THEMA CAP. XIIII.

Rursus de eademre, ac de tertijs oppositoribus, quonam modo sint admittendi?

SVMMARIA.

  • 1 Sententia lata contra præsentatum, electum, vel institutum: an præiudicet præsentanti, electori, vel conferenti?
  • 2 Intellectus. cap. cùm olim. de caus. poss. & prop.
  • 3 Minor, qui se liti opponit ad coadiuuandum, an poßit restitui in integrum ad probandum?
  • 4 Tertius oppositor, qui ad iudicium accedit, actorem, vel reum, aut vtrumque à re petita exclusurus, non cogitur adsumere litem in statu quo versatur: & tamen non potest impedire diffinitionẽdiffinitionem eius inter actorem, & reum, nec differre.
CAPVT XIIII.
CVM proximè tractauerimus, interpretationem Iurisconsulti in d. l. sæpè. par nunc est inquirere, an ex eo responso possit diffiniri ea quæstio, quam pleriq;plerique ad vnguem videntur examinasse, quando sententia fertur aduersus beneficij ecclesiastici possessorem suꝑsuper eo beneficio ex ea causa, quod quod illud ei contulerat, non habuerit ius conferendi, Quæritur nũquidnumquid sententia lata in hac lite contra illum, cui est collatum beneficium, præiudicet illi, qui contulerat super iure conferendi, cuius causa lata fuerit? Et hanc sententiāsententiam præiudicare collatori, quantum ad possessionem,
1
*non quoad proprietatem, si sciuerit is causam hanc super eo iure tractari, conantur probare, & tenere Cardin. per tex. ibi. in cap. cùm olim de cau. poss. & proprie. Imol. Panormi. num. 23. Fel. nu. 11. in cap. penul. de re iudica. idem Feli. in c. ad petitionem. de accusat. num. 18. Angel. & Alex. in d. l. sæpè. nu. 54. Lambert. in tract. de iure patro. lib. 2. par. 2. q. 11. art. 9. Bald. in l. si siue. C. ad Velleia. col. vlt. horum verò authorum eadem est concors sententia, vt idem sit dicendum in sententia lata contra electum, vel contra præsentatum ex defectu iuris præsentandi, aut eligendi, vt præiudicet præsentanti, & eligentibus. Ita etenim præ cæteris adnotârunt Imol. Panorm. Felin. & Cæsar Lambertinus in præcitatis locis. Apud quos est & alia omninò recepta opinio, vt è contrario sententia lata super iure eligendi, conferendi, vel præsentandi contra electorem, collatorem vel patronum præiudicet præsentato, electo, vel ei, cui beneficium collatum fuerat. Sic sanè prædicti autores quæstionem istam diffinierunt authoritate gloss. in c. cupientes. §. cæterùm. verb. nullum præiudicium. de electio. in 6. & in c. hoc quippe. 3. q. 6. ver. his amotis. Sed & prior conclusio probatur ab his autoribus ex ratione tex. in d. l. sæpè. qua in parte ponitur exemplum de creditore & debitore, vt sententia lata contra creditorem super proprietate pignoris, noceat debitori scienti, quasi visus sit debitor permittere, quod creditor super pignoris proprietate causam tractet. Sic etenim & in hac specie, qui contulit beneficium videtur permisisse illi, cui contulit, causam agere, vel defendere super iure cōferendiconferendi. Quam rationem adeò falsam esse | censeo, vt planè demirer, cur ea tot viris, eisdemq́;eisdemque doctissimis placuerit. Nam & si collator beneficij iure ipso collationis permiserit illi, cui beneficium contulit, quoad illud beneficium, & quo ad effectum defendendi rem sibi collatam, agere & tractare de iure conferendi, non equidem par est, nec poterit ratione persuaderi, eidem permisisse, quod de iure conferendi in vniuersum ageret, causamue de ea re tractaret, præsertim quia is, cui beneficium fuit collatum, quantum ad illius defensionem primas partes à iure habet, ad illius causæ defensionem, & examen, cùm tractetur de re, quæ ad ipsum verè pertinet, nec possit collator eidem interdicere huius causæ defensionem & prosecutionem. Qua ratione, & quia in c. supra proximo exemplum illud debitoris, & creditoris impugnauimus, non satis placet Communis opinio, quam ipse falsam esse opinor, etiam ex eo, quod dispar est ratio huius quæstionis, & exempli de debitore, siquidem collator beneficij non transtulit ex collatione ius conferendi in ipsum, cui beneficium contulit, tametsi debitor in creditorem tradito pignore transtulerit rei possessionem, & ius ipsam defendendi, pro eaq́;eaque agendi. l. serui nomine. ff. de vsucapio. Multò minus suffragatur communi sententiæ text. in d. l. sæpè. ver. nam & si libertus. propter eius verum intellectum, cuius & nos meminimus in c. præcedenti. & præterea sententia lata contra libertum, etiamsi iuxta communem intellectum noceat patrono scienti, id equidem præiudicium illam tantùm causam, quæ in iudicium deducta est, attinet, ita quidem vt illius liberti patronatus amittatur, non si in præsenti casu, in quo agitur de iure conferendi, quoad vnum tantùm beneficium, & traditur, sententiāsententiam collatori nocere in vniuersum, quoad quasi possessionem conferendi cætera beneficia. Ea verò decisio, quæ adducitur ex c. cùm olim. potius est contra communem, vt inibi adnotauit Panor. Romanus etenim pontifex expressim asseuerat, rem inter alios actam, alijs non nocere, eamq́;eamque regulam aptat illi responsioni, in qua
2
*agitur de sententia lata in possessione, vt Doct. fatentur. Igitur & in possessione admittenda est regula ipsa, qua ipsius responsi, & Decretalis author vtitur in hunc modum, vt sententia lata inter canonicos illos, & Archidiaconum in fauorem ipsius Archidiaconi, cui episcopus dignitatem contulerat, non noceat canonicis, quoad episcopum, cum quo res acta non est. Et quamuis summus pontifex saluam fecerit canonicis causam proprietatis, id ex eo factum est, quòd constiterit ipsismet canonicis litigantibus, quasi possessionem iuris conferendî penes episcopum esse, & ideo cum ex actis visum fuerit, nullum ius habere canonicos, quo ad possessionem, responsum est, saluam eisdem manere causam proprietatis, non tamen ex eo ipsis negatur ius agendi quo ad possessionem, interdicto vnde vi, si voluerint aduersus episcopum allegare, se expoliatos possessione conferendi fuisse, quod Panormitanus in dict. capitul. cùm olim. fatetur. Ego verò vlterius animaduertendum censeo, quòd in dicto capitul. cùm olim. lis, & causa tractabatur inter eos, qui contendebant se habere ius conferendi, & illum, cui episcopus contulerat, qua in controuersia sententia lata fuit pro eo, cui contulit episcopus beneficium, ea quidem ex causa, quòd canonici non erant in possessione iuris conferendi, & subdit Romanus pontifex, eam sententiam, cùm inter alios dicta sit, non pro desse episcopo, nec nocere canonicis, quò minus super proprietate iuris conferendi aduersus episcopum possint agere, si velint ius suum in iudicium deducere. Ex quibus plura sunt obseruanda ad huius quæstionis veram resolutionem.
Primùm, quòd dubio procul, cùm lis tractatur inter electum, præsentatum, vel eum, cui est collatum beneficium, & eos, qui ex contrario contendunt se habere ius conferendi, præsentandi, vel eligendi, sententia lata in fauorem electi, præsentati, vel instituti nocet aduersarijs omninò quoad illam pręsentationem, electionem, vel institutionem, quia ab instituto, præsentato, vel electo victi fuerunt. Hoc etenim constat in dict. capit. cùm olim. de cau. possess. & proprieta.
Secundùm, quòd ea sententia etiam his victis & condemnatis non nocebit, nec proderit præsentanti, instituenti, vel eligenti victorem, quo ad causam proprietatis, quemadmodum probatur in eodem capit. cùm olim.
