{ Ita pie, & eleganter Valer. Maxim. lib. 2. cap. 9. de Censoria severit. in principio, ibi: "Quid enim prodest foris esse strenuum, si domi male vivitur? Expugnantur licet urbes, corripiantur gentes, Regnis inijciantur manus, nisi foro, & curiae officium, ac verecundia sua constiterit, partarum rerum aequatus coelo cumulus sedem stabilem non habebit," Novel. Constan. titul. 2. ibi: "Praecipuam Imperatoriae Maiestatis curam esse perspicimus verae Religionis indaginem cuius, si cultum tenere potuerimus, iter prosperitatis humanae aperimus inceptis," iunctis alijs, quae late congessi dict. 1. tom. libr. 1. cap. ultim. ex num. 89. lib. 2. capit. 11. num. 33. cap. 13. num. 60. cap 16. ex numer. 59 & lib. 3. cap. 4. ex num 37. & 2. tom. lib. 1. cap. 5. ex num. 91. & 2. tom. lib. 3. cap. 24. num. 7. }