Ex quibus apparet, sententiam latam contra debitorem super dominio rei creditori datæ in
pignus, nocere ipsi creditori scienti litem ea de
re tractari. Hoc etenim probatur apertè in d.
|
l. sæpè. iuxta literam Pisanam, & tenent omnes,
qui proximè citati fuêre ad eiusdem literæ probationem, præsertim regia lex conclusionem
istam manifestam facit. Ea verò est intelligenda in proprio pignore, nempè cùm res traditur
ipsi creditori reali traditione in pignus. Nam
si quis agere velit rei vendicatione ad rem
istāistam,
ipsum creditorem conuenire primo debet, &
ad iudicium vocare, quia defensio, & actio pro
hac re primo loco, & præcipuè ad creditorem
spectat. l. serui nomine. ff. de vsucapionibus.
Propriè autem dicitur pignus, cùm res ipsa traditur creditori. l. si rem alienam. §. propriè. ff. de
pignor. actio. Idcircò huic exemplo aptissimè
conuenit ratio Iurisconsulti in d. l. sæpè. vel ex
eo, quod prima, & principalis rei defensio, vel
pro re actio propriè competit creditori, non debitori. Atque ita locum Iurisconsulti interpretatur regia lex:
atq;atque item Raphael Cuma. &
Alexand. in dicta l. sæpè. nume. 89. ex quibus Alexand. scribit, non ita respondendum fore in
re hypothecæ iure creditori obligata; non tamen ei tradita. Etenim in hac specie sententia
lata contra debitorem, etiam creditori scienti
non nocet, nec præiudicat, tametsi Cumanus
admodum dubius tentauerit contrarium insinuare. Non oberit text. in l. si superatus. ff. de
pignor. Quo in loco apparet, sententiam latam
contra debitorem super pignore non nocere
creditori, quia vel locus ille est intelligendus,
vbi creditor ignorauit litem tractari cum debitore super dominio pignoris, secundum glo. &
communem, vel quoties sententia simpliciter
lata fuerit non conuincens, nec ostendens, dominium rei tempore obligationis victoris fuisse. Tan dem in summa, vt quæstionem istam absoluamus, ex ipso Iurisconsulto deducimus,
tunc demum
sentẽtiamsententiam inter alios latam, alijs
nocere, cùm tria concurrunt, simul, non aliâs
regulariter. Primum scientia illius cui nocere
debet sententia, oportet enim quod is sciat
causam agi, & tractari. Secundum,
ꝙquod huius litis,
& controuersiæ defensio, & actio primo loco,
& præcipuè, ac directè spectet ad illum, non ad
litigantem, etiamsi eius intersit victoriam obtinere. Tertium, quòd in hac lite tractetur de iure, & dominio litigantis, à quo, velut ab authore proprio
cōstatconstat ius, vel dominium ipsius qui
patitur, litem istam cum alio tractari. Hæc manifestè colliguntur ex verbis Iurisconsulti
quẽadmodumquemadmodum optimè probat Carolus Molinæus,
in dicto §. 31. numero 18. Imò ex his opinor ipse,
hanc tantùm regulam à Iurisconsulto tradi in
dicta l. sæpè. à versic. Sed scientibus. ad versicul.
Nam & si libertus, cùm omnia exempla inibi
tradita pertineant ad rationem istam, quam
veluti regulam constituimus, vt constat in exemplo creditoris, & debitoris, soceri, aut vxoris, & mariti, venditoris, & emptoris, locus autem Iurisconsulti hîc equidem est, vt statim probemus, quę modò diximus. Sed scientibus sententia, quæ inter alios data est, obest,
cũcum scilicet
quis de ea re, cuius actio, vel defensio primum
sibi competit, sequentem agere patiatur, veluti
si creditor debitorem experiri passus sit de proprietate pignoris, aut maritus
socerũsocerum, vel vxorem de proprietate rei in dotem acceptæ, aut
possessor
venditorẽvenditorem de proprietate rei emptæ.