TertiũTertium, imò nec quoad ius possessionis, vel quasi, si velint qui victi fuêre agere interdicto vnde vi, secundum Panorm. in d. c. cùm olim. tametsi non fuerit reseruata causa possessionis à Romano pontifice ibidem, quia constiterat, episcopum fuisse, & esse in quasi possessione iuris conferendi ex eo, quod eam dignitatem his iam contulerat, acquiritur enim quasi possessio præsentādipræsentandi, conferendi, vel eligendi ex vnico actu, qui est & fuit effectum sortitus: textus optimus in capitul. consultationibus. de iure patrona. gloss. celebris in capitul. si verò eod. titul. vbi Panormit. & alij Calderi. consilio 12. de iure patrona. Abb. in consil. 54. libr. 1. consil. Abb. idem capitu. 1. de reli domib. latè Dec. consilio 129. & consilio 149. colum. 2. Ripa in capitulo cùm ecclesia. de causa possessio. & propriet. num. 91. Ioan. Milis. verb. Patronus ex vnica præsentatione. Soc. consil. 258. libr. 1. col. 1. Alexan. consil. 74. libr. 4. colum. 3. & ibi Carol. Molinæ. Rochus de iure patronatus. verbo competens. quæstio. 14. Quorum opinio Communis est, vt fatetur eam sequutus Cæsar | Lambert. de iure patronat. 2. lib. 1. part. 3. quæstio. principali, articul. 11. idem asseuerant Ripa, & plerique alij ex præcitatis: præsentatio verò electio, vel collatio pertinet ad eum, qui est in quasi possessione horum iurium, cùm sit fructus ipsius quasi possessionis: text. insignis in dicto capitul. consultationibus. de iure patronat. conducit ad idem text. in capitul. querelam. de electio. & in dicto capitulo. cùm ecclesia, est & hoc apud omnes adeò receptum, vt plurima hinc deduci soleant potissimum, quod præsentatus ab eo patrono, qui est in quasi possessione, præferendus sit præsentato à vero patrono, interim dum nondum est sententia lata in proprietate iuris patronatus, & sic erit instituendus, modò antè institutionem & post præsentationem non pronuncietur sententia in causa proprietatis aduersus possessorem: quemadmodum notant Innocent. & Abb. in dicto capit. consultationibus. Rochus in dict. verb. competens. quæst. 19. Dec. in consil. 127. Ripa in dict. capit. cum ecclesia. colum. penultim. Card. & omnes in d. capit. consultationibus. Panormit. in dict. cap. querelam. 2. colum. latissimè Lambertin. in dict. 3. quæstio. principali. articu. 1. optimè Rota in antiquis. quæst. 575. Dinus in regu. 1. de regul. iur. in 6. quæstione 7. gloss. in pragmat. sanct. titul. de pacificis posses. verb. inquirant. §. ordinarij. Abb. in cap. nihil. colum. 5. de election. Ioan. de Selua in tract. de beneficio. 2. parte. quæst. 7. & q. 12. Ex quibus duo constant, primùm, quòd in dict. cap. cùm olim. Archidiaconus ille non esset dignitate priuandus, etiamsi canonici in causa proprietatis obtinuissent aduersus episcopum sibi competere ius conferendi. Secundum, quod Romanus Pontifex noluit reseruare canonicis expressim ius quasi possessionis. quia præsumpsit, eos minimè acturos ad possessionem, cum ipsismet litigantibus cum Archidiacono ab episcopo instituto, probata esset satis quasi possessio ipsius episcopi.
Quartò est omninò obseruandum, quid respondendum foret, si in specie proposita in dict. c. cùm olim. fuisset tractata lis, non cum ipsis canonicis, qui ius conferendi contendebant habere, sed inter archidiaconum ab episcopo, & alium à canonicis in eadem dignitate institutum vel electum, atq;atque pronunciatũpronunciatum fuisset pro instituto ab episcopo, & profectò iuxta Communem opinionem, si causa esset agitata scientibus canonicis, noceret eis sententia, quoad possessionem: at verò secundùm eam opinionem, quāquam nos nitimur defendere, nequaquam noceret eis, etiam scientibus sententia, quoad possessionem, tametsi saluo eorum iure nihilominus sententia mandaretur executioni aduersus victum, & victori tradenda foret possessio dignitatis, aut ipse in ea defendendus esset, si eam obtineret, absq;absque vllo tamen præiudicio iuris conferendi, vel eligendi, quod canonici habere contendebant, etiam quoad quasi possessionem. Et hæc quidem quantum ad prænotatam, ac propositam controuersiam.
