{ Iuxta illud vulgatum Ovidij: "Non minor est virtus, quam quærere, parta tueri." Cui consonat Sallust. in Iugurt. Lucan. 1. Pharsal. "O faciles dare summa deos eadem́ tueri difficiles," Claud. de Laud. Stilicon. lib. 2. "Plus est ser vasse repertum, quàm quæsisse novũ," Xenoph. lib. 7. Cyripæd. Valer. Maxim. libr. 9. cap. 12. & alia quæ trad. 2. tom. lib. 2. cap. 30. nu. 78 & 79. quibus adde Cassiod. lib. 1 Epist. 25. ibi: "Non minor in conservendis rebus, quàm in in veniendis adhibenda cautela est, quia de initijs prædicatio debetur invento, de custoditis autem acquiritur laudata perfectia," & lib. 6. Epist. 23. ibi. "Nam quid prodesset inventum, si non fuisset iugiter custoditum." }