Et hæc ita ex multis constitutionibus intelligenda sunt, cur autem his quidem scientia nocet, superiorib. verò non nocet, illa ratio est,
ꝙquod
cùm scit cohęredem suum agere, vel conueniri
prohibere illum, quominus vti velit propria actione, vel defensione vtatur, non potest: is verò, qui priorem dominum defendere causam
patitur, ideò propter scientiam præscriptione
rei, quanuis inter alios iudicatæ, summouetur,
quia ex voluntate eius de iure, quod ex persona agentis habuit, iudicatum est. Hactenus
Marcel. Iuriscon. vel Macer. lib. 2. de appella. ex
Florentinis Pandectis, quæ in eo tamen exemplo creditoris, & debitoris à vulgata lectione
differunt. Ex quibus apparet, in tribus
exẽplisexemplis
traditis à Iurisconsulto, quibus constat regula
quæ dictat, scientibus aliquando nocere sententiam inter alios datam, eam tantùm rationem adduci saltem, vt necessariam, & efficacem proponi, quod quis patiatur priorem dominum, quem sequentem appellat, de iure ipso tractare, quod ex eius persona habuit.
Quo fit, non esse satis, vt res inter alios acta, alteri noceat, quòd possit quis prohibere causam illam ab alio tractari in iudicio. Hoc enim non sufficit, nisi de eo iure tractetur, quod
quis ab eo habuit, qui causam agit, vel defendit. Denique Iurisconsultus (nisi & ipse fallor) censet satis esse, vt sententia inter alios data, alijs non noceat, etiam scientibus, quòd
non possit quis agentem, vel defendentem
prohibere actione, vel defensione vti. Attamen
vt hæc sententia noceat, non deducitur ex contrario rationem vnicam, imò amplius requirit,
quòd tractetur de iure illo, quòd his qui scit,
& patitur, causam agi, habuit ab agente, vel
defendente, & quòd primùm sibi actio, vel
defensio competat. Hæc enim apparent ex
rationibus, & exemplis Iurisconsulti, qui &
hoc ipsum rursus repetit in vltima parte illius
responsi, dum is inquit: nullum tamen præiudicium patior, quia nec ex eo iure, quo Titius victus est, vendico, nec potui Titio interdicere, quominus suo iure vtatur. Hæc
inquam verba, vt sententia noceat, per coniunctionem requirunt, & exigunt duo. Primùm, quòd possim ego interdicere alteri, ne
vel actione, vel defensione vtatur, quia mihi
competit primo loco defensio, aut actio. Secundum, quòd in ea lite tractetur, de iure,
quod ipse ab altero litigante habui, & obtinui.
Imò hæc duo ad vnum rediguntur, si exactè
|
intelligāturintelligantur. Etenim vbi tractatur de iure, quod
in me Titius transtulit, possum ipse Titio interdicere, ne pro eo iure agat, vel defendat primas
obtinens litis, ac defensoris partes, tametsi me
inuito possit liti, & causę assistere, quia plerunque eius maximè interest. Vnde aperitur mihi
verus intellectus Gregoriani responsi in c. pen.
de re iud. cuius hic est context. Quanuis regulariter alijs non noceat res inter alios iudicata:
ei tamen, qui cùm sibi primum de ea re actio,
vel defensio competebat, sustinuit sequentem
agere, ac illi etiam, qui passus est, eum à quo causam habuit experiri, est præiudicium generatum. His equidem verbis, etiamsi videatur multis, duos casus à regula exceptos esse, vnicus tamen casus, & vnica tantùm exceptio continetur, quæ deducitur à Iuriscon. in d. l. sæpè. versi.
sed scientibus, cuius mentem manifestè collegit, ac deduxit breui quadam sententia Gregorius 9. & ideò is eundem sensum, ac eandem
interpretationem patietur, quàm paulò antè
Iurisconsulto aptauimus, siquidem prior exceptio per posteriorem apertior fit in hunc sanè
modum, vt in
vtraq;vtraque exceptione præiudicium
ex sententia inter alios data constituatur illi,
qui primas habens actionis, vel defensionis partes passus est, alium, à quo ius, & causam, ac dominium habuit, de eo iure tractare, quod in ipsum iam transtulerat. Hoc enim in priori exceptione probatur ex eo, quod fit mentio illius,
qui de ea re, cuius actio, vel defensio priori loco competebat, sustinuit sequentem agere. Sequens autem hîc intelligitur secundum Iurisconsult. in d. l. sæpè. author, à quo quis causam
habuit. Idem in secunda exceptione apertius
traditur, & constat ex rationibus, & exemplis
Iurisconsulti in d. l. sæpè. à quo deducitur omninò Gregoriana decisio. Alioqui si quis existimet, priorem exceptionem à posteriori distingui, & eam sufficere simpliciter ad hoc, vt sententia inter alios data, alijs præiudicet, multa
profectò probabit, quæ admodum aliena sunt
à vero Iuriscon. sensu, & ab his, quæ ex alijs
vtriusq;vtriusque iuris responsis palàm deduci possunt.