Nunc verò maximè oportet expendere, quod proximè diximus, nempe sententiam latam contra electores, patronos, vel collatores super iure eligendi, præsentandi, vel conferendi, nocere ipsi electo, præsentato & instituto, qui sciuerit causam super eo iure tractari. Nam etiamsi hæc sit communis opinio, falsa itidem est, nec iure probatur. Quod facilimè apparebit, si quis examinare velit exceptiones singulas, quæ in dict. l. sæpè. & in dict. cap. penultim. de re iudic. constituuntur ab illa regula: res inter alios dicta, alijs non nocet. Non enim actio, vel defensio super his iuribus primo loco competit electis, præsentatis, vel institutis, imò potiùs electoribus, patronis, vel collatoribus, qui minimè possunt impediri ab alijs, ne litẽlitem hanc prosequantur. Deinde non agitur in hac lite de re, vel iure, quod in alios litigantes transtulerint, cùm in neminem per electionem, præsentationem, aut collationem ius eligendi, præsentandi, vel cōferendiconferendi transmiserint. Nec huic casui commodè aptari potest, etiam secundum communem intellectum. text. in dict. l. sæpè. versicu. nam & si libertus. Quibus equidem rationibus fit, non posse communem opinionem defendi ex illis exceptionibus, quæ traduntur in dict. capit. penultim. & in dict. l. sæpè. Vnde hæc quæstio erit examinanda, & decidenda ex ipsa regula iuris, quæ docet, rem inter alios actam, alijs non nocere, nec prodesse, & ideo sententia lata contra patronum, vel collatorem, vel electores super iure eligendi, conferendi, vel præsentandi, non nocet, nec præiudicat præsentato, electo vel instituto etiam scienti, & ignoranti litem ea de re tractari, quamuis ea sententia lata fuerit super possessione: est siquidẽsiquidem hic institutus, electus, vel præsentatus ad iudicium vocandus, & cum eo causa iterum agenda ad hunc effectũeffectum, vt eius institutio, pręsentatio vel electio pronuncietur nulla ea ratione, quod qui eum elegerunt, pręsentârunt, vel instituerunt, nec habuere potestatem eligendi, præsentandi, vel conferendi, nec erant tunc in quasi possessione præsentandi, eligendi, vel conferendi. Nam vbi sententia lata contra electores, institutores, vel patronos super iure eligendi, præsentandi, vel conferendi, tantùm concernit proprietatem, nec ex ea conuincitur, ipsum victum, & condemnatum non possedisse tempore collationis, electionis vel præsentationis, dubio procul minimè nocebit præsentato, instituto, vel electo, cuius titulus ex eo tantùm canonicus & iustus censetur, quod datus ei fuerit ab eo, qui erat tunc in possessione iuris eligendi, | conferendi, vel præsentandi, quemadmodum paulò antè probauimus.
