deinde & aduersus glo. in d. lege vlt. profectò satis perstringit ratio, quam pręmisimus in initio huius capitis, siquidem statim quod à reo cōuentoconuento, petitione hæreditatis allegatur, & probatur titulus, non est cur iudicio hæreditatis petitionis diffiniatur ea causa, & controuersia. Imò conuenit, quod titulus examinetur in iudicio singulari rei vendicationis. Non negauerim opi. gl. in d. lege vlt. C. de edict. diui Adr. toll. frequentiori Doctorum iudicio probatam esse, & tamen nihilominus contendam, eam nec satis æquam esse, nec alicubi in iure probari. Quoties equidem agendum est de dominio rei petitæ, non autem de vniuersalis tituli hæreditatis iure, nẽpenempe, an actor hæres sit, vel reus, non iudicio hæreditatis petitionis, sed rei vendicatione erit examinanda ea controuersia. Sic deniq;denique constat ex prænotatis, sit ne vera Baldi opinio in d. l. vlt. C. de edicto diui Adr. toll.
Quintò, si ad amussim expendamus rationem veram, & propriam, cur petitio hæreditatis non detur contra titulo possidentem, planè consta
5
*bit, sit nè verum quod scripsit Bart. in lege cogi. C. de pet. hære. asseuerans, petitionem hæreditatis dari contra titulo possidentem, quando reus titulum habuit ab illo, qui poterat iudicio petitionis hæreditatis conueniri, & ad examẽexamen forense vocari. Idem repetit Bart. in l. si rem & pretium. ff. de pet. hæred. in prin. Paulus de Castren. in l. vlt. C. de edict. diui Adr. toll. Angel. & Imola in l. si is qui bonis. ff. de acqu. hęred. Iaso. in l. 1. C. de inoffi. testament. num. 10. sed contrarium eidem Bar. placuit in l. 3. §. opus. ff. de alienat. iud. mut. cau. fact. vbi probat. in hac specie, & similibus petitionem hæreditatis non dari contra possidentem, titulo acquisito ab illo, qui poterat petitione hæreditatis ad iudicium vocari, licet detur actio in factum aduersus hũchunc qui poterat petitione hæreditatis conueniri, | quia iniquè ac dolo fecit, ne aduersus eum petitio hæreditatis daretur, quam opinionem sequitur Iason in d. §. actionum. num. 220. Idem Ias. in §. sed istæ. eod. titu. nume. 25. Quid enim obsecro refert, ad dandam petitionem hæreditatis, quòd reus, qui titulo bona fide possidet, hunc titulum habuerit ab eo, contra quem poterat dari petitio hæreditatis? Etenim hic reus titulo possidet, & ideo iuxta regulam iuris non est per petitionem hæreditatis ad iudicium vocandus. Quamobrem opinor veriorem esse hanc vltimam sententiam. Nam & opinio Bartol. in d. l. cogi. est accipienda eo casu, quo titulus, hic pendente lite acquiritur, & procuratur, sicuti ex ipso Bartolo deducitur à multis, præsertim ab Angelo in d. §. actionum. num. 68. Atq;Atque hæc sanè sufficiant, quoad tituli materiam in petitione hæreditatis tractandam, cætera siquidem poterunt peti à Iasone in d. §. omnium. & in d. l. 1. C. de inoff. testam. quo in loco refert Cæpollam in Cautel. 133. scripsisse, petitionem hæreditatis non competere contra emptorem totius, vel quotæ hære ditatis, vbi bona fide est emptio facta, si petitio proponatur ad ipsum vniuersum, nempe ad hæreditatem, vel quotam hæreditatis partem: dari autem hanc petitionem ad res ipsas singulares ipsius hęreditatis, ea quidem ratione, quòd reus hic totam hæreditatem, vel eius partem quotam possideat titulo iusto, nempè, emptionis, non sic res singulares, quas non videtur titulo emptionis possidere. Nam is, qui vendit hæreditatem, non tenetur de euictione pro rebus singularibus ipsius hæreditatis. l. 2. in princip. ff. de hæred. vel act. vend. l. 1. C. de euictio. Ergo non censentur res singulares titulo emptionis possideri. Iason tamen dubius est, an hæc opinio Bartholomæi Cæpollæ sit vera, & eam falsam esse censet Carol. Molinæ. in consuetu. Parisi. titul. 1. §. 23. numer. 35. quem nos hac in parte sequimur libenter. Datur siquidem frequenter petitio hęreditatis contra emptorem hæreditatis, vel eius quotæ iuxta distinctionem Iurisconsulti in l. etiam. §. quod si quis. ff. de peti. hæred. & l. 2. C. eod. titu. & quoties ita datur, dubio procul, competit, etiam pro rebus vniuersalibus: at vbi non datur petitio hæreditatis contra hunc emptorem, profecto non dabitur contra eum, nec pro rebus singularibus, quas titulo emptionis certè possidet, cùm inspecto euentu, & effectu censeantur vendi res istæ vniuersales, quæ sub hæreditate vendita continentur. Nec posset quis negare in his rebus emptorem dici possessorem cum titulo, qui possit eas legitimo tempore præscribere secundum ea, quæ traduntur in d. l. 2. C. de petitio. hær. vend. Etenim censentur res omnes sub vniuersitate illa hæreditatis cōprehensæcomprehensæ, atq;atque ideo non potest iure opti. defendi, quod Cæpol. in d. Cautela. 133. insigniter adnotauit.