Cæterùm hoc eodem tractatu illud est memoria repetendum, quod in proximo capite adnotauimus asseuerantes, tertium oppositorem, qui ad coadiuuandum, & defendendum alterum ad iudicium accedit, non posse testes producere post publicationem. Etenim ea conclusio
3
*vera est, nisi tertius hic defensor sit minor, & petat in integrum restitutionem. Nam ea petita, & concessa, vbi eius intersit, litigantem principalem non vinci, nec condemnari, poterit hic minor admitti post publicationem, & conclusionem causæ & litis, ad producendum testes, & ad ea, quæ ipse reus principalis nec producere, nec agere posset. Quemadmodum expressim deducitur ex gloss. in l. si parentes. C. de euictio. verbo. ex persona. vbi Petrus à Bella Pertica idem asseuerat. Meminit eiusdem gloss. Anchar. in reg. ea quæ. de regu. iur. in 6. 17. q. & notat Matth. de Afflict. decisio. Neapolitana. 15. quæ insignis est, & singularis. Est tamen quoad eius praxim obseruandum, quod ea opinio erit recipienda, quoties minor accedit ad iudicium alium defensurus ratione proprij commodi, vel præiudicij, sicuti constat in specie tradita in dict. l. si parentes. & fortassis hæc restitutio erit petẽdapetenda iure regio intra quindecim dies à publicatione testium, quod lege Madricia statutum est in vniuersum, quandoquidem restitutio in integrum non potest peti ad probandum post quindecim dies, à die publicationis testium. Quod si dixeris, hoc verum esse, quoad ipsos principales, & primos litigantes: non autem quoad tertiũtertium hunc defensorem. Respondeo, secundum ea, quæ fuére in præcedenti capite adnotata, hunc defensorem admittendum esse ad allegandum ea, quæ allegare, & probare omisit principalis reus, intra tamen id tempus quod à iure, vel à iudice ipsi reo datum sit, alioqui sequeretur, huius causæ examen, & diffinitionem impediri propter tertij defensoris oppositionem. Quod falsum esse probauimus. Nec habet hic defensor maius priuilegium, quàm ipse reus, quem conatur defendere, & quamuis ex proprio priuilegio hic defensor restituendus sit, ea quidem restitutio postulanda est intra diem illam, intra quem foret à reo principali postulanda, si ipse minor esset. Pari namq́;namque censura, & iure sunt discernendi reus principalis, & tertius defensor, ita quidem, vt si maiores sint, lege maiorum, si minores, lege minorum iudicentur, nec minor defensor possit ea agere, quæ reus principalis etiam minor minimè agere potuisset. Hæc obiter exponimus lectorem admonentes, hanc quæstionem diligentiori forsan examine indigere. Quòd si quis exactius distinguens, quæ diximus proximo capite aduersus Bartol. & alios, existimauerit, nostram hac de re sententiam tunc obtinere, cùm huic tertio defensori, etiam ignoranti præiudicat res inter alios acta, quemadmodum & nos palàm sensimus, quasi secus sit, vbi huic tertio defensori non nocent inter alios acta, non equidem refragabimur, nec recusabimus examen subire, etiam huius controuersiæ, an tertius defensor cui, vel ignoranti, vel scienti non nocent acta inter alios, teneatur litis defensionem adsumere in eo statu, quo lis versatur tempore oppositionis? Et profectò cùm hic tertius defensor ratione propriæ vtilitatis, & commodi velit iudicium subire ad defensionem ipsius rei, vel actoris princip aliter litigantis, qua ex parte defensio hæc tractatur in tutelam alterius, qui causam ab initio fuerit prosecutus, non aliter admittenda est, quàm secundũsecundum ipsius litis statũstatum, & ideo non poterit hic tertius defensor producere testes post publicationem, nec allegare post conclusionem in causa, ea, quæ litigator principalis in medium proferre minimè posset. Alioqui multis pateret fraudibus aditus, nec vsquam lites finirentur, quibus incommodis obuiāobuiam ire constituit Romanus Pontifex in dict. cap. 2. vt lit. penden. lib. 6. quo in loco adeò regularis posita est diffinitio, vt planè, & hunc casum omninò contineat. Nec quicquam in contrarium vrget, quod sequeretur huic tertio defensori maximum præiudicium, quoad eius incommoda, quæ manifestè cōstantconstant, si reus ipse, vel actor principalis victus in iudicio fuerit, ac sententiæ executio sit effectui tradenda. Nam huic tertio defensori nihilominus saluum manebit ius appellandi ad proprij iuris defensionem, vel impediendi executionem in hisce casibus, in quibus sibi non nocet res inter alios acta, siquidem non nocebunt ei acta cum principali reo, vel actore, nisi quæ vel ipso sciente, vel defendente in iudicio fuerint tractata, ex eo quidem tempore, & statu, à quo sciuerit causam agi, vel defensionem adsumpserit, quod in capite sequenti latiùs disputabitur.
Hactenus de tertio diximus oppositore, qui ad iudicium accedit, reum, vel actorem defensurus, & ideo de alijs nunc erit agendum. Nam quandoque quis sese offert iudicio, & litis examini petens, actorem vel reum ab actione, vel defensione omninò excludi ex eo, quod ea actio, quæ in iudicium deducitur in specie aduersus reum ab actore, sibi non illi competat, & idem de defensione proponens. Etenim in hac specie, quoties actio, vel defensio huic tertio, non actori, nec reo competit, illi sunt à iudicio excludendi, ne id prosequāturprosequantur in præiudicium huius tertij, cuius prima est & principalis actio, vel defensio, quemadmodum traditur in l. Titia. ff. solut. matrimon. & tunc non tenetur hic tertius litem adsumere eo in statu, quo versatur. Imò repetenda omnia ex integro sunt, quod Bartol. communiter re|ceptus scribit in l. si perlusorio. ff. de appellation. quo in loco admonet, non posse à iudicio excludi eos, quos res ipsa, & si non principaliter, consequenter tamen tangit, quo minus iudicium ipsum prosequantur in eorum præiudicium, vel vt adsistant principali eius causæ actori aut defensori. Idem in d. l. si suspecta. ff. de in off. testa. probatur. & in l. à sententia. & in l. si perlusorio. ff. de appella. l. si pariter. ff. de liber. cau. Authent. tunc si hæres. C. de litigio.
Quandoq;Quandoque tertius opponit se liti, quæ inter alios tractatur, nec defensurus reum, nec actorem, sed in hoc, vt contendat, actionem ab actore propositam, non esse iustam, nec dignam, vt pro ipso feratur sententia, imò rem ab actore petitam, sibi dandam esse, ac tradendam, reumq́;reumque condemnandum ad hoc, vt huic tertio,
4
*non actori tradat, & restituat rem petitam. Huius thematis exemplum frequentissimum est, cum Titius agit aduersus Caium actione reali ad fundum, & ea lite pendente, Sempronius se obijcit vtrique petens, Caium reum esse condemnandum ad restitutionem rei petitæ per Titium, vt sibi, non Titio fiat restitutio. Quæritur tandem, an hęc oppositio Sempronij processum causæ pendentis inter Titium, & Caium impediat, eo quidem pacto, vt non possit ea lis diffiniri, donec etiam ius, & dominium huius tertij examinetur? & Baldus in capi. 1. §. duo. de. pace tenen. & eius violator. col. 1. existimat, hanc oppositionem Sempronij omninò impedire diffinitionem litis inter actorem, & reum, donec constet de iure huius tertij oppositoris, qui non tenetur causam in eo statu adsumere quo versabatur tempore oppositionis, & ideo, vt Bald. sentit differenda est litis diffinitio, donec appareat de iure Sempronij tertij oppositoris. Quia respōsioresponsio IuriscōsultiIurisconsulti in l. si is à quo. ff. de rei vendicat. tunc tantùm obtinet, cùm duo reali actione diuersis iudicijs eandem rem ab vno reo petunt, non vbi pendente lite super actione reali, Tertius seipsum liti obijciat, petens, actorem ab ea reali actione excludendum fore, ac reum ipsum condemnandũcondemnandum, vt Tertio huic oppositori rem petitam tradat, ac restituat: ex Innocent. qui in cap. veniens. el 2. de testib. Hanc opinionem probare videtur, dum secundum intellectum explicat ad. dict. l. si is à quo. Hoc ipsum & Alexand. asseuerat in addi. ad Bart. in d. l. si is à quo. Nos verò contrarium iure respondendum esse censemus, asseuerantes, TertiũTertium oppositorem, quoties non accesserit ad defendendum reum, audiendum quidem esse, ita tamen, vt nullo equidem momento impediatur litis examen, & diffinitio inter actorem & reum, quoad ipsorum præiudicium, & commodum. Quam opinionem probare non dubitabimus ex ipsa ratione Iurisconsulti in dicta l. si is à quo. Nam si executio minimè impeditur in fauorem eius, qui prius sententiam obtinuit, propter nouam alterius rei vendicationem eiusdem rei, eadem fermè ratione non est impedienda litis diffinitio ad decisionem eius iudicij, quod prius de eadem re cœptum fuerat. Huc etiam pertinet textus in l. penultim. ff. de petitio. hæreditat. & quod notat expressim Angelus in dicta l. si suspecta. colum. 