Sextò ex prænotatis deducitur vera interpreta
6
*tio in Pauli Iurisconsulti locum, qui extat sub rubr. ff. de petit. hæred. l. 4. is ita inquit. Si hæreditatem petam ab eo, qui vnam rem possidebat, de qua sola controuersia erat, etiam id, quod postea possidere cœpit, restituet. Hactenus Iurisconsultus. Quidam etenim adhuc seriò, & non leuiter expenso Iurisconsulti loco, existimârunt, quod proposita petitione hæreditatis, si in libello sit certa res expressim, & nominatim petita, non poterit alia res in id iudicium deduci. Quam opinionem probant, & sequuntur Panormitan. numer. 25. Felin. in versicul. 6. conclusio. in capitul. 2. de libe. oblatio. Alexand. 2. colum. & ibi Iason. in l. edita. C. de edendo. Quibus suffragatur gloss. in d. l. 4. dum exponit verba illa, de qua scola, id est, propter quam solam: quasi velit Accur. illud Pauli responsum procedere, vbi actum est vniuersaliter petitione hæreditatis, & petierit actor se declarari hæredem, & sibi restitui vniuersam hæreditatem, & tamen ea petitio facta est propter vnam solam rem, quam tempore motæ litis reus possidebat. Nam si actor petijsset, se hæredem esse, pronunciari, & sibi restitui vnāvnam tantùm rem, quam reus possidebat, tunc planè non erit reus cogendus restituere res, quas post motam litem cœpit possidere. Huic etiam interpretationi accedit opinio Bartol qui in d. l. edita. 2. colum. ita scribit: Si poneremus esse actum petitione hæreditatis singulariter ad vnam rem, non posset fieri emendatio, vel alia editio alicuius rei post litem contestatam, sicut in alijs singularibus iudicijs. His equidem verbis Bart. probare videtur intellectum, quem ex Pan. constituimus ad Iurisconsulti locum, quem itidem sequitur, & admittit Maria. Soci. in dicta c. 2. de libell. oblat. num. 139. illud tamẽtamen admonere oportet, ne quis existimet Alexan. ita simpliciter hanc opinionem probasse, quòd ipsemet Alexan. Bart. Soc. & Iacobinus. 3. col. in d. l. edita. existimant, etiamsi vera sit opinio Panor. eam procedere, quoad condemnationem, non tamen quoad executionem. Nam etsi in sententia omissa foret condemnatio circa restitutionem aliarum rerum, quam omitti iure oportere censet Alexander, posset in executione fieri aliarum restitutio, in quo Ias. & Felin. CONtrarium prænotare videntur, & horum opinio tunc admitti deberet, cùm esset ante sententiam petita condemnatio, & restitutio aliarum rerum, post litis contestationem, & in sentẽtiasententia tantùm esset facta mentio, & condemnatio restitutionis illius rei, quæ ab initio fuerat iudicio vniuersali petita. Nihilominùs opinio Panormitan. pluribus displicuit. Nam authoritate Iurisconsulti in d. l. 4. contrariam veriorem esse opinantur Anton. colum. 7. Imola & Barb. colum. penult. in dict. cap. 2. de libel. obla. Fulgo. Riminal. Aretin. Socin. colum. 3. | Dec. num. 25. Alciat. & Curt. Iunior. nume. 64. & Purpura. num. 25. in d. l. edita. Quorum opinio magis COMMVNIS est, & probatur in d. l. 4. Et item ex eo, quòd in hoc iudicio satis sit petitio sufficiens, si actor petat se pronunciari hæredem, cui petitioni accedit officio iudicis rerum omnium restitutio, si petitor obtinuerit, sicuti in initio huius capitis probauimus. Igitur hanc opinionem secuti, censemus, proposita petitione hæreditatis, vt ea proponenda est, ac præmisso libello, quo quis petit, se pronunciari hæredem, etiamsi petierit vnius tantùm rei, quam reus tempore motæ litis possidebat restitutionem, nihilominùs posse reũreum cogi per sententiam, & per iudicis exequentis officium ad restitutionem omniũomnium aliarum rerũrerum, quas lite pendente cœperit reus possidere.
Nec huic sententiæ oberit Barto. opinio. d. l. edita. poterit enim hunc sensum habere, vt sit intelligenda, quando hæres institutus in re certa, petitionem hæreditatis in iudicium deduxerit, eam proponens tanquam verè institutus in re certa, petens se talem hæredem pronunciari, eiq́;eique eandem rem certam restitui, vt hæredi in ea re solum instituto. Non enim poterit post litis contestationem in hoc iudicio petere aliam rem, nec se pronunciari hæredem in alijs rebus, aut ad alias res consequendas. Sic etenim Bartoli verba intellexit Philippus Corneus in consil. 148. libro 4. Erit verò fortassis & hic optimus sensus, ne opinemur Bartol. contrarium fuisse Iurisconsulto in dict. l. 4. Sed & Bart. Socin. col. 3. existimat in d. l. edita posse aliter accipi Bartol. opinionem, vt ipse voluerit, non posse post litem contestatam aliāaliam rem in iudicium deduci, quoties actor non egit petitione hæreditatis, sed petit, rem quandam sibi vt hæredi Sempronij restitui. Poterit ni fallor, Bartoli distinctio, & hunc sensum pati, vt in iudicijs vniuersalibus, vbi actum sit vniuersaliter, nulla re expressim petita, superflua sit alicuius rei mutatio, aut additio, cùm omnes res veniant absque aliqua rerum additione in hoc iudicium ex natura actionis: at si actum fuerit vniuersali iudicio ad vnam tantùm rem, non possit fieri mutatio, nec additio alterius rei ad hunc effectum, quod iure mutationis, vel additionis de his rebus in iudicio tractetur: non tamen ex hoc negat Bart. posse ex natura actionis has res additas, in hoc ipsum iudicium venire, tametsi ratione mutationis, vel additionis, minimè veniant, propter particularem modum agendi. Qua de re amplius cogitare licet.
Loading...