2. scribens, non posse Tertium, qui contendit habere ius rei vendicationis, & eo vtitur, se opponere liti, & controuersiæ super eadem re per alium motæ ad impediendum processum iudicij prioris, & eius diffinitionem, cuius sententiæ author est Innocent. in d. c. cum super. colum. 3. quem sequuntur Doctor. ibi præsertim Anton. numer. 14. & Bellamer. num. 11. Quibus accedit elegans decisi. Rot. 4. in anti. titu. de iudi. cuius & Felin. meminit in d. capitul. cùm super. numer. 17. ea etenim decisum extat, non esse im pediendam diffinitionem, neq;neque examinationem litis, quæ inter duos tractatur, ex eo, quod Tertius seipsum opponat, & petat rem litigiosam sibi dari, non actori, & alleget, vtrumque actorem scilicet, & reum, nullum ad eandem rem ius habere: Imò inter actorem, & reum lis diffinienda est absque illius Tertij præiudicio, qui nihilominus admittendus erit ad proprij iuris probationem, absque læsione illius status, in quo causa inter actorem & reum versatur.
Non oberit quod ex Innocentio traditur in dict. capitul. veniens. nam ipse agens de intellectu Iurisconsulti in d. l. si is à quo. duas conatur ei aptare interpretationes, quarum priorem sequuti sunt ibidem Hosti. Ioan. Andræ. Henricus, Antoni. numer. 10. Cardin. versicul. oppono ad idem, & Bellamera. nume. 4. & 5. posteriorem, vt incongruam omittentes, & ferè falsam eam esse professi, ex qua Baldus & Alexand. deducere conati sunt propriam sententiam, quam modò nos palàm improbamus. Igitur vt summatim agamus, constanter asserimus distinctionem hanc, vt quoties tertius accedit ad iudicium, reum vel actorem defensurus propter propriam vtilitatem, admittendus sit, in eo statu, in quo causa tractatur, litem ipsam prosequuturus absque vllo præiudicio iudicialis ordinis, inter actorem & reum hactenus seruati: at si tertius accesserit ad iudicium, non equidem defensurus actorem, nec reum, sed vel eorum alterum exclusurus ab actione, vel defensione causæ, aut tandem vtrumque à re petita, admitti debeat ad allegationem & probationem propriæ intentionis, ita tamẽtamen, vt propter hanc oppositionẽoppositionem nulla in parte differatur diffinitio litis inter actorem & reũreum, quoad eorũeorum pręiudicium, pręsertim vbi tempore huius oppositionis conclusum fuerit in causa, vel facta sit testium publicatio. Etenim tunc ipse admitterem tertium ad alle|gandum, & probandum absque præiudicio publicationis, conclusionis, & diffinitionis ipsius litis inter actorem, & reum. Atque ita non semel vidi pronunciari, & pronunciaui ex collegarum iudicio, in hoc regio Granatensi prætorio. Quod æquitati potissimè conuenit ob frequentes has oppositiones, quæ plerunque dolo, & fraude fiunt, non alia ex causa, quàm quòd reus timens iustissimam condemnationem, diem differri velit. Sed & non admodum huic nostræ opinioni extraneam probationem exhibet, imò fortassis valdè conuenientem decisio text. in leg. non idcircò. ff. de iudic. Non idcircò iudicis officium impeditur, quod quidam ex tutoribus, post litem aduersus omnes inchoatam, Reipublicę causa abesse cæperunt, cùm præsentium, & eorum, qui non defenduntur administratio discerni, & æstimari possit. Hactenus Iurisconsultus, ex quo apparet, iusta ex causa litis, quæ cum pluribus agitur, quo ad quosdam diffinitionem suspendi, & quo ad alios statim expediri.
